I. Quamobrem Quintus Claudius Quadrigarius in undevicesimo annali
scripserit rectiores certioresque ictus fieri, si sursum quid mittas, quam
si deorsum.
I. Quintus Claudius in undevicesimo annali, cum oppidum a Metello
proconsule oppugnari, contra ab oppidanis desuper e muris propugnari
describeret, ita scripsit: "Sagittarius cum funditore utrimque summo studio
spargunt fortissime. Sed sagittam atque lapidem deorsum an sursum mittas,
hoc interest: nam neutrum potest deorsum versum recte mitti, sed sursum
utrumque optime. Quare milites Metelli sauciabantur multo minus et, quod
maxime opus erat, a pinnis hostis defendebant facillime."
II. Percontabar ego Antonium Iulianum rhetorem, cur hoc ita usu veniret,
quod Quadrigarius dixisset, ut contigui magis directioresque ictus fiant,
si vel lapidem vel sagittam sursum versus iacias quam deorsum, cum
proclivior faciliorque iactus sit ex supernis in infima quam ex infimis in
superna.
III. Tum Iulianus comprobato genere quaestionis: "quod de sagitta" inquit
"et lapide dixit, hoc de omni fere missili telo dici potest.
IV. Facilior autem iactus est, sicuti dixisti, si desuper iacias, si quid
iacere tantum velis, non ferire.
V. Sed cum modus et impetus iactus temperandus derigendusque est, tum, si
in prona iacias, moderatio atque ratio mittentis praecipitantia ipsa et
pondere cadentis teli corrumpitur.
VI. At si in editiora mittas et ad percutiendum superne aliquid manum et
oculos conlinies, quo motus a te datus tulerit, eo telum ibit, quod
ieceris."
VII. Ad hanc ferme sententiam Iulianus super istis Q. Claudii verbis
nobiscum sermocinatus est.
VIII. Quod ait idem Q. Claudius: "a pinnis hostis defendebant facillime"
animadvertendum est usum esse eum verbo "defendebant" non ex vulgari
consuetudine, sed admodum proprie et Latine.
IX. Nam "defendere" et "offendere" inter sese adversa sunt, quorum alterum
significat empodon echein, id est incurrere in aliquid et incidere, alterum
ekpodon poiein, id est avertere atque depellere, quod hoc in loco a Q.
Claudio dicitur.
II. Qualibus verbis notarit Herodes Atticus falso quempiam cultu amictuque
nomen habitumque philosophi ementientem.
I. Ad Herodem Atticum, consularem virum ingenioque amoeno et Graeca
facundia celebrem, adiit nobis praesentibus palliatus quispiam et crinitus
barbaque prope ad pubem usque porrecta ac petit aes sibi dari eis artous.
II. Tum Herodes interrogat, quisnam esset.
III. Atque ille vultu sonituque vocis obiurgatorio philosophum sese esse
dicit et mirari quoque addit, cur quaerendum putasset, quod videret.
IV. "Video" inquit Herodes "barbam et pallium, philosophum nondum video.
V. Quaeso autem te, cum bona venia dicas mihi, quibus nos uti posse
argumentis existimas, ut esse te philosophum noscitemus?"
VI. Interibi aliquot ex his, qui cum Herode erant, erraticum esse hominem
dicere et nulli rei incolamque esse sordentium ganearum, ac nisi accipiat,
quod petit, convicio turpi solitum incessere; atque ibi Herodes: "demus"
inquit "huic aliquid aeris, cuicuimodi est, tamquam homines, non tamquam
homini",
VII. et iussit dari pretium panis triginta dierum.
VIII. Tum nos aspiciens, qui eum sectabamur: "Musonius" inquit "aeruscanti
cuipiam id genus et philosophum sese ostentanti dari iussit mille nummum,
et cum plerique dicerent nebulonem esse hominem malum et malitiosum et
nulla re bona dignum, tum Musonium subridentem dixisse aiunt: axios oun
estin argyriou.
IX. Sed hoc potius" inquit "dolori mihi et aegritudini est, quod istiusmodi
animalia spurca atque probra nomen usurpant sanctissimum et philosophi
appellantur.
X. Maiores autem mei Athenienses nomina iuvenum fortissimorum Harmodii et
Aristogitonis, qui libertatis recuperandae gratia Hippiam tyrannum
interficere adorsi erant, ne umquam servis indere liceret, decreto publico
sanxerunt, quoniam nefas ducerent nomina libertati patriae devota servili
contagio pollui.
XI. Cur ergo nos patimur nomen philosophiae inlustrissimum in hominibus
deterrimis exsordescere? Simili autem" inquit "exemplo ex contraria specie
antiquos Romanorum audio praenomina patriciorum quorundam male de republica
meritorum et ob eam causam capite damnatorum censuisse, ne cui eiusdem
gentis patricio inderentur, ut vocabula quoque eorum defamata atque
demortua cum ipsis viderentur."
III. Epistula Philippi regis ad Aristotelem philosophum super Alexandro recens
nato.
