M. TVLLI CICERONIS EPISTVLARVM AD FAMILIARES LIBER DVODECIMVS
Ad C. Cassium et Ceteros


I  II  III  IV  V  VI  VII  VIII  IX  X  XI  XII  XIII  XIV  XV  XVI  XVII  XVIII  XIX  XX  XXI  XXII  XXIII  XXIV  XXV  XXVI  XXVII  XXVIII  XXIX XXX

I. Scr. exeunte mense Maio a.u.c. 710.
CICERO CASSIO SAL.

Finem nullam facio, mihi crede, Cassi, de te et Bruto nostro, id est de tota re publica, cogitandi, cuius omnis spes in vobis est et in D. Bruto; quam quidem iam habeo ipse meliorem, re publica a Dolabella meo praeclarissime gesta; manabat enim illud malum urbanum et ita corroborabatur quotidie, ut ego quidem et urbi et otio diffiderem urbano, sed ita compressum est, ut mihi videamur omne iam ad tempus ab illo dumtaxat sordidissimo periculo tuti futuri. Reliqua magna sunt ac multa, sed posita omnia in vobis: quamquam primum quidque explicemus. Nam, ut adhuc quidem actum est, non regno, sed rege liberati videmur; interfecto enim rege regios omnes nutus tuemur. Neque vero id solum, sed etiam, quae ipse ille, si viveret, non faceret, ea nos quasi cogitata ab illo probamus. Nec eius quidem rei finem video: tabulae figuntur: immunitates dantur; pecuniae maximae describuntur; exsules reducuntur; senatus consulta falsa deferentur: ut tantummodo odium illud hominis impuri et servitutis dolor depulsus esse videatur, res publica iaceat in iis perturbationibus, in quas eam ille coniecit. Haec omnia vobis sunt expedienda, nec hoc cogitandum, satis iam habere rem publicam a vobis: habet illa quidem tantum, quantum numquam mihi in mentem venit optare, sed contenta non est et pro magnitudine et animi et beneficii vestri a vobis magna desiderat. Adhuc ulta suas iniurias est per vos interitu tyranni; nihil amplius: ornamenta vero sua quae reciperavit? ad quod ei mortuo paret, quem vivum ferre non poterat? cuius aera refigere debebamus, eius etiam chirographa defendimus? "At enim ita decrevimus." Fecimus id quidem temporibus cedentes, quae valent in re publica plurimum; sed immoderate quidam et integrate nostra facilitate abutuntur. Verum haec propediem et multa alia coram: interim velim sic tibi persuadeas, mihi quum rei publicae, quam semper habui carissimam, tum amoris nostri causa maximae curae esse tuam dignitatem. Da operam, ut valeas. Vale.


II. Scr. Romae exeunte mense Septembri a.u.c. 710.
CICERO CASSIO SAL.

Vehementer laetor tibi probari sententiam et orationem meam; qua si saepius uti liceret, nihil esset negotii libertatem et rem publicam reciperare; sed homo amens et perditus multoque nequior quam ille ipse, quem tu nequissimum occisum esse dixisti, caedis initium quaerit, nullamque aliam ob causam me auctorem fuisse Caesaris interficiendi criminatur, nisi ut in me veterani incitentur: quod ego periculum non extimesco, modo vestri facti gloriam cum mea laude communicet. Ita nec Pisoni, qui in eum primus invectus est nullo assentiente, nec mihi, qui idem tricesimo post die feci, nec P. Servilio, qui me est consecutus, tuto in senatum venire licet; caedem enim gladiator quaerit eiusque initium a. d. XIII. Kal. Octobr. a me se facturum putavit, ad quem paratus venerat, quum in villa Metelli complures dies commentatus esset; quae autem in lustris et in vino commentatio potuit esse? itaque omnibus est visus, ut ad te antea scripsi, vomere suo more, non dicere. Quare, quod scribis te confidere auctoritate et eloquentia nostra aliquid profici posse, nonnihil, ut in tantis malis, est profectum; intelligit enim populus Romanus tres esse consulares, qui, quia, quae de re publica bene senserit, libere locuti sint, tuto in senatum venire non possint. Nec est praeterea, quod quidquam exspectes; tuus enim necessarius affinitate nova delectatur: itque iam non est studiosus ludorum infinitoque fratris tui plausu dirumpitur; alter item affinis novis commentariis Caesaris delenitus est. Sed haec tolerabilia: illud non ferendum, quod est, qui vestro anno filium suum consulem futurum putet ob eamque causam se huic latroni deservire prae se ferat. Nam L. Cotta, familiaris meus, fatali quadam desperatione, ut ait, minus in senatum venit; L. Caesar, optimus et fortissimus civis, valetudine impeditur; Ser. Sulpicius et summa auctoritate et optime sentiens non adest; reliquos exceptis designatis ignosce mihi si non numero consulares. Habes auctores consilii publici: qui numerus etiam bonis rebus exiguus esset, quid censes perditis? quare spes est omnis in vobis, qui si idcirco abestis, ut sitis in tuto, ne in vobis quidem: sin aliquid dignum vestra gloria cogitatis, velim salvis nobis; sin id minus, res tamen publica per vos brevi tempore ius suum reciperabit. Ego tuis neque desum neque deero: qui sive ad me referent sive non referent, mea tibi tamen benevolentia fidesque praestabitur. Vale.


III. Scr. Romae ineunte mense Octobri a.u.c. 710.
CICERO CASSIO SAL.

Auget tuus amicus furorem in dies: primum in statua, quam possit in rostris, inscripsit PARENTI OPTIME MERITO, ut non modo sicarii, sed iam etiam parricidae iudicemini, quid dico, iudicemini? iudicemur potius; vestri enim pulcherrimi facti ille furiosus me principem dicit fuisse. Utinam quidem fuissem! molestus nobis non esset. Sed hoc vestrum est; quod quoniam praeteriit, utinam haberem, quid vobis darem consilii! sed ne mihi quidem ipsi reperio quid faciundum sit; quid enim est, quod contra vim sine vi fieri possit? Consilium omne autem hoc est illorum, ut mortem Caesaris persequantur; itaque ante diem VI. Non. Oct. productus in concionem a Cannutio turpissime ille quidem discessit, sed tamen ea dixit de conservatoribus patriae, quae dici deberent de proditoribus; de me quidem non dubitanter, quin omnia de meo consilio et vos fecissetis et Cannutius faceret. Cetera cuiusmodi sint, ex hoc iudica, quod legato tuo viaticum eripuerunt: quid eos interpretari putas, quum hoc faciunt? ad hostem scilicet portari. O rem miseram! dominum ferre non potuimus, conservo servimus. Et tamen, me quidem favente magis quam sperante, etiam nunc residet spes in virtute tua. Sed ubi sunt copiae? de reliquo malo te ipsum tecum loqui quam nostra dicta cognoscere. Vale.


IV. Scr. Romae mense Februario a.u.c. 711.
CICERO CASSIO SAL.

Vellem Idibus Martiis me ad coenam invitasses: reliquiarum nihil fuisset. Nunc me reliquiae vestrae exercent, et quidem praeter ceteros me: quamquam egregios consules habemus, sed turpissimos consulares, senatum fortem, sed infimo quemque honore fortissimum; populo vero nihil fortius, nihil melius Italiaque universa. Nihil autem foedius Philippo et Pisone legatis, nihil flagitiosius; qui quum essent missi, ut Antonio ex senatus sententia certas res denuntiarent, quum ille earum rerum nulli paruisset, ultro ab illo ad nos intolerabilia postulata rettulerunt: itaque ad nos concurritur, factique iam in re salutari populares sumus. Sed, tu quid ageres, quid acturus, ubi denique esses, nesciebam: fama nuntiabat te esse in Syria; auctor erat nemo. De Bruto, quo propius est, eo firmiora videntur esse, quae nuntiantur. Dolabella valde vituperabatur ab hominibus non insulsis, quod tibi tam cito succederet, quum tu vixdum XXX dies in Syria fuisses; itaque constabat eum recipi in Syriam non oportere. Summa laus et tua et Bruti est, quod exercitum praeter spem existimamini comparasse. Scriberem plura, si rem causamque nossem: nunc, quae scribo, scribo ex opinione hominum atque fama. Tuas litteras avide exspecto. Vale.


