1. Epistulam, quam legisti, mane dederam; sed fecit humaniter Licinius, quod ad me misso senatu vesperi venit, ut, si quid esset actum, ad te, si mihi videretur, perscriberem. Senatus fuit frequentior, quam putaramus esse posse mense Decembri sub dies festos. Consulares nos fuimus et duo consules designati, P. Servilius, M. Lucullus, Lepidus, Volcatius, Glabrio, praetores. Sane frequentes fuimus: omnino ad CC. Commorat exspectationem Lupus: egit causam agri Campani sane accurate; auditus est magno silentio. Materiam rei non ignoras: nihil ex nostris actionibus praetermisit. Fuerunt nonnulli aculei in Caesarem, contumeliae in Gellium, expostulationes cum absente Pompeio. Causa sero perorata sententias se rogaturum negavit, ne quod onus simultatis nobis imponeret: ex superiorem temporum conviciis et ex praesenti silentio, quid senatus sentiret, se intelligere. Dixit Milo. Coepit dimittere. Tum Marcellinus, "noli," inquit, "ex taciturnitate nostra, Lupe, quid aut probemus hoc tempore aut improbemus, iudicare: ego, quod ad me attinet itemque, arbitror, ceteros, idcirco taceo, quod non existimo, cum Pompeius absit, causam agri Campani agi convenire." Tum ille se senatum negavit tenere. 2. Racilius surrexit et de iudiciis referre coepit; Marcellinum quidem primum rogavit: is cum graviter de Clodianis incendiis, trucidationibus, lapidationibus questus esset, sententiam dixit, ut ipse iudices per praetorem urbanum sortiretur, iudicum sortitione facta comitia haberentur; qui iudicia impedisset, eum contra rem publicam esse facturum. Approbata valde sententia C. Cato contra dixit et C. Cassius maxima acclamatione senatus, cum comitia iudiciis anteferrent. 3. Philippus assensit Lentulo. Postea Racilius de privatis me primum sententiam rogavit: multa feci verba de toto furore latrocinioque P. Clodii; tamquam reum accusavi multis et secundis admurmurationibus cuncti senatus. Orationem meam collaudavit satis multis verbis, non mehercule indiserte, Vetus Antistius, isque iudiciorum causam suscepit antiquissimamque se habiturum dixit. Ibatur in eam sententiam: tum Clodius rogatus diem dicendo eximere coepit; furebat a Racilio se contumaciter urbaneque vexatum. Deinde eius operae repente a Graecostasi et gradibus clamorem satis magnum sustulerunt, opinor, in Q. Sextilium et amicos Milonis incitatae: eo metu iniecto repente magna querimonia omnium discessimus. Habes acta unius diei: reliqua, ut arbitror, in mensem Ianuarium reiicientur. De tribunis pl. longe optimum Racilium habemus; videtur etiam Antistius amicus nobis fore; nam Plancius totus noster est. Fac, si me amas, ut considerate diligenterque navies de mense Decembri.
1. Non occupatione--quamquam eram sane impeditus--, sed parvula lippitudine adductus sum, ut dictarem hanc epistulam et non, ut ad te soleo, ipse scriberem. Et primum me tibi excuso in eo ipso, in quo te accuso; me enim nemo adhuc rogavit, num quid in Sardiniam vellem, te puto saepe habere, qui, num quid Romam velis, quaerant. Quod ad me de Lentuli et Sestii nomine scripsisti, locutus sum cum Cincip: quoquo modo res se habet, non est facillima, sed habet profecto quiddam Sardinia appositum ad recordationem praeteritae memoriae; nam, ut ille Gracchus augur, posteaquam in istam provinciam venit, recordatus est, quid sibi in campo Martio comitia consulum habenti contra auspicia accidisset, sic tu mihi videris in Sardinia de forma Numisiana et de nominibus Pomponianis in otio recogitasse. Ego adhuc emi nihil: Culleonis auctio facta est; Tusculano emptor nemo fuit; 2. si condicio valde bona fuerit, fortasse non omittam. De aedificatione tua Cyrum urgere non cesso: spero eum in officio fore; sed omnia sunt tardiora propter furiosae aedilitatis exspectationem; nam comitia sine mora futura videntur: edicta sunt in a.d. XI. Kal. Febr.. Te tamen sollicitum esse nolo: omne genus a nobis cautionis adhibebitur. 3. De rege Alexandrino factum est senatus consultum, cum multitudine eum reduci periculosum rei publicae videri: reliqua cum esset in senatu contentio, Lentulusne an Pompeius reduceret, obtinere causam Lentulus videbatur. In ea re nos et officio erga Lentulum mirifice et voluntati Pompeii praeclare satisfecimus, sed per obtrectatores Lentuli calumnia extracta res est: consecuti sunt dies comitiales, per quos senatus haberi non poterat. Quid futurum sit latrocinio tribunorum, non divino, sed tamen suspicor per vim rogationem Caninium perlaturum. In ea re Pompeius quid velit, non dispicio: familiares eius quid cupiant, omnes vident; creditores vero regis aperte pecunias suppeditant contra Lentulum. Sine dubio res a Lentulo remota videtur esse, cum magno meo dolore, quamquam multa fecit, quare, si fas esset, iure ei suscensere possemus. 4. Tu, si ista expedisti, velim quam primum bona et certa tempestate conscendas ad meque venias; innumerabiles enim res sunt, in quibus te quotidie in omni genere desiderem. Tui nostrique valent. XIIII. Kal. Februarias.