I. Philippus, Amyntae filius, terrae Macedoniae rex, cuius virtute
industriaque Macetae locupletissimo imperio aucti gentium nationumque
multarum potiri coeperant et cuius vim atque arma toti Graeciae cavenda
metuendaque inclitae illae Demosthenis orationes contionesque vocificant,
II. is Philippus, cum in omni fere tempore negotiis belli victoriisque
adfectus exercitusque esset, a liberali tamen Musa et a studiis humanitatis
numquam afuit, quin lepide comiterque pleraque et faceret et diceret.
III. Feruntur adeo libri epistularum eius munditiae et venustatis et
prudentiae plenarum, velut sunt illae litterae, quibus Aristoteli
philosopho natum esse sibi Alexandrum nuntiavit.
IV. Ea epistula, quoniam curae diligentiaeque in liberorum disciplinas
hortamentum est, exscribenda visa est ad commonendos parentum animos.
V. Exponenda est igitur ad hanc ferme sententiam:
"Philippus Aristoteli salutem dicit.
Filium mihi genitum scito. Quod equidem dis habeo gratiam, non proinde quia
natus est, quam pro eo, quod eum nasci contigit temporibus vitae tuae.
Spero enim fore, ut eductus eruditusque a te dignus exsistat et nobis et
rerum istarum susceptione."
VI. Ipsius autem Philippi verba haec sunt:
Philippos Aristotelei chairein.
Isthi moi gegonota hyion. Pollen oun tois theois echo charin, ouch houtos
epi tei genesei tou paidos, hos epi toi kata ten sen helikian auton
gegonenai; elpizo gar auton hypo sou traphenta kai paideuthenta axion
esesthai kai hemon kai tes ton pragmaton diadoches.
IV. De barbararum gentium prodigiosis miraculis; deque diris et exitiosis
effascinationibus; atque inibi de feminis repente versis in mares.
I. Cum e Graecia in Italiam rediremus et Brundisium iremus egressique e
navi in terram in portu illo inclito spatiaremur, quem Q. Ennius remotiore
paulum, sed admodum scito vocabulo "praepetem" appellavit, fasces librorum
venalium expositos vidimus.
II. Atque ego avide statim pergo ad libros.
III. Erant autem isti omnes libri Graeci miraculorum fabularumque pleni,
res inauditae, incredulae, scriptores veteres non parvae auctoritatis:
Aristeas Proconnesius et Isigonus Nicaeensis et Ctesias et Onesicritus et
Polystephanus et Hegesias;
IV. ipsa autem volumina ex diutino situ squalebant et habitu aspectuque
taetro erant.
V. Accessi tamen percontatusque pretium sum et adductus mira atque
insperata vilitate libros plurimos aere pauco emo eosque omnis duabus
proximis noctibus cursim transeo; atque in legendo carpsi exinde quaedam et
notavi mirabilia et scriptoribus fere nostris intemptata eaque his
commentariis aspersi, ut, qui eos lectitabit, is ne rudis omnino et anezoos
inter istiusmodi rerum auditiones reperiatur.
VI. Erant igitur in illis libris scripta huiuscemodi: Scythas illos
penitissimos, qui sub ipsis septentrionibus aetatem agunt, corporibus
hominum vesci eiusque victus alimento vitam ducere et anthropophagous
nominari; item esse homines sub eadem regione caeli unum oculum in frontis
medio habentes, qui appellantur Arimaspi, qua fuisse facie Cyclopas poetae
ferunt; alios item esse homines apud eandem caeli plagam singulariae
velocitatis vestigia pedum habentes retro porrecta, non, ut ceterorum
hominum, prospectantia; praeterea traditum esse memoratumque in ultima
quadam terra, quae "Albania" dicitur, gigni homines, qui in pueritia
canescant et plus cernant oculis per noctem quam interdiu; item esse
compertum et creditum Sauromatas, qui ultra Borysthenen fluvium longe
colunt, cibum capere semper diebus tertiis, medio abstinere.
VII. Id etiam in isdem libris scriptum offendimus, quod postea in libro
quoque Plinii Secundi naturalis historiae septimo legi, esse quasdam in
terra Africa hominum familias voce atque lingua effascinantium, qui si
impensius forte laudaverint pulchras arbores, segetes laetiores, infantes
amoeniores, egregios equos, pecudes pastu atque cultu opimas, emoriantur
repente haec omnia nulli aliae causae obnoxia.
VIII. Oculis quoque exitialem fascinationem fieri in isdem libris scriptum
est, traditurque esse homines in Illyriis, qui interimant videndo, quos
diutius irati viderint, eosque ipsos mares feminasque, qui visu tam nocenti
sunt, pupillas in singulis oculis binas habere.
IX. Item esse in montibus terrae Indiae homines caninis capitibus et
latrantibus, eosque vesci avium et ferarum venatibus; atque esse item alia
aput ultimas orientis terras miracula, homines qui "monocoli" appellentur,
singulis cruribus saltuatim currentes, vivacissimae pernicitatis; quosdam
etiam esse nullis cervicibus oculos in humeris habentes.
X. Iam vero hoc egreditur omnem modum admirationis, quod idem illi
scriptores gentem esse aiunt aput extrema Indiae corporibus hirtis et avium
ritu plumantibus nullo cibatu vescentem, sed spiritu florum naribus hausto
victitantem; Pygmaeos quoque haut longe ab his nasci, quorum qui longissimi
sint, non longiores esse quam pedes duo et quadrantem.
