M. TVLLI CICERONIS EPISTVLARVM AD ATTICVM LIBER VNDECIMVS


I II III IV IVa V VI VII VIII IX X XI XII XIII XIV XV XVI XVII XVIIa XVIII XIX XX XXI XXII XXIII XXIV XXV 

[I] Scr. in Epiro inter Non. et Id. Ian., ut videtur, a. 706 (48).
CICERO ATTICO SAL.

[1] accepi a te signatum libellum quem Anteros attulerat; ex quo nihil scire potui de nostris domesticis rebus. de quibus acerbissime adflictor quod qui eas dispensavit neque adest istic neque ubi terrarum sit scio. omnem autem spem habeo existimationis privatarumque rerum in tua erga me mihi perspectissima benevolentia. quam si his temporibus miseris et extremis praestiteris, haec pericula quae mihi communia sunt cum ceteris fortius feram; idque ut facias te obtestor atque obsecro.

[2] ego in cistophoro in Asia habeo ad sestertium bis et viciens. huius pecuniae permutatione fidem nostram facile tuebere; quam quidem ego nisi expeditam relinquere me putassem credens ei cui tu scis iam pridem minime credere (me debere), commoratus essem paulisper nec domesticas res impeditas reliquissem. ob eamque causam serius ad te scribo quod sero intellexi quid timendum esset. te etiam atque etiam oro ut me totum tuendum suscipias, ut, si ii salvi erunt quibuscum sum, una cum iis possim incolumis esse salutemque meam benevolentiae tuae acceptam referre.


[II] Scr. in Epiro aliquanto post Non. Febr., ut videtur, a. 706 (48).
CICERO ATTICO SAL.

[1] Litteras tuas accepi pr. Non. Febr. eoque ipso die ex testamento crevi hereditatem. ex multis meis miserrimis curis est una levata si, ut scribis, ista hereditas fidem et famam meam tueri potest; quam quidem intellego te etiam sine hereditate tuis opibus defensurum fuisse.

[2] de dote quod scribis, per omnis deos te obtestor ut totam rem suscipias et illam miseram mea culpa et neglegentia tueare meis opibus si quae sunt, tuis quibus tibi molestum non erit facultatibus. quoi quidem deesse omnia, quod scribis, obsecro te, noli pati. in quos enim sumptus abeunt fructus praediorum? iam illa HS L_X_ quae scribis nemo mihi umquam dixit ex dote esse detracta; numquam enim essem passus. sed haec minima est ex iis iniuriis quas accepi; de quibus ad te dolore et lacrimis scribere prohibeor. ex ea pecunia quae fuit in Asia partem dimidiam fere exegi.

[3] tutius videbatur fore ibi ubi est quam apud publicanos. quod me hortaris ut firmo sim animo, vellem posses aliquid adferre quam ob rem id facere possem. sed si ad ceteras miserias accessit etiam id quod mihi Chrysippus dixit parari (tu nihil significasti) de domo, quis me miserior uno iam fuit? oro, obsecro, ignosce. non possum plura scribere. quanto maerore urgear profecto vides. quod si mihi commune cum ceteris esset qui videntur in eadem causa esse, minor mea culpa videretur et eo tolerabilior esset. nunc nihil est quod consoletur, nisi quid tu efficis, si modo etiam nunc effici potest ut ne qua singulari adficiar calamitate et iniuria.

[4] tardius ad te remisi tabellarium quod potestas mittendi non fuit. A tuis et nummorum accepi HS L_X_X_ et vestimentorum quod opus fuit. quibus tibi videbitur velim des litteras meo nomine. Nosti meos familiaris. (si) signum requirent aut manum, dices me propter custodias ea vitasse.


[III] Scr. in castris Pompei Id. Iun. a. 706 (48).
CICERO ATTICO SAL.

[1] quid hic agatur scire poteris ex eo qui litteras attulit. quem diutius tenui quia cotidie aliquid novi exspectabamus; neque nunc mittendi tamen ulla causa fuit praeter eam de qua tibi rescribi voluisti, quod ad Kal. Quint. pertinet quid vellem. Vtrumque grave est et tam gravi tempore periculum tantae pecuniae et dubio rerum exitu ista quam scribis abruptio. qua re ut alia sic hoc vel maxime tuae (curae) benevolentiaeque permitto et illius consilio et voluntati; cui miserae consuluissem melius, si tecum olim coram potius quam per litteras de salute nostra fortunisque deliberavissem.