1. Scripsi ad te antea superiora; nunc cognosce, postea quae sint acta. A Kal. Febr. legationes in Idus Febr. reiiciebantur; eo die res confecta non est. A. d. IIII. Non. Febr. Milo affuit; ei Pompeius advocatus venit; dixit Marcellus a me rogatus; honeste discessimus; prodicta dies est in VIII. Idus Febr. Interim reiectis legationibus in Idus referebatur de provinciis quaestorum et de ornandis praetoribus; sed res multis querelis de re publica interponendis nulla transacta est. C. Cato legem promulgavit de imperio Lentulo abrogando: vestitum filius mutavit. 2. A. d. VIII. Id. Febr. Milo affuit: dixit Pompeius sive voluit, nam, ut surrexit, operae Clodianae clamorem sustulerunt, idque ei perpetua oratione contigit, non modo ut acclamatione, sed ut convicio et maledictis impediretur. Qui ut peroravit--nam in eo sane fortis fuit: non est deterritus; dixit omnia atque interdum etiam silentio, cum auctoritate peregerat--, sed ut peroravit, surrexit Clodius: ei tantus clamor a nostris--placuerat enim referre gratiam--, ut neque mente nec lingua neque ore consisteret. Ea res acta est, cum hora sexta vix Pompeius perorasset, usque ad horam VIII., cum omnia maledicta, versus denique obscoenissimi in Clodium et Clodiam dicerentur. Ille furens et exsanguis interrogabat suos in clamore ipso, quis esset, qui plebem fame necaret: respondebant operae: "Pompeius," quis Alexandream ire cuperet: respondebant: "Pompeius;" quem ire vellent: respondebant: "Crassum"--is aderat tum Miloni animo non amico--. Hora fere nona quasi signo data Clodiani nostros consputare coeperunt; exarsit dolor. Urgere illi, ut loco nos moverent; factus est a nostris impetus, fuga operarum; eiectus de rostris Clodius, ac nos quoque tum fugimus, ne quid in turba. Senatus vocatus in curiam; Pompeius domum; neque ego tamen in senatum, ne aut de tantis rebus tacerem aut in Pompeio defendendo--nam is carpebatur a Bibulo, Curione, Favonio, Servilio filio--animos bonorum virorum offenderem; res in posterum diem dilata est; Clodius in Quirinalia prodixit diem. A. d. VII. Id. Febr. senatus ad Apollinis fuit, ut Pompeius adesset: acta res est graviter a Pompeio; eo die nihil perfectum est. 3. A. d. VI. Id. Febr. ad Apollinis senatus consultum factum est, ea, quae facta essent a. d. VIII. Id. Febr., contra rem publicam esse facta. Eo die Cato vehementer est in Pompeium invectus et eum oratione perpetua tamquam reum accusavit, de me multa me invito cum mea summa laude dixit, cum illius in me perfidiam increparet: auditus est magno silentio malevorum. Respondit ei vehementer Pompeius Crassumque descripsit dixitque aperte se munitiorem ad custodiendam vitam suam fore, quam Africanus fuisset, quem C. Carbo interemisset. 4. Itaque magnae mihi res iam moveri videbantur; nam Pompeius haec intelligit nobiscumque communicat, insidias vitae suae fieri, C. Catonem a Crasso sustentari, Clodio pecuniam suppeditari, utrumque et ab eo et a Curione, Bibulo ceterisque suis obtrectatoribus confirmari, vehementer esse providendum, ne opprimatur concionario illo populo a se prope alienato, nobilitate inimica, non aequo senatu, iuventute improba. Itaque se comparat, homines ex agris arcessit; operas autem suas Clodius confirmat, manus ad Quirinalia paratur. In eo multo sumus superiores ipsius copiis; sed magna manus ex Piceno et Gallia exspectatur, ut etiam Catonis rogationibus de Milone et Lentulo resistamus. 5. A. d. IIII. Idus Febr. Sestius ab indice Cn. Nerio Pupinia de ambitu est postulatus et eodem die a quodam M. Tullio de vi: is erat aeger; domum, ut debuimus, ad eum statim venimus eique nos totos tradidimus, idque fecimus praeter hominum opinionem, qui nos ei iure suscensere putabant, ut humanissimi gratissimique et ipsi et omnibus videremur, itaque faciemus. Sed idem Nerius index edidit ad allegatos Cn. Lentulum Vatiam et C. Cornelium ista ei eodem die senatus consultum factum est, ut sodalitates decuriatique discederent lexque de iis ferretur, ut, qui non discessissent, ea poena, quae est de vi, tenerentur. 6. A. d. III. Idus Febr. dixi pro Bestia de ambitu apud praetorem Cn. Domitium in foro medio maximo conventu incidique in eum locum in dicendo, cum Sestius multis in templo Castoris vulneribus acceptis subsidio Bestiae servatus esset. Hic proŸxonomhsmhn quiddam eÈxa¤rvw de iis, quae in Sestium apparabantur crimina, et eum ornavi veris laudibus magno assensu omnium: res homini fuit vehementer gratia. Quae tibi eo scribo, quod me de retinenda Sestii gratia litteris saepe monuisti. 7. Pridie Idus Febr. haec scripsi ante lucem: eo die apud Pomponium in eius nuptiis eram coenaturus. Cetera sunt in rebus nostris huiusmodi, ut tu mihi fere diffidenti praedicabas: plena dignitatis et gratiae; quae quidem tua, mi frater, prudentia, patientia, virtute, pietate, suavitate etiam tibi mihique sunt restituta. Domus tibi ad lucum Pisonis Liciniana conducta est; sed, ut spero, paucis mensibus post K. Quinctiles in tuam commigrabis. Tuam in Carinis mundi habitatores Lamiae conduxerunt. A te post illam Olbiensem epistulam nullas litteras accepi: quid agas et ut te oblectes, scire cupio maximeque te ipsum videre quam primum. Cura, mi frater, ut valeas et, quamquam est hiems, tamen Sardiniam istam esse cogites. XV. K. Martias.