XI. Haec atque alia istiusmodi plura legimus;
XII. sed cum ea scriberemus, tenuit nos non idoneae scripturae taedium
nihil ad ornandum iuvandumque usum vitae pertinentis.
XIII. Libitum tamen est in loco hoc miraculorum notare id etiam, quod
Plinius Secundus, vir in temporibus aetatis suae ingenii dignitatisque
gratia auctoritate magna praeditus, non audisse neque legisse, sed scire
sese atque vidisse in libro naturalis historiae septimo scripsit.
XIV. Verba igitur haec, quae infra posui, ipsius sunt ex eo libro sumpta,
quae profecto faciunt, ut neque respuenda neque ridenda sit notissima illa
veterum poetarum de Caenide et Caeneo cantilena.
XV. "Ex feminis" inquit "mutari in mares non est fabulosum. Invenimus in
annalibus Q. Licinio Crasso C. Cassio Longino consulibus Casini puerum
factum ex virgine sub parentibus iussuque haruspicum deportatum in insulam
desertam. Licinius Mucianus prodidit visum esse a se Argis Arescontem, cui
nomen Arescusae fuisset, nubsisse etiam, mox barbam et virilitatem
provenisse uxoremque duxisse; eiusdem sortis et Zmyrnae puerum a se visum.
Ipse in Africa vidi mutatum in marem die nuptiarum L. Cossitium civem
Thysdritanum, vivebatque, cum proderem haec."
XVI. Idem Plinius in eodem libro verba haec scripsit: "Gignuntur homines
utriusque sexus, quos "hermaphroditos" vocamus, olim "androgynos" vocatos
et in prodigiis habitos, nunc vero in deliciis."
V. Diversae nobilium philosophorum sententiae de genere ac natura voluptatis;
verbaque Hieroclis philosophi, quibus decreta Epicuri insectatus est.
I. De voluptate veteres philosophi diversas sententias dixerunt.
II. Epicurus voluptatem summum bonum esse ponit; eam tamen ita definit:
sarkos eustathes katastema;
III. Antisthenes Socraticus summum malum dicit; eius namque hoc verbum est:
manein mallon e hesthein.
IV. Speusippus vetusque omnis Academia voluptatem et dolorem duo mala esse
dicunt opposita inter sese, bonum autem esse, quod utriusque medium foret.
V. Zeno censuit voluptatem esse indifferens, id est neutrum, neque bonum
neque malum, quod ipse Graeco vocabulo adiaphoron appellavit.
VI. Critolaus Peripateticus et malum esse voluptatem ait et multa alia mala
parere ex sese, incurias, desidias, obliviones, ignavias.
VII. Plato ante hos omnis ita varie et multiformiter de voluptate
disseruit, ut cunctae istae sententiae, quas supra posui, videantur ex
sermonum eius fontibus profluxisse; nam proinde unaquaque utitur, ut et
ipsius voluptatis natura fert, quae est multiplex, et causarum, quas
tractat, rerumque, quas efficere vult, ratio desiderat.
VIII. Taurus autem noster, quotiens facta mentio Epicuri erat, in ore atque
in lingua habebat verba haec Hieroclis Stoici, viri sancti et gravis:
Hedore telos, pornes dogma; ouk estin pronoia, oude pornes dogma.
VI. Verbum, quod est ab "ago" frequentativum, in syllaba prima quonam sit
modulo pronuntiandum.
I. Ab eo, quod est "ago" et "egi", verba sunt, quae appellant grammatici
"frequentativa", "actito" et "actitavi".
II. Haec quosdam non sane indoctos viros audio ita pronuntiare, ut primam
in his litteram corripiant, rationemque dicunt, quoniam in verbo
principali, quod est "ago", prima littera breviter pronuntiatur.
III. Cur igitur ab eo, quod est "edo" et "ungo", in quibus verbis prima
littera breviter dicitur, "esito" et "unctito", quae sunt eorum
frequentativa, prima littera longa promimus et contra "dictito" ab eo
verbo, quod est "dico", correpte dicimus? num ergo potius "actito" et
"actitavi" producenda sunt? quoniam frequentativa ferme omnia eodum modo in
prima syllaba dicuntur, quo participia praeteriti temporis ex his verbis,
unde ea profecta sunt, in eadem syllaba pronuntiantur, sicuti "lego,
lectus" facit "lectito"; "ungo, unctus" "unctito"; "scribo, scriptus"
"scriptito"; "moveo, motus" "motito"; "pendeo, pensus" "pensito"; "edo,
esus" "esito"; "dico" autem "dictus" "dictito" facit; "gero, gestus"
"gestito"; "veho, vectus" "vectito"; "rapio, raptus" "raptito"; "capio,
captus" "captito"; "facio, factus" "factito". Sic igitur "actito" producte
in prima syllaba pronuntiandum, quoniam ex eo fit, quod est "ago" et
"actus".
VII. De conversione foliorum in arbore olea brumali et solstitiali die: deque
fidibus id temporis ictu alieno sonantibus.