[2] quod negas praecipuum mihi ullum (in communibus) incommodis impendere, etsi ista res (non) nihil habet consolationis, tamen etiam praecipua multa sunt quae tu profecto vides et gravissima esse et me facillime vitare potuisse. ea tamen erunt minora si, (ut) adhuc factum est, administratione diligentiaque tua levabuntur.

[3] pecunia apud Egnatium est. sit a me ut est. neque enim hoc quod agitur videtur diuturnum esse posse, ut scire iam possim quid maxime opus sit; etsi egeo rebus omnibus, quod is quoque in angustiis est quicum sumus; cui magnam dedimus pecuniam mutuam opinantes nobis constitutis rebus eam rem etiam honori fore. tu ut antea fecisti, velim si qui erunt ad quos aliquid scribendum a me existimes ipse conficias. tuis salutem dic. cura ut valeas. in primis id quod scribis omnibus rebus cura et provide ne quid ei desit de qua scis me miserrimum esse. Idibus Iuniis ex castris.


[IV] Scr. in castris Pompei Id. Quint a. 706 (48).
CICERO ATTICO SAL.

[1] accepi ab Isidoro litteras et postea datas binas. ex proximis cognovi praedia non venisse. videbis ergo ut sustentetur per te. de Frusinati, si modo fruituri sumus, erit mihi res opportuna. meas litteras quod requiris, impedior inopia rerum quas nullas habeo litteris dignas, quippe cui nec quae accidunt nec quae aguntur ullo modo probentur. Vtinam coram tecum olim potius quam per epistulas! hic tua, ut possum, tueor apud hos. cetera Celer. ipse fugi adhuc omne munus eo magis quod ita nihil poterat agi ut mihi et meis rebus aptum esset.


[IVa] Scr. Dyrrhachi inter xvi et xii K Quint a. 706 (48).
CICERO ATTICO SAL.

[1] quid sit gestum novi quaeris. ex Isidoro scire poteris. reliqua non videntur esse difficiliora. tu id velim quod scis me maxime velle cures, ut scribis et facis. me conficit sollicitudo ex qua etiam summa infirmitas corporis. qua levata ero una cum eo qui negotium gerit estque in spe magna. Brutus amicus; in causa versatur acriter. hactenus fuit quod caute a me scribi posset. vale. de pensione altera, oro te, omni cura considera quid faciendum sit, ut scripsi iis litteris quas Pollex tulit.


[V] Scr. Brundisi pr. Non. Nov. a. 706 (48).
CICERO ATTICO SAL.

[1] quae me causae moverint, quam acerbae, quam graves, quam novae, coegerintque impetu magis quodam animi uti quam cogitatione, non possum ad te sine maximo dolore scribere. fuerunt quidem tantae ut id quod vides effecerint. itaque nec quid ad te scribam de meis rebus nec quid a te petam reperio; rem et summam negoti vides.

equidem ex tuis litteris intellexi et iis quas communiter cum aliis scripsisti et iis quas tuo nomine, quod etiam mea sponte videbam, te subita re quasi debilitatum novas rationes tuendi mei quaerere.

[2] quod scribis placere ut propius accedam iterque per oppida noctu faciam, non sane video quem ad modum id fieri possit. neque enim ita apta habeo deversoria ut tota tempora diurna in iis possim consumere, neque ad id quod quaeris multum interest utrum me homines in oppido videant an in via. sed tamen hoc ipsum sicut alia considerabo quem ad modum commodissime fieri posse videatur.

[3] ego propter incredibilem et animi et corporis molestiam conficere pluris litteras non potui; iis tantum rescripsi a quibus acceperam. tu velim et Basilo et quibus praeterea videbitur, etiam Servilio conscribas, ut tibi videbitur, meo nomine. quod tanto intervallo nihil omnino ad vos scripsi, his litteris profecto intellegis rem mihi desse de qua scribam, non voluntatem.