1. Sestius noster absolutus est a. d. V. Idus Martias et, quod vehementer interfuit rei publicae nullam videri in eiusmodi causa dissensionem esse, omnibus sententiis absolutus est. Illud, quod tibi curae saepe esse intellexeram, ne cui iniquo relinqueremus vituperandi locum, qui nos ingratos esse diceret, nisi illius perversitatem quibusdam in rebus quam humanissime ferremus, scito hoc nos in eo iudicio consecutos esse, ut omnium gratissimi iudicaremur: nam defendendo moroso homini cumulatissime satisfecimus et, id quod ille maxime cupiebat, Vatinium, a quo palam oppugnabatur, arbitratu nostro concidimus dis hominibusque plaudentibus; quin etiam Paullus noster, cum testis productus esset in Sestium, confirmavit se nomen Vatinii delaturum, si Macer Licinius cunctaretur, et Macer ab Sestii subselliis surrexit ac se illi non defuturm affirmavit; quid quaeris? homo petulans et audax valde perturbatus debilitatusque discessit. 2. Quintus tuus, puer optimus, eruditur egregie: hoc nunc magis animum adverto, quod Tyrannio docet apud me. Domus utriusque nostrum aedificatur strenue; redemptori tuo dimidium pecuniae curavi: spero nos ante hiemem contubernales fore. De nostra Tullia, tui mehercule amantissima, spero cum Crassipede nos confecisse. Dies erant duo, qui post Latinas habentur religiosi; cetero confectum erat Latiar erat exiturus. 'Amfilaf¤an autem illam, quam tu soles dicere, bono desidero, sic prorsus, ut advenientem excipiam libenter, latentem etiam nunc non excitem: tribus loci aedifico, reliqua reconcinno; vivo paullo liberalius, quam solebam; opus erat si te haberem, paullisper fabris locum darem. Sed [et] haec, ut spero, brevi inter nos communicabimus. 4. Res autem Romanae sese sic habent: consul est egregius Lentulus non impediente collega, sic, inquam, bonus, ut meliorem non viderim: dies comitiales exemit omnes; nam etiam Latinae instaurantur, nec tamen deerant supplicationes. 5. Ita legibus perniciosissimis obsistitur, maxime Catonis, cui tamen egregie imposuit Milo noster: nam ille vindex gladiatorum et bestiariorum emerat de Cosconio et Pomponio bestiarios, nec sine iis armatis umquam in publico fuerat; hos alere non poterat, itaque vix tenebat; sensit Milo: dedit cuidam non familiari negotium, qui sine suspicione emeret eam familiam a Catone; quae simul atque abducta est, Racilius, qui unus optimus est hoc tempore tribunus pl., rem patefecit eosque homines sibi emptos esse dixit--sic enim placuerat--et tabulam proscripsit, se familiam Catonianam venditurum: in eam tabulam magni risus consequebantur. Hunc igitur Catonem Lentulus a legibus removit et eos, qui de Caesare monstra promulgarunt, quibus intercederet nemo; nam, quod de Pompeio Caninius agit, sane quam refrixit; neque enim res probatur et Pompeius noster in amicitia P. Lentuli vituperatur et hercule non est idem; nam apud perditissimam illam atque infimam faecem populi propter Milonem suboffendit, et boni multa ab eo desiderant, multa reprehendunt. Marcellinus autem hoc uno mihi quidem non satisfacit, quod eum nimis aspere tractat: quamquam id senatu non invito facit; quo ego me libentius a curia et ab omni parte rei publicae subtraho. 6. In iudiciis ii sumus, qui fuimus: domus celebratur ita, ut cum maxime. Unum accidit imprudentia Milonis incommode, de Sexto Clodio, quem neque hoc tempore neque ab imbecillis accusatoribus mihi placuit accusari: ei tres sententiae deterrimo in consilio defuerunt; itaque hominem populus revocat et retrahatur necesse est, non enim ferunt homines et, quia, cum apud suos diceret, paene damnatus est, vident damnatum. Ea ipsa in re Pompeii offensio nobis obstitit; senatorum enim urna copiose absolvit, equitum adaequavit, tribuni aerarii condemnarunt; sed hoc incommodum consolantur quotidianae damnationes inimicorum, in quibus me perlibente Sevius allisus est, ceteri conciduntur. C. Cato concionatus est comitia haberi non siturum, si sibi a populo dies agendi essent exempti. Appius a Caesare nondum redierat. 7. Tuas mirifice litteras exspecto: atque adhuc clausum mare fuisse scio, sed quosdam venisse tamen Olbia dicebant, qui te unice laudarent plurimique in provincia fieri dicerent: eosdem aiebant nuntiare te prima navigatione transmissurum; id cupio et, quamquam te ipsum scilicet maxime, tamen etiam litteras tuas ante exspecto. Mi frater, vale.