I. Volgo et scriptum et creditum est folia olearum arborum brumali et
solstitiali die converti et quae pars eorum fuerit inferior atque
occultior, eam supra fieri atque exponi ad oculos et ad solem.
II. Quod nobis quoque semel atque iterum experiri volentibus ita esse
propemodum visum est.
III. Sed de fidibus rarius dictu et mirabilius est; quam rem et alii docti
viri et Suetonius etiam Tranquillus in libro ludicrae historiae primo satis
compertam esse satisque super ea constare adfirmat: nervias in fidibus
brumali die alias digitis pelli, alias sonare.
VIII. Necessum esse, qui multa habeat, multis indigere; deque ea re Favorini
philosophi cum brevitate eleganti sententia.
I. Verum est profecto, quod observato rerum usu sapientes viri dixere,
multis egere, qui multa habeat, magnamque indigentiam nasci non ex inopia
magna, sed ex magna copia: multa enim desiderari ad multa, quae habeas,
tuenda.
II. Quisquis igitur multa habens cavere atque prospicere velit, ne quid
egeat neve quid desit, iactura opus esse, non quaestu, et minus habendum
esse, ut minus desit.
III. Hanc sententiam memini a Favorino inter ingentes omnium clamores
detornatam inclusamque verbis his paucissimis: Ton gar myrion kai
pentakischilion chlamydon deomenon ouk esti me pleionon deisthai; ois gar
echo prosdeomenos, aphelon hon echo, arkoumai ois echo.
IX. Quis modus sit vertendi verba in Graecis sententiis; deque his Homeri
versibus, quos Vergilius vertisse aut bene apteque aut inprospere
existimatus est.
I. Quando ex poematis Graecis vertendae imitandaeque sunt insignes
sententiae, non semper aiunt enitendum, ut omnia omnino verba in eum, in
quem dicta sunt, modum vertamus.
II. Perdunt enim gratiam pleraque, si quasi invita et recusantia violentius
transferantur.
III. Scite ergo et considerate Vergilius, cum aut Homeri aut Hesiodi aut
Apollonii aut Parthenii aut Callimachi aut Theocriti aut quorundam aliorum
locos effingeret, partem reliquit, alia expressit.
IV. Sicuti nuperrime aput mensam cum legerentur utraque simul Bucolica
Theocriti et Vergilii, animadvertimus reliquisse Vergilium, quod Graecum
quidem mire quam suave est, verti autem neque debuit neque potuit.
V. Sed enim, quod substituit pro eo, quod omiserat, non abest, quin
iucundius lepidiusque sit:
ballei kai maloisi ton aipolon ha Klearista
tas aigas parelanta kai hady ti poppyliazei, -
VI. malo me Galatea petit, lasciva puella,
et fugit ad salices et se cupit ante videri.
VII. Illud quoque alio in loco animadvertimus caute omissum, quod est in
Graeco versu dulcissimum:
Tityr', emin to kalon pephilemene, boske tas aigas
kai poti tan kranan age, Tityre; kai ton enorchan
ton Libykon knakona phylasseo, me ty kophypsei.
VIII. Quo enim pacto diceret: to kalon pephilemene, verba hercle non
translaticia, sed cuiusdam nativae dulcedinis?
IX. Hoc igitur reliquit et cetera vertit non infestiviter, nisi quod
"caprum" dixit,
X. quem Theocritus enorchan appellavit - auctore enim M. Varrone is demum
Latine "caper" dicitur, qui excastratus est -:
XI. Tityre, dum redeo, brevis est via, pasce capellas
et potum pastas age, Tityre, et inter agendum
occursare capro, cornu ferit ille, caveto.
XII. Et quoniam de transferendis sententiis loquor, memini audisse me ex
Valerii Probi discipulis, docti hominis et in legendis pensitandisque
veteribus scriptis bene callidi, solitum eum dicere nihil quicquam tam
inprospere Vergilium ex Homero vertisse quam versus hos amoenissimos, quos
de Nausicaa Homerus fecit:
hoe d'Artemis eisi kat'oureos iocheaira,
e kata Teygeton perimeketon e Erymanthon
terpomene kaproisi kai okeieis elaphoisin;
tei de th'hama nymphai, kourai Dios aigiochoio,
agronomoi paizousi; gegethe de te phrena Leto;
pasaon d'hyper he ge kare echei ede metopa,
rheia d'arignote peletai, kalai de te pasai -
XIII. qualis in Eurotae ripis aut per iuga Cynthi
exercet Diana choros, quam mille secutae
hinc atque hinc glomerantur Oriades. Illa pharetram
fert humero gradiensque deas supereminet omnis.
Latonae tacitum pertemptant gaudia pectus.
