[1] Hesterno die, patres conscripti, cum me et vestra dignitas et frequentia equitum Romanorum praesentium, quibus senatus dabatur, magno opere commosset, putavi mihi reprimendam esse P. Clodi impudicam impudentiam, cum is publicanorum causam stultissimis interrogationibus impediret, P. Tullioni Syro navaret operam atque ei se, cui totus venierat, etiam vobis inspectantibus venditaret. Itaque hominem furentem exsultantemque continui simul ac periculum iudici intendi: duobus inceptis verbis omnem impetum gladiatoris ferociamque compressi. [2] Ac tamen ignarus ille qui consules essent, exsanguis atque aestuans se ex curia repente proripuit, cum quibusdam fractis iam atque inanibus minis et cum illius Pisoniani temporis Gabinianique terroribus: quem cum egredientem insequi coepissem, cepi equidem fructum maximum et ex consurrectione omnium vestrum et ex comitatu publicanorum. Sed vaecors repente sine suo vultu, sine colore, sine voce constitit; deinde respexit et, simul atque Cn. Lentulum consulem aspexit, concidit in curiae paene limine; recordatione, credo, Gabini sui desiderioque Pisonis. Cuius ego de ecfrenato et praecipiti furore quid dicam? <An> potest gravioribus a me verbis vulnerari quam est statim in facto ipso a gravissimo viro, P. Servilio, confectus ac trucidatus? cuius si iam vim et gravitatem illam singularem ac paene divinam adsequi possem, tamen non dubito quin ea tela quae coniecerit inimicus quam ea quae conlega patris emisit leviora atque hebetiora esse videantur.
[3] Sed tamen mei facti rationem exponere illis volo qui hesterno die dolore me elatum et iracundia longius prope progressum arbitrabantur quam sapientis hominis cogitata ratio postulasset. Nihil feci iratus, nihil impotenti animo, nihil non diu consideratum ac multo ante meditatum. Ego enim me, patres conscripti, inimicum semper esse professus sum duobus, qui me, qui rem publicam cum defendere deberent, servare possent, cumque ad consulare officium ipsis insignibus illius imperi, ad meam salutem non solum auctoritate sed etiam precibus vestris vocarentur, primo reliquerunt, deinde prodiderunt, postremo oppugnarunt, praemiisque nefariae pactionis funditus una cum re publica oppressum exstinctumque voluerunt; qui quae suo ductu et imperio cruento illo atque funesto supplicia neque a sociorum moenibus prohibere neque hostium urbibus inferre potuerunt, excisionem, inflammationem, eversionem, depopulationem, vastitatem, ea sua cum praeda meis omnibus tectis atque agris intulerunt. [4] Cum his furiis et facibus, cum his, inquam, exitiosis prodigiis ac paene huius imperi pestibus bellum mihi inexpiabile dico esse susceptum, neque id tamen ipsum tantum quantum meus ac meorum, sed tantum quantum vester atque omnium bonorum dolor postulavit. In Clodium vero non est hodie meum maius odium quam illo die fuit cum illum ambustum religiosissimis ignibus cognovi muliebri ornatu ex incesto stupro atque ex domo pontificis maximi emissum. Tum, inquam, tum vidi ac multo ante prospexi quanta tempestas excitaretur, quanta impenderet procella rei publicae. Videbam illud scelus tam importunum, audaciam tam immanem adulescentis furentis, nobilis, vulnerati non posse arceri oti finibus: erupturum illud malum aliquando, si impunitum fuisset, ad perniciem civitatis. Non multum mihi sane post ad odium accessit. [5] Nihil enim contra me fecit odio mei, sed odio severitatis, odio dignitatis, odio rei publicae: non me magis violavit quam senatum, quam equites Romanos, quam omnis bonos, quam Italiam cunctam: non denique in me sceleratior fuit quam in ipsos deos immortalis. Etenim illos eo scelere violavit quo nemo antea: in me fuit eodem animo quo etiam eius familiaris Catilina, si vicisset, fuisset. Itaque eum numquam a me esse accusandum putavi, non plus quam stipitem illum qui quorum hominum esset nesciremus, nisi se Ligurem ipse esse diceret. Quid enim hunc persequar, pecudem ac beluam, pabulo inimicorum meorum et glande corruptum? qui si sensit quo se scelere devinxerit, non dubito quin sit miserrimus; sin autem id non videt, periculum est ne se stuporis excusatione defendat. [6] Accedit etiam quod exspectatione omnium fortissimo et clarissimo viro, T. Annio, devota et constituta ista hostia esse videtur; cui me praeripere desponsam iam et destinatam laudem, cum ipse eius opera et dignitatem et salutem reciperarim, valde est iniquum. Etenim ut P. ille Scipio natus mihi videtur ad interitum exitiumque Carthaginis, qui illam a multis imperatoribus obsessam, oppugnatam, labefactam, paene captam aliquando quasi fatali adventu solus evertit, sic T. Annius ad illam pestem comprimendam, exstinguendam, funditus delendam natus esse videtur et quasi divino munere donatus rei publicae. Solus ille cognovit quem ad modum armatum civem, qui lapidibus, qui ferro alios fugaret, alios domi contineret, qui urbem totam, qui curiam, qui forum, qui templa omnia caede incendiisque terreret, non modo vinci verum etiam vinciri oporteret. [7] Huic ego et tali et ita de me ac de patria merito viro numquam mea voluntate praeripiam eum praesertim reum cuius ille inimicitias non solum suscepit propter salutem meam, verum etiam adpetivit. Sed si etiam nunc inlaqueatus iam omnium legum periculis, inretitus odio bonorum omnium, exspectatione supplici iam non diuturna implicatus, feretur tamen haesitans et in me impetum impeditus facere conabitur, resistam et aut concedente aut etiam adiuvante Milone eius conatum refutabo: velut hesterno die cum mihi stanti tacens minaretur, voce tantum attigi legum initium et iudici. Consedit ille: conticui. Diem dixisset, ut iecerat: fecissem ut ei statim tertius a praetore dies diceretur. Atque hoc sic moderetur et cogitet, si contentus sit iis sceleribus quae commisit, esse <se> iam consecratum Miloni: si quod in me telum intenderit, statim me esse arrepturum arma iudiciorum atque legum.