1. Dederam ad te litteras antea, quibus erat scriptum Tulliam nostram Crassipedi pr. Non. April. esse desponsam ceteraque de re publica privataque perscripseram. Postea sunt haec acta: Non. Apr. senatus consulto Pompeio pecunia decreta in rem frumentariam ad HS. CCCC; sed eodem die vehementer actum de agro Campano clamore senatus prope concionali: acriorem causam inopia pecuniae faciebat et annonae caritas. 2. Non praetermittam ne illud quidem: M. Furium Flaccum, equitem Romanum, hominem nequam, Capitolini et Mercuriales de collegio eiecerunt praesentem, ad pedes unius cuiusque iacentem. A. d. VIII. Idus Apriles sponsalia Crassipedi praebui: huic convivio puer optimus, Quintus tuus meusque, quod perleviter commotus fuerat, duit. A. d. VII. Idus Apriles veni ad Quintum eumque vidi plane integrum, multumque is mecum sermonem habuit et perhumanum de discordiis mulierum nostrarum: quid quaeris? nihil festivius; Pomponia autem etiam de te questa est; sed haec coram agemus. 3. A puero ut discessi, in aream tuam veni: res agebatur multis structoribus; Longilium redemptorem cohortatus sum; fidem mihi faciebat se velle nobis placere. Domus erit egregia, magis enim cerni iam poterat, quam quantum ex forma iudicabamus; itemque nostra celeriter aedificabatur. Eo die coenavi apud Crassipedem; coenatus in hortos ad Pompeium lectica latus sum. Luci eum convenire non potueram, quod afuerat; videre autem volebam, quod eram postridie Roma exiturus et quod ille in Sardiniam iter habebat. Hominem conveni et ab eo petivi, ut quam primum te nobis redderet. Statim, dixit; erat autem iturus, ut aiebat, a. d. III. Id. April., ut aut Labrone aut Pisis conscenderet. Tu, mi frater, simul et ille venerit, primam navigationem, dummodo idonea tempestas sit, ne omiseris. 4. A. d. VI. Idus April. ante lucem hanc epistulam conscripsi. Eram[que] in itinere, ut eo die apud T. Titium in Anagnino manerem; postridie autem in Laterio cogitabam, inde, cum in Arpinati quinque dies fuissem, ire in Pompeianum, rediens aspicere Cumanum, ut, quoniam in Nonas Maias Miloni dies prodicta est, pridie Nonas Romae essem teque, mi carissime et suavissime frater, ad eam diem, ut sperabam, viderem. Aedificationem Arcani ad tuum adventum sustentari placebat. Fac, mi frater, ut valeas quam primumque venias.
1. O litteras mihi tuas iucundissimas, exspectatas ac primo quidem cum desiderio, nunc vero etiam cum timore! Atque has scito litteras me solas accepisse post illas, quas tuus nauta attulit Olbia datas. Sed cetera, ut scribis, praesentis sermoni reserventur; hoc tamen non queo differre: Idibus Maiis senatus frequens divinus fuit in supplicatione Gabinio deneganda. Adiurat Procilius hoc nemini accidisse; foris valde plauditur; mihi cum sua sponte iucundum, tum iucundius, quod me absente; est enim e?lixrin¢w iudicium, sine oppugnatione, sine gratia nostra: eram Antii. 2. Quod Idibus et postridie fuerat dictum de agro Campano actum iri, non est actum: in hac causa mihi aqua haeret. Sed plura, quam constitueram; coram enim. Vale, mi optime et optatissime frater, et advola; idem te pueri nostri rogant. Illud scilicet: coenabis, cum veneris.