XIV. Primum omnium id visum esse dicebant Probo, quod aput Homerum quidem
virgo Nausicaa ludibunda inter familiares puellas in locis solis recte
atque commode confertur cum Diana venante in iugis montium inter agrestes
deas, nequaquam autem conveniens Vergilium fecisse, quoniam Dido in urbe
media ingrediens inter Tyrios principes cultu atque incessu serio, "instans
operi", sicut ipse ait, "regnisque futuris", nihil eius similitudinis
capere possit, quae lusibus atque venatibus Dianae congruat;
XV. tum postea, quod Homerus studia atque oblectamenta in venando Dianae
honeste aperteque dicit, Vergilius autem, cum de venatu deae nihil
dixisset, pharetram tantum facit eam ferre in humero, tamquam si onus et
sarcinam; atque illud impense Probum esse demiratum in Vergilio dicebant,
quod Homerica quidem Leto gaudium gaudeat genuinum et intimum atque in ipso
penetrali cordis et animae vigens, siquidem non aliud est:
gegethe de te phrena Leto,
ipse autem imitari hoc volens gaudia fecerit pigra et levia et
cunctantia et quasi in summo pectore supernantia; nescire enim sese, quid
significaret aliud "pertemptant";
XVI. praeter ista omnia florem ipsius totius loci Vergilium videri
omisisse, quod hunc Homeri versum exigue secutus sit:
rheia d'arignoton peletai, kalai de te pasai,
XVII. quando nulla maior cumulatiorque pulcritudinis laus dici potuerit,
quam quod una inter omnis pulcras excelleret, una facile ex omnibus
nosceretur.
X. Quod Annaeus Cornutus versus Vergilii, quibus Veneris et Vulcani concubitum
pudice operteque dixit, reprehensione spurca et odiosa inquinavit.
I. Annianus poeta et plerique cum eo eiusdem Musae viri summis adsiduisque
laudibus hos Vergilii versus ferebant, quibus Volcanum et Venerem iunctos
mixtosque iure coniugii, rem lege naturae operiendam, verecunda quadam
translatione verborum, cum ostenderet demonstraretque, protexit.
II. Sic enim scripsit:
ea verba locutus
optatos dedit amplexus placidumque petivit
coniugis infusus gremio per membra soporem.
III. Minus autem difficile esse arbitrabantur in istiusmodi re digerenda
verbis uti uno atque altero brevi tenuique eam signo demonstrantibus, sicut
Homerus dixerit parthenien zonen et lektroio thesmon et erga philotesia,
IV. tot vero et tam evidentibus ac tamen non praetextatis, sed puris
honestisque verbis venerandum illud concubii pudici secretum neminem
quemquam alium dixisse.
V. Sed Annaeus Cornutus, homo sane pleraque alia non indoctus neque
inprudens, in secundo tamen librorum, quos de figuris sententiarum
conposuit, egregiam totius istius verecundiae laudem insulsa nimis et
odiosa scrutatione violavit.
VI. Nam cum genus hoc figurae probasset et satis circumspecte factos esse
versus dixisset: " "membra" tamen" inquit "paulo incautius nominavit."
XI. De Valerio Corvino; et unde Corvinus.
I. De Maximo Valerio, qui Corvinus appellatus est ob auxilium
propugnationemque corvi alitis, haut quisquam est nobilium scriptorum, qui
secus dixerit.
II. Ea res prorsus admiranda sic profecto est in libris annalibus memorata:
III. Adulescens tali genere editus L. Furio Claudio Appio consulibus fit
tribunus militaris.
IV. Atque in eo tempore copiae Gallorum ingentes agrum Pomptinum
insederant, instruebanturque acies a consulibus de vi ac multitudine
hostium satis agentibus.
V. Dux interea Gallorum vasta et ardua proceritate armisque auro
praefulgentibus grandia ingrediens et manu telum reciprocans incedebat
perque contemptum et superbiam circumspiciens despiciensque omnia venire
iubet et congredi, si quis pugnare secum ex omni Romano exercitu auderet.
VI. Tum Valerius tribunus ceteris inter metum pudoremque ambiguis impetrato
prius a consulibus ut in Gallum tam inmaniter adrogantem pugnare sese
permitterent, progreditur intrepide modesteque obviam; et congrediuntur et
consistunt, et conserebantur iam manus, atque ibi vis quaedam divina fit:
VII. corvus repente inprovisus advolat et super galeam tribuni insistit
atque inde in adversari os atque oculos pugnare incipit; insilibat,
obturbabat et unguibus manum laniabat et prospectum alis arcebat atque, ubi
satis saevierat, revolabat in galeam tribuni.
VIII. Sic tribunus spectante utroque exercitu et sua virtute nixus et opera
alitis propugnatus ducem hostium ferocissimum vicit interfecitque atque ob
hanc causam cognomen habuit Corvinus.
IX. Id factum est annis quadringentis quinque post Romam conditam.
X. Statuam Corvino isti divus Augustus in foro suo statuendam curavit. In
eius statuae capite corvi simulacrum est rei pugnaeque, quam diximus,
monimentum.
XII. De verbis, quae in utramque partem significatione adversa et reciproca
dicuntur.
I. Vt "formidulosus" dici potest et qui formidat et qui formidatur, ut
"invidiosus" et qui invidet et cui invidetur, ut "suspiciosus" et qui
suspicatur et qui suspectus est, ut "ambitiosus" et qui ambit et qui
ambitur, ut item "gratiosus" et qui adhibet gratias et qui admittit, ut
"laboriosus" et qui laborat et qui labori est, ut pleraque alia huiuscemodi
in utramque partem dicuntur, ita "infestus" quoque ancipiti significatione
est.