V. Scr. Romae mense Februario a.u.c. 711.
CICERO CASSIO SAL.

Hiemem credo adhuc prohibuisse, quo minus de te certum haberemus, quid ageres maximeque ubi esses; loquebantur omnes tamen—credo, quod volebant—in Syria te esse, habere copias; id autem eo facilius credebatur, quia simile veri videbatur. Brutus quidem noster egregiam laudem est consecutus; res enim tantas gessit tamque inopinatas, ut eae quum per se gratae essent, tum ornatiores propter celeritatem. Quod si tu ea tenes, quae putamus, magnis subsidiis fulta res publica est; a prima enim ora Graeciae usque ad Aegyptum optimorum civium imperiis muniti erimus et copiis: quamquam, nisi me fallebat, res se sic habebat, ut totius belli omne discrimen in D. Bruto positum videretur, qui si, ut sperabamus, erupisset Mutina, nihil belli reliqui fore videbatur. Parvis omnino iam copiis obsidebatur, quod magno praesidio Bononiam tenebat Antonius; erat autem Claternae noster Hirtius, ad Forum Cornelium Caesar, uterque cum firmo exercitu, magnasque Romae Pansa copias ex delectu Italiae comparat. Hiems adhuc rem geri prohibuerat; Hirtius nihil nisi considerate, ut mihi crebris litteris significat, acturus videbatur; praeter Bononiam, Regium Lepidi, Parmam totam Galliam tenebamus studiosissimam rei publicae; tuos etiam clientes Transpadanos mirifice coniunctos cum causa habebamus; erat firmissimus senatus exceptis consularibus, ex quibus unus L. Caesar firmus est et rectus; Ser. Sulpicii morte magnum praesidium amisimus; reliqui partim inertes, partim improbi; nonnulli invident eorum laudi, quos in re publica probari vident; populi vero Romani totiusque Italiae mira consensio est. Haec erant fere, quae tibi nota esse vellem; nunc autem opto, ut ab istis Orientis partibus virtutis tuae lumen eluceat. Vale.


VI. Scr. Romae mense Aprili (ante XVI. Kal. Maias) a.u.c. 711.
CICERO CASSIO SAL.

Qui status rerum fuerit tum, quum has litteras dedi, scire poteris ex C. Titio Strabone, viro bono et optime de re publica sentiente; nam quid dicam "cupidissimo tui," qui domo et fortunis relictis ad te potissimum profectus sit? itaque eum tibi ne commendo quidem; adventus ipsius ad te satis eum commendabit. Tu velim sic existimes tibique persuadeas, omne perfugium bonorum in te et Bruto esse positum, si, quod nolim, adversi quid evenerit. Res, quum haec scribebam, erat in extremum adducta discrimen; Brutus enim Mutinae vix iam sustinebat: qui si conservatus erit, vicimus; sin—quod di omen avertant!—, omnis omnium cursus est ad vos. Proinde fac animum tantum habeas tantumque apparatum, quanto opus est ad universam rem publicam recuperandam. Vale.


VII. Scr. Romae exeunte mense Martio a.u.c. 711.
CICERO CASSIO SAL.

Quanto studio dignitatem tuam et in senatu et ad populum defenderim, ex tuis te malo quam ex me cognoscere; quae mea sententia in senatu facile valuisset, nisi Pansa vehementer obstitisset. Ea sententia dicta productus sum in concionem ab tribuno pl. M. Servilio: dixi de te, quae potui, tanta contentione, quantum forum est, tanto clamore consensuque populi, ut nihil umquam simile viderim. Id velim mihi ignoscas quod invita socru tua fecerim: mulier timida verebatur, ne Pansae animus offenderetur. In concione quidem Pansa dixit matrem quoque tuam et fratrem illam a me sententiam noluisse dici; sed me haec non movebant, alia valebant: favebam et rei publicae, cui semper favi, et dignitati ac gloriae tuae. Quod autem et in senatu pluribus verbis disserui et dixi in concione, in eo velim fidem meam liberes; promisi enim et prope confirmavi te non exspectasse nec exspectaturum decreta nostra, sed te ipsum tuo more rem publicam defensurum. Et, quamquam nihildum audieramus, nec ubi esses nec quas copias haberes, tamen sic statuebam, omnes, quae in istis partibus essent opes copiaeque, tuas esse, per teque Asiam provinciam confidebam iam rei publicae reciperatam. Tu fac in augenda gloria te ipse vincas. Vale.


VIII. Scr. Romae mense Iunio (post VIII Id.) a.u.c. 711.
CICERO CASSIO SAL.

Scelus affinis tui Lepidi summamque levitatem et inconstantiam ex actis, quae ad te mitti certo scio, cognosse te arbitror: itaque nos confecto bello, ut arbitrabamur, renovatum bellum gerimus spemque omnem in D. Bruto et Planco habemus, si verum quaeris, in te et in M. Bruto, non solum ad praesens perfugium, si, quod nolim, adversi quid acciderit. Sed etiam ad confirmationem perpetuae libertatis. Nos hic de Dolabella audiebamus, quae vellemus, sed certos auctores non habebamus. Te quidem magnum hominem et praesenti iudicio et reliqui temporis exspectatione scito esse: hoc tibi proposito fac ut ad summa contendas; nihil est tantum, quod non populus Romanus a te perfici atque obtineri posse iudicet. Vale.


IX. Scr. Romae mense Iunio a.u.c. 711.
CICERO CASSIO SAL.

Brevitas tuarum litterarum me quoque breviorem in scribendo facit, et, vere ut dicam, non satis occurrit, quid scribam; nostras enim res in actis perferri ad te certo scio, tuas autem ignoramus; tamquam enim clausa sit Asia, sic nihil perfertur ad nos praeter rumores de oppresso Dolabella, satis illos quidem constantes, sed adhuc sine auctore. Nos, confectum bellum quum putaremus, repente a Lepido tuo in summam sollicitudinem sumus adducti: itaque tibi persuade maximam rei publicae spem in te et in tuis copiis esse. Firmos omnino exercitus habemus, sed tamen, ut omnia, ut spero, prospere procedant, multum interest te venire; exigua enim spes est rei publicae—nam nullam non libet dicere—, sed, quaecumque est, ea despondetur anno consulatus tui. Vale.


X. Scr. Romae ineunte mense Quinctili a.u.c. 711.
CICERO CASSIO SAL.

Lepidus, tuus affinis, meus familiaris, pr. K. Quinctiles sententiis omnibus hostis a senatu iudicatus est ceterique, qui una cum illo a re publica defecerunt; quibus tamen ad sanitatem redeundi ante K. Sept. potestas facta est. Fortis sane senatus, sed maxime spe subsidii tui. Bellum quidem, quum haec scribebam, sane magnum erat scelere et levitate Lepidi. Nos de Dolabella quotidie, quae volumus, audimus, sed adhuc sine capite, sine auctore, rumore nuntio. Quod quum ita esset, tamen litteris tuis, quas Nonis Maiis ex castris datas acceperamus, ita persuasum erat civitati, ut illum iam oppressum omnes arbitrarentur, te autem in Italiam venire cum exercitu, ut, si haec ex sententia confecta essent, consilio atque auctoritate tua, sin quid forte titubatum, ut fit in bello, exercitu tuo niteremur: quem quidem ego exercitum quibuscumque potuero rebus ornabo; cuius rei tum tempus erit, quum, quid opis rei publicae laturus is exercitus sit aut quid iam tulerit, notum esse coeperit; nam adhuc tantum conatus audiuntur, optimi illi quidem et praeclarissimi, sed gesta res exspectatur, quam quidem aut iam esse aliquam aut appropinquare confido. Tua virtute et magnitudine animi nihil est nobilius; itaque optamus, ut quam primum te in Italia videamus: rem publicam nos habere arbitrabimur, si vos habebimus. Praeclare viceramus, nisi spoliatum, inermem, fugientem Lepidus recepisset Antonium; itaque numquam tanto odio civitati Antonius fuit, quanto est Lepidus; ille enim ex turbulenta re publica, hic ex pace et victoria bellum excitavit. Huic oppositos consules designatos habemus, in quibus est magna illa quidem spes, sed anceps cura propter incertos exitus proeliorum. Persuade tibi igitur, in te et in Bruto tuo esse omnia, vos exspectari, Brutum quidem iam iamque. Quod si, ut spero, victis hostibus nostris veneritis, tamen auctoritate vestra res publica exsurget et in aliquo statu tolerabili consistet; sunt enim permulta, quibus erit medendum, etiamsi res publica satis esse videbitur sceleribus hostium liberata. Vale.