1. Placiturum tibi esse librum meum suspicabar: tam valde placuisse, quam scribis, valde gaudeo. Quod me admones de nostra Urania suadesque, ut meminerim Iovis orationem, quae est in extremo illo libro, ego vero memini et illa omnia mihi magis scripsi quam ceteris. 2. Sed tamen postridie, quam tu es profectus, multa nocte cum Vibullio veni ad Pompeium, cumque ego egissem de istis operibus atque inscriptionibus, per mihi benigne respondit: magnam spem attulit; cum Crasso se dixit loqui velle mihique, ut idem facerem, suasit. Crassum consulem ex senatu domum reduxi, suscepit rem dixitque esse, quod Clodius hoc tempore cuperet per se et per Pompeium consequi; putare se, si ego eum non impedirem, posse me adipisci sine contentione, quod vellem; totum ei negotium permisi meque in eius potestate dixi fore; interfuit huic sermoni P. Crassus adolescens, nostri, ut scis, studiosissimus. Illud autem, quod cupit Clodius, est legatio aliqua--si minus per senatum, per populum--libera aut Byzantium aut ad Brogitarum aut utrumque: plena res nummorum; quod ego non nimium laboro, etiamsi minus assequor, quod volo. Pompeius tamen cum Crasso locutus est: videntur negotium suscepisse. Si perficiunt, optime; si minus, ad nostrum Iovem revertamur. 2. A. d. III. Idus Febr. senatus consultum est factum de ambitu in Afranii sententiam, contra quam ego dixeram, cum tu adesses; sed magno cum gemitu senatus consules non sunt persecuti eorum sententias, qui, Afranio cum essent assensi, addiderunt, ut praetores ita crearentur, ut dies sexaginta privati essent: eo die Catonem plane repudiarunt. Quid multa? tenent omnia, idque ita omnes intelligere volunt.
1. Tu metuis, ne me interpelles? Primum, si in isto essem, tu scis, quid sit interpellare; an te a te is? mehercule mihi docere videris istius generis humanitatem, qua quidem ego nihil utor abs te. Tu vero ut me et appelles et interpelles et obloquare et colloquare velim; quid enim mihi suavius? non mehercule quisquam mousoptaxtow libentius sua recentia poemata legit, quam ego te audio quacumque de re, publica privata, rustica urbana; sed mea factum est insulsa verecundia, ut te proficiscens non tollerem: opposuisti semel nant¤lexton causam, Ciceronis nostri valetudinem, conticui; iterum Cicerones, quievi. 2. Nunc mihi iucunditatis plena epistula hoc aspersit molestiae, quod videris, ne mihi molestus esses, veritus esse atque etiam nunc vereri. Litigarem tecum, si fas esset; sed mehercule, istuc si umquam suspicatus ero, nihil dicam aliud nisi verebor, ne quando ego tibi, cum sum una, molestus sim. Video te ingemuisse. Sic fit, e?d' ?n aýa ?jhsaw: numquam enim dicam, ?a psaw. Marium autem nostrum in lecticam mehercule coniecissem--non illam regis Ptolemaei Anicianam; memini enim, cum hominem portarem ad Baias Neapoli octophoro Aniciano machaerophoris centum sequentibus, miros risus nos edere, cum ille ignarus sui comitatus repente aperuit lecticam et paene ille timore, ego risu corrui--, hunc, ut dico, certe sustulissem, ut aliquando subtilitatem veteris urbanitatis et humanissimi sermonis attingerem; sed hominem infirmum in villam apertam ac ne rudem quidem etiam nunc invitare nolui. 3. Hoc vero mihi peculiare fuerit, hic etiam isto frui; nam illorum praediorum scito mihi vicinum Marium lumen esse. Apud Anicium videbimus ut paratum sit; nos enim ita philologi sumus, ut vel cum fabris habitare possimus--habemus hanc philosophiam non ab Hymetto, sed ab araxira--, Marius et valetudine est et natura imbecillior. 4. De interpellatione, tantum sumam a vobis temporis ad scribendum, quantum dabitis. Utinam nihil detis, ut potius vestra iniuria quam ignavia mea cessem! De re publica nimium te laborare doleo et meliorem civem esse quam Philoctetam, qui accepta iniuria ea spectacula quaerebat, quae tibi acerba esse video. Amabo te, advola--consolabor te et omnem abstergebo dolorem--et adduc, si me amas, Marium; sed approperate. Hortus domi est.
1. Epistulam hanc convicio efflagitarunt codicilli tui; nam res quidem ipsa et is dies, quo tu es profectus, nihil mihi ad scribendum argumenti sane dabat; sed, quemadmodum, coram cum sumus, sermo nobis deesse non solet, sic epistulae nostrae debent interdum alucinari. 2. Tenediorum igitur libertas securi Tenedia praecisa est, cum eos praeter me et Bibulum et Calidium et Favonium nemo defenderet; de te a Magnetibus ab Sipylo mentio est honorifica facta, cum te unum dicerent postulationi L. Sestii Pansae restitisse. Reliquis diebus si quid erit, quod te scire opus sit, aut etiam si nihil erit, tamen scribam quotidie aliquid: pridie Idus neque tibi neque Pomponio deero. 3. Lucretii poemata, ut scribis, ita sunt: multis luminibus ingenii, multae etiam artis; sed, cum veneris, virum te putabo, si Sallustii Empedoclea legeris, hominem non putabo.
