Cum primum Romam veni fuitque cui recte ad te litteras darem, nihil prius faciendum mihi putavi quam ut tibi absenti de reditu nostro gratularer. cognoram enim, ut vere scribam, te in consiliis mihi dandis nec fortiorem nec prudentiorem quam me ipsum nec etiam pro praeterita mea in te observantia nimium in custodia salutis meae diligentem eundemque te, qui primis temporibus erroris nostri aut potius furoris particeps et falsi timoris socius fuisses, acerbissime discidium nostrum tulisse plurimumque operae, studi, diligentiae, laboris ad conficiendum reditum meum contulisse.
[2] itaque hoc tibi vere adfirmo, in maxima laetitia et exoptatissima gratulatione unum ad cumulandum gaudium conspectum aut potius complexum mihi tuum defuisse. quem semel nactus si umquam dimisero ac nisi etiam praetermissos fructus tuae suavitatis praeteriti temporis omnis exegero, profecto hac restitutione fortunae me ipse non satis dignum iudicabo.
[3] nos adhuc, in nostro statu quod difficillime reciperari posse arbitrati sumus, splendorem nostrum illum forensem et in senatu auctoritatem et apud viros bonos gratiam magis quam optaramus consecuti sumus; in re autem familiari, quae quem ad modum fracta, dissipata, direpta sit non ignoras, valde laboramus tuarumque non tam facultatum quas ego nostras esse iudico quam consiliorum ad conligendas et constituendas reliquias nostras indigemus.
[4] nunc etsi omnia aut scripta esse a tuis arbitror aut etiam nuntiis ac rumore perlata, tamen ea scribam brevi quae te puto potissimum ex meis litteris velle cognoscere. Pr. Nonas Sextilis Dyrrachio sum profectus ipso illo die quo lex est lata de nobis. Brundisium veni Nonis Sextilibus. ibi mihi Tulliola mea fuit praesto natali suo ipso die qui casu idem natalis erat et Brundisinae coloniae et tuae vicinae salutis; quae res animadversa a multitudine summa Brundinisorum gratulatione celebrata est. ante diem iii Idus Sextilis cognovi, quom Brundisi essem, litteris Quinti mirifico studio omnium aetatum atque ordinum, incredibili concursu Italiae legem comitiis centuriatis esse perlatam. Inde a Brundisinis honestissime ornatus iter ita feci ut undique ad me cum gratulatione legati convenerint.
[5] ad urbem ita veni ut nemo ullius ordinis homo nomenclatori notus fuerit qui mihi obviam non venerit, praeter eos inimicos quibus id ipsum, se inimicos esse, non liceret aut dissimulare aut negare. Cum venissem ad portam Capenam, gradus templorum ab infima plebe completi erant. A qua plausu maximo cum esset mihi gratulatio significata, similis et frequentia et plausus me usque ad Capitolium celebravit in foroque et in ipso Capitolio miranda multitudo fuit.
[6] postridie in senatu qui fuit dies Nonarum Septembr. senatui gratias egimus. eo biduo cum esset annonae summa caritas et homines ad theatrum primo, deinde ad senatum concurrissent, impulsu Clodi mea opera frumenti inopiam esse clamarent, cum per eos dies senatus de annona haberetur et ad eius procurationem sermone non solum plebis verum etiam bonorum Pompeius vocaretur idque ipse cuperet multitudoque a me nominatim ut id decernerem postularet, feci et accurate sententiam dixi. Cum abessent consulares, quod tuto se negarent posse sententiam dicere, praeter Messallam et Afranium, factum est senatus consultum in meam sententiam, ut cum Pompeio ageretur ut eam rem susciperet lexque ferretur. quo senatus consulto recitato cum (populus) more hoc insulso et novo plausum meo nomine recitando dedisset, habui contionem. omnes magistratus praesentes praeter unum praetorem et duos tribunos pl. dederunt. postridie senatus frequens et omnes consulares nihil Pompeio postulanti negarunt. ille legatos quindecim cum postularet, me principem nominavit et ad omnia me alterum se fore dixit. legem consules conscripserunt qua Pompeio per quinquennium omnis potestas rei frumentariae toto orbe terrarum daretur, alteram Messius qui omnis pecuniae dat potestatem et adiungit classem et exercitum et maius imperium in provinciis quam sit eorum qui eas obtineant. illa nostra lex consularis nunc modesta videtur, haec messi non ferenda. Pompeius illam velle se dicit, familiares hanc. consulares duce Favonio fremunt; nos tacemus et eo magis quod de domo nostra nihil adhuc pontifices responderunt. qui si sustulerint religionem, aream praeclaram habebimus; superficiem consules ex senatus consulto aestimabunt; sin aliter, +demolientur, suo+ nomine locabunt, rem totam aestimabunt.
[8] ita sunt res nostrae, Vt in secundis fluxae, ut in advorsis bonae. in re familiari valde sumus, ut scis, perturbati. praeterea sunt quaedam domestica quae litteris non committo. quin tum fratrem insigni pietate, virtute, fide praeditum sic amo ut debeo. te exspecto et oro ut matures venire eoque animo venias ut me tuo consilio egere non sinas. alterius vitae quoddam initium ordimur. iam quidam qui nos absentis defenderunt incipiunt praesentibus occulte irasci, aperte invidere. vehementer te requirimus.
si forte rarius tibi a me quam a ceteris litterae redduntur peto a te ut id non modo neglegentiae meae sed ne occupationi quidem tribuas; quae etsi summa est, tamen nulla esse potest tanta ut interrumpat iter amoris nostri et offici mei. nam ut veni Romam, iterum nunc sum certior factus esse cui darem litteras; itaque has alteras dedi. prioribus tibi declaravi adventus noster qualis fuisset et quis esset status atque omnes res nostrae quem ad modum essent, Vt in secundis fluxae, ut in advorsis bonae.
[2] post illas datas litteras secuta est summa contentio de domo. diximus apud pontifices pr. Kal. Octobris. Acta res est accurate a nobis et, si umquam in dicendo fuimus aliquid aut etiam si numquam alias fuimus, tum profecto doloris magnitudo vim quandam nobis dicendi dedit. itaque oratio iuventuti nostrae deberi non potest; quam tibi, etiam si non desideras, tamen mittam cito.