[4] quod de Vatinio quaeris, neque illius neque cuiusquam mihi praeterea officium desset, si reperire possent qua in re me iuvarent. Quintus aversissimo a me animo Patris fuit. eodem Corcyra filius venit. Inde profectos eos una cum ceteris arbitror.


[VI] Scr. Brundisi iv K. Dec. a. 706 (48).
CICERO ATTICO SALVTEM DICIT.

[1] sollicitum esse te cum de tuis communibusque fortunis tum maxime de me ac de dolore meo sentio. qui quidem meus dolor non modo non minuitur cum socium sibi adiungit dolorem tuum sed etiam augetur. omnino pro tua prudentia sentis qua consolatione levari maxime possim. probas enim meum consilium negasque mihi quicquam tali tempore potius faciendum fuisse. addis etiam (quod etsi mihi levius est quam tuum iudicium, tamen non est leve) ceteris quoque, id est qui pondus habeant, factum nostrum probari. id si ita putarem, levius dolerem.

[2] 'crede' inquis 'mihi.' credo equidem sed scio quam cupias minui dolorem meum. me discessisse ab armis numquam paenituit. tanta erat in illis crudelitas, tanta cum barbaris gentibus coniunctio ut non nominatim sed generatim proscriptio esset informata, ut iam omnium iudicio constitutum esset omnium vestrum bona praedam esse illius victoriae. 'vestrum' plane dico; numquam enim de te ipso nisi crudelissime cogitatum est. qua re voluntatis me meae numquam paenitebit, consili paenitet. in oppido aliquo mallem resedisse quoad accerserer; minus sermonis subissem, minus accepissem doloris, ipsum hoc me non angeret. Brundisi iacere in omnis partis est molestum. propius accedere, ut suades, quo modo sine lictoribus quos populus dedit possum? qui mihi incolumi adimi non possunt. quos ego non paulisper cum bacillis in turbam conieci ad oppidum accedens ne quis impetus militum fieret. recipio tempore me domo te nunc.

[3] ad Oppium (et Balbum scripsi) [et] quonam iis placeret modo propius accedere ut hac de re considerarent. credo fore auctores. sic enim recipiunt, Caesari non modo de conservanda sed etiam de augenda mea dignitate curae fore, meque hortantur ut magno animo sim, ut omnia summa sperem. ea spondent, confirmant. quae quidem mihi exploratiora essent, si remansissem. sed ingero praeterita; vide, quaeso, igitur ea quae restant et explora cum istis et, si putabis opus esse et si istis placebit, quo magis factum nostrum Caesar probet quasi de suorum sententia factum, adhibeantur Trebonius, Pansa, si qui alii, scribantque ad Caesarem me quicquid fecerim de sua sententia fecisse.

[4] Tulliae meae morbus et imbecillitas corporis me exanimat. quam tibi intellego magnae curae esse, quod est mihi gratissimum.

[5] de Pompei exitu mihi dubium numquam fuit. tanta enim desperatio rerum eius omnium regum et populorum animos occuparat ut quocumque venisset hoc putarem futurum. non possum eius casum non dolere; hominem enim integrum et castum et gravem cognovi.

[6] de Fannio consoler te? perniciosa loquebatur de mansione tua. L. vero Lentulus Hortensi domum sibi et Caesaris hortos et Baias desponderat. omnino haec eodem modo ex hac parte fiunt, nisi quod illud erat infinitum. omnes enim qui in Italia manserant hostium numero habebantur. sed velim haec aliquando solutiore animo.

Quintum fratrem audio profectum in Asiam ut deprecaretur. de filio nihil audivi; sed quaere ex Diochare Caesaris liberto quem ego non vidi, qui istas Alexandrea litteras attulit. is dicitur vidisse Quintum euntem an iam in Asia. tuas litteras prout res postulat exspecto. quas velim cures quam primum ad me perferendas. iiii K. Decembr.


[VII] Scr. Brundisi iv K. Dec. a. 706 (48).
CICERO ATTICO SALVTEM DICIT.