[8] Atque paulo ante, patres conscripti, contionem habuit quae est ad me tota delata; cuius contionis primum universum argumentum sententiamque audite; cum riseritis impudentiam hominis, tum a me de tota contione audietis. De religionibus sacris et caerimoniis est contionatus, patres conscripti, Clodius: Publius, inquam, Clodius sacra et religiones neglegi violari pollui questus est! Non mirum si hoc vobis ridiculum videtur: etiam sua contio risit hominem, quo modo ipse gloriari solet, ducentis confixum senati consultis, quae sunt omnia contra illum pro religionibus facta, hominemque eum qui pulvinaribus Bonae deae stuprum intulerit, eaque sacra quae viri oculis ne imprudentis quidem aspici fas est non solum aspectu virili sed flagitio stuproque violarit, in contione de religionibus neglectis conqueri. [9] Itaque nunc proxima contio eius exspectatur de pudicitia. Quid enim interest utrum ab altaribus religiosissimis fugatus de sacris et religionibus conqueratur, an ex sororum cubiculo egressus pudorem pudicitiamque defendat? Responsum haruspicum hoc recens de fremitu in contione recitavit, in quo cum aliis multis scriptum etiam illud est, id quod audistis, Loca sacra et religiosa profana haberi: in ea causa esse dixit domum meam a religiosissimo sacerdote, P. Clodio, consecratam. [10] Gaudeo mihi de toto hoc ostento, quod haud scio an gravissimum multis his annis huic ordini nuntiatum sit, datam non modo iustam sed etiam necessariam causam esse dicendi; reperietis enim ex hoc toto prodigio atque responso nos de istius scelere ac furore ac de impendentibus periculis maximis prope iam voce Iovis Optimi Maximi praemoneri. [11] Sed primum expiabo religionem aedium mearum, si id facere vere ac sine cuiusquam dubitatione potero; sin scrupulus tenuissimus residere alicui videbitur, non modo patienti sed etiam libenti animo portentis deorum immortalium religionique parebo.
Sed quae tandem est in hac urbe tanta domus ab ista suspicione religionis tam vacua atque pura? Quamquam vestrae domus, patres conscripti, ceterorumque civium multo maxima ex parte sunt liberae religione, tamen una mea domus iudiciis omnibus liberata in hac urbe sola est. Te enim appello, Lentule, et te, Philippe. Ex hoc haruspicum responso decrevit senatus ut de locis sacris religiosis ad hunc ordinem referretis. Potestisne referre de mea domo, quae, ut dixi, sola in hac urbe omni religione omnibus iudiciis liberata est? Quam primum inimicus ipse in illa tempestate ac nocte rei publicae, cum cetera scelera stilo illo impuro Sex. Clodi ore tincto conscripsisset, ne una quidem attigit littera religionis; deinde eandem domum populus Romanus, cuius est summa potestas omnium rerum, comitiis centuriatis omnium aetatum ordinumque suffragiis eodem iure esse iussit quo fuisset; postea vos, patres conscripti, non quo dubia res esset, sed ut huic furiae, si diutius in hac urbe quam delere cuperet maneret, vox interdiceretur, decrevistis ut de mearum aedium religione ad pontificum conlegium referretur. [12] Quae tanta religio est qua non in nostris dubitationibus atque in maximis superstitionibus unius P. Servili aut M. Luculli responso ac verbo liberemur? De sacris publicis, de ludis maximis, de deorum penatium Vestaeque matris caerimoniis, de illo ipso sacrificio quod fit pro salute populi Romani, quod post Romam conditam huius unius casti tutoris religionum scelere violatum est, quod tres pontifices statuissent, id semper populo Romano, semper senatui, semper ipsis dis immortalibus satis sanctum, satis augustum, satis religiosum esse visum est. At vero meam domum P. Lentulus, consul et pontifex, P. Servilius, M. Lucullus, Q. Metellus, M'. Glabrio, M. Messalla, L. Lentulus, flamen Martialis, P. Galba, Q. Metellus Scipio, C. Fannius, M. Lepidus, L. Claudius rex sacrorum, M. Scaurus, M. Crassus, C. Curio, Sex. Caesar flamen Quirinalis, Q. Cornelius, P. Albinovanus, Q. Terentius, pontifices minores, causa cognita, duobus locis dicta, maxima frequentia amplissimorum ac sapientissimorum civium adstante, omni religione una mente omnes liberaverunt. [13] Nego umquam post sacra constituta, quorum eadem est antiquitas quae ipsius urbis, ulla de re, ne de capite quidem virginum Vestalium, tam frequens conlegium iudicasse. Quamquam ad facinoris disquisitionem interest adesse quam plurimos (ita est enim interpretatio illa pontificum, ut eidem potestatem habeant iudicum), religionis explanatio vel ab uno pontifice perito recte fieri potest (quod idem in iudicio capitis durum atque iniquum est), tamen sic reperietis, frequentiores pontifices de mea domo quam umquam de caerimoniis virginum iudicasse. Postero die frequentissimus senatus te consule designato, Lentule, sententiae principe, P. Lentulo et Q. Metello consulibus referentibus statuit, cum omnes pontifices qui erant huius ordinis adessent, cumque alii qui honoribus populi Romani antecedebant multa de conlegi iudicio verba fecissent, omnesque idem scribendo adessent, domum meam iudicio pontificum religione liberatam videri. [14] De hoc igitur loco sacro potissimum videntur haruspices dicere, qui locus solus ex privatis locis omnibus hoc praecipue iuris habet, ut ab ipsis qui sacris praesunt sacer non esse iudicatus sit? Verum referte, quod ex senatus consulto facere debetis. Aut vobis cognitio dabitur, qui primi de hac domo sententiam dixistis et eam religione omni liberastis, aut senatus ipse iudicabit, qui uno illo solo antistite sacrorum dissentiente frequentissimus antea iudicavit, aut,--id quod certe fiet,--ad pontifices reicietur, quorum auctoritati fidei prudentiae maiores nostri sacra religionesque et privatas et publicas commendarunt. Quid ergo ii possunt aliud iudicare ac iudicaverunt? Multae sunt domus in hac urbe, patres conscripti, atque haud scio an paene cunctae iure optimo, sed tamen iure privato, iure hereditario, iure auctoritatis, iure mancipi, iure nexi: nego esse ullam domum aliam privato eodem quo quae optima lege, publico vero omni praecipuo et humano et divino iure munitam; [15] quae primum aedificatur ex auctoritate senatus pecunia publica, deinde contra vim nefariam huius gladiatoris tot senati consultis munita atque saepta est. Primum negotium isdem magistratibus est datum anno superiore, ut curarent ut sine vi aedificare mihi liceret, quibus in maximis periculis universa res publica commendari solet; deinde, cum ille saxis et ignibus et ferro vastitatem meis sedibus intulisset, decrevit senatus eos qui id fecissent lege de vi, quae est in eos qui universam rem publicam oppugnassent, teneri. Vobis vero referentibus, o post hominum memoriam fortissimi atque optimi consules! decrevit idem senatus frequentissimus qui meam domum violasset contra rem publicam esse facturum. [16] Nego ullo de opere publico, de monumento, de templo tot senatus exstare consulta quot de mea domo, quam senatus unam post hanc urbem constitutam ex aerario aedificandam, a pontificibus liberandam, a magistratibus defendendam, a iudicibus puniendam putarit. P. Valerio pro maximis in rem publicam beneficiis data domus est in Velia publice, at mihi in Palatio restituta; illi locus, at mihi etiam parietes atque tectum; illi quam ipse privato iure tueretur, mihi quam publice magistratus omnes defenderent. Quae quidem ego si aut per me aut ab aliis haberem, non praedicarem apud vos, ne nimis gloriari viderer; sed cum sint mihi data a vobis, cum ea attemptentur eius lingua cuius ante manu eversa vos mihi et liberis meis manibus vestris reddidistis, non ego de meis sed de vestris factis loquor, nec vereor ne haec mea vestrorum beneficiorum praedicatio non grata potius quam adrogans videatur. [17] Quamquam si me tantis laboribus pro communi salute perfunctum ecferret aliquando ad gloriam in refutandis maledictis hominum improborum animi quidam dolor, quis non ignosceret? Vidi enim hesterno die quendam murmurantem, quem aiebant negare ferri me posse, quia, cum ab hoc eodem impurissimo parricida rogarer cuius essem civitatis, respondi me, probantibus et vobis et equitibus Romanis, eius esse quae carere me non potuisset. Ille, ut opinor, ingemuit. Quid igitur responderem? quaero ex eo ipso qui ferre me non potest. Me civem esse Romanum? litterate respondissem. An tacuissem? desertum negotium. Potest quisquam vir in rebus magnis cum invidia versatus satis graviter inimici contumeliis sine sua laude respondere? At ipse non modo respondet quidquid potest, cum est lacessitus, sed etiam gaudet se ab amicis quid respondeat admoneri.