[3] Cum pontifices decressent ita, SI NEQVE POPVLI IVSSV NEQVE PLEBIS SCITV IS QVI SE DEDICASSE DICERET NOMINATIM EI REI PRAEFECTVS ESSET NEQVE POPVLI IVSSV AUT PLEBIS SCITV ID FACERE IVSSVS ESSET VIDERI, POSSE SINE RELIGIONE EAM PARTEM AREAE MIHI RESTITVI, mihi facta statim est gratulatio; nemo enim dubitabat quin domus nobis esset adiudicata; cum subito ille in contionem escendit quam Appius ei dedit. nuntiat iam populo pontifices secundum se decrevisse, me autem vi conari in possessionem venire; hortatur ut se et Appium sequantur et suam libertatem vi defendant. hic cum etiam illi infimi partim admirarentur partim inriderent hominis amentiam, ego statuerem illuc non accedere nisi cum consules ex senatus consulto porticum Catuli restituendam locassent Kal Octobr. habetur senatus frequens.
[4] adhibentur omnes pontifices qui erant senatores. A quibus Marcellinus, qui erat cupidissimus mei, sententiam primus rogatus quaesivit quid essent in decernendo secuti. tum M. Lucullus de omnium conlegarum sententia respondit religionis iudices pontifices fuisse, legis esse senatum; se et conlegas suos de religione statuisse, in senatu de lege statuturos cum senatu. itaque sub quisque horum loco sententiam rogatus multa secundum causam nostram disputavit. Cum ad Clodium ventum est, cupiit diem consumere neque ei finis est factus, sed tamen cum horas tris fere dixisset, odio et strepitu senatus coactus est aliquando perorare. Cum fieret senatus consultum in sententiam Marcellini omnibus praeter unum adsentientibus, Serranus (intercessit. de) intercessione statim ambo consules referre coeperunt. Cum sententiae gravissimae dicerentur, senatui placere mihi domum restitui, porticum Catuli locari, auctoritatem ordinis ab omnibus magistratibus defendi si quae vis esset facta, senatum existimaturum eius opera factum esse qui senatus consulto intercessisset, Serranus pertimuit et Cornicinus ad suam veterem fabulam rediit; abiecta toga se ad generi pedes abiecit. ille noctem sibi postulavit. non concedebant, reminiscebantur enim Kal. Ianuar. vix tandem tibi de mea voluntate concessum est.
[5] postridie senatus consultum factum est id quod ad te misi. deinde consules porticum Catuli restituendam locarunt; illam porticum redemptores statim sunt demoliti libentissimis omnibus. nobis superficiem aedium consules de consili sententia aestimarunt sestertio viciens, cetera valde inliberaliter, Tusculanam villam quingentis milibus, Formianum HS ducentis quinquaginta milibus. quae aestimatio non modo vehementer ab optimo quoque sed etiam a plebe reprehenditur. dices: 'quid igitur causae fuit?' dicunt illi quidem pudorem meum, quod neque negarim neque vehementius postularim; sed non est id; nam hoc quidem etiam profuisset; verum iidem, mi T. Pomponi, iidem inquam illi quos ne tu quidem ignoras qui mihi pinnas inciderant nolunt easdem renasci. sed, ut spero, iam renascuntur. tu modo ad nos veni; quod vereor ne tardius interventu Varronis tui nostrique facias.
[6] quoniam acta quae sint habes, de reliqua nostra cogitatione cognosce. ego me a Pompeio legari ita sum passus ut nulla re impedirer. quod nisi vellem mihi esset integrum ut, si comitia censorum proximi consules haberent, petere possem, votivam legationem sumpsissem prope omnium fanorum, lucorum; sic enim nostrae rationes utilitatis meae postulabant. sed volui meam potestatem esse vel petendi vel ineunte aestate exeundi et interea me esse in oculis civium de me optime meritorum non alienum putavi.
[7] ac forensium quidem rerum haec nostra consilia sunt, domesticarum autem valde impedita. domus aedificatur, scis quo sumptu, qua molestia; reficitur Formianum, quod ego nec relinquere possum nec videre; Tusculanum proscripsi; suburbano facile careo. amicorum benignitas exhausta est in ea re quae nihil habuit praeter dedecus, quod sensisti tu absens (nos) praesentes; quorum studiis ego et copiis, si esset per meos defensores licitum, facile essem omnia consecutus. quo in genere nunc vehementer laboratur. cetera quae me sollicitant mustikotera sunt. amamur a fratre et a filia. (te) exspectamus.
avere te certo scio cum scire quid hic agatur tum mea a me scire, non quo certiora sint ea quae in oculis omnium geruntur si a me scribantur quam cum ab aliis aut scribantur tibi aut nuntientur, sed ut perspicias ex meis litteris quo animo ea feram quae geruntur et qui sit hoc tempore aut mentis meae sensus aut omnino vitae status.