1. Gaudeo tibi iucundas esse meas litteras, nec tamen habuissem scribendi nunc quidem ullum argumentem, nisi tuas accepissem; nam pridie Idus, cum Appius senatum infrequentem coegisset, tantum fuit frigus, ut populi convicio coactus sit nos dimittere. De Commageno, quod rem totam discusseram, mirifice mihi et per se et per Pomponium blanditur Appius; videt enim, hoc genere dicendi si utar in ceteris, Februarium sterilem futurum. Eumque lusi iocoso satis, neque solum illud extorsi oppidulum, quod erat positum in Euphrati Zeugmate, sed praeterea togam sum eius praetextam, quam erat adeptus Caesare consule, magno hominum risu cavillatus. 3. "Quod vult," inquam, "renovari honores eosdem, quo minus togam praetextam quotannis interpolet, decernendum nihil censeo; vos autem, homines nobiles, qui Bostrenum praetextatum non ferebatis, Commagenum feretis?" Genus vides et locum iocandi. Multa dixi in ignobilem regem, quibus totus est explosus; quo genere commotus, ut dixi, Appius totum me amplexatur; nihil est enim facilius quam reliqua discutere; sed non faciam, ut illum offendam, ne imploret fidem Iovis Hospitalis, Graios omnes convocet, per quos mecum in gratiam rediit. 4. Theopompo satisfaciemus. De Caesare fugerat me ad te scribere, video enim, quas tu litteras exspectaris; sed ille scripsit ad Balbum fasciculum illum epistularum, in quo fuerat et mea et Balbi, totum sibi aqua madidum redditum esse, ut ne illud quidem sciat, meam fuisse aliquam epistulam. Sed ex Balbi epistula pauca verba intellexerat, ad quae rescripsit his verbis: "de Cicerone te video quiddam scripsisse, quod ego non intellexi; quantum autem coniectura consequebar, id erat eiusmodi, ut magis optandum quam sperandum putarem." 5. Itaque postea misi ad Caesarem eodem illo exemplo litteras. Iocum autem illius de sua egestate ne sis aspernatus: ad quem ego rescripsi nihil esse, quod posthac arcae nostrae fiducia conturbaret, lusique in eo genere et familiariter et cum dignitate. Amor autem eius erga nos perfertur omnium nuntiis singularis; litterae quidem ad id, quod exspectas, fere cum tuo reditu iungentur. Reliqua singulorum dierum scribemus ad te, si modo tabellarios tu praebebis: quamquam eiusmodi frigus impendebat, ut summum periculum esset, ne Appio suae aedes urerentur.
1. Risi "nivem atram," teque hilari animo esse et prompto ad iocandum valde me iuvat. De Pompeio assentior tibi, vel tu potius mihi; nam, ut scis, iampridem istum canto Caesarem: mihi crede, in sinu est, neque ego discingor. 2. Cognosce nunc Idus: decimus erat Caelio dies; Domitius iudices ad numerum non habuit. Vereor, ne homo teter et ferus, Pola Servius, ad accusationem veniat; nam noster Caelius valde oppugnatur a gente Clodia. Certi nihil est adhuc, sed veremur. Eodem igitur die Tyriis est senatus datus frequens; frequentes contra Syriaci publicani. Vehementer vexatus Gabinius; exagitati tamen a Domitio publicani, quod eum essent cum equis prosecuti. L. noster Lamia paullo ferocius, cum Domitius dixisset: "vestra culpa haec acciderunt, equites Romani; dissolute enim iudicatis," "nos iudicamus, vox laudatis," inquit. 3. Actum est eo die nihil: nox diremit. Comitialibus diebus, qui Quirinalia sequuntur, Appius interpretatur non impediri se lege Pupia, quo minus habeat senatum, et, quod Gabinia sanctum sit, etiam cogi ex Kal. Febr. usque ad Kal. Martias legatis senatum quotidie dare: ita putantur detrudi comitia in mensem Martium; sed tamen his comitialibus tribuni pl. de Gabinio se acturos esse dicunt. Omnia colligo, ut novi scribam aliquid ad te; sed, ut vides, res me ipsa deficit: 4. itaque ad Callisthenem et ad Philistum redeo, in quibus te video volutatum. Callisthenes quidem vulgare et notum negotium, quemadmodum aliquot Graeci locuti sunt: Siculus ille capitalis, creber, acutus, brevis, paene pusillus Thucydides; sed, utros eius habueris libros--duo enim sunt corpora--an utrosque, nescio. Me magis "de Dionysio" delectat; ipse est enim veterator magnus et perfamiliaris Philisto Dionysius. Sed, quod ascribis, aggrediarisne ad historiam, me auctore potes, et, quoniam tabellarios subministras, hodierni diei res gestas Lupercalibus habebis. Oblecta te cum Cicerone nostro quam bellissime.