[18] Sed quoniam mea causa expedita est, videamus nunc quid haruspices dicant. Ego enim fateor me et magnitudine ostenti et gravitate responsi et una atque constanti haruspicum voce vehementer esse commotum; neque is sum qui, si cui forte videor plus quam ceteri qui aeque atque ego sunt occupati versari in studio litterarum, his delecter aut utar omnino litteris quae nostros animos deterrent atque avocant a religione. Ego vero primum habeo auctores ac magistros religionum colendarum maiores nostros, quorum mihi tanta fuisse sapientia videtur ut satis superque prudentes sint qui illorum prudentiam non dicam adsequi, sed quanta fuerit perspicere possint; qui statas sollemnisque caerimonias pontificatu, rerum bene gerundarum auctoritates augurio, fatorum veteres praedictiones Apollinis vatum libris, portentorum expiationes Etruscorum disciplina contineri putaverunt; quae quidem tanta est ut nostra memoria primum Italici belli funesta illa principia, post Sullani Cinnanique temporis extremum paene discrimen, tum hanc recentem urbis inflammandae delendique imperi coniurationem non obscure nobis paulo ante praedixerint. [19] Deinde, si quid habui oti, etiam cognovi multa homines doctos sapientisque et dixisse et scripta de deorum immortalium numine reliquisse; quae quamquam divinitus perscripta video, tamen eius modi sunt ut ea maiores nostri docuisse illos, non ab illis didicisse videantur. Etenim quis est tam vaecors qui aut, cum suspexit in caelum, deos esse non sentiat, et ea quae tanta mente fiunt ut vix quisquam arte ulla ordinem rerum ac necessitudinem persequi possit casu fieri putet, aut, cum deos esse intellexerit, non intellegat eorum numine hoc tantum imperium esse natum et auctum et retentum? Quam volumus licet, patres conscripti, ipsi nos amemus, tamen nec numero Hispanos nec robore Gallos nec calliditate Poenos nec artibus Graecos nec denique hoc ipso huius gentis ac terrae domestico nativoque sensu Italos ipsos ac Latinos, sed pietate ac religione atque hac una sapientia, quod deorum numine omnia regi gubernarique perspeximus, omnis gentis nationesque superavimus.
[20] Qua re, ne plura de re minime loquar dubia, adhibete animos, et mentis vestras, non solum auris, ad haruspicum vocem admovete: Qvod in agro Latiniensi avditvs est strepitvs cvm fremitv. Mitto haruspices, mitto illam veterem ab ipsis dis immortalibus, ut hominum fama est, Etruriae traditam disciplinam: nos nonne haruspices esse possumus? Exauditus in agro propinquo et suburbano est strepitus quidam reconditus et horribilis fremitus armorum. Quis est ex gigantibus illis, quos poetae ferunt bellum dis immortalibus intulisse, tam impius qui hoc tam novo tantoque motu non magnum aliquid deos populo Romano praemonstrare et praecinere fateatur? De ea re scriptum est: Postiliones esse Iovi, Satvrno, Neptvno, Tellvri, dis caelestibvs. [21] Audio quibus dis violatis expiatio debeatur, sed hominum quae ob delicta quaero. Lvdos minvs diligenter factos pollvtosqve. Quos ludos? Te appello, Lentule,--tui sacerdoti sunt tensae, curricula, praecentio, ludi, libationes epulaeque ludorum,--vosque, pontifices, ad quos epulones Iovis Optimi Maximi, si quid est praetermissum aut commissum, adferunt, quorum de sententia illa eadem renovata atque instaurata celebrantur. Qui sunt ludi minus diligenter facti, quando aut quo scelere polluti? Respondebis et pro te et pro conlegis tuis, etiam pro pontificum conlegio, nihil cuiusquam aut neglegentia contemptum aut scelere esse pollutum: omnia sollemnia ac iusta ludorum omnibus rebus observatis summa cum caerimonia esse servata.