II. Nam et is "infestus" appellatur, qui malum infert cuipiam, et contra,
cui aliunde impendet malum, is quoque "infestus" dicitur.
III. Sed quod prius posui, profecto exemplis non indiget: sic adeo multi
locuntur, ut "infestum" dicant inimicum atque adversum; alterum autem illud
ignorabilius obscuriusque est.
IV. Quis enim e medio facile dixerit infestum esse, cui alter infestus est?
Sed et veteres plerique ita dixerunt, et M. Tullius in oratione, quam Pro
Cn. Plancio scripsit, vocabulo hoc sic usus est:
V. "Dolebam" inquit "iudices, et acerbe ferebam, si huius salus ob eam
ipsam causam esset infestior, quod is meam salutem atque vitam sua
benivolentia praesidio custodiaque texisset."
VI. Nos igitur de origine et ratione verbi quaerebamus atque ita in
Nigidianis scriptum invenimus: "Infestum" a festinando dictum; nam qui
instat" inquit "alicui eumque properans urget opprimereque eum studet
festinatque, aut contra de cuius periculo et exitio festinatur, is uterque
"infestus" dicitur ab instantia atque imminentia fraudis, quam vel facturus
cuipiam vel passurus est."
VII. Ne quis autem de "suspicioso", quod supra posuimus, et de
"formiduloso" in eam partem, quae minus usitata est, exemplum requirat,
inveniet de "suspicioso" aput M. Catonem de re Floria ita scriptum: "Sed
nisi qui palam corpore pecuniam quaereret aut se lenoni locavisset, etsi
famosus et suspiciosus fuisset, vim in corpus liberum non aecum censuere
adferri."
VIII. "Suspiciosum" enim Cato hoc in loco suspectum significat, non
suspicantem.
IX. "Formidulosum" autem, qui formidetur, Sallustius in Catilina ita dicit:
"Igitur talibus viris non labor insolitus, non locus ullus asper aut arduus
erat, non armatus hostis formidulosus."
X. Item C. Calvus in poematis "laboriosus" dicit, non, ut vulgo dicitur,
qui laborat, sed in quo laboratur.
"durum" inquit "rus fugis et laboriosum."
XI. Eadem ratione Laberius quoque in Sororibus:
"ecastor" inquit "mustum somniculosum",
XII. et Cinna in poematis:
somniculosam ut Poenus aspidem Psyllus.
XIII. "Metus" quoque et "iniuria" atque alia quaedam id genus sic
utroqueversum dici possunt: nam "metus hostium" recte dicitur, et cum
timent hostes et cum timentur.
XIV. Itaque Sallustius in historia prima "metum Pompei" dixit, non quo
Pompeius metueret, quod est usitatius, sed quo metueretur. Verba haec
Sallusti sunt: "Id bellum excitabat metus Pompei victoris Hiempsalem in
regnum restituentis."
XV. Item alio in loco: "Postquam remoto metu Punico simultates exercere
vacuum fuit."
XVI. "Iniurias" itidem dicimus tam illorum, qui patiuntur, quam qui
faciunt, quarum dictionum exempla sunt facilia inventu.
XVII. Illud etiam dictum a Vergilio eandem habet formam communicatae ultro
et citro significationis:
"et vulnere" inquit "tardus Vlixi",
cum diceret vulnus, non quod accepisset Vlixes, sed quod dedisset.
XVIII. "Nescius" quoque dicitur tam is, qui nescitur, quam qui nescit.
XIX. Sed super eo, qui nescit, frequens huius vocabuli usus est, infrequens
autem est de eo, quod nescitur.
XX. "Ignarus" aeque utroqueversum dicitur non tantum qui ignorat, set et
qui ignoratur.
XXI. Plautus in Rudente:
quae in locis nesciis nescia spe sumus.
XXII. Sallustius: "More humanae cupidinis ignara visendi." Vergilius:
ignarum Laurens habet ora Mimanta.
XIII. Verba ex historia Claudi Quadrigari, quibus Manli Torquati, nobilis
adulescentis, et hostis Galli provocatoris pugnam depinxit.
I. Titus Manlius summo loco natus adprimeque nobilis fuit.
II. Ei Manlio cognomentum factum est Torquatus.
III. Causam cognomenti fuisse accepimus torquis ex auro induvias, quam ex
hoste, quem occiderat, detractam induit.
IV. Sed quis hostis et quid genus, quam formidandae vastitatis et quantum
insolens provocator et cuimodi fuerit pugna decertatum, Q. Claudius primo
annalium purissime atque inlustrissime simplicique et incompta orationis
antiquae suavitate descripsit.
V. Quem locum ex eo libro philosophus Favorinus cum legeret, non minoribus
quati adficique animum suum motibus pulsibusque dicebat,
VI. quam si ipse coram depugnantes eos spectaret.
VII. Verba Q. Claudi, quibus pugna ista depicta est, adscripsi: "Cum
interim Gallus quidam nudus praeter scutum et gladios duos torque atque
armillis decoratus processit, qui et viribus et magnitudine et adulescentia
simulque virtute ceteris antistabat.