XI. Scr. in castris Taricheis Nonis Martiis a.u.c. 711.
C. CASSIUS PROCOS. S. D. M. CICERONI.

S. v. b. e. e. q. v. In Syriam me profectum esse scito ad L. Murcum et Q. Crispum imperatores: viri fortes optimique cives, posteaquaqm audierunt, quae Romae gererentur, exercitus mihi tradiderunt ipsique mecum una fortissimo animo rem publicam administrant. Item legionem, quam Q. Caecilius Bassus habuit, ad me venisse scito, quattuorque legiones, quas A. Allienus ex Aegypto eduxit, traditas ab eo mihi esse scito. Nunc te cohortatione non puto indigere, ut nos absentes remque publicam, quantum est in te, defendas: scire te volo firma praesidia vobis senatuique non deesse, ut optima spe et maximo animo rem publicam defendas. Reliqua tecum aget L. Carteius, familiaris meus. Vale. D. Nonis Martiis ex castris Taricheis.


XII. Scr. in castris Nonis Maiis a.u.c. 711.
C. CASSIUS PROCOS. S. D. M. CICERONI SUO.

S. v. b. e. e. q. v. Legi tuas litteras, in quibus mirificum tuum erga me amorem recognovi; videbaris enim non solum favere nobis—id quod et nostra et rei publicae causa semper fecisti—, sed etiam gravem curam suscepisse vehementerque esse de nobis sollicitus. Itaque, quod te primum existimare putabam nos oppressa re publica quiescere non posse, deinde, quum suspicarere nos moliri, quod te sollicitum esse et de salute nostra et de rerum eventu putabam, simul ac legiones accepi, quas A. Allienus eduxerat ex Aegypto, scripsi ad te tabellariosque complures Romam misi; scripsi etiam ad senatum litteras, quas reddi vetui priusuam tibi recitatae essent, si forte mei obtemperare mihi voluerunt. Quod si litterae perlatae non sunt, non dubito, quin Dolabella, qui nefarie Trebonio occiso Asiam occupavit, tabellarios meos deprehenderit litterasque interceperit. Exercitus omnes, qui in Syria fuerunt, teneo. Habui pollulum morae, dum promissa militibus persolvo: nunc iam sum expeditus. A te peto, ut dignitatem meam commendatam tibi habeas, si me intelligis nullum neque periculum neque laborem patriae denegasse, si contra importunissimos latrones arma cepi te hortante et auctore, si non solum exercitus ad rem publicam libertatemque defendendam comparavi, sed etiam crudelissimis tyrannis eripui, quos si occupasset Dolabella, non solum adventu, sed etiam opinione et exspectatione exercitus sui Antonium confirmasset. Quas ob res milites tuere, si eos mirifice de re publica meritos esse animadvertis, et effice, ne quem poeniteat rem publicam quam spem praedae et rapinarum sequi maluisse. Item Murci et Crispi imperatorum dignitatem, quantum est in te, tuere; nam Bassus misere noluit mihi legionem tradere; quod nisi milites invito eo legatos ad me misissent, clausam Apameam tenuisset, quoad vi esset expugnata. Haec a te peto non solum rei publicae, quae tibi semper fuit carissima, sed etiam amicitiae nostrae nomine, quam confido apud te plurimum posse. Crede mihi hunc exercitum, quem habeo, senatus atque optimi cuiusque esse maximeque tuum, de cuius voluntate assidue audiendo mirifice te diligit carumque habet: qui si intellexerit commoda sua curae tibi esse, debere etiam se tibi omnia putabit. Litteris scriptis audivi Dolabellam in Ciliciam venisse cum suis copiis: proficiscar in Ciliciam. Quid egerim, celeriter ut scias, dabo operam; ac velim, ut meremur de re publica, sic felices simus. Fac valeas meque ames. Nonis Maiis ex castris.


XIII. Data est Cypro a Crommyoacride Idibus Iuniis a.u.c. 711.
C. CASSIUS Q. S. D. M. CICERONI

S. v. b. e. e. v. Quum rei publicae vel salute vel victoria gaudemus, tum instauratione tuarum laudum, quod maximus consularis maximum consulem te ipse vicisti, et laetamur et mirari satis non possumus. Fatale nescio quid tuae virtuti datum, id quod saepe iam experti sumus; est enim tua toga omnium armis felicior; quae nunc quoque nobis paene victam rem publicam ex manibus hostium eripuit ac reddidit. Nunc ergo vivemus liberi; nunc te, omnium maxime civis et mihi carissime—id quod maximis rei publicae tenebris comperisti—, nunc te habebimus testem nostri et in te et in coniunctissimam tibi rem publicam amoris, et, quae saepe pollicitus es te et taciturum, dum serviremus, et dicturum de me tum, quum mihi profutura essent, nunc illa non ego quidem dici tanto opere desiderabo quam sentiri a te ipso; neque enim omnium iudicio malim me a te commendari quam ipse tuo iudicio digne ac mereor commendatus esse, ut haec novissima nostra facta non subita nec inconvenientia, sed similia illis cogitationibus, quarum tu testis es, fuisse iudices meque ad optimam spem patriae non minimum tibi ipsi producendum putes. Sunt tibi, M. Tulli, liberi propinquique digni quidem te et merito tibi carissimi; esse etiam habent in re publica proxime hos cari, qui studiorum tuorum sunt aemuli, quorum esse cupio tibi copiam; sed tamen non maxima me turba puto excludi, quo minus tibi vacet me excipere et ad omnia, quae velis et probes, producere. Animum tibi nostrum fortasse probavimus; ingenium diutina servitus certe, qualecumque est, minus tamen, quam erat, passa est videri. Nos ex ora maritima Asiae provinciae et ex insulis quas potuimus naves deduximus; delectum remigum magna contumacia civitatium tamen satis celeriter habuimus; secuti sumus classem Dolabellae, cui L. Figulus praeerat, qui spem saepe transitionis praebendo neque umquam non recedendo novissime Corycum se contulit et clauso portu se tenere coepit; nos illa relicta, quod et in castra pervenire satius esse putabamus et sequebatur classis altera, quam anno priore in Bithynia Tillius Cimber compararat, cui Turullius quaestor praeerat, Cyprum petivimus; ibi quae cognovimus, scribere ad vos quam celerrime voluimus. Dolabellam ut Tarsenses, pessimi socii, ita Laodiceni multo amentiores ultro arcessierunt; ex quibus utrisque civitatibus Graecorum militum numero speciem exercitus effecit. Castra habet ante oppidum Laodiceam posita et partem muri demolitus est et castra oppido coniunxit. Cassius noster cum decem legionibus et cohortibus XX auxiliariis et quattuor milium equitatu a milibus passuum viginti castra habet posita P­ltŸ et existimat se sine proelio posse vincere; nam iam ternis tetrachmis triticum apud Dolabellam est: nisi quid navibus Laodicenorum supportarit, cito fame pereat necesse est: ne supportare possit, et Cassii classis bene magna, cui praeest Sextilius Rufus, et tres, quas nos adduximus, ego, Turullius, Patiscus, facile praestabunt. Te volo bene sperare et rem publicam, ut vos istic expedistis, ita pro nostra parte celeriter a nobis expediri posse confidere. Vale. D. Idib. Iun. Cypro, a Crommyoacride.