[22] Quos igitur haruspices ludos minus diligenter factos pollutosque esse dicunt? Eos quorum ipsi di immortales atque illa mater Idaea te,--te, Cn. Lentule, cuius abavi manibus esset accepta,--spectatorem esse voluit. Quod ni tu Megalesia illo die spectare voluisses, haud scio an vivere nobis atque his de rebus iam queri <non> liceret. Vis enim innumerabilis incitata ex omnibus vicis conlecta servorum ab hoc aedile religioso repente <e> fornicibus ostiisque omnibus in scaenam signo dato inmissa inrupit. Tua tum, tua, Cn. Lentule, eadem virtus fuit quae in privato quondam tuo proavo; te, nomen, imperium, vocem, aspectum, impetum tuum stans senatus equitesque Romani et omnes boni sequebantur, cum ille servorum eludentium multitudini senatum populumque Romanum vinctum ipso consessu et constrictum spectaculis atque impeditum turba et angustiis tradidisset. [23] An si ludius constitit, aut tibicen repente conticuit, aut puer ille patrimus et matrimus si tensam non tenuit, si lorum omisit, aut si aedilis verbo aut simpuvio aberravit, ludi sunt non rite facti, eaque errata expiantur, et mentes deorum immortalium ludorum instauratione placantur: si ludi ab laetitia ad metum traducti, si non intermissi sed perempti atque sublati sunt, si civitati universae, scelere eius qui ludos ad luctum conferre voluit, exstiterunt dies illi pro festis paene funesti, dubitabimus quos ille fremitus nuntiet ludos esse pollutos? [24] Ac si volumus ea quae de quoque deo nobis tradita sunt recordari, hanc Matrem Magnam, cuius ludi violati, polluti, paene ad caedem et ad funus civitatis conversi sunt, hanc, inquam, accepimus agros et nemora cum quodam strepitu fremituque peragrare. Haec igitur vobis, haec populo Romano et scelerum indicia ostendit et periculorum signa patefecit. Nam quid ego de illis ludis loquar quos in Palatio nostri maiores ante templum in ipso Matris Magnae conspectu Megalesibus fieri celebrarique voluerunt? qui sunt more institutisque maxime casti, sollemnes, religiosi; quibus ludis primum ante populi consessum senatui locum P. Africanus iterum consul ille maior dedit, ut eos ludos haec lues impura pollueret! quo si qui liber aut spectandi aut etiam religionis causa accesserat, manus adferebantur, quo matrona nulla adiit propter vim consessumque servorum. Ita ludos eos, quorum religio tanta est ut ex ultimis terris arcessita in hac urbe consederit, qui uni ludi ne verbo quidem appellantur Latino, ut vocabulo ipso et appetita religio externa et Matris Magnae nomine suscepta declaretur--hos ludos servi fecerunt, servi spectaverunt, tota denique hoc aedile servorum Megalesia fuerunt. [25] Pro di immortales! qui magis nobiscum loqui possetis, si essetis versareminique nobiscum? Ludos esse pollutos significastis ac plane dicitis. Quid magis inquinatum, deformatum, perversum, conturbatum dici potest quam omne servitium, permissu magistratus liberatum, in alteram scaenam inmissum, alteri praepositum, ut alter consessus potestati servorum obiceretur, alter servorum totus esset? Si examen apium ludis in scaenam caveam<ve> venisset, haruspices acciendos ex Etruria putaremus: videmus universi repente examina tanta servorum inmissa in populum Romanum saeptum atque inclusum, et non commovemur? Atque in apium fortasse examine nos ex Etruscorum scriptis haruspices ut a servitio caveremus monerent. [26] Quod igitur ex aliquo diiuncto diversoque monstro significatum caveremus, id cum ipsum sibi monstrum est, et cum in eo ipso periculum est ex quo periculum portenditur, non pertimescemus? Istius modi Megalesia fecit pater tuus, istius modi patruus? Is mihi etiam generis sui mentionem facit, cum Athenionis aut Spartaci exemplo ludos facere maluerit quam C. aut Appi Claudiorum? Illi cum ludos facerent, servos de cavea exire iubebant: tu in alteram servos inmisisti, ex altera liberos eiecisti. Itaque qui antea voce praeconis a liberis semovebantur, tuis ludis non voce sed manu liberos a se segregabant. Ne hoc quidem tibi in mentem veniebat, Sibyllino sacerdoti, haec sacra maiores nostros ex vestris libris expetisse? si illi sunt vestri quos tu impia mente conquiris, violatis oculis legis, contaminatis manibus attrectas. [27] Hac igitur vate suadente quondam, defessa Italia Punico bello atque <ab> Hannibale vexata, sacra ista nostri maiores adscita ex Phrygia Romae conlocarunt; quae vir is accepit qui est optimus populi Romani iudicatus, P. Scipio, femina autem quae matronarum castissima putabatur, Q. Claudia, cuius priscam illam severitatem [sacrifici] mirifice tua soror existimatur imitata. Nihil te igitur neque maiores tui coniuncti cum his religionibus, neque sacerdotium ipsum, quo est haec tota religio constituta, neque curulis aedilitas, quae maxime hanc tueri religionem solet, permovit quo minus castissimos ludos omni flagitio pollueres, dedecore maculares, scelere obligares? [28] Sed quid ego id admiror? qui accepta pecunia Pessinuntem ipsum, sedem domiciliumque Matris deorum, vastaris, et Brogitaro Gallograeco, impuro homini ac nefario, cuius legati te tribuno dividere in aede Castoris tuis operis nummos solebant, totum illum locum fanumque vendideris, sacerdotem ab ipsis aris pulvinaribusque detraxeris, omnia illa quae vetustas, quae Persae, quae Syri, quae reges omnes qui Europam Asiamque tenuerunt semper summa religione coluerunt, perverteris; quae denique nostri maiores tam sancta duxerunt ut, cum refertam urbem atque Italiam fanorum haberemus, tamen nostri imperatores maximis et periculosissimis bellis huic deae vota facerent, eaque in ipso Pessinunte ad illam ipsam principem aram et in illo loco fanoque persolverent. [29] Quod cum Deiotarus religione sua castissime tueretur, quem unum habemus in orbe terrarum fidelissimum huic imperio atque amantissimum nostri nominis, Brogitaro, ut ante dixi, addictum pecunia tradidisti. Atque hunc tamen Deiotarum saepe a senatu regali nomine dignum existimatum, clarissimorum imperatorum testimoniis ornatum, tu etiam regem appellari cum Brogitaro iubes. Sed alter est rex iudicio senatus per nos, pecunia Brogitarus per te appellatus . . . alterum putabo regem, si habuerit unde tibi solvat quod ei per syngrapham credidisti. Nam cum multa regia sunt in Deiotaro tum illa maxime, quod tibi nummum nullum dedit, quod eam partem legis tuae quae congruebat cum iudicio senatus, ut ipse rex esset, non repudiavit, quod Pessinuntem per scelus a te violatum et sacerdote sacrisque spoliatum reciperavit, ut in pristina religione servaret, quod caerimonias ab omni vetustate acceptas a Brogitaro pollui non sinit, mavultque generum suum munere tuo quam illud fanum antiquitate religionis carere. Sed ut ad haec haruspicum responsa redeam, ex quibus est primum de ludis, quis est qui id non totum in istius ludos praedictum et responsum esse fateatur?
[30] Sequitur de locis sacris, religiosis. O impudentiam miram! de mea domo dicere audes? Committe vel consulibus vel senatui vel conlegio pontificum tuam. Ac mea quidem his tribus omnibus iudiciis, ut dixi antea, liberata est; at in iis aedibus quas tu, Q. Seio, equite Romano, viro optimo, per te apertissime interfecto, tenes, sacellum dico fuisse <et> aras. Tabulis hoc censoriis, memoria multorum firmabo ac docebo: agatur modo haec res, quod ex eo senatus consulto quod nuper est factum referri ad vos necesse est, habeo quae de locis religiosis velim dicere. [31] Cum de domo tua dixero, in qua tamen ita est inaedificatum sacellum ut alius fecerit, tibi tantum modo sit demoliendum, tum videbo num mihi necesse sit de aliis etiam aliquid dicere. Putant enim ad me non nulli pertinere magmentarium Telluris aperire. Nuper id patuisse dicunt, et ego recordor. Nunc sanctissimam partem ac sedem maximae religionis privato dicunt vestibulo contineri. Multa me movent: quod aedes Telluris est curationis meae, quod is qui illud magmentarium sustulit mea domo pontificum iudicio liberata secundum fratrem suum iudicatum esse dicebat; movet me etiam in hac caritate annonae, sterilitate agrorum, inopia frugum religio Telluris, et eo magis quod eodem ostento Telluri postilio deberi dicitur. [32] Vetera fortasse loquimur; quamquam hoc si minus civili iure perscriptum est, lege tamen naturae, communi iure gentium sanctum est ut nihil mortales a dis immortalibus usu capere possint. Verum tamen antiqua neglegimus: etiamne ea neglegemus quae fiunt cum maxime, quae videmus? L. Pisonem quis nescit his temporibus ipsis maximum et sanctissimum Dianae sacellum in Caeliculo sustulisse? Adsunt vicini eius loci; multi sunt etiam in hoc ordine qui sacrificia gentilicia illo ipso in sacello stato loco anniversaria factitarint. Et quaerimus di immortales quae loca desiderent, quid significent, de quo loquantur? A Sex. Serrano sanctissima sacella suffossa, inaedificata, oppressa, summa denique turpitudine foedata esse nescimus? [33] Tu meam domum religiosam facere potuisti? Qua mente? quam amiseras. Qua manu? qua disturbaras. Qua voce? qua incendi iusseras. Qua lege? quam ne in illa quidem impunitate tua scripseras. Quo pulvinari? quod stupraras. Quo simulacro? quod ereptum ex meretricis sepulcro <in> imperatoris monumento conlocaras. Quid habet mea domus religiosi nisi quod impuri et sacrilegi parietem tangit? Itaque ne quis meorum imprudens introspicere tuam domum possit ac te sacra illa tua facientem videre, tollam altius tectum, non ut ego te despiciam, sed tu ne aspicias urbem eam quam delere voluisti.