VIII. Is maxime proelio commoto atque utrisque summo studio pugnantibus
manu significare coepit utrisque, quiescerent.
IX. Pugnae facta pausa est.
X. Extemplo silentio facto cum voce maxima conclamat, si quis secum
depugnare vellet, uti prodiret.
XI. Nemo audebat propter magnitudinem atque inmanitatem facies.
XII. Deinde Gallus inridere coepit atque linguam exsertare.
XIII. Id subito perdolitum est cuidam Tito Manlio, summo genere gnato,
tantum flagitium civitati adcidere, e tanto exercitu neminem prodire.
XIV. Is, ut dico, processit neque passus est virtutem Romanam ab Gallo
turpiter spoliari. Scuto pedestri et gladio Hispanico cinctus contra Gallum
constitit.
XV. Metu magno ea congressio in ipso ponti utroque exercitu inspectante
facta est.
XVI. Ita, ut ante dixi, constiterunt: Gallus sua disciplina scuto proiecto
cantabundus; Manlius animo magis quam arte confisus scuto scutum percussit
atque statum Galli conturbavit.
XVII. Dum se Gallus iterum eodem pacto constituere studet, Manlius iterum
scuto scutum percutit atque de loco hominem iterum deiecit; eo pacto ei sub
Gallicum gladium successit atque Hispanico pectus hausit; deinde continuo
humerum dextrum eodem concessu incidit neque recessit usquam, donec
subvertit, ne Gallus impetum icti haberet.
XVIII. Vbi eum evertit, caput praecidit, torquem detraxit eamque
sanguinulentam sibi in collum inponit.
XIX. Quo ex facto ipse posterique eius Torquati sunt cognominati."
XX. Ab hoc Tito Manlio, cuius hanc pugnam Quadrigarius descripsit, imperia
et aspera et immitia "Manliana" dicta sunt, quoniam postea bello adversum
Latinos cum esset consul, filium suum securi percussit, qui speculatum ab
eo missus, interdicto hostem, a quo provocatus fuerat, occiderat.
XIV. Quod idem Quadrigarius "huius facies" patrio casu probe et Latine dixit; et
quaedam alia adposita de similium vocabulorum declinationibus.
I. Quod autem supra scriptum est in Q. Claudi verbis: "Propter magnitudinem
atque inmanitatem facies", id nos aliquot veteribus libris inspectis
exploravimus atque ita esse, ut scriptum est, comperimus.
II. Sic enim pleraque aetas veterum declinavit: "haec facies, huius
facies", quod nunc propter rationem grammaticam "faciei" dicitur. Corruptos
autem quosdam libros repperi, in quibus "faciei" scriptum est illo, quod
ante scriptum erat, oblitterato.
III. Meminimus etiam in Tiburti bibliotheca invenire nos in eodem Claudi libro
scriptum utrumque "facies" et "facii". Sed "facies" in ordinem scriptum
fuit et contra per "i" geminum "facii," neque id abesse a quadam
consuetudine prisca existimavimus;
IV. nam et ab eo, quod est "hic dies", tam "huius dies", quam "huius
dii", et ab eo, quod est "haec fames", tam "huius famis", quam "huius
fami" dixerunt.
V. Q. Ennius in XVI annali "dies" scripsit pro "diei" in hoc versu:
postremae longinqua dies confecerit aetas.
VI. Ciceronem quoque adfirmat Caesellius in oratione, quam pro P. Sestio
fecit, "dies" scripsisse pro "diei", quod ego inpensa opera conquisitis
veteribus libris plusculis ita, ut Caesellius ait, scriptum inveni.
VII. Verba sunt haec M. Tullii: "Equites vero daturos illius dies poenas";
quocirca factum hercle est, ut facile his credam, qui scripserunt
idiographum librum Vergilii se inspexisse, in quo ita scriptum est:
libra dies somnique pares ubi fecerit horas,
id est "libra diei somnique".
VIII. Sed sicut hoc in loco "dies" a Vergilio scriptum videtur, ita in illo
versu non dubium est, quin "dii" scripserit pro "diei":
munera laetitiamque dii,
quod inperitiores "dei" legunt ab insolentia scilicet vocis istius
abhorrentes.
IX. Sic autem "dies, dii" a veteribus declinatum est, ut "fames, fami",
"pernicies, pernicii", "progenies, progenii", "luxuries, luxurii", "acies?
acii".
X. M. enim Cato in oratione, quam de bello Carthaginiensi composuit, ita
scripsit: "Pueri atque mulieres extrudebantur fami causa."
XI. Lucilius in XII:
rugosum atque fami plenum.
XII. Sisenna in historiarum libro VI: "Romanos inferendae pernicii causa
venisse."
XIII. Pacuvius in Paulo:
pater supreme nostrae progenii patris.
XIV. Cn. Matius in Iliadis XXI:
altera pars acii vitassent fluminis undas.
XV. Idem Matius in XXIII:
an maneat specii simulacrum in morte silentum.