XIV. Scr. Pergae IV. Nonas Iunias a.u.c. 711.
LENTULUS CICERONI SUO S. P. D.

Quum Brutum nostrum convenissem eumque tardius in Asiam venturum animadverterem, in Asiam redii, ut reliquias mei laboris colligerem et pecuniam quam primum Romam mitterem. Interim cognovi in Lycia esse classem Dolabellae ampliusque centum naves onerarias, in quas exercitus eius imponi posset, idque Dolabellam ea mente comparasse, ut, si Syriae spes eum frustrata esset, conscenderet in naves et Italiam peteret seque cum Antoniis et reliquis latronibus coniungeret: cuius rei tanto in timore fui, ut omnibus rebus relictis cum paucioribus et minoribus navibus ad illas ire conatus sim. Quae res, si a Rhodiis non essem interpellatus, fortasse tota sublata esset, tamen magna ex parte profligata est, quoniam quidem classis dissipata est adventus nostri timore, milites ducesque effugerunt, onerariae omnes ad unam a nobis sunt exceptae. Certe—quod maxime timui—videor esse consecutus, ut non possit Dolabella in Italiam pervenire nec suis sociis firmatis durius vobis efficere negotium. Rhodii nos et rem publicam quam valde desperaverint, ex litteris, quas publice misi, cognosces. Et quidem multo parcius scripsi; mirari noli: mira est eorum amentia. Nec moverunt me meae ullae privatim iniuriae umquam: malus animus eorum in nostram salutem, cupiditas partium aliarum, perseverantia in contemptione optimi cuiusque ferenda mihi non fuit. Nec tamen omnes perditos esse puto; sed iidem illi, qui tum fugientem patrem meum, qui L. Lentulum, qui Pompeium, qui ceteros viros clarissimos non receperunt, iidem tamquam aliquo fato et nunc aut magistratum gerunt aut eos, qui sunt in magistratu, in sua habent potestate: itaque eadem superbia in pravitate utuntur; quorum improbitatem aliquando retundi et non pati impunitate augeri non solum utile est rei publicae nostrae, sed etiam necessarium. De nostra dignitate velim tibi ut semper curae sit et, quocumque tempore occasionem habueris, et in senatu et ceteris rebus laudi nostrae suffragere. Quoniam consulibus decreta est Asia et permissum est iis, ut, dum ipsi venirent, darent negotium, qui Asiam obtineant, rogo te, petas ab iis, ut hanc dignitatem potissimum nobis tribuant et mihi dent negotium, ut Asiam obtineam, dum ipsorum alteruter venit; nam, quod huc properent in magistratu venire aut exercitum mittere, causam non habent; Dolabella enim in Syria est, et, ut tu divina tua mente prospexisti et praedicasti, dum isti veniunt, Cassius eum opprimet; exclusus enim ab Antiochea Dolabella et in oppugnando male acceptus, nulla alia confisus urbe, Laodiceam, quae est in Syria ad mare, se contulit: ibi spero celeriter eum poenas daturum; nam neque, quo refugiat, habet neque diutius ibi poterit tantum exercitum Cassii sustinere: spero etiam confectum esse iam et oppressum Dolabellam. Quare non puto Pansam et Hirtium in consulatu properaturos in provincias exire, sed Romae acturos consulatum: itaque, si ab iis petieris, ut interea nobis procurationem Asiae dent, spero te posse impetrare. Praeterea mihi promiserunt Pansa et Hirtius coram et absenti mihi scripserunt Verrioque nostro Pansa affirmavit se daturum operam, ne in suo consulatu mihi succedatur. Ego porro non medius fidius cupiditate provinciae produci longius spatium mihi volo; nam mihi fuit ista provincia plena laboris, periculi, detrimenti, quae ego ne frustra subierim neve, priusquam reliquias meae diligentiae consequar, decedere cogar, valde laboro; nam, si potuissem, quam exegeram pecuniam, universam mittere, postularem, ut mihi succederetur: nunc, quod Cassio dedi, quod Trebonii morte amisimus, quod etiam crudelitate Dolabellae aut perfidia eorum, qui fidem mihi reique publicae non praestiterunt, id consequi et reficere volo, quod aliter non potest fieri, nisi spatium habuero: id ut per te consequar, velim, ut solet, tibi curae sit. Ego me de re publica puto esse meritum, ut non provinciae istius beneficium exspectare debeam, sed tantum, quantum Cassius et Bruti, non solum illius facti periculique societate, sed etiam huius temporis studio et virtute; primus enim ego leges Antonias fregi, primus equitatum Dolabellae ad rem publicam traduxi Cassioque tradidi, primus delectus habui pro salute omnium contra coniurationem sceleratissimam, solus Cassio et rei publicae Syriam exercitusque, qui ibi erant, coniunxi, nam, nisi ego tantum pecuniam tantaque praesidia et tam celeriter Cassio dedissem, ne ausus quidem esset ire in Syriam, et nunc non minora pericula rei publicae a Dolabella instarent quam ab Antonio. Atque haec omnia is feci, qui sodalis et familiarissimus Dolabellae eram, coniunctissimus sanguine Antoniis, provinciam quoque illorum beneficio habebam, sed patr¤da §m±n m*llon fil«n omnibus meis bellum primus indixi. Haec etsi adhuc non magno opere mihi tulisse fructum animadverto, tamen non despero nec defetigabor permanere non solum in studio libertatis, sed etiam in labore et periculis. Ac tamen, si etiam aliqua gloria iusta et merita provocabimur senatus et optimi cuiusque officiis, maiore cum auctoritate apud ceteros erimus et eo plus prodesse rei publicae poterimus. Filium tuum, ad Brutum quum veni, videre non potui ideo, quod iam in hiberna cum equitibus erat profectus, sed medius fidius ea esse eum opinione et tua et ipsius et in primis mea causa gaudeo; fratris enim loco mihi est, qui ex te natus teque dignus est. Vale. D. IIII. Non. Iun. Perga.


XV. Scr. Pergae IIII. Nonas Iunias a.u.c. 711.
P. LENTULUS P. F. PRO Q. PRO PR. S. D. COSS. PR. TR. PL. SENATUI POPULO PLEBIQUE ROMANAE.