[34] Sed iam haruspicum reliqua responsa videamus. Oratores contra ivs fasqve interfectos. Quid est hoc? De Alexandrinis esse video sermonem; quem ego non refuto. Sic enim sentio, ius legatorum, cum hominum praesidio munitum sit, tum etiam divino iure esse vallatum. Sed quaero ab illo qui omnis indices tribunus e carcere in forum effudit, cuius arbitrio sicae nunc omnes atque omnia venena tractantur, qui cum Hermarcho Chio syngraphas fecit, ecquid sciat unum acerrimum adversarium Hermarchi, Theodosium, legatum ad senatum a civitate libera missum sica percussum? quod non minus quam de Alexandrinis indignum dis immortalibus esse visum certo scio. [35] Nec confero nunc in te unum omnia. Spes maior esset salutis, si praeter te nemo esset impurus; plures sunt; hoc et tu tibi confidis magis et nos prope iure diffidimus. Quis Platorem ex Orestide, quae pars Macedoniae libera est, hominem in illis locis clarum ac nobilem, legatum Thessalonicam ad nostrum, ut se ipse appellavit, 'imperatorem' venisse nescit? quem ille propter pecuniam, quam ab eo extorquere non poterat, in vincla coniecit, et medicum intromisit suum qui legato socio amico libero foedissime et crudelissime venas incideret. Securis suas cruentari scelere noluit: nomen quidem populi Romani tanto scelere contaminavit ut id nulla re possit nisi ipsius supplicio expiari. Qualis hunc carnifices putamus habere, qui etiam medicis suis non ad salutem sed ad necem utatur?
[36] Sed recitemus quid sequatur. Fidem ivsqve ivrandvm neglectvm. Hoc quid sit per se ipsum non facile interpretor, sed ex eo quod sequitur suspicor de tuorum iudicum manifesto periurio dici, quibus olim erepti essent nummi nisi a senatu praesidium postulassent. Qua re autem de iis dici suspicer haec causa est, quod sic statuo, et illud in hac civitate esse maxime inlustre atque insigne periurium, et te ipsum tamen in periuri crimen ab iis quibuscum coniurasti non vocari.
[37] Et video in haruspicum responsum haec esse subiuncta: Sacrificia vetvsta occvltaqve minvs diligenter facta pollvtaqve. Haruspices haec loquuntur an patrii penatesque di? Multi enim sunt, credo, in quos huius malefici suspicio cadat. Quis praeter hunc unum? Obscure dicitur quae sacra polluta sint? Quid planius, quid religiosius, quid gravius dici potest? vetvsta occvltaqve. Nego ulla verba Lentulum, gravem oratorem ac disertum, saepius, cum te accusaret, usurpasse quam haec quae nunc ex Etruscis libris in te conversa atque interpretata dicuntur. Etenim quod sacrificium tam vetustum est quam hoc quod a regibus aequale huius urbis accepimus? quod autem tam occultum quam id quod non solum curiosos oculos excludit sed etiam errantis, quo non modo improbitas sed ne imprudentia quidem possit intrare? quod quidem sacrificium nemo ante P. Clodium omni memoria violavit, nemo umquam adiit, nemo neglexit, nemo vir aspicere non horruit, quod fit per virgines Vestalis, fit pro populo Romano, fit in ea domo quae est in imperio, fit incredibili caerimonia, fit ei deae cuius ne nomen quidem viros scire fas est, quam iste idcirco Bonam dicit quod in tanto sibi scelere ignoverit. Non ignovit, mihi crede, non: nisi forte tibi esse ignotum putas, quod te iudices emiserunt excussum et exhaustum, suo iudicio absolutum, omnium condemnatum, aut quod oculos, ut opinio illius religionis est, non perdidisti. [38] Quis enim ante te sacra illa vir sciens viderat, ut quisquam poenam quae sequeretur id scelus scire posset? An tibi luminis obesset caecitas plus quam libidinis? Ne id quidem sentis, coniventis illos oculos abavi tui magis optandos fuisse quam hos flagrantis sororis? Tibi vero, si diligenter attendes, intelleges hominum poenas deesse adhuc, non deorum. Homines te in re foedissima defenderunt, homines turpissimum nocentissimumque laudarunt, homines prope confitentem iudicio liberaverunt, hominibus iniuria tui stupri inlata in ipsos dolori non fuit, homines tibi arma alii in me, alii post in illum invictum civem dederunt, hominum beneficia prorsus concedo tibi iam maiora non esse quaerenda: [39] a dis quidem immortalibus quae potest homini maior esse poena furore atque dementia? nisi forte in tragoediis quos vulnere ac dolore corporis cruciari et consumi vides, graviores deorum immortalium iras subire quam illos qui furentes inducuntur putas. Non sunt illi eiulatus et gemitus Philoctetae tam miseri, quamquam sunt acerbi, quam illa exsultatio Athamantis et quam senium matricidarum. Tu cum furialis in contionibus voces mittis, cum domos civium evertis, cum lapidibus optimos viros foro pellis, cum ardentis faces in vicinorum tecta iactas, cum aedis sacras inflammas, cum servos concitas, cum sacra ludosque conturbas, cum uxorem sororemque non discernis, cum quod ineas cubile non sentis, tum baccharis, tum furis, tum das eas poenas quae solae sunt hominum sceleri a dis immortalibus constitutae. Nam corporis quidem nostri infirmitas multos subit casus per se, denique ipsum corpus tenuissima de causa saepe conficitur: deorum tela in impiorum mentibus figuntur. Qua re miserior es cum in omnem fraudem raperis oculis quam si omnino oculos non haberes.