XVI. C. Gracchus de legibus promulgatis: "Ea luxurii causa aiunt institui";
XVII. et ibidem infra ita scriptum est: "non est ea luxuries,
XVIII. quae necessario parentur vitae causa", per quod apparet eum ab eo,
quod est "luxuries", "luxurii" patrio casu dixisse.
XIX. M. quoque Tullius in oratione, qua Sextum Roscium defendit, "pernicii"
scriptum reliquit. Verba haec sunt: "Quorum nihil pernicii causa divino
consilio, sed vi ipsa et magnitudine rerum factum putamus."
XX. Aut "facies" ergo in casu patrio aut "facii" Quadrigarium scripsisse
existimandum est; "facie" autem in nullo veteri libro scriptum repperi.
XXI. [In casu autem dandi, qui purissime locuti sunt, non "faciei", uti
nunc dicitur, sed "facie" dixerunt.]
XXII. Lucilius in saturis:
"primum" inquit "facie quod honestae
tantis accedit."
XXIII. Lucilius in libro septimo:
qui te diligat, aetatis facieque tuae se
fautorem ostendat, fore amicum polliceatur;
XXIV. sunt tamen non pauci, qui utrobique "facii" legant.
XXV. Sed C. Caesar in libro de analogia secundo "huius die" et "huius
specie" dicendum putat.
XXVI. Ego quoque in Iugurtha Sallustii summae fidei et reverendae
vetustatis libro "die" casu patrio scriptum inveni. Verba haec ita erant:
"Vix decima parte die reliqua." Non enim puto argutiolam istam recipiendam,
ut "die" dictum quasi "ex die" existimemus.
XV. De genere controversiae, quod Graece aporon appellatur.
I. Cum Antonio Iuliano rhetore per feriarum tempus aestivarum decedere ex
urbis aestu volentes Neapolim concesseramus.
II. Atque ibi erat adulescens tunc quispiam ex ditioribus cum utriusque
linguae magistris meditans et exercens ad causas Romae orandas eloquentiae
Latinae facultatem; atque is rogat Iulianum, uti sese audiat declamantem.
III. It auditum Iulianus, imusque nos cum eo simul.
IV. Introit adulescens et praefatur arrogantius et elatius, quam aetati
eius decebat, ac deinde iubet exponi controversias.
V. Aderat ibi nobiscum Iuliani sectator, iuvenis promptus et proficiens et
offendens iam in eo, quod ille aput Iuliani aures in praecipiti stare et
subitaria dictione periculum sui facere audebat.
VI. Exponit igitur temptamenti gratia controversiam parum consistentem,
quod genus Graeci aporon vocant, Latine autem id non nimis incommode
"inexplicabile" dici potest.
VII. Ea controversia fuit huiusmodi: "De reo septem iudices cognoscant,
eaque sententia sit rata, quam plures ex eo numero dixerint. Cum septem
iudices cognovissent, duo censuerunt reum exsilio multandum, duo alii
pecunia, tres reliqui capite puniendum.
VIII. Petitur ad supplicium ex sententia trium iudicum et contradicit."
IX. Hac ille audita nec considerata neque aliis, ut proponerentur,
exspectatis incipit statim mira celeritate in eandem hanc controversiam
principia nescio quae dicere et involucra sensuum verborumque volumina
vocumque turbas fundere ceteris omnibus ex cohorte eius, qui audire eum
soliti erant, clamore magno exsultantibus, Iuliano autem male ac misere
rubente et sudante.
X. Sed ubi deblateratis versuum multis milibus finem aliquando fecit
egressique inde sumus, amici familiaresque eius Iulianum prosecuti, quidnam
existimaret, percontati sunt.
XI. Atque ibi Iulianus festivissime: "nolite quaerere," inquit "quid
sentiam; adulescens hic sine controversia disertus est."
XVI. Quod Plinium Secundum, non hominem indoctum, fugerit latueritque vitium
argumenti, quod antistrephon Graeci dicunt.
I. Plinius Secundus existimatus est esse aetatis suae doctissimus.
II. Is libros reliquit, quos studiosorum inscripsit, non medius fidius
usquequaque aspernandos.
III. In his libris multa varie ad oblectandas eruditorum hominum aures
ponit.
IV. Refert etiam plerasque sententias, quas in declamandis controversiis
lepide arguteque dictas putat.
V. Sicuti hanc quoque sententiam ponit ex huiuscemodi controversia: " "Vir
fortis praemio, quod optaverit, donetur. Qui fortiter fecerat, petit
alterius uxorem in matrimonium et accepit. Is deinde, cuia uxor fuit,
fortiter fecit. Repetit eandem; contradicitur."
VI. Eleganter" inquit "et probabiliter ex parte posterioris viri fortis
uxorem sibi reddi postulantis hoc dictum est: "Si placet lex, redde; si non
placet, redde"."
VII. Fugit autem Plinium sententiolam istam, quam putavit esse
argutissimam, vitio non carere, quod Graece antistrephon dicitur. Et est
vitium insidiosum et sub falsa laudis specie latens; nihil enim minus
converti ex contrario id ipsum adversus eundem potest atque ita a priore
illo viro forte dici: "Si placet lex, non reddo; si non placet, non reddo."
Gellius | The Latin Library | The Classics Homepage |