S. v. l. q. v. v. b. e. e. v. Scelere Dolabellae oppressa Asia in proximam provinciam Macedoniam praesidiaque rei publicae, quae M. Brutus, v. c., tenebat, me contuli et id egi, ut, per quos celerrime possent, Asia provincia vectigaliaque in vestram potestatem redigerentur: quod quum pertimuisset Dolabella vastataque provincia, correptis vectigalibus, praecipue civibus Romanis omnibus crudelissime denudatis ac divenditis celerius Asia excessisset, quam eo praesidium adduci potuisset, diutius morari aut exspectare praesidium non necesse habui et quam primum ad meum officium revertendum mihi esse existimavi, ut et reliqua vectigalia exigerem et quam deposui pecuniam colligerem, quidque ex ea correptum esset aut quorum id culpa accidisset, cognoscerem quam primum et vos de omni re facerem certiores. Interim quum per insulas in Asiam naviganti mihi nuntiatum esset classem Dolabellae in Lycia esse Rhodiosque naves complures instructas et paratas in aqua habere, cum iis navibus, quas aut mecum adduxeram aut comparaverat Patiscus proq., homo mihi quum familiaritate, tum etiam sensibus in re publica coniunctissimus, Rhodum deverti confisus auctoritate vestra senatusque consulto, quo hostem Dolabellam iudicaratis, foedere quoque, quod cum iis M. Marcello Ser. Sulpicio coss. renovatum erat, quo iuraverant Rhodii eosdem hostes se habituros, quos senatus populusque R: quae res nos vehementer fefellit; tantum enim afuit, ut illorum praesidio nostram firmaremus classem, ut etiam a Rhodiis urbe, portu, statione, quae extra urbem est, commeatu, aqua denique prohiberentur nostri milites, nos vix ipsi singulis cum navigolis reciperemur. Quam indignitatem deminutionemque non solum iuris nostri, sed etiam maiestatis imperiique populi Romani idcirco tulimus, quod interceptis litteris cognoramus Dolabellam, si desperasset de Syria Aegyptoque, quod necesse erat fieri, in naves cum omnibus suis latronibus atque omni pecunia conscendere esse paratum Italiamque petere; idcirco etiam naves onerarias, quarum minor nulla erat duum milium amphorum, contractas in Lycia a classe eius obsideri. Huius rei timore, p. c., percitus iniurias perpeti et cum contumelia etiam nostra omnia prius experiri malui: itaque ad illorum voluntatem introductus in urbem et in senatum eorum quam diligentissime potui causam rei publicae egi periculumque omne, quod instaret, si ille latro cum suis omnibus naves conscendisset, exposui; Rhodios autem tanta in pravitate animadverti, ut omnes firmiores putarent quam bonos, ut hanc concordiam et conspirationem omnium ordinum ad defendendam libertatem propense non crederent esse factam, ut patientiam senatus et optimi cuiusque manere etiam nunc confiderent nec potuisse audere quemquam Dolabellam hostem iudicare, ut denique omnia, quae improbi fingebant, magis vera existimarent, quam quae vere facta erant et a nobis docebantur. Qua mente etiam ante nostrum adventum post Trebonii indignissimam caedem ceteraque tot tamque nefaria facinora binae profectae erant ad Dolabellam legationes eorum, et quidem novo exemplo, contra leges ipsorum, prohibentibus iis, qui tum magistratus gerebant. Haec sive timore, ut dictitant, de agris, quos in continenti habent, sive furore, sive potentia paucorum, qui et antea pari contumelia viros clarissimos affecerant et nunc maximos magistratus gerentes, nullo exemplo neque nostra ex parte neque nostro praesentium neque imminenti Italiae urbique nostrae periculo, si ille parricida cum suis latronibus navibus ex Asia Syriaque expulsus Italiam petisset, mederi, quum facile possent, voluerunt. Nonnullis etiam ipsi magistratus veniebant in suspicionem detinuisse nos et demorati esse, dum classis Dolabellae certior fieret de adventu nostro; quam suspicionem consecutae res aliquot auxerunt, maxime quod subito ex Lycia Sex. Marius et C. Titius, legati Dolabellae, a classe discesserunt navique longa profugerunt onerariis relictis, in quibus colligendis non minimum temporis laborisque consumpserant. Itaque, quum ab Rhodo cum iis, quas habueramus, navibus in Lyciam venissemus, naves onerarias recepimus dominisque restituimus, iidemque, quod maxime verebamur, ne posset Dolabella cum suis latronibus in Italiam venire, timere desiimus: classem fugientem persecuti sumus usque Sidam, quae extrema regio est provinciae meae. Ibi cognovi partem navium Dolabellae diffugisse, reliquas Syriam Cyprumque petisse: quibus disiectis, quum scirem C. Cassii, singularis civis et ducis, classem maximam fore praesto in Syria, ad meum officium reverti, daboque operam, ut meum studium, diligentiam vobis, p. c., reique publicae praestem, pecuniamque quam maximam potero et quam celerrime cogam omnibusque rationibus ad vos mittam. Si pecurrero provinciam et cognovero, qui nobis et rei publicae fidem praestiterint in conservanda pecunia a me deposita, quique scelere ulrto deferentes pecuniam publicam hoc munere societatem facinorum cum Dolabella inierint, faicma vos certiores. De quibus, si vobis videbitur, si, ut meriti sunt, graviter constitueritis nosque vestra auctoritate firmaveritis, facilius et reliqua exigere vectigalia et exacta servare poterimus. Interea quo commodius vectigalia tueri provinciamque ab iniuria defendere possim, praesidium voluntarium necessariumque comparavi. His litteris scriptis milites circiter XXX, quos Dolabella ex Asia conscripserat, ex Syria fugientes in Pamphyliam venerunt: hi nuntiaverunt Dolabellam Antiocheam, quae in Syria est, venisse; non receptum conatum esse aliquoties vi introire; repulsum semper esse cum magno suo detrimento itaque c. circiter amissis, aegris relictis noctu Antiochea profugisse Laodiceam versus; ea nocte omnes fere Asiaticos milites ab eo discessisse; ex iis ad octingentos Antiocheam redisse et se iis tradidisse, qui a Cassio relicti urbi illi praeerant, ceteros per Amanum in Ciliciam descendisse, quo ex numero se quoque esse dicebant; Cassium autem cum suis omnibus copiis nuntiatum esse quatridui iter a Laodicea afuisse tum, quum Dolabella eo tenderet; quamobrem opinione celerius confido sceleratissimum latronem poenas daturum. IIII. Non. Iun. Perga.


XVI. Scr. Athenis VIII. Kal. Iun. a.u.c. 710.
TREBONIUS CICERONI SAL.

S. v. b. e. Athenas veni a. d. XI Kal. Iun. atque ibi, quod maxime optabam, vidi filium tuum, deditum optimis studiis summaque modestiae fama: qua ex re quantam voluptatem ceperim, scire potes etiam me tacente; non enim nescis, quanti te faciam et quam pro nostro veterrimo verissimoque amore omnibus tuis etiam minimis commodis, non modo tanto bono gaudeam. Noli putare, mi Cicero, me hoc auribus tuis dare: nihil adolescente tuo atque adeo nostro—nihil enim mihi a te potest esse seiunctum—aut amabilius omnibus iis, qui Athenis sunt, est aut studiosius earum artium, quas tu maxime amas, hoc est optimarum. Itaque tibi, quod vere facere possum, libenter quoque gratulor nec minus etiam nobis, quod eum, quem necesse erat diligere, qualiscumque esset, talem habemus, ut libenter quoque diligamus. Qui quum mihi in sermone iniecisset se velle Asiam visere, non modo invitatus, sed etiam rogatus est a me, ut id potissimum nobis obtinentibus provinciam faceret; cui nos et caritate et amore tuum officium praestaturos non debes dubitare. Illud quoque erit nobis curae, ut Cratippus una cum eo sit, ne putes in Asia feriatum illum ab iis studiis, in quae tua cohortatione incitatur, futurum; nam illum paratum, ut video, et ingressum pleno gradu cohortari non intermittemus, quo in dies longius discendo exercendoque se procedat. Vos quid ageretis in re publica, quum has litteras dabam, non sciebam: audiebam quaedam turbulenta, quae scilicet cupio esse falsa, ut aliquando otiosa libertate fruamur; quod vel minime mihi adhuc contigit. Ego tamen nactus in navigatione nostra pusillum laxamenti concinnavi tibi munusculum ex instituto meo, et dictum cum magno nostro honore a te dictum conclusi et tibi infra subscripsi: in quibus versiculis si tibi quibusdam verbis eČyurrhmon°sterow videbor, turpitudo personae eius, in quam liberius invehimur, nos vindicabit; ignosces etiam iracundiae nostrae, quae iusta est in eiusmodi et homines et cives; deinde qui magis hoc Lucilio licuerit assumere libertatis quam nobis? quum, etiamsi odio pari fuerit in eos, quos laesit, tamen certe non magis dignos habuerit, in quos tanta libertate verborum incurreret. Tu, sicut mihi pollicitus es, adiunges me quam primum ad tuos sermones; namque illud non dubito, quin, si quid de interitu Caesaris scribas, non patiaris me minimam partem et rei et amoris tui ferre. Vale et matrem meosque tibi commendatos habe. D. VIII K. Iun. Athenis.