1. Duas adhuc a te accepi epistulas, quarum alteram in ipso discessu nostro, alteram Arimino datam; plures, quas scribis te dedisse, non acceperam. Ego me in Cumano et Pompeiano, praeterquam quod sine te, ceterum satis commode oblectabam et eram in iisdem locis usque ad Kal. Iunias futurus. Scribebam illa, quae dixeram politix, spissum sane opus et operosum; sed, si ex sententia successerit, bene erit opera posita, sin minus, in illud ipsum mare deiiciemus, quod spectantes scribimus, atque aggrediemur alia, quoniam quiescere non possumus. 2. Tua mandata persequar diligenter et in adiungendis hominibus et in quibusdam non alienandis; maximae mihi vero curae erit, ut Ciceronem tuum nostrumque videam scilicet quotidie, sed inspiciam, quid discat, quam saepissime; et, nisi ille contemnet, etiam magistrum me ei profitebor, cuius rei nonnullam consuetudinem nactus sum in hoc horum dierum otio Cicerone nostro minore producendo. 3. Tu, quemadmodum scribis, quod, etiamsi non scriberes, facere te diligentissime tamen sciebam, facies scilicet, ut mea mandata digeras, persequare, conficias. Ego, cum Romam venero, nullum praetermittam Caesaris tabellarium, cui litteras ad te non dem: his diebus--ignosces--cui darem fuit nemo ante hunc M. Orfium, equitem Romanum, nostrum et pernecessarium et quod est ex municipio Atellano, quod scis esse in fide nostra. Itaque eum tibi commendo in maiorem modum, hominem domi splendidum, gratiosum etiam extra domum; quem fac ut tua liberalitate tibi obliges--est tribunus militum in exercitu vestro--: gratum hominem observantemque cognosces. Trebatium ut valde ames, vehementer te rogo.
1. A. d. IIII. Non. Iunias, quo die Romam veni, accepi tuas litteras, datas Placentia, deinde alteras, postridie datas Blandenonne cum Caesaris litteris, refertis omni officio, diligentia, suavitate. Sunt ista quidem magna vel potius maxima; habent enim vim magnam ad gloriam et ad summam dignitatem; sed, mihi crede, quem nosti, quod in istis rebus ego plurimi aestimo, id iam habeo: te scilicet primum tam inservientem communi dignitati, deinde Caesaris tantum in me amorem, quem omnibus iis honoribus, quos me a se exspectare vult, antepono; litterae vero eius una datae cum tuis, quarum initium est, quam suavis ei tuus adventus fuerit et recordatio veteris amoris, deinde, se effecturum, ut ego in medio dolore ac desiderio tui te, cum a me abesses, potissimum secum esse laetarer, incredibiliter me delectarunt. 2. Quare facis tu quidem fraterne, quod me hortaris, sed mehercule currentem nunc quidem, ut omnia mea studia in istum unum conferam. Ego vero ardenti [quidem] studio hoc fortasse efficiam, quod saepe viatoribus, cum properant, evenit, ut, si serius, quam voluerint, forte surrexerint, properando etiam citius, quam si de nocte vigilassent, perveniant, quo velint: sic ego, quoniam in isto homine colendo tam indormivi diu te merhercule saepe excitante, cursu corrigam tarditatem cum equis, tum vero--quoniam ut scribis poema ab eo nostrum probari--quadrigis poeticis: modo mihi date Britanniam, quam pingam coloribus tuis, penicillo meo. Sed quid ago? quod mihi tempus, Romae praesertim, ut iste me rogat, manenti, vacuum ostenditur? sed videro; fortasse enim, ut fit, vincet tuus amor omnes difficultates. 3. Trebatium quod ad se miserim, persalse et humaniter etiam gratias mihi agit; negat enim in tanta multitudine eorum, qui una essent, quemquam fuisse, qui vadimonium concipere posset. M. Curtio tribunatum ab eo petivi--nam Domitius se derideri putasset, si esset a me rogatus; hoc enim est eius quotidianum, se ne tribunum militum quidem facere: etiam in senatu lusit Appium collegam propterea isse ad Caesarem, ut aliquem tribunatum auferret--, sed in alterum annum: id et Curtius ita volebat. 4. Tu, quemadmodum me censes oportere esse et in re publica et in mostris inimicitiis, ita et esse et fore auricula infima scito molliorem. 5. Res Romanae se sic habebant: erat nonnulla spes comitiorum, sed incerta; erat aliqua suspicio dictaturae, ne ea quidem certa, summum otium forense, sed senescentis magis civitatis quam acquiescentis, sententia autem nostra in senatu eiusmodi, magis ut alii nobis assentiantur quam nosmet ipsi. ToiaËy' ž tlÆmvn pÒlemow ?jergzetai.