[40] Sed quoniam de iis omnibus quae haruspices commissa esse dicunt satis est dictum, videamus quid idem haruspices a dis iam immortalibus dicant moneri. Monent Ne per optimativm discordiam dissensionemqve patribvs principibvsqve caedes pericvlaqve creentvr avxilioqve divini nvminis deficiantvr, ~ßywa re ad wnwm imperiwm pecvniae redeant exercitvsqve apvlsvs deminvtioqve accedat. Haruspicum verba sunt haec omnia: nihil addo de meo. Quis igitur optimatium discordiam molitur? Idem iste, nec ulla vi ingeni aut consili sui, sed quodam errore nostro; quem quidem ille, quod obscurus non erat, facile perspexit. Hoc enim etiam turpius adflictatur res publica quod ne ab eo quidem vexatur, ut tamquam fortis in pugna vir acceptis a forti adversario vulneribus adversis honeste cadere videatur. [41] Ti. Gracchus convellit statum civitatis, qua gravitate vir, qua eloquentia, qua dignitate! nihil ut a patris avique Africani praestabili insignique virtute, praeterquam quod a senatu desciverat, deflexisset. Secutus est C. Gracchus, quo ingenio, qua eloquentia, quanta vi, quanta gravitate dicendi! ut dolerent boni non illa tanta ornamenta ad meliorem mentem voluntatemque esse conversa. Ipse Saturninus ita fuit effrenatus et paene demens ut actor esset egregius et ad animos imperitorum excitandos inflammandosque perfectus. Nam quid ego de Sulpicio loquar? cuius tanta in dicendo gravitas, tanta iucunditas, tanta brevitas fuit, ut posset vel ut prudentes errarent, vel ut boni minus bene sentirent perficere dicendo. Cum his conflictari et pro salute patriae cotidie dimicare erat omnino illis qui tum rem publicam gubernabant molestum; sed habebat ea molestia quandam tamen dignitatem. [42] Hic vero de quo ego ipse tam multa nunc dico, pro di immortales! quid est, quid valet, quid adfert, ut tanta civitas, si cadet,--quod di omen obruant!--a viro tamen confecta videatur? qui post patris mortem primam illam aetatulam suam ad scurrarum locupletium libidines detulit, quorum intemperantia expleta in domesticis est germanitatis stupris volutatus; deinde iam robustus provinciae se ac rei militari dedit, atque ibi piratarum contumelias perpessus etiam Cilicum libidines barbarorumque satiavit; post exercitu L. Luculli sollicitato per nefandum scelus fugit illim, Romaeque recenti adventu suo cum propinquis suis decidit ne reos faceret, a Catilina pecuniam accepit ut turpissime praevaricaretur. Inde cum Murena se in Galliam contulit, in qua provincia mortuorum testamenta conscripsit, pupillos necavit, nefarias cum multis scelerum pactiones societatesque conflavit; unde ut rediit, quaestum illum maxime fecundum uberemque campestrem totum ad se ita redegit ut homo popularis fraudaret improbissime populum, idemque vir clemens divisores omnium tribuum domi ipse suae crudelissima morte mactaret. [43] Exorta est illa rei publicae, sacris, religionibus, auctoritati vestrae, iudiciis publicis funesta quaestura, in qua idem iste deos hominesque, pudorem, pudicitiam, senatus auctoritatem, ius, fas, leges, iudicia violavit. Atque hic ei gradus--o misera tempora stultasque nostras discordias!--P. Clodio gradus ad rem publicam hic primus <fuit> et aditus ad popularem iactationem atque adscensus. Nam Ti. Graccho invidia Numantini foederis, cui feriendo, quaestor C. Mancini consulis cum esset, interfuerat, et in eo foedere improbando senatus severitas dolori et timori fuit, eaque res illum fortem et clarum virum a gravitate patrum desciscere coegit; C. autem Gracchum mors fraterna, pietas, dolor, magnitudo animi ad expetendas domestici sanguinis poenas excitavit; Saturninum, quod in annonae caritate quaestorem a sua frumentaria procuratione senatus amovit eique rei M. Scaurum praefecit, scimus dolore factum esse popularem; Sulpicium ab optima causa profectum Gaioque Iulio consulatum contra leges petenti resistentem longius quam voluit popularis aura provexit. [44] Fuit in his omnibus etsi non iusta,--nulla enim potest cuiquam male de re publica merendi iusta esse causa,--gravis tamen et cum aliquo animi virilis dolore coniuncta: P. Clodius a crocota, a mitra, a muliebribus soleis purpureisque fasceolis, a strophio, a psalterio, a flagitio, a stupro est factus repente popularis. Nisi eum mulieres exornatum ita deprendissent, nisi ex eo loco quo eum adire fas non fuerat ancillarum beneficio emissus esset, populari homine populus Romanus, res publica cive tali careret. Hanc ob amentiam in discordiis nostris, de quibus ipsis his prodigiis recentibus a dis immortalibus admonemur, arreptus est unus ex patriciis cui tribuno plebis fieri non liceret. [45] Quod anno ante frater Metellus et concors etiam tum senatus, senatus principe Cn. Pompeio sententiam dicente, excluserat acerrimeque una voce ac mente restiterat, id post discidium optimatium, de quo ipso nunc monemur, ita perturbatum itaque permutatum est ut, quod frater consul ne fieret obstiterat, quod adfinis et sodalis clarissimus vir, qui illum reum non laudarat, excluserat, id is consul efficeret in discordiis principum qui illi unus inimicissimus esse debuerat, eo fecisse auctore se diceret cuius auctoritatis neminem posset paenitere. Iniecta fax est foeda ac luctuosa rei publicae; petita est auctoritas vestra, gravitas amplissimorum ordinum, consensio bonorum omnium, totus denique civitatis status. Haec enim certe petebantur, cum in me cognitorem harum omnium rerum illa flamma illorum temporum coniciebatur. Excepi et pro patria solus exarsi, sic tamen ut vos isdem ignibus circumsaepti me primum ictum pro vobis et fumantem videretis. [46] Non sedabantur discordiae, sed etiam crescebat in eos odium a quibus nos defendi putabamur. Ecce isdem auctoribus, Pompeio principe, qui cupientem Italiam, flagitantis vos, populum Romanum desiderantem non auctoritate sua solum, sed etiam precibus ad meam salutem excitavit, restituti sumus. Sit discordiarum finis aliquando, a diuturnis dissensionibus conquiescamus. Non sinit eadem ista labes; eas habet contiones, ea miscet ac turbat ut modo <se his, modo> vendat illis, nec tamen ita ut se quisquam, si ab isto laudatus sit, laudatiorem putet, sed ut eos quos non amant ab eodem gaudeant vituperari. Atque ego hunc non miror--quid enim faciat aliud?