[1] sollicitum esse te cum de tuis communibusque fortunis tum maxime de me ac de dolore meo sentio. qui quidem meus dolor non modo non minuitur cum socium sibi adiungit dolorem tuum sed etiam augetur. omnino pro tua prudentia sentis qua consolatione levari maxime possim. probas enim meum consilium negasque mihi quicquam tali tempore potius faciendum fuisse. addis etiam (quod etsi mihi levius est quam tuum iudicium, tamen non est leve) ceteris quoque, id est qui pondus habeant, factum nostrum probari. id si ita putarem, levius dolerem.

[2] 'crede' inquis 'mihi.' credo equidem sed scio quam cupias minui dolorem meum. me discessisse ab armis numquam paenituit. tanta erat in illis crudelitas, tanta cum barbaris gentibus coniunctio ut non nominatim sed generatim proscriptio esset informata, ut iam omnium iudicio constitutum esset omnium vestrum bona praedam esse illius victoriae. 'vestrum' plane dico; numquam enim de te ipso nisi crudelissime cogitatum est. qua re voluntatis me meae numquam paenitebit, consili paenitet. in oppido aliquo mallem resedisse quoad accerserer; minus sermonis subissem, minus accepissem doloris, ipsum hoc me non angeret. Brundisi iacere in omnis partis est molestum. propius accedere, ut suades, quo modo sine lictoribus quos populus dedit possum? qui mihi incolumi adimi non possunt. quos ego non paulisper cum bacillis in turbam conieci ad oppidum accedens ne quis impetus militum fieret. recipio tempore me domo te nunc.

[3] ad Oppium (et Balbum scripsi) [et] quonam iis placeret modo propius accedere ut hac de re considerarent. credo fore auctores. sic enim recipiunt, Caesari non modo de conservanda sed etiam de augenda mea dignitate curae fore, meque hortantur ut magno animo sim, ut omnia summa sperem. ea spondent, confirmant. quae quidem mihi exploratiora essent, si remansissem. sed ingero praeterita; vide, quaeso, igitur ea quae restant et explora cum istis et, si putabis opus esse et si istis placebit, quo magis factum nostrum Caesar probet quasi de suorum sententia factum, adhibeantur Trebonius, Pansa, si qui alii, scribantque ad Caesarem me quicquid fecerim de sua sententia fecisse.

[4] Tulliae meae morbus et imbecillitas corporis me exanimat. quam tibi intellego magnae curae esse, quod est mihi gratissimum.

[5] de Pompei exitu mihi dubium numquam fuit. tanta enim desperatio rerum eius omnium regum et populorum animos occuparat ut quocumque venisset hoc putarem futurum. non possum eius casum non dolere; hominem enim integrum et castum et gravem cognovi.

[6] de Fannio consoler te? perniciosa loquebatur de mansione tua. L. vero Lentulus Hortensi domum sibi et Caesaris hortos et Baias desponderat. omnino haec eodem modo ex hac parte fiunt, nisi quod illud erat infinitum. omnes enim qui in Italia manserant hostium numero habebantur. sed velim haec aliquando solutiore animo.

Quintum fratrem audio profectum in Asiam ut deprecaretur. de filio nihil audivi; sed quaere ex Diochare Caesaris liberto quem ego non vidi, qui istas Alexandrea litteras attulit. is dicitur vidisse Quintum euntem an iam in Asia. tuas litteras prout res postulat exspecto. quas velim cures quam primum ad me perferendas. iiii K. Decembr.


[VIII] Scr. Brundisi xiiii K. Ian. a. 706 (48).
CICERO ATTICO SAL.

[1] quantis curis conficiar etsi profecto vides, tamen cognosces ex Lepta et Trebatio. maximas poenas pendo temeritatis meae quam tu prudentiam mihi videri vis; neque te deterreo quo minus id disputes scribasque ad me quam saepissime. non nihil enim me levant tuae litterae hoc tempore. per eos qui nostra causa volunt valentque apud illum diligentissime contendas opus est, per Balbum et Oppium maxime, ut de me scribant quam diligentissime. oppugnamur enim, ut audio, et a praesentibus quibusdam et per litteras. Iis ita est occurrendum ut rei magnitudo postulat.

[2] Fufius est illic, mihi inimicissimus. Quintus misit filium non solum