XVII. Scr. Romae (post Quinct.) a.u.c. 708.
CICERO S. D. CORNIFICIO COLLEGAE.

Grata mihi vehementer est memoria nostri tua, quam significasti litteris; quam ut conserves, non quo de tua constantia dubitem, sed quia mos est ita rogandi, rogo. Ex Syria nobis tumultuosiora quaedam nuntiata sunt, quae, quia tibi sunt propiora quam nobis, tua me causa magis movent quam mea. Romae summum otium est, sed ita, ut malis salubre aliquod et honestum negotium: quod spero fore; video id curae esse Caesari. Me scito, dum tu absis, quasi occasionem quandam et licentiam nactum scribere audacius, et cetera quidem fortasse, quae etiam tu concederes, sed proxime scripsi de optimo genere dicendi, in quo saepe suspicatus sum te a iudicio nostro, sic scilicet, ut doctum hominem ab non indocto, paullum dissidere: huic tu libro maxime velim ex animo, si minus, gratiae causa suffragere. Dicam tuis, ut eum, si velint, describant ad teque mittant; puto enim, etiamsi rem minus probabis, tamen in ista solitudine, quidquid a me profectum sit, iucundum tibi fore. Quid mihi existimationem tuam dignitatemque commendas, facis tu quidem omnium more, sed velim sic existimes, me quum amori, quem inter nos mutuum esse intelligo, plurimum tribuam, tum de summo ingenio et de studiis tuis optimis et de spe amplissimae dignitatis ita iudicare, ut neminem tibi anteponam, comparem paucos.


XVIII. Scr. Romae sub finem a.u.c. 708.
CICERO S. D. CORNIFICIO COLLEGAE.

Quod extremum fuit in ea epistula, quam a te proxime accepi, ad id primum respondebo; animum adverti enim hoc vos magnos oratores facere nonnumquam: epistulas requiris meas; ego autem numquam, quum mihi denuntiatum esset a tuis ire aliquem, non dedi. Quod mihi videor ex tuis litteris intelligere, te nihil commissurum esse temere nec ante, quam scisses, quo iste nescio qui Caecilius Bassus erumperet, quidquam certi constituturum, id ego et speraram prudentia tua fretus et ut confiderem fecerunt tuae gratissimae mihi litterae, idque ut facias quam saepissime, ut et quid tu agas et quid agatur scire possim et etiam quid acturus sis, valde te rogo. Etsi periniquo patiebar animno te a me digredi, tamen eo tempore me consolabar, quod et in summum otium te ire arbitrabar et ab impendentibus magnis negotiis discedere: utrumque contra accidit; istic enim bellum est exortum, hic pax consecuta, sed tamen eiusmodi pax, in qua, si adesses, multa te non delectarent, ea tamen, quae ne ipsum Caesarem quidem delectant; bellorum enim civilium ii semper exitus sunt, ut non ea solum fiant, quae velit victor, sed etiam, ut iis mos gerendus sit, quibus adiutoribus sit parta victoria. Equidem sic iam obdurui, ut ludis Caesaris nostri animo aequissimo viderem T. Plancum, audirem Laberii et Publilii poemata. Nihil mihi tam deesse scito quam quicum haec familiariter docteque rideam: is tu eris, si quam primum veneris; quod ut facias, non mea solum, sed etiam tua interesse arbitror.


XIX. Scr. Romae sub finem a.u.c. 708.
CICERO CORNIFICIO SAL.

Libentissime legi tuas litteras, in quibus iucundissimum mihi fuit, quod cognovi meas tibi redditas esse; non enim dubitabam, quin eas libenter lecturus esses, verebar, ut redderentur. Bellum, quod est in Syria, Syriamque provinciam tibi tributam esse a Caesare ex tuis litteris cognovi: eam quidem rem tibi volo bene et feliciter evenire; quod ita fore confido fretus et industria et prudentia tua. Sed, de Parthici belli suspicione quod scribis, sane me commovit: quid copiarum haberes, quum ipse coniectura consequi poteram, tum ex tuis litteris cognovi: itaque opto, ne se illa gens moveat hoc tempore, dum ad te legiones eae perducantur, quas audio duci; quod si pares copias ad confligendum non habebis, non te fugiet uti consilio M. Bibuli, qui se oppido munitissimo et copiosissimo tamdiu tenuit, quamdiu in provincia Parthi fuerunt. Sed haec melius ex re et ex tempore constitues: mihi quidem usque curae erit, quid agas, dum, quid egeris, sciero. Litteras ad te numquam habui cui darem, quin dederim: a te, ut idem facias, peto, in primisque ut ita ad tuos scribas, ut me tuum sciant esse.


XX. Scr. Romae anno incerto.
CICERO CORNIFICIO SAL.

Gratae mihi tuae litterae, nisi quos Sinuessanum deversoriolum contempsisti; quam quidem contumeliam villa pusilla iniquo animo feret, nisi in Cumano et Pompeiano reddideris p­nta perĐ p­ntvn. Sic igitur facies meque amabis et scripto aliquo lacesses; ego enim respondere facilius possum quam provocare. Quod si, ut es, cessabis, lacessam, nec tua ignavia etiam mihi inertiam afferet. Plura otiosus; haec, quum essem in senatu, exaravi.


XXI. Scr. mense incerto a.u.c. 710.
CICERO CORNIFICIO SAL.

C. Anicius, familiaris meus, vir omnibus rebus ornatus, negotiorum suorum causa legatus est in Africam legatione libera: eum velim rebus omnibus adiuves operamque des, ut quam commodissime sua negotia conficiat, in primisque, quod ei carissimum est, dignitatem eius tibi commendo, idque a te peto, quod ipse in provincia facere sum solitus non rogatus, ut omnibus senatoribus lictores darem; quod idem acceperam et id cognoveram a summis viris factitatum. Hoc igitur, mi Cornifici, facies ceterisque rebus omnibus eius dignitati reique, si me amas, consules: erit id mihi gratissimum. Da operam, ut valeas.


XXII. Scr. Romae exeunte mense Decembri a.u.c. 710.
CICERO CORNIFICIO SAL.

Nos hic cum homine gladiatore omnium nequissimo, collega nostro, Antonio, bellum gerimus, sed non pari condicione, contra arma verbis. At etiam de te concionatur, nec impune; nam sentiet, quos lacessierit. Ego autem acta ad te omnia arbitror perscribi ab aliis; a me futura debes cognoscere, quorum quidem non est difficilis coniectura: oppressa omnia sunt, nec habent ducem boni, nostrique tyrannoctoni longe gentium absunt. Pansa et sentit bene et loquitur fortiter; Hirtius noster tardius convalescit. Quid futurum sit, plane nescio; spes tamen una est aliquando populum Romanum maiorum similem fore. Ego certe rei publicae non deero et, quidquid acciderit, a quo mea culpa absit, animo forti feram; illud profecto, quoad potero: tuam famam et dignitatem tuebor. A. d. XIII K. Ian. senatus frequens mihi est assensus quum de ceteris rebus magnis et necessariis, tum de provinciis ab iis, qui obtinerent, retinendis neque cuiquam tradendis, nisi qui ex senatus consulto successisset: hoc ego quum rei publicae casua censui, tum mehercule in primis retinendae dignitatis tuae; quamobrem te amoris nostri causa rogo, rei publicae causa hortor, ut ne cui quidquam iuris in tua provincia esse patiare atque ut omnia referas ad dignitatem, qua nihil esse potest praestantius. Vere tecum agam, ut necessitudo nostra postulat: in Sempronio, si meis litteris obtemperasses, maximam ab omnibus laudem adeptus esses; sed illud et praeteriit et levius est, haec magna res est: fac, ut provinciam retineas in potestate rei publicae. Plura scripsissem, nisi tui festinarent: itaque Chaerippo nostro me velim excuses.