[2] armatis hominibus ante diem tertium Nonas Novembris expulsi sunt fabri de area nostra, disturbata porticus Catuli quae ex senatus consulto consulum locatione reficiebatur et ad tectum paene pervenerat, Quinti fratris domus primo fracta coniectu lapidum ex area nostra, deinde inflammata iussu Clodi, inspectante urbe coniectis ignibus, magna querela et gemitu non dicam bonorum, qui nescio an nulli sint, sed plane hominum omnium. ille demens ruere, post hunc vero furorem nihil nisi caedem inimicorum cogitare, vicatim ambire, servis aperte spem libertatis ostendere. etenim antea cum iudicium tollebat, habebat ille quidem difficilem manifestamque causam sed tamen causam; poterat infitiari, poterat in alios derivare, poterat etiam aliquid iure factum defendere; post has ruinas, incendia, rapinas desertus a suis vix iam Decimum designatorem, vix Gellium retinet, servorum consiliis utitur, videt, si omnis quos vult palam occiderit, nihilo suam causam difficiliorem quam adhuc sit in iudicio futuram. itaque ante diem tertium Idus Novembris, cum sacra via descenderem, insecutus est me cum suis. clamor, lapides, fustes, gladii, haec improvisa omnia. discessimus in vestibulum Tetti Damionis. qui erant mecum facile operas aditu prohibuerunt. ipse occidi potuit, sed ego diaeta curare incipio, chirurgiae taedet. ille omnium vocibus cum se non ad iudicium sed ad supplicium praesens trudi videret, omnis Catilinas Acidinos postea reddidit. nam Milonis domum, eam quae (est in) Cermalo, pr. Idus Novembr. expugnare et incendere ita conatus est ut palam hora quinta cum scutis homines eductis gladiis, alios cum accensis facibus adduxerit. ipse domum P. Sullae pro castris sibi ad eam impugnationem sumpserat. tum ex Anniana Milonis domo Q. Flaccus eduxit viros acris; occidit homines ex omni latrocinio Clodiano notissimos, ipsum cupivit, sed ille se in interiora aedium Sullae. exin senatus postridie Idus. domi Clodius. Egregius Marcellinus, omnes acres. Metellus calumnia dicendi tempus exemit adiuvante Appio, etiam hercule familiari tuo, de cuius constantia virtute (tuae) verissimae litterae. Sestius furere. ille postea, si comitia sua non fierent, urbi minari. (Milo) proposita Marcellini sententia, quam ille de scripto ita dixerat ut totam nostram causam areae, incendiorum, periculi mei iudicio complecteretur eaque omnia comitiis anteferret, proscripsit se per omnis dies comitialis de caelo servaturum.
[4] contiones turbulentae Metelli, temerariae Appi, furiosissimae Publi haec tamen summa, nisi Milo in campo obnuntiasset, comitia futura. ante diem xii Kal. Decembr. Milo ante mediam noctem cum, magna manu in campum venit. Clodius cum haberet fugitivorum delectas copias, in campum ire non est ausus. Milo permansit ad meridiem mirifica hominum laetitia summa cum gloria. contentio fratrum trium turpis, fracta vis, contemptus furor. Metellus tamen postulat ut sibi postero die in foro obnuntietur; nihil esse quod in campum nocte veniretur; se hora prima in comitio fore. itaque ante diem xi Kal. in comitium Milo de nocte venit. Metellus cum prima luce furtim in campum itineribus prope deviis currebat; adsequitur inter lucos hominem Milo, obnuntiat. ille se recepit magno et turpi Q. Flacci convicio. ante diem x Kal. nundinae. contio biduo nulla. ante diem viii Kal. haec ego scribebam hora noctis nona. Milo campum iam tenebat. Marcellus candidatus ita stertebat ut ego vicinus audirem. Clodi vestibulum vacuum sane mihi nuntiabatur, pauci pannosi, linea lanterna. meo consilio omnia illi fieri querebantur ignari quantum in illo heroe esset animi, quantum etiam consili. miranda virtus est. nova quaedam divina mitto; sed haec summa est. comitia fore non arbitror; reum Publium, nisi ante occisus erit, fore a Milone puto; si se in turba ei iam obtulerit, occisum iri ab ipso Milone video. non dubitat facere, prae se fert; casum illum nostrum non extimescit. numquam enim cuiusquam invidi et perfidi consilio est usurus nec inerti nobili crediturus.
[6] nos animo dumtaxat vigemus etiam magis (quam) cum florebamus, re familiari comminuti sumus. Quinti fratris tamen liberalitati pro facultatibus nostris, ne omnino exhaustus essem, illo recusante subsidiis amicorum respondemus. quid consili de omni nostro statu capiamus te absente nescimus. qua re adpropera.
periucundus mihi Cincius fuit ante diem iii Kal. Febr. ante lucem; dixit enim mihi te esse in Italia seseque ad te pueros mittere. quos sine meis litteris ire nolui, non quo haberem quod tibi, praesertim iam prope praesenti, scriberem sed ut hoc ipsum significarem, mihi tuum adventum suavissimum exspectatissimumque esse. qua re advola ad nos eo animo ut nos ames, te amari scias. cetera coram agemus. haec properantes scripsimus. quo die venies, utique cum tuis apud me sis.
ain tu? me existimas ab ullo malle mea legi probarique quam a te? cur igitur cuiquam misi prius? Urgebar ab eo ad quem misi, et non habebam exemplar. quid? etiam (dudum enim circumrodo quod devorandum est) subturpicula mihi videbatur esse palinoidia. sed valeant recta, vera, honesta consilia. non est credibile quae sit perfidia in istis principibus, ut volunt esse et ut essent si quicquam haberent fidei. senseram noram inductus, relictus, proiectus ab iis. tamen hoc eram animo ut cum iis in re publica consentirem. idem erant qui fuerant. vix aliquando te auctore resipui. dices ea te monuisse, suasisse a quae facerem, non etiam ut scriberem. ego me hercule mihi necessitatem volui imponere huius novae coniunctionis, ne qua mihi liceret labi ad illos qui etiam tum cum misereri mei debent non desinunt invidere. sed tamen modici fuimus hupothesei, ut scripsi. erimus uberiores si et ille libenter accipiet, et ii subringentur qui villam me moleste ferunt habere quae Catuli fuerat, a Vettio emisse non cogitant; qui domum negant oportuisse me aedificare, vendere aiunt oportuisse. sed quid ad hoc, si, quibus sententiis dixi quod et ipsi probarent, laetati sunt tamen me contra Pompei voluntatem dixisse? finis sit. quoniam qui nihil possunt ii me nolunt amare, demus operam ut ab iis qui a possunt diligamur. dices "vellem iam pridem." scio te voluisse et me Usinum germanum fuisse. sed iam tempus est me ipsum a me amari, quando ab illis nullo modo possum. domum meam quod crebro invisis est mihi valde gratum. viaticum Crassipes praeripit. tu de via recta in hortos. videtur commodius ad te; postridie scilicet; quid enim tua? sed viderimus. bibliothecam mihi tui pinxerunt constructione et sittybis. Eos velim laudes.
