Principium artis mens<o>riae in agendi[s] positum est
experimento. Exprimi enim locorum aut modi veritas sine rationa[bi]libus
lineis non potest, quoniam omnium agrorum extremitas flexuosa et inaequali[s]
cluditur finitione, quae propter angulorum dissimilium multitudinem numeris
suis manentibus et cohiberi potest et extendi: nam sol<a> mobile[m]
habent spatium et incertam iugerum enuntiationem. Sed ut omnibus extremitatibus
species sua constet et intra clusi modus enuntietur, agrum quo usque loci
positio permittet rectis lineis dimetiemur: ex quibus proximam quamque
extremitat<iu>m obliquitatem per omnes angulos facta normatione conplectimur,
et coher<cita>m mensuralibus <lineis> statutis certo pr<ae>cent<uria>to
spatio simil<i> futurae tradimus formae: modum autem intra lineas clusum
rectorum angulorum ratione subducimus. Subiectas deinde extremitatium partes,
are<as> tangentium nostrarum postulationum, podismis suis ad<a>eramus,
et adscriptis spatio suo finibus ipsam loci reddimus veritatem.
Haec ubique una ratione fieri multiplex locorum natura
non patitur, oppositis ex alia parte montibus, alia flumine aut ripis aut
quadam iacentis soli voragine, cum pluribus confragosorum locorum iniquitatibus,
saepe et cultur<is>, propter quae maxime ad artis copia<m> est recurrendum.
Debet enim <minima> quaeque pars agri in potestate esse mensoris et
habit[ur]a rectorum angulorum ratione sua postulatione constringi. Itaque
maxime providere debemus, quo usu ferramenti quidquid occurrerit transeamus;
adhibere deinde metiundi diligentiam, qua[e] potius actus incess<us
l>imitationis effectum laterum longitudine[s] aequ[e]et; ferramento primo
ut<i> et omnia <momen>ta perpenso dirigere, <oculo> ex omnibus
corniculis ex<t>ensa ponderibus et inter se conparata fila seu nervias
ita perspicere, donec proxima[m> consumpto alterius visu sola<m intue>atur;
tunc dictare moetas, et easdem transposito interim extrema meta ferramento
reprehendere eodem momento quo tenebatur, et coeptum rigorem ad interversuram
aut ad finem perducere. Omnibus autem interversuris tetrantis locum perpendiculus
ostendat.
Cuiuscumque loci mensura agenda fuerit, eum circumire
ante omnia oportet, et ad omnes angulos signa ponere, quae normaliter ex
rigore cogantur; posito deinde et perpenso ferramento rigorem secundum
<pro>ximo lateri dictare, et moet<i>s conlocatis respectis in alteram
partem rigorem mittere, qui, cum ad extremum pervenerit, parallelon primi
rigoris excipiat. Sed si in rigore dictando quaedam devitanda incurrunt,
valles, loca confragosa, arbores quas propter moram aut fructum succidere
non oportet, <item> aedificia, maceriae, petrae aut montes et his similia,
haec qu<a>cumque ratione optime poterint mensuram accipere debebunt.
Si fuerit ergo vallis quae conspectum agentis exsuperet,
per ipsam moetis ad ferramentum adpositis erit descendendum. Cuius rigoris
incessum ut s<es>contrario aequemus, adf[l]icta ante linea ad capitulum
perticae aequaliter ad perpendiculum cultellare debemus, <tum ad> per<m>ensum
rigorem extendere lineam, quam in cult[r>um loc<ata>m perpendiculus
adsigna[n]t. Nam quotiens sine linea cultellamus, <cum> conspectum moetarum
excedimus, et festinantes ex eo loco iterum rigorem conspicimus, tunc in
illa perticarum quamvis exigua conversione non minus fit dis<p>endi
quam si iacentia <se>quam<ur>.
Conpressiorem autem vallem et ultra quam pr<o>spici
poterit evadendae difficultatis causa <l>ic<et> transire, in ulteriorem
partem dictare moetas ne minus tres, quibus reprehensis transposito ferramento
respicere priores oporteat, et perpenso coe<pt>um rigorem quo usque
res exegerit perducere.
Cultellandi ratio quae sit, saepe quaeritur, cu<m>
pr<o>[p>ensi soli spatium consummamus, ut illam clivorum inaequalitatem
planam esse cogamus, dum mensurae lateribus inseruimus; [cultellamus ergo
agrum eminentiorem et ad planitia<e> redigimus aequalitatem]. Hanc nobis
ipsa seminum natura monstravit: <n>o<n> enim illa soli inaequalitas
re<cte> colligi poterit, nisi quod e terra quidquid nascitur in aere
rectum ex[t]istit et illam terrae obliquitatem crescendo adterit, nec maiorem
numerum occupat quam si ex plano nascatur.
Quod si monti ordinat<a> semina nasc<ere>ntur omnia,
secundum loci naturam me<ti>re<m>ur: cum non idem, hoc est totidem
arborum ordines, capiat, quod pares ei[us] in campo limites, recte cultellabitur.
Frontinus | The Latin Library | The Classics Homepage |