--: illos homines sapientissimos gravissimosque miror, primum quod quemquam clarum hominem atque optime de re publica saepe meritum impurissimi voce hominis violari facile patiuntur, deinde si existimant perditi hominis profligatique maledictis posse, id quod minime conducit ipsis, cuiusquam gloriam dignitatemque violari, postremo quod non sentiunt, id quod tamen mihi iam suspicari videntur, illius furentis ac volaticos impetus in se ipsos posse converti. [47] Atque ex hac nimia non nullorum alienatione a quibusdam haerent ea tela in re publica quae, quam diu haerebant in uno me, graviter equidem sed aliquanto levius ferebam. An iste nisi primo se dedisset iis quorum animos a vestra auctoritate seiunctos esse arbitrabatur, nisi eos in caelum suis laudibus praeclarus auctor extolleret, nisi exercitum C. Caesaris--in quo fallebat, sed eum nemo redarguebat--nisi eum, inquam, exercitum signis infestis in curiam se inmissurum minitaretur, nisi se Cn. Pompeio adiutore, M. Crasso auctore, quae faciebat facere clamaret, nisi consules causam coniunxisse secum, in quo uno non mentiebatur, confirmaret, tam crudelis mei, tam sceleratus rei publicae vexator esse potuisset? [48] Idem postea quam respirare vos a metu caedis, emergere auctoritatem vestram e fluctibus illis servitutis, reviviscere memoriam ac desiderium mei vidit, vobis se coepit subito fallacissime venditare; tum leges Iulias contra auspicia latas et hic et in contionibus dicere, in quibus legibus inerat curiata illa lex quae totum eius tribunatum continebat, quam caecus amentia non videbat. Producebat fortissimum virum, M. Bibulum; quaerebat ex eo, C. Caesare leges ferente de caelo semperne servasset; semper se ille servasse dicebat. Augures interrogabat, quae ita lata essent rectene lata essent; illi vitio lata esse dicebant. Ferebant in oculis hominem quidam boni viri et de me optime meriti, sed illius, ut ego arbitror, furoris ignari. Longius processit; in ipsum Cn. Pompeium, auctorem, ut praedicare est solitus, consiliorum suorum, invehi coepit; inibat gratiam a non nullis. [49] Tum vero elatus <est> spe posse se, quoniam togatum domestici belli exstinctorem nefario scelere foedasset, illum etiam, illum externorum bellorum hostiumque victorem adfligere; tum est illa in templo Castoris scelerata et paene deletrix huius imperi sica deprensa; tum ille cui nulla hostium diutius urbs umquam fuit clausa, qui omnis angustias, omnis altitudines moenium obiectas semper vi ac virtute perfregit, obsessus ipse est domi meque non nulla imperitorum vituperatione timiditatis meae consilio et facto suo liberavit. Nam si Cn. Pompeio, viro uni omnium fortissimo quicumque nati sunt, miserum magis fuit quam turpe, quam diu ille tribunus plebis fuit, lucem non aspicere, carere publico, minas eius perferre, cum in contionibus diceret velle se in Carinis aedificare alteram porticum, quae Palatio responderet, certe mihi exire domo mea ad privatum dolorem fuit luctuosum, ad rationem rei publicae gloriosum. [50] Videtis igitur hominem per se ipsum iam pridem adflictum ac iacentem perniciosis optimatium discordiis excitari, cuius initia furoris dissensionibus eorum qui tum a vobis seiuncti videbantur sustentata sunt. Reliqua iam praecipitantis tribunatus etiam post tribunatum obtrectatores eorum atque adversarii defenderunt; ne a re publica rei publicae pestis removeretur restiterunt, etiam ne causam diceret, etiam ne privatus esset. Etiamne in sinu atque in deliciis quidam optimi viri viperam illam venenatam ac pestiferam habere potuerunt? quo tandem decepti munere? 'Volo,' inquiunt, 'esse qui in contione detrahat de Pompeio.' Detrahat ille vituperando? Velim sic hoc vir summus atque optime de mea salute meritus accipiat ut a me dicitur; dicam quidem certe quod sentio. Mihi me dius fidius tum de illius amplissima dignitate detrahere cum illum maximis laudibus ecferebat videbatur. [51] Vtrum tandem C. Marius splendidior cum eum C. Glaucia laudabat, an cum eundem iratus postea vituperabat? An ille demens et iam pridem ad poenam exitiumque praeceps foedior aut inquinatior in Cn. Pompeio accusando quam in universo senatu vituperando fuit? quod quidem miror, cum alterum gratum sit iratis, alterum esse tam bonis civibus non acerbum. Sed ne id viros optimos diutius delectet, legant hanc eius contionem de qua loquor; in qua Pompeium ornat,--an potius deformat? certe laudat, et unum esse in hac civitate dignum huius imperi gloria dicit, et significat se illi esse amicissimum et reconciliationem esse gratiae factam. [52] Quod ego quamquam quid sit nescio, tamen hoc statuo, hunc, si amicus esset Pompeio, laudaturum illum non fuisse. Quid enim, si illi inimicissimus esset, amplius ad eius laudem minuendam facere potuisset? Videant ii qui illum Pompeio inimicum esse gaudebant, ob eamque causam in tot tantisque sceleribus conivebant, et non numquam eius indomitos atque ecfrenatos furores plausu etiam suo prosequebantur, quam se cito inverterit. Nunc enim iam laudat illum: in eos invehitur quibus se antea venditabat. Quid existimatis eum, si reditus ei gratiae patuerit, esse facturum, qui tam libenter in opinionem gratiae inrepat? [53] Quas ego alias optimatium discordias a dis immortalibus definiri putem? nam hoc quidem verbo neque P. Clodius neque quisquam de gregalibus eius aut de consiliariis designatur. Habent Etrusci libri certa nomina quae in id genus civium cadere possint: Deteriores, repvlsos, quod iam audietis, hos appellant quorum et mentes et res sunt perditae longeque a communi salute diiunctae. Qua re cum di immortales monent de optimatium discordia, de clarissimorum et optime meritorum civium dissensione praedicunt; cum principibus periculum caedemque portendunt, in tuto conlocant Clodium, qui tantum abest a principibus quantum a puris, quantum ab religiosis. [54] Vobis, o carissimi atque optimi cives, et vestrae saluti consulendum et prospiciendum vident. Caedes principum ostenditur; id quod interitum optimatium sequi necesse est adiungitur; ne in unius imperium res recidat admonemur. Ad quem metum si deorum monitis non duceremur, tamen ipsi nostro sensu coniecturaque raperemur; neque enim ullus alius discordiarum solet esse exitus inter claros et potentis viros nisi aut universus interitus aut victoris dominatus ac regnum. Dissensit cum Mario, clarissimo civi, consul nobilissimus et fortissimus, L. Sulla; horum uterque ita cecidit victus ut victor idem regnaverit. Cum Octavio conlega Cinna dissedit; utrique horum secunda fortuna regnum est largita, adversa mortem. Idem iterum Sulla superavit; tum sine dubio habuit regalem potestatem, quamquam rem publicam reciperarat. [55] Inest hoc tempore haud obscurum odium, atque id insitum penitus et inustum animis hominum amplissimorum; dissident principes; captatur occasio. Qui non tantum opibus valent nescio quam fortunam tamen ac tempus exspectant: qui sine controversia plus possunt, ii fortasse non numquam consilia ac sententias inimicorum suorum extimescunt. Tollatur haec e civitate discordia: iam omnes isti qui portenduntur metus exstinguentur, iam ista serpens, quae tum hic delitiscit, tum se emergit et fertur illuc, compressa atque inlisa morietur. Monent enim eidem Ne occvltis consiliis res pvblica laedatvr. Quae sunt occultiora quam eius qui in contione ausus est dicere iustitium edici oportere, iuris dictionem intermitti, claudi aerarium, iudicia tolli? nisi forte existimatis hanc tantam conluvionem illi tantamque eversionem civitatis in mentem subito in rostris cogitanti venire potuisse. Est quidem ille plenus vini stupri somni, plenusque inconsideratissimae ac dementissimae temeritatis; verum tamen nocturnis vigiliis, etiam coitione hominum, iustitium illud concoctum atque meditatum est. Mementote, patres conscripti, verbo illo nefario temptatas auris nostras et perniciosam viam audiendi consuetudine esse munitam.