XXIII. Scr. Romae medio mense Octobri a.u.c. 710.
CICERO CORNIFICIO SAL.

Omnem condicionem imperii tui statumque provinciae mihi demonstravit Tratorius. O multa intolerabilia locis omnibus! sed, quo tua maior dignitas, eo, quae tibi acciderunt, minus ferenda; neque enim, quae tu propter magnitudinem et animi et ingenii moderate fers, ea non ulciscenda sunt, etiamsi non sunt dolenda. Sed haec posterius. Rerum urbanarum acta tibi mitti certo scio; quod ni ita putarem, ipse perscriberem, in primisque Caesaris Octaviani conatum; de quo multitudini fictum ab Antonio crimen videtur, ut in pecuniam adolescentis impetum faceret, prudentes autem et boni viri et credunt factum et probant. Quid quaeris? magna spes est in eo: nihil est, quod non existimetur laudis et gloriae causa facturus. Antonius autem, noster familiaris, tanto se odio esse intelligit, ut, quum interfectores suos domi comprehenderit, rem proferre non audeat. A. d. VII Id. Oct. Brundisium erat profectus obviam legionibus Macedonicis quattuor, quas sibi conciliare pecunia cogitabat easque ad urbem adducere et in cervicibus nostris collocare. Habes formam rei publicae, si in castris potest esse res publica; in quo tuam vicem saepe doleo, quod nullam partem per aetatem sanae et salvae rei publicae gustare potuisti. Atque antehac quidem sperare saltem licebat; nunc etiam id ereptum est; quae enim est spes, quum in concione dicere ausus sit Antonius Cannutium apud eos locum sibi quaerere, quibus se salvo locus in civisate esse non posset? Equidem et haec et omnia, quae homini accidere possunt, sic fero, ut philosophiae magnam habeam gratiam, quae me non modo ab sollicitudine abducit, sed etiam contra omnes fortunae impetus armat, tibique idem censeo faciundum nec, a quo culpa absit, quidquam in malis numerandum. Sed haec tu melius. Tratorium nostrum quum semper probassem, tum maxime in tuis rebus summam eius fidem, diligentiam prudentiamque cognovi. Da operam, ut valeas: hoc mihi gratius facere nihil potes.


XXIV. Scr. Romae ineunte mense Ianuario a.u.c. 711.
CICERO CORNIFICIO SAL.

Ego nullum locum praetermitto—nec enim debeo—non modo laudandi tui, sed ne ornandi quidem; sed mea studia erga te et officia malo tibi ex tuorum litteris quam ex meis esse nota. Te tamen hortor, ut omni cura in rem publicam incumbas: hoc est animi, hoc est ingenii tui, hoc eius spei, quam habere debes, amplificandae dignitatis tuae. Sed hac de re alias ad te pluribus; quum enim haec scribebam, in exspectatione erant omnia: nondum legati redierant, quos senatus non ad pacem deprecandam, sed ad denuntiandum bellum miserat, nisi legatorum nutio paruisset. Ego tamen, ut primum occasio data est, meo pristino more rem publicam defendi: me principem senatui populoque Romano professus sum, nec postea, quam suscepi causam libertatis, minimum tempus amisi tuendae salutis libertatisque communis. Sed haec quoque te ex aliis malo. T. Pinarium, familiarissimum meum, tanto tibi studio commendo, ut maiore non possim; cui quum propter omnes virtutes, tum etiam propter studia communia sum amicissimus. Is procurat rationes negotiaque Dionysii nostri, quem et tu multum amas et ego omnium plurimum; ea tibi ego non debeo commendare, sed commendo tamen. Facies igitur, ut ex Pinarii, gratissimi hominis, litteris tuum et erga illum et erga Dionysium studium perspiciamus.


XXV. Scr. Romae sive XIV. Kal. Apriles sive paullo post a.u.c. 711.
CICERO CORNIFICIO SAL.

Liberalibus litteras accepi tuas, quas mihi Cornificius altero vicesimo die, ut dicebat, reddidit: eo die non fuit senatus neque postero. Quinquatribus frequenti senatu causam tuam egi non invita Minerva; etenim eo ipso die senatus decrevit, ut Minerva nostra, custos urbis, quam turbo deiecerat, restitueretur. Pansa tuas litteras recitavit: magna senatus approbatio consecuta est cum summo meo gaudio et offensione Minotauri, id est Calvisii et Tauri; factum de te senatus consultum honorificum. Postulabatur, ut etiam illi notarentur; sed Pansa clementior. Ego, mi Cornifici, quo die primum in spem libertatis ingressus sum et cunctantibus ceteris a. d. XIII K. Ian. fundamenta ieci rei publicae, eo ipso die providi multum atque habui rationem dignitatis tuae; mihi enim est assensus senatus de obtinendis provinciis; nec vero postea destiti labefactare eum, qui summa cum tua iniuria contumeliaque rei publicae provinciam absens obtinebat; itaque crebras vel potius quotidianas compellationes meas non tulit seque in urbem recepit invitus; neque solem spe, sed certa re iam et possessione deturbatus est meo iustissimo honestissimoque convicio. Te tuam dignitatem summa tua virtute tenuisse provinciaeque honoribus amplissimis affectum vehementer gaudeo. Quod te mihi de Sempronio purgas, accipio excusationem; fuit enim illud quoddam graecum tempus servitutis. Ego, tuorum consiliorum auctor dignitatisque fautor, iratus temporibus in Graeciam desperata libertate rapiebar, quum me etesiae quasi boni cives relinquentem rem publicam prosequi noluerunt, austerque adversus maximo flatu me ad tribules tuos Regium rettulit, atque inde ventis remis in patriam omni festinatione properavi postridieque in summa reliquorum servitute liber unus fui. Sic sum in Antonium invectus, ut ille non ferret omnemque suum vinulentum furorem in me unum effunderet meque tum elicere vellet ad caedis causam, tum temptaret insidiis; quem ego ructantem et nauseantem conieci in Caesaris Octaviani plagas; puer enim egregius praesidium sibi primum et nobis, deinde summae rei publicae comparavit; qui nisi fuisset, Antonii reditus a Brundisio pestis patriae fuisset. Quae deinceps acta sint, scire te arbitror. Sed redeamus illuc, unde devertimus: accipio excusationem tuam de Sempronio; neque enim statui quid in tanta perturbatione habere potuisti.

Nunc hic dies aliam vitam affert, alios mores postulat,

ut ait Terentius; quamobrem, mi Quinte, conscende nobiscum, et quidem ad puppim: una navis est iam bonorum omnium, quam quidem nos damus operam ut rectam teneamus; utinam prospero cursu! sed, quicumque venti erunt, ars nostra certe non aberit; quid enim praestare aliud virtus potest? Tu fac ut magno animo sis et excelso cogitesque omnem dignitatem tuam cum re publica coniunctam esse debere.

(Scr. post V Kal. Mai. a. 711.)

P. Lucceium mihi meum commendas, quem, quibuscumque rebus potero, diligenter tuebor. Hirtium quidem et Pansam, collegas nostros, homines in consulatu rei publicae salutares, alieno sane tempore amisimus, re publica Antoniano quidem latrocinio liberata, sed nondum omnino explicata; quam nos, si licebit, more nostro tuebimur, quamquam admodum sumus iam defetigati; sed nulla lassitudo impedire officium et fidem debet. Verum haec hactenus: ab aliis te de me quam a me ipso malo cognoscere. De te audiebamus ea, quae maxime vellemus. De Cn. Minucio, quem tu quibusdam litteris ad caelum laudibus extulisti, rumores duriores erant: id quale sit omninoque quid istic agatur facias me velim certiorem.


