SEXTUS IULIUS FRONTINUS
DE LIMITIBUS



Limitum prima origo, sicut Varro descripsit, a[d] disciplina[m] <Et>rusca[m]; quod aruspices orbem terrarum in duas partes diviserunt, dextram apellaverunt <quae> septentrioni subiacere<t>, sinistram quae a meridiano terra<e> esse<t> <ab oriente ad> occasum, quod eo sol et luna spectaret, sicut quidam carpiunt architect<i> delubra in occidente<m> recte <s>pectare scripserunt. Aruspices altera[m] linea[m] a septentrione ad meridianum diviserunt terram, <et> a me[ri]dia[no] ultra antica, citra postica nominaverunt.

Ab hoc fundamento maiores nostri in agrorum mensura videntur constituisse rationem. Primum duo limites duxerunt; unum ab oriente in occasum, quem vocaverunt decimanum; alterum a meridiano ad septentrionem, quem cardinem appellaverunt. Decimanus autem dividebat agrum dextra et sinistra, cardo citra et ultra. Quare decimanus a decem potius quam a duobus, cum omnis ager eo fine in duas dividatur partes? Vt duopondium [et duoviginti] quod dicebant antiqui, nunc dicitur <di>pondium [et viginti], sic eti<am> duo[de]cimanus decimanus est factus. Kardo nominatur quod directus a kardine[m] caeli est. [Nam sine dubio caelum vertitur in septentrionali orbe].

Postea hoc ignorantes non nulli aliud secuti, ut quidam agri magnitudinem, qui qua longior erat, fecerunt decumanum. Quidam non ortum <s>pectant, sed ita adversi sunt, ut sint contra septentrionem; ut in agro Campano qui est circa Capuam, ubi est kardo in oriente[m> et decumanus in meridianum.

Ab his duobus omnes agri partes nominantur. Reliqui limites fiebant angustiores et inter se distabant par[t]ibus intervallis. Qui spectabant in oriente<m>, dicebant prorsos: qui dirigebant in meridianum, dicebant [et] transversos.

Haec vocabula in lege, quae est in agro Uritano in Gallia, item in quibusdam locis adhuc permanere dicuntur. Limites autem appellati transvers<i> s<unt> a limo, [id est] antiquo verbo [transgressa]; a quo dicunt poetae "limis oculis"; item limum cinctum, quod purpuram transversam habeat, <e>t limina ostiorum. Alii et prorsos et transversos dicunt limites a limi<n>ibus, quod per eos in agro intro et foras eatur. Hi ab incolis variis ac dissimilibus vocabulis a caeli regione aut a loci natura sunt cognominati: in alio loco sicut in Umbria circa Fanum Fortunae, qui ad mare spectant maritimos appellant, alibi qui ad monte<m> montanos.

Primum agri modum fecerunt quattuor limitibus clausum [figuram similem:], plerumque cent<en>um pedum in utraque parte (quod Gr<a>eci plethron appellant, Osci et Umbri vorsum), nostri centen<um> et vicen<um> in utraque parte; cuius ex IIII unum latus, sicut diei XII horas, XII menses anni, XII decempedas esse voluerunt. <IV> actibus con<clus>um locum primum appellatum dic<unt> fundum. Hi duo fundi iuncti iugerum definiunt. Deinde haec duo iugera iuncta in unum quadratum agrum efficiunt, quod sint in omnes partes actus bini in hunc modum. Quidam primum appellatum dicunt sortem et centies ductum centuria[m>. sunt qui centuriam maiorem modum appellant, ut Cremonae de<nu>m et duce<nu>m. Sunt qui minorem, ut in Italia triumvirale<m> iugerum quinquagenum.Nam et omnes in subsicivis extremae centuriae, quae non sunt quadratae, in eadem permanent appellatione.

Optima[e] ergo ac rationalis agrorum constitutio est, cuius decimani ab oriente in occidentem diriguntur, kardines a meridiano in septentrionem. Multi mobilem solis ortum et occasum secuti variarunt hanc rationem. Sic uti<que> effectum est, ut decimani spectarent ex qua parte sol eo tempore, quo mensura acta est, oriebatur. Et multi, ne proximae coloniae limitibus ordinatos limites mitterent, exacta conversione di<s>creverunt. Et sic per totum orbem terrarum est unaquaeque limitum constitutio, ubi proxima  ***

Sunt et aliae limitum condiciones, quae ad solum non pertinent [, hoc est ad artem nostram]. Solum autem quodcumque coloniae est adsignatum, id universum pertica appellatur: quidquid huic universitati adplicitum est ex alterius civitatis fine, [sine solidum sive <culte>llatum fuerit,] praefectura appellatur.


Frontinus The Latin Library The Classics Homepage