de Lentulo scilicet sic fero ut debeo. virum bonum et magnum hominem et in summa magnitudine animi multa humanitate temperatum perdidimus nosque malo solacio sed non nullo tamen consolamur quod ipsius vicem minime dolemus non ut Saufeius et vestri sed me hercule quia sic amabat patriam ut mihi aliquo deorum beneficio videatur ex eius incendio esse ereptus. nam quid foedius nostra vita, praecipue mea? nam tu quidem, etsi es natura politikos, tamen nullam habes propriam servitutem, communi frueris nomine;
[2] ego vero qui, si loquor de re publica quod oportet, insanus, si quod opus est, servus existimor, si taceo, oppressus et captus, quo dolore esse debeo? quo sum scilicet, hoc etiam acriore quod ne dolere quidem possum ut non ingratus videar. quid si cessare libeat et in oti portum confugere? nequiquam; immo etiam in bellum et in castra. ergo erimus opadoi qui tagoi esse noluimus? sic faciendum est, tibi enim ipsi (quoi utinam semper paruissem!) sic video placere. reliquum iam est Spartan elaches, tautan kosmei non me hercule possum et Philoxeno ignosco qui reduci in carcerem maluit. verum tamen id ipsum mecum in his locis commentor ut ista (ne) improbem, idque tu cum una erimus confirmabis. A te litteras crebro ad me scribi video sed omnis uno tempore accepi. quae res etiam auxit dolorem meum. casu enim trinas ante legeram quibus meliuscule Lentulo .esse scriptum erat. ecce quartae fulmen! sed ille, ut scripsi, non miser, nos vero ferrei.
[3] quod me admones ut scribam illa Hortensiana, in alia incidi non immemor istius mandati tui; sed me hercule (in) incipiendo refugi ne qui videor stulte illius amici intemperiem non tulisse rursus stulte iniuriam illius faciam inlustrem si quid scripsero, et simul ne bathutes mea quae in agendo apparuit in scribendo sit occultior et aliquid satisfactio levitatis habere videatur.
[4] sed viderimus; tu modo quam saepissime ad me aliquid. epistulam Lucceio nunc quam misi, qua meas res ut scribat rogo, fac ut ab eo sumas (valde bella est) eumque ut adproperet adhorteris et quod mihi se ita facturum rescripsit agas gratias, domum nostram quoad poteris invisas, Vestorio aliquid significes. valde enim est in me liberalis.
nihil eukairoteron epistula tua quae me sollicitum de Quinto nostro, puero optimo, valde levavit. venerat horis duabus ante Chaerippus, mera monstra nuntiarat. de Apollonio quod scribis, qui illi di irati! homini Graeco qui conturbat atque idem putat sibi licere quod equitibus Romanis. nam Terentius suo iure. de Metello ouch hosie phthimenoisin, sed tamen multis annis civis nemo erat mortuus qui quidem . . . tibi nummi meo periculo sint. quid enim vereris? quemcumque heredem fecit, nisi Publium fecit, virum fecit, non improbe, quamquam fuit ipse. qua re in hoc thecam nummariam non retexeris, in aliis eris cautior.
[3] mea mandata de domo curabis, praesidia locabis, Milonem admonebis. Arpinatium fremitus est incredibilis de Laterio. quid quaeris? equidem dolui; ho de ouk empazeto muthon quod superest, etiam puerum Ciceronem curabis et amabis, ut facis.
multa me in epistula tua delectarunt sed nihil magis quam patina tyrotarichi. nam de raudusculo quod scribis, mepo meg' eipeis prin teleutesant' ideis aedificati tibi in agris nihil reperio. in oppido est quiddam, de quo est dubium sitne venale, ac proximum quidem nostris aedibus. hoc scito, Antium Buthrotum esse Romae, ut Corcyrae illud tuum (Antium). nihil quietius, nihil alsius, nihil amoenius. eie moi houtos philos oikos.
[2] postea vero, quam Tyrannio mihi libros disposuit, mens addita videtur meis aedibus. qua quidem in re mirifica opera Dionysi et Menophili tui fuit. nihil venustius quam illa tua pegmata, postquam mi sillybis libros inlustrarunt. vale. et scribas ad me velim de gladiatoribus, sed ita bene si rem gerunt; non quaero, male si se gesserunt.
sane velim scire num censum impediant tribuni diebus vitiandis (est enim hic rumor) totaque de censura quid agant, quid cogitent. nos hic cum Pompeio fuimus. multa mecum de re publica sane sibi displicens, ut loquebatur (sic est enim in hoc homine dicendum), Syriam spernens, Hispaniam iactans, hic quoque, ut loquebatur; et opinor usque quaque, de hoc cum dicemus, sit hoc quasi kai tode Phokulidou. tibi etiam gratias agebat quod signa componenda suscepisses; in nos vero suavissime hercule est effusus. venit etiam ad me in Cumanum a se. nihil minus velle mihi visus est quam Messallam consulatum petere. de quo ipso si quid scis velim scire.
[2] quod Lucceio scribis te nostram gloriam commendaturum et aedificium nostrum quod crebro invisis, gratum. Quintus frater ad me scripsit se, quoniam Ciceronem suavissimum tecum haberes, ad te Nonis Maias venturum. )ego me de Cumano movi ante diem v Kal. Maias. eo die Neapoli apud Paetum. ante diem IIII Kal. Maias iens in Pompeianum bene mane haec scripsi.
Puteolis magnus est rumor Ptolomaeum esse in regno. si quid habes certius velim scire. ego hic pascor bibliotheca Fausti. fortasse tu putabas his rebus Puteolanis et Lucrinensibus. ne ista quidem desunt. sed me hercule (ut) a ceteris oblectationibus deseror [et] voluptatum propter rem publicam, sic litteris sustentor et recreor maloque in illa tua sedecula quam habes sub imagine Aristotelis sedere quam in istorum sella curuli tecumque apud te ambulare quam cum eo quocum video esse ambulandum. sed de illa ambulatione fors viderit aut si qui est qui curet deus;
[2] nostram ambulationem et Laconicum eaque quae Cyrea sint velim quod poterit invisas et urgeas Philotimum ut properet, ut possim tibi aliquid in eo genere respondere. Pompeius in Cumanum parilibus venit. misit ad me statim qui salutem nuntiaret. ad eum postridie mane vadebam, cum haec scripsi.
delectarunt me epistulae tuae quas accepi uno tempore duas ante diem v Kal. Perge reliqua. gestio scire ista omnia. etiam illud cuius modi sit velim perspicias; potes a Demetrio. dixit mihi Pompeius Crassum a se in Albano exspectari ante diem iiii Kal.; is cum venisset, Romam (eum) et se statim venturos ut rationes cum publicanis putarent. quaesivi gladiatoribusne. respondit ante quam inducerentur. id cuius modi sit aut nunc si scies aut cum is Romam venerit ad me mittas velim.