1. Calamo bono et atramento temperato, charta etiam dentata, res agetur; scribis enim te meas litteras superiores vix legere potuisse, in quo nihil eorum, mi frater, fuit, quae putas; neque enim occupatus eram neque perturbatus nec iratus alicui, sed hoc facio semper, ut, quicunque calamus in manus meas venerit, eo sic utar, tamquam bono. 2. Verum attende nunc, mi optime et suavissime frater, ad ea dum rescribo, quae tu in hac eadem brevi epistula pragmatix«w valde scripsisti. De quo petis ut ad te nihil occultans, nihil dissimulans, nihil tibi indulgens genuine fraterneque rescribam, id est, utrum voles ut dixerimus ad expediendum te, si causa sit, commorere. Si, mi Quinte, parva aliqua res esset, in qua sciscitarere, quid vellem, tamen, cum tibi permissurus essem, ut faceres, quod velles, ego, ipse quid vellem, ostenderem; in hac vero re hoc profecto quaeris, cuiusmodi illum annum, qui sequitur, exspectem: aut plane tranquillum nobis aut certe munitissimum, quod quotidie domus, quod forum, quod theatri significationes declarant; nec laborant, quod mea confidentia copiarum nostrarum: quod Caesaris, quod Pompeii gratiam tenemus, haec me, ut confidam, faciunt; sin aliquis erumpet amentis hominis furor, omnia sunt ad eum frangendum expedita. 3. Haec ita sentio, iudico, ad te explorate scribo: dubitare te non assentatorie, sed fraterne veto. Quare suavitatis equidem nostrae fruendae causa cuperem te ad id tempus venire, quod dixeras, sed illud malo tamen, quod putas magis *** illa etiam magni aestimo, amfilaf¤an illam tuam et explicationem debitorum tuorum. Illud quidem sic habeto, nihil nobis expeditis, si valebimus, fore fortunatius: parva sunt, quae desunt, pro nostris quidem moribus, et ea sunt ad explicandum expeditissima, modo valeamus. 4. Ambitus redit immanis; numquam fuit par: Idib. Quinct. fenus fuit bessibus ex triente. Coitione Memmi est quo cum Domitio: hanc Scaurus unum vincere; Messala flaccet. Non dico Íperbolix«w: vel HS. centies constituerunt in praerogativa pronuntiare. Res ardet invidia. Tribunicii candidati compromiserunt, HS. quingenis in singulos apud M. Catonem depositis, petere eius arbitratu, ut, qui contra fecisset, ab eo condemnaretur: quae quidem comitia si gratuita fuerint, ut putantur, plus unus Cato potuerit quam omnes leges omnesque iudices.
1. Cum a me litteras librarii manu acceperis, ne paullum quidem me otii habuisse iudicato, cum autem mea, paullum: sic enim habeto, numquam me a causis et iudiciis districtiorem fuisse atque id anni tempore gravissimo et caloribus maximis. Sed haec, quoniam tu ita praescribis, ferenda sunt, neque committendum, ut aut spei aut cogitationi vestrae ego videar defuisse, praesertim cum, si id difficilius fuerit, tamen ex hoc labore magnam gratiam magnamque dignitatem sim collecturus. Itaque, ut tibi placet, damus operam, ne cuius animum offendamus atque ut etiam ab iis ipsis, qui nos cum Caesare tam coniunctos dolent, diligamur, ab aequis vero aut etiam propensis in hanc partem vehementer et colamur et amemur. 2. De ambitu cum atrocissime ageretur in senatu multos dies, quod ita erant progressi candidati consulares, ut non esset ferendum, in senatu non fui: statui ad nullam medicinam rei publicae sine magno praesidio accedere. 3. Quo die haec scripsi, Drusus erat de praevaricatione a tribunis aerariis absolutus, in summa quattuor sententiis, cum senatores et equites damnassent. Ego eodem die post meridiem Vatinium eram defensurus: ea res facilis est. Comitia in mensem Septembrem reiecta sunt. Scauri iudicium statim exercebitur, cui nos non deerimus. Sunde¤pnouw Sofoxl°ouw, quamquam a te actam fabellam video esse festive, nullo modo probavi. 4. Venio nunc ad id, quod nescio an primum esse debuerit: o iucundas mihi tuas de Britannia litteras! Timebam Oceanum, timebam litus insulae: reliqua non equidem contemno, sed plus habent tamen spei quam timoris, magisque sum sollicitus exspectatione ea quam metu. Te vero ÍpÒyesin scribendi egregiam habere video: quos tu situs, quas naturas rerum et locorum, quos mores, quas gentes, quas pugnas, quem vero ipsum imperatorem habes! Ego te libenter, ut rogas, quibus rebus vis, adiuvabo et tibi versus, quos rogas, glaËx' e?w 'AyÆnaw, mittam. 5. Sed heus tu, celari videor a te: quomodonam, mi frater, de nostris versibus Caesar? nam primum librum se legisse scripsit ad me ante, et prima sic, ut neget se ne Graeca quidem meliora legisse; reliqua ad quendam locum rayumÒtera--hoc enim utitur verbo--. Dic mihi verum: num aut res eum aut xaraxtØr non delectat? nihil est, quod vereare; ego enim ne pilo quidem minus te amabo. Hac de re filalhy«w et, ut soles scribere, fraterne.
Cicero | The Latin Library | The Classics Page |