[56] Sequitur illud, Ne deterioribvs repvlsisqve honos avgeatvr. Repulsos videamus, nam deteriores qui sint, post docebo. Sed tamen in eum cadere hoc verbum maxime qui sit unus omnium mortalium sine ulla dubitatione deterrimus, concedendum est. Qui sunt igitur repulsi? Non, ut opinor, ii qui aliquando honorem vitio civitatis, non suo, non sunt adsecuti; nam id quidem multis saepe optimis civibus atque honestissimis viris accidit. Repulsi sunt ii quos ad omnia progredientis, quos munera contra leges gladiatoria parantis, quos apertissime largientis non solum alieni sed etiam sui, vicini, tribules, urbani, rustici reppulerunt: hi ne honore augeantur monent. Debet esse gratum quod praedicunt, sed tamen huic malo populus Romanus ipse nullo haruspicum admonitu sua sponte prospexit. [57] Deteriores cavete; quorum quidem est magna natio, sed tamen eorum omnium hic dux est atque princeps; etenim si unum hominem deterrimum poeta praestanti aliquis ingenio fictis conquisitisque vitiis deformatum vellet inducere, nullum profecto dedecus reperire posset quod in hoc non inesset, multaque in eo penitus defixa atque haerentia praeteriret. Parentibus et dis immortalibus et patriae nos primum natura conciliat; eodem enim tempore et suscipimur in lucem et hoc caelesti spiritu augemur et certam in sedem civitatis ac libertatis adscribimur. Iste parentum nomen, sacra, memoriam, gentem Fonteiano nomine obruit; deorum ignis, solia, mensas, abditos ac penetralis focos, occulta et maribus non invisa solum, sed etiam inaudita sacra inexpiabili scelere pervertit, idemque earum templum inflammavit dearum quarum ope etiam aliis incendiis subvenitur. [58] Quid de patria loquar? qui primum eum civem vi, ferro, periculis urbe, omnibus patriae praesidiis depulit quem vos patriae conservatorem esse saepissime iudicaritis, deinde everso senatus, ut ego semper dixi, comite, duce, ut ille dicebat, senatum ipsum, principem salutis mentisque publicae, vi, caede incendiisque pervertit; sustulit duas leges, Aeliam et Fufiam, maxime rei publicae salutaris, censuram exstinxit, intercessionem removit, auspicia delevit, consules sceleris sui socios aerario, provinciis, exercitu armavit, reges qui erant vendidit, qui non erant appellavit, Cn. Pompeium ferro domum compulit, imperatorum monumenta evertit, inimicorum domus disturbavit, vestris monumentis suum nomen inscripsit. Infinita sunt scelera quae ab illo in patriam sunt edita. Quid? quae in singulos civis quos necavit, socios quos diripuit, imperatores quos prodidit, exercitus quos temptavit? [59] Quid vero? ea quanta sunt quae in ipsum se scelera, quae in suos edidit! Quis minus umquam pepercit hostium castris quam ille omnibus corporis sui partibus? quae navis umquam in flumine publico tam vulgata omnibus quam istius aetas fuit? quis umquam nepos tam libere est cum scortis quam hic cum sororibus volutatus? quam denique tam immanem Charybdim poetae fingendo exprimere potuerunt, quae tantos exhauriret gurgites quantas iste Byzantiorum Brogitarorumque praedas exsorbuit? aut tam eminentibus canibus Scyllam tamque ieiunis quam quibus istum videtis, Gelliis, Clodiis, Titiis, rostra ipsa mandentem?
[60] Qua re, id quod extremum est in haruspicum responso, providete Ne rei pvblicae statvs commvtetvr; etenim vix haec, si undique fulciamus iam labefacta, vix, inquam, nixa in omnium nostrum umeris cohaerebunt. Fuit quondam ita firma haec civitas et valens ut neglegentiam senatus vel etiam iniurias civium ferre posset. Iam non potest. Aerarium nullum est, vectigalibus non fruuntur qui redemerunt, auctoritas principum cecidit, consensus ordinum est divulsus, iudicia perierunt, suffragia descripta tenentur a paucis, bonorum animus ad nutum nostri ordinis expeditus iam non erit, civem qui se pro patriae salute opponat invidiae frustra posthac requiretis. [61] Qua re hunc statum qui nunc est, qualiscumque est, nulla alia re nisi concordia retinere possumus; nam ut meliore simus loco ne optandum quidem est illo impunito; deteriore autem statu ut simus, unus est inferior gradus aut interitus aut servitutis; quo ne trudamur di immortales nos admonent, quoniam iam pridem humana consilia ceciderunt. Atque ego hanc orationem, patres conscripti, tam tristem, tam gravem non suscepissem, non quin hanc personam et has partis, honoribus populi Romani, vestris plurimis ornamentis mihi tributis, deberem et possem sustinere, sed tamen facile tacentibus ceteris reticuissem; sed haec oratio omnis fuit non auctoritatis meae, sed publicae religionis. Mea fuerunt verba fortasse plura, sententiae quidem omnes haruspicum, ad quos aut referri nuntiata ostenta non convenit aut eorum responsis commoveri necesse est. [62] Quod si cetera magis pervulgata nos saepe et leviora moverunt, vox ipsa deorum immortalium non mentis omnium permovebit? Nolite enim id putare accidere posse quod in fabulis saepe videtis fieri, ut deus aliqui delapsus de caelo coetus hominum adeat, versetur in terris, cum hominibus conloquatur. Cogitate genus sonitus eius quem Latinienses nuntiarunt, recordamini illud etiam quod nondum est relatum, quod eodem fere tempore factus in agro Piceno Potentiae nuntiatur terrae motus horribilis cum quibusdam ~multis metuendisque rebus: haec eadem profecto quae prospicimus impendentia pertimescetis. [63] Etenim haec deorum immortalium vox, haec paene oratio iudicanda est, cum ipse mundus, cum maria atque terrae motu quodam novo contremiscunt et inusitato aliquid sono incredibilique praedicunt. In quo constituendae nobis quidem sunt procurationes et obsecratio, quem ad modum monemur. Sed faciles sunt preces apud eos qui ultro nobis viam salutis ostendunt: nostrae nobis sunt inter nos irae discordiaeque placandae.
Cicero | The Latin Library | The Classics Page |