[2] nos hic voramus litteras cum homine mirifico (ita me hercule sentio) Dionysio qui te omnisque vos salutat. Ouden glukuteron e pant' eidenai. qua re ut homini curioso ita perscribe ad me quid primus dies, quid secundus, quid censores, quid Appius, quid illa populi Appuleia; denique etiam quid a te fiat ad me velim scribas. non enim, ut vere loquamur, tam rebus novis quam tuis litteris delector. ego mecum praeter Dionysium eduxi neminem nec metuo tamen ne mihi sermo desit. +abs te opere+ delector. tu Lucceio nostrum librum dabis. Demetri Magnetis tibi mitto, statim ut sit qui a te mihi epistulam referat.
Egnatius Romae est. sed ego cum eo de re Halimeti vehementer Anti egi. graviter se acturum cum Aquilio confirmavit. videbis ergo hominem si voles. Macroni vix videor praesto esse (posse); Idibus enim auctionem Larini video et biduum praeterea. id tu, quoniam Macronem tanti facis, ignoscas mihi velim. sed si me diligis, postridie Kal. cena apud me cum Pilia. prorsus id facies. Kalendis cogito in hortis Crassipedis quasi in deversorio cenare. facio fraudem senatus consulto. Inde domum cenatus, ut sim mane praesto Miloni. ibi te igitur videbo et permanebo. domus te nostra tota salutat.
nos in Tusculanum venisse a. d. xvii Kal. Dec. video te scire. ibi Dionysius nobis praesto fuit. Romae a. d. xiiii Kal. volumus esse. quid dico 'volumus'? immo vero cogimur. Milonis nuptiae. comitiorum non nulla opinio est. ego, ut sit rata, afuisse me in altercationibus quas in senatu factas audio fero non moleste. nam aut defendissem quod non placeret aut defuissem cui non oporteret. sed me hercule velim res istas et praesentem statum rei publicae et quo animo consules ferant hunc skulmon scribas ad me quantum pote. valde sum oxupeinos et, si quaeris, omnia mihi sunt suspecta.
[2] Crassum quidem nostrum minore dignitate aiunt profectum paludatum quam olim aequalem eius L. Paulum, item iterum consulem. O hominem nequam! de libris oratoriis factum est a me diligenter. diu multumque in manibus fuerunt. describas licet. illud (etiam atque) etiam te rogo, ten parousan katastasin tupodos, ne istuc hospes veniam.
Vestorius noster me per litteras fecit certiorem te Roma a. d. vi Idus Maias putari profectum esse tardius quam dixeras quod minus valuisses. si iam melius vales, vehementer gaudeo. velim domum ad te scribas ut mihi tui libri pateant non secus ac si ipse adesses cum ceteri tum Varronis. est enim mihi utendum quibusdam rebus ex his libris ad eos quos in manibus habeo; quos, ut spero, tibi valde probabo.
[2] tu velim si quid forte novi habes, maxime a Quinto fratre, deinde a C. Caesare, et si quid forte de comitiis, de re publica (soles enim tu haec festive odorari), scribas ad me; si nihil habebis, tamen scribas aliquid. numquam enim mihi tua epistula aut intempestiva aut loquax visa est. maxime autem rogo rebus tuis totoque itinere ex sententia confecto nos quam primum revisas. Dionysium iube salvere. cura ut valeas.
de Eutychide gratum qui vetere praenomine, novo nomine T. erit Caecilius, ut est ex me et ex te iunctus Dionysius M. Pomponius. valde me hercule mihi gratum est Eutychidem tuam erga me benevolentiam cognosse (et) suam illam in meo dolore sumpatheian neque tum mihi obscuram neque post ingratam fuisse.
[2] iter Asiaticum tuum puto tibi suscipiendum fuisse; numquam enim tu sine iustissima causa tam longe a tot tuis et hominibus et rebus carissimis et suavissimis abesse voluisses. sed humanitatem tuam amoremque in tuos reditus celeritas declarabit. sed vereor ne lepore suo detineat diutius praetor Clodius et homo pereruditus, ut aiunt, et nunc quidem deditus Graecis litteris Pituanius. sed si vis homo esse, recipe te ad nos ad quod tempus confirmasti. Cum illis tamen cum salvi venerint Romae vivere licebit. avere te scribis accipere aliquid a me litterarum.
[3] dedi ac multis quidem de rebus hemerolegdon perscripta omnia; sed ut conicio, quoniam mihi non videris in Epiro diu fuisse, redditas tibi non arbitror. genus autem mearum ad te quidem litterarum eius modi fere est ut non libeat cuiquam dare nisi de quo exploratum sit tibi eum redditurum.
[4] nunc Romanas res accipe. A. d. iiii Nonas Quintilis Sufenas et Cato absoluti, Procilius condemnatus. ex quo intellectum est trisareiopagitas ambitum, comitia, interregnum, maiestatem, totam denique rem publicam flocci non facere, [debemus] patrem familias domi suae occidi nolle, neque tamen id ipsum abunde; nam absolverunt xxii, condemnarunt xxviii. Publius sane diserto epilogo criminans (me) mentis iudicum commoverat. Hortalus in ea causa fuit cuius modi solet. nos verbum nullum; verita est enim pusilla, quae nunc laborat, ne animum Publi offenderem.