XXVI. Scr. mense incerto (post XIII. Kal. Ian.) a.u.c. 710.
CICERO CORNIFICIO SAL.

Q. Turius, qui in Africa negotiatus est, vir bonus et honestus, heredes fecit similes sui, Cn. Saturninum, Sex. Aufidium, C. Anneium, Q. Considium Gallum, L. Servilium Postumum, C. Rubellium: ex eorum oratione intellexi gratiarum actione eos magis egere quam commendatione; tanta enim liberalitate se tua usos praedicabant, ut iis plus a te tributum intelligerem, quam ego te auderem rogare; audebo tamen, scio enim, quantum ponderis mea commendatio sit habitura. Quare a te peto, ut ad eam liberalitatem, qua sine meis litteris usus es, quam maximus his litteris cumulus accedat; caput autem est meae commendationis, ne patiare Erotem Turium, Q. Turii libertum, ut adhuc fecit, hereditatem Turianam avertere ceterisque omnibus rebus habeas eos a me commendatissimos. Magnam ex eorum splendore et observantia capies voluptatem: quod ut velis, te vehementer etiam atque enim rogo.


XXVII. Scr. mense incerto (post XIII. Kal. Ian.) a.u.c. 710.
CICERO CORNIFICIO SAL.

Sex. Aufidius et observantia, qua me colit, accedit ad proximos et splendore equiti Romano nemini cedit; est autem ita temperatis moderatisque moribus, ut summa severitas summa cum humanitate iungatur: cuius tibi negotia, quae sunt in Africa, ita commendo, ut maiore studio magisve ex animo commendare non possim. Pergratum mihi feceris, si dederis operam, ut is intelligat meas apud te litteras maximum pondus habuisse: hoc te vehementer, mi Cornifici, rogo.


XXVIII. Scr. Romae mense Aprili (ante XVI. K. Maias) a.u.c. 711.
CICERO CORNIFICIO SAL.

Assentior tibi eos, quos scribis Lilybaeo minari, istic poenas dare debuisse, sed metuisti, ut ais, ne nimis liber in ulciscendo viderere; metuisti igitur, ne gravis civis, ne nimis fortis, ne nimis te dignus viderere. Quod societatem rei publicae conservandae tibi mecum a patre acceptam renovas, gratum est, quae societas inter nos semper, mi Cornifici, manebit; gratum etiam illud, quod mihi tuo nomine gratias agendas non putas, nec enim id inter nos facere debemus. Senatus saepius pro dignitate tua appellaretur, si absentibus consulibus umquam nisi ad rem novam cogeretur. Itaque nec de HS. XX nec de HS. DCC quidquam agi nunc per senatum potest; tibi autem ex senatus consulto imperandum mutuumve sumendum censeo. In re publica quid agatur, credo te ex eorum litteris cognoscere, qui ad te acta debent perscribere. Ego sum spe bona; consilio, cura, labore non desum; omnibus inimicis rei publicae esse me acerrimum hostem prae me fero. Res neque nunc difficili loco mihi videtur esse et fuisset facillimo, si culpa a quibusdam afuisset.


XXIX. Scr. Romae mense Aprili (ante XVI. K. Maius) a.u.c. 711.
CICERO CORNIFICIO SAL.

Non modo tibi, cui nostra omnia notissima sunt, sed neminem in populo Romano arbitror esse, cui sit ignota ea familiaritas, quae mihi cum L. Lamia est; etenim magno theatro spectata est tum, quum est ab A. Gabinio consule relegatus, quod libere et fortiter salutem meam defendisset; nec ex eo amor inter nos natus est, sed, quod erat vetus et magnus, propterea nullum periculum pro me adire dubitavit. Ad haec officia vel merita potius iucundissima consuetudo accedit, ut nullo prorsus plus homine delecter. Non puto te iam exspectare, quibus eum tibi verbis commendarim; causa enim tanti amoris intelligis quae verba desideret: iis me omnibus usum putato. Tantum velim existimes, si negotia Lamiae, procuratores, libertos, familiam quibuscumque rebus opus erit defenderis, gratius mihi futurum, quam si ea tua liberalitas pertinuisset ad rem familiarem meam, nec dubito, quin sine mea commendatione, quod tuum est iudicium de hominibus, ipsius Lamiae causa studiose omnia facturus sis: quamquam erat nobis dictum te existimare alicui senatus consulto, quod contra dignitatem tuam fieret, scribendo Lamiam affuisse, qui omnino consulibus illis numquam fuit ad scribendum; deinde omnia tum falsa senatus consulta deferebantur; nisi forte etiam illi Semproniano senatus consulto me censes affuisse, qui ne Romae quidem fui, ut tum de eo ad te scripsi, re recenti. Sed haec hactenus. Te, mi Cornifici, etiam atque etiam rogo, ut omnia Lamiae negotia mea putes esse curesque, ut intelligat hanc commendationem maximo sibi usui fuisse: hoc mihi gratius facere nihil potes. Cura, ut valeas.


XXX. Scr. Romae exeunte mense Maio a.u.c. 711.
CICERO CORNIFICIO SAL.

Itane? praeter litigatores nemo ad te meas litteras? Multae istae quidem; tu enim perfecisti, ut nemo sine litteris meis tibi se commendatum putaret; sed quis umquam tuorum mihi dixit esse, cui darem, quin dederim? aut quid mihi iucundius quam, quum coram tecum loqui non possim, aut scribere ad te aut tuas legere litteras? illud magis mihi solet esse molestum, tantis me impediri occupationibus, ut ad te scribendi meo arbitratu facultas nulla detur; non enim te epistulis, sed voluminibus lacesserem, quibus quidem me a te provocari oportebat; quamvis enim occupatus sis, otii tamen plus habes; aut, si ne tu quidem vacas, noli impudens esse nec mihi molestiam exhibere et a me litteras crebiores, quum tu mihi raro mittas, flagitare. Nam, quum antea distinebar maximis occupationibus, propterea quod omnibus curis rem publicam mihi tuendam putabam, tum hoc tempore multo distineor vehementius; ut enim gravius aegrotant ii, qui, quum levati morbo viderentur, in eum de integro inciderunt, sic vehementius nos laboramus, qui profligato bello ac paene sublato renovatum bellum gerere cogamur. Sed haec hactenus. Tu tibi, mi Cornifici, fac ut persuadeas non esse me tam imbecillo animo, ne dicam inhumano, ut a te vinci possim aut officiis aut amore. Non dubitabam equidem, verumtamen multo mihi notiorem amorem tuum effecit Chaerippus. O hominem semper illum quidem mihi aptum, nunc vero etiam suavem! vultus mehercule tuos mihi expressit omnes, non solum animum ac verba pertulit; itaque noli vereri, ne tibi suscensuerim, quod eodem exemplo ad me, quo ad ceteros: requisivi equidem proprias ad me unum litteras, sed neque vehementer et amanter. De sumptu, quem te in rem militarem facere et fecisse dicis, nihil sane possum tibi opitulari, propterea quod et orbus est senatus consulibus amissis et incredibiles angustiae pecuniae publicae, quae conquiritur undique, ut optime meritis militibus promissa solvantur, quod quidem fieri sine tributo posse non arbitror. De Attio Dionysio, nihil puto esse, quoniam mihi nihil dixit Tratorius. De P. Lucceio, nihil tibi concedo, quo studiosor eius sis, quam ego sum; est enim nobis necessarius; sed, a magistris quum contenderem de proferendo die, probarunt mihi sese, quo minus id facerent, et compromisso et iure iurando impediri; quare veniendum arbitror Lucceio: quamquam, si meis litteris obtemperavit, quum tu haec leges, illum Roame esse oportebit. Ceteris de rebus maximaeque de pecunia, quum Pansae mortem ignorares, scripsisti, quae per nos ab eo consequi te posse arbitrarere: quae te non fefellissent, si viveret, nam te diligebat; post mortem autem eius quid fieri posset non videbamus. De Venuleio, Latino, Horatio, valde laudo: illud non nimium probo, quod scribis, quo illi animo aequiore ferrent, te tuis etiam legatis lictores ademisse—honore enim digni cum ignominia dignis non erant comparandi.—, euosque, ex senatus consulto si non decedunt, cognendos, ut decedant, existimo. Haec fere ad eas litteras, quas eodem exemplo binas accepi: de reliquo, velim tibi persuadeas non esse mihi meam dignitatem tua cariorem.



CiceroThe Latin LibraryThe Classics Page