[5] his rebus actis Reatini me ad sua Tempe duxerunt ut agerem causam contra Interamnatis apud consulem et decem legatos, quod lacus Velinus a M'. Curio emissus interciso monte in Nar defluit; ex quo est illa siccata et umida tamen modice Rosia. vixi cum Axio, qui etiam me ad septem aquas duxit.
[6] redii Romam Fontei causa a. d. vii Idus Quint. veni in spectaculum primum magno et aequabili plausu. sed hoc ne curaris; ego ineptus qui scripserim. deinde Antiphonti operam. is erat ante manu missus quam productus. ne diutius pendeas, palmam tulit; sed nihil tam pusillum, nihil tam sine voce, nihil tam . . . verum haec tu tecum habeto. in Andromacha tamen maior fuit quam Astyanax, in ceteris parem habuit neminem. quaeris nunc de Arbuscula; valde placuit. ludi magnifici et grati; venatio in aliud tempus dilata.
[7] sequere nunc me in campum. ardet ambitus; sema de toi ereo; faenus ex triente Idibus Quintilibus factum erat bessibus. dices "istuc quidem non moleste fero." O virum! o civem! Memmium Caesaris omnes opes confirmant. Cum eo Domitium consules iunxerunt, qua pactione epistulae committere non audeo. Pompeius fremit, queritur, Scauro studet, sed utrum fronte an mente dubitatur. Exoche in nullo est; pecunia omnium dignitatem exaequat. Messalla languet, non quo aut animus desit aut amici sed coitio consulum (et) Pompeius obsunt. ea comitia puto fore ut ducantur. tribunicii candidati iurarunt se arbitrio Catonis petituros. apud eum HS quingena deposuerunt ut qui a Catone damnatus esset id perderet et competitoribus tribueretur.
[8] haec ego pridie scribebam quam comitia fore putabantur. sed ad te, quinto Kal. Sextil. si facta erunt et tabellarius non erit profectus, tota comitia perscribam. quae si, ut putantur, gratuita fuerint, plus unus Cato potuerit quam (omnes leges) omnesque iudices.
[9] Messius defendebatur a nobis de legatione revocatus; nam eum Caesari legarat Appius. Servilius edixit ut adesset. tribus habet Pomptinam, Velinam, Maeciam. pugnatur acriter; agitur tamen satis. deinde me expedio ad Drusum, inde ad Scaurum. parantur orationibus indices gloriosi. fortasse accedent etiam consules designati. in quibus si Scaurus non fuerit, in hoc iudicio valde laborabit. . ex Quinti fratris litteris suspicor iam eum esse in Britannia. suspenso animo exspecto quid agat. illud quidem sumus adepti, quod multis et magnis indiciis possumus iudicare, nos Caesari et carissimos et iucundissimos esse. Dionysium velim salvere iubeas et eum roges et hortere ut quam primum veniat, ut possit Ciceronem meum atque etiam me ipsum erudire.
occupationum mearum vel hoc signum erit quod epistula librari manu est. de epistularum frequentia te nihil accuso, sed pleraeque tantum modo mihi nuntiabant ubi esses, vel etiam significabant recte esse, quod erant abs te. quo in genere maxime delectarunt duae fere eodem tempore abs te Buthroto datae. scire enim volebam te commode navigasse. sed haec epistularum frequentia non tam ubertate sua quam crebritate delectavit. illa fuit gravis et plena rerum quam mihi M. Paccius, hospes tuus, reddidit. ad eam rescribam igitur et hoc quidem primum. paccio ratione et verbis et re ostendi quid tua commendatio ponderis haberet. itaque in intimis est meis, cum antea notus non fuisset.
[2] nunc pergam ad cetera. Varro, de quo ad me scribis, includetur in aliquem locum, si modo erit locus. sed nosti genus dialogorum meorum. Vt in oratoriis, quos tu in caelum fers, non potuit mentio fieri cuiusquam ab iis qui disputant, nisi eius qui illis notus aut auditus esset, ita hanc ego de re publica quam institui disputationem in Africani personam et Phili et Laeli (et) Manili contuli. adiunxi adulescentis Q. Tuberonem, P. Rutilium, duo Laeli generos, Scaevolam et Fannium. itaque cogitabam, quoniam in singulis libris utor prohoemiis ut Aristoteles in iis quos exoterikous vocat, aliquid efficere ut non sine causa istum appellarem; id quod intellego tibi placere. Vtinam modo conata efficere possim! rem enim, quod te non fugit, magnam complexus sum et gravem et plurimi oti, quo ego maxime egeo.
[3] quod in iis libris quos laudas personam desideras Scaevolae, non eam temere dimovi sed feci idem quod in politeiai deus ille noster Plato. Cum in Piraeum Socrates venisset ad Cephalum, locupletem et festivum senem, quoad primus ille sermo habetur, adest in disputando senex, deinde cum ipse quoque commodissime locutus esset, ad rem divinam dicit se velle discedere neque postea revertitur. credo Platonem vix putasse satis consonum fore si hominem id aetatis in tam longo sermone diutius retinuisset. multo ego magis hoc mihi cavendum putavi in Scaevola, qui et aetate et valetudine erat ea qua eum esse meministi et iis honoribus ut vix satis decorum videretur eum pluris dies esse in Crassi Tusculano. et erat primi libri sermo non alienus a Scaevolae studiis, reliqui libri technologian habent, ut scis. huic ioculatorem senem ilium, ut noras, interesse sane nolui.
[4] de re Piliae quod scribis erit mihi curae. etenim est luculenta res Aureliani, ut scribis, indiciis. et in eo me etiam Tulliae meae venditabo. Vestorio non desum. gratum enim tibi id esse intellego et ut ille intellegat curo. sed scis qui? Cum habeat duo facilis nihil difficilius.
[5] nunc ad ea (quae) quaeris de C. Catone. lege Iunia et Licinia scis absolutum; Fufia ego tibi nuntio absolutum iri neque patronis suis tam libentibus quam accusatoribus. is tamen et mecum et cum Milone in gratiam rediit. Drusus reus est factus a Lucretio. iudicibus reiciendis (dies est dictus) a. d. v Non. Quint. de Procilio rumores non boni, sed iudicia nosti. Hirrus cum Domitio in gratia est. senatus consultum quod hi consules de provinciis fecerunt QVICVMQVE POSTHAC non mihi videtur esse valiturum.
[6] de Messalla quod quaeris, quid scribam nescio. numquam ego vidi tam paris candidatos. Messallae copias nosti. Scaurum Triarius reum fecit. si quaeris, nulla est magno opere commota sumpatheia, sed tamen habet aedilitas eius memoriam non ingratam et est pondus apud rusticos in patris memoria. reliqui duo plebeii sic exaequantur ut Domitius valeat amicis adiuvetur tamen non (nihil) gratissimo munere, Memmius Caesaris commendetur militibus, Pompei Gallia nitatur. quibus si non valuerit, putant fore aliquem qui comitia in adventum Caesaris detrudat, Catone praesertim absoluto.
[7] Paccianae epistulae respondi. nunc te obiurgari patere, si iure. scribis enim in ea epistula quam C. Decimius mihi reddidit Buthroto datam in Asiam tibi eundum esse te arbitrari. mihi me hercule nihil videbatur esse in quo tantulum interesset utrum per procuratores ageres an per te ipsum, ut a tuis totiens et tam longe abesses. sed haec mallem integra re tecum egissem, profecto enim aliquid egissem. nunc reprimam susceptam obiurgationem. Vtinam valeat ad celeritatem reditus tui! ego ad te propterea minus saepe scribo quod certum non habeo ubi sis aut ubi futurus sis; huic tamen nescio cui, quod videbatur isti (te) visurus esse, putavi dandas esse litteras. tu quoniam iturum te in Asiam esse putas, ad quae tempora te exspectemus facias me certiorem velim et de Eutychide quid egeris.
puto te existimare me nunc oblitum consuetudinis et instituti mei rarius ad te scribere quam solebam; sed quoniam loca et itinera tua nihil habere certi video, neque in Epirum neque Athenas neque in Asiam cuiquam nisi ad te ipsum proficiscenti dedi litteras. neque enim (eae) sunt epistulae nostrae quae si perlatae non sint nihil ea res nos offensura sit; quae tantum habent mysteriorum ut eas ne librariis quidem fere committamus, +lepidum quo excidat+.
[2] consules flagrant infamia quod C. Memmius candidatus pactionem in senatu recitavit quam ipse (et) suus competitor Domitius cum consulibus fecisset uti ambo HS quadragena consulibus darent, si essent ipsi consules facti, nisi tris augures dedissent qui se adfuisse dicerent cum lex curiata ferretur quae lata non esset, et duo consularis qui se dicerent in ornandis provinciis consularibus scribendo adfuisse, cum omnino ne senatus quidem fuisset. haec pactio non verbis sed nominibus et perscriptionibus multorum tabulis cum esse facta diceretur, prolata a Memmio est nominibus inductis auctore Pompeio. hic Appius erat idem. nihil sane iacturae. corruerat alter et plane inquam iacebat.
[3] Memmius autem dirempta coitione invito Calvino plane refrixerat et eo magis nunc totus iacet quod iam intellegebamus enuntiationem illam Memmi valde Caesari displicere. Messalla noster et eius Domitius competitor liberalis in populo valde fuit. nihil gratius. certi erant consules. at senatus decrevit ut tacitum iudicium ante comitia fieret ab iis consiliis quae erant (ex) omnibus sortita in singulos candidatos. Magnus timor candidatorum. sed quidam iudices, in his Opimius, Veiento, Rantius, tribunos pl. appellarunt, ne iniussu populi iudicarent. res cedit; comitia dilata ex senatus consulto dum lex de tacito iudicio ferretur. venit legi dies. Terentius intercessit. consules qui illud levi bracchio egissent rem ad senatum detulerunt. hic Abdera non tacente me. dices 'tamen tu non quiescis?' ignosce, vix possum. verum tamen quid tam ridiculum? senatus decreverat ne prius comitia haberentur quam lex lata esset; si qui intercessisset, res integra referretur. coepta ferri leviter, intercessum non invitis, res ad senatum. de ea re ita censuerunt comitia primo quoque tempore haberi esse e re publica.
[4] Scaurus qui erat paucis diebus illis absolutus, cum ego +patrem+ eius ornatissime defendissem, obnuntiationibus per Scaevolam interpositis singulis diebus usque ad pr. Kal. i, Octobr., quo ego haec die scripsi, sublatis populo tributim domi suae satis fecerat. sed tamen etsi uberior liberalitas huius, gratior esse videbatur eorum qui occuparant. cuperem vultum videre tuum cum haec legeres; nam profecto spem habes nullam haec negotia multarum nundinarum fore. sed senatus hodie fuerat futurus, id est Kal. Octobribus; iam enim luciscit. ibi loquetur praeter Antium et Favonium libere nemo; nam Cato aegrotat. de me nihil timueris, sed tamen promitto nihil.
[5] quid quaeris aliud? iudicia, credo. Drusus, Scaurus non fecisse videntur. tres candidati fore rei putabantur, Domitius a Memmio, Messalla a Q. Pompeio Rufo, Scaurus a Triario aut a L. Caesare. 'quid poteris' inquies 'pro iis dicere?' ne vivam (si) scio; in illis quidem tribus libris quos tu dilaudas nihil reperio.
[6] cognosce cetera. ex fratris litteris incredibilia de Caesaris in me amore cognovi, eaque sunt ipsius Caesaris uberrimis litteris confirmata. Britannici belli exitus exspectatur; constat enim aditus insulae esse muratos mirificis molibus. etiam illud iam cognitum est neque argenti scripulum esse ullum in illa insula neque ullam spem praedae nisi ex mancipiis; ex quibus nullos puto te litteris aut musicis eruditos exspectare.
[7] Paulus in medio foro basilicam iam paene texerat isdem antiquis columnis, illam autem quam locavit facit magnificentissimam. quid quaeris? nihil gratius illo monumento, nihil gloriosius. itaque Caesaris amici, me dico et Oppium, dirumparis licet, (in) monumentum illud quod tu tollere laudibus solebas, ut forum laxaremus et usque ad atrium libertatis explicaremus, contempsimus sexcenties HS; cum privatis non poterat transigi minore pecunia. efficiemus rem gloriosissimam; nam in campo Martio saepta tributis comitiis marmorea sumus et tecta facturi eaque cingemus excelsa porticu, ut mille passuum conficiatur. simul adiungetur huic operi villa etiam publica. dices 'quid mihi hoc monumentum proderit?' +ad quid id laboramus res Romanas+. non enim te puto de lustro quod iam desperatum est, aut de iudiciis quae lege +Coctia+ fiant quaerere.
+nunc ut opinionem habeas rerum+, ferendum est. quaeris ego me ut gesserim. constanter et libere. 'quid? ille' inquies ut ferebat?' humaniter meaeque dignitatis quoad mihi satis factum esset habendam sibi rationem putabat. quo modo ergo absolutus? omnino +porpapumnai. accusatorum incredibilis infantia, id est L. Lentuli L. f., quem fremunt omnes praevaricatum, deinde Pompei mira contentio, iudicum sordes. ac tamen xxxii condemnarunt xxxviii absolverunt. iudicia reliqua impendent.
[2] nondum est plane expeditus. dices 'tu ergo haec quo modo fers?.' belle me hercule et in eo me valde amo. amisimus, mi Pomponi, omnem non modo sucum ac sanguinem sed etiam colorem et speciem pristinam civitatis. nulla est res publica quae delectet, in qua acquiescam. 'idne igitur' inquies 'facile fers?' id ipsum; recordor enim quam bella paulisper nobis gubernantibus civitas fuerit, quae mihi gratia relata sit. nullus dolor me angit unum omnia posse; dirumpuntur ii qui me aliquid posse doluerunt. multa mihi dant solacia, nec tamen ego de meo statu demigro, quaeque vita maxime est ad naturam ad eam me refero, ad litteras et studia nostra. dicendi laborem delectatione oratoria consolor; domus me et rura nostra delectant; non recordor unde ceciderim sed unde surrexerim. fratrem mecum et te si habebo, per me isti pedibus trahantur; vobis emphilosophesai possum. locus ille animi nostri stomachus ubi habitabat olim concalluit; privata modo et domestica nos delectant. miram securitatem videbis; cuius plurimae me hercule partes sunt in tuo reditu; nemo enim in terris est mihi tam consentientibus sensibus.
[3] sed accipe alia. res fluit ad interregnum, et est non nullus odor dictaturae, sermo quidem multus; qui etiam Gabinium apud timidos iudices adiuvit. candidati consulares omnes rei ambitus. accedit etiam Gabinius; quem P. Sulla non dubitans quin foris esset postularat contra dicente et nihil obtinente Torquato. sed omnes absolventur nec posthac quisquam damnabitur nisi qui hominem occiderit. hoc tamen agitur severius, itaque iudicia calent. M. Fulvius Nobilior condemnatus est; multi alii urbani ne respondent quidem.
[4] quid aliud novi? etiam. absoluto Gabinio stomachantes alii iudices hora post Antiochum Gabinium nescio quem (e) Sopolidis pictoribus libertum, accensum Gabini, lege Papia condemnarunt. itaque dixit statim +resp. lege maiestatis ousoimrisamaphiei+. Pomptinus vult a. d. iiii Non. Novembr. triumphare. huic obviam Cato et Servilius praetores ad portam et Q. Mucius tribunus. negant enim latum de imperio, et est latum hercule insulse. sed erit cum Pomptino Appius consul. Cato tamen adfirmat se vivo illum non triumphaturum. id ego puto ut multa eiusdem ad nihilum recasurum. Appius sine lege suo sumptu in Ciliciam cogitat.
[5] A Quinto fratre et a Caesare accepi a. d. viiii Kal. Nov. xvii litteras datas a litoribus Britanniae proximis a. d. vi Kal. Octobr. confecta Britannia, obsidibus acceptis, nulla praeda, imperata tamen pecunia exercitum ex Britannia reportabant. Q. Pilius erat iam ad Caesarem profectus. tu, si aut amor in te est nostri ac tuorum aut ulla veritas aut etiam si sapis ac frui tuis commodis cogitas, adventare et prope adesse iam debes. non me hercule aequo animo te careo; te autem quid mirum, qui Dionysium tanto opere desiderem? quem quidem abs te cum dies venerit et ego et Cicero meus flagitabit. abs te proximas litteras habebam Epheso a. d. v Idus Sextil. datas.
O exspectatas mihi tuas litteras! O gratum adventum! O constantiam promissi et fidem miram! O navigationem amandam! quam me hercule ego valde timebam recordans superioris tuae transmissionis derreis. sed nisi fallor citius te quam scribis videbo. credo enim te putasse tuas mulieres in Apulia esse. quod cum secus erit, quid te Apulia moretur? num Vestorio dandi sunt dies et ille Latinus attikismos ex intervallo regustandus? quin tu huc advolas et invisis illius nostrae rei publicae +Germane putavi de nummis+ ante comitia tributim uno loco divisis palam, inde absolutum Gabinium dictaturam +fruere iustitio et omnium rerum licentia+.
[2] perspice aequitatem animi mei et +ludum et contemptionem Seleucianae provinciae+ et me hercule cum Caesare suavissimam coniunctionem (haec enim me una ex hoc naufragio tabula delectat); qui quidem Quintum meum tuumque, di boni! quem ad modum tractat honore, dignitate, gratia! non secus ac si ego essem imperator. hiberna legionis eligendi optio delata commodum, ut ad me Quintus scribit. hunc tu non ames? quem igitur istorum? sed heus tu! scripseramne tibi me esse legatum Pompeio et extra urbem quidem fore ex Idibus Ianuarus? visum est hoc mihi ad multa quadrare. sed quid plura? Coram opinor reliqua, ut tu tamen aliquid exspectes. Dionysio plurimam salutem; cui quidem ego non modo servavi sed etiam aedificavi locum. quid quaeris? ad summam laetitiam meam quam ex tuo reditu capio magnus illius adventus cumulus accedet. quo die ad me venies, tu, si me amas, apud me cum tuis maneas.
Cicero | The Latin Library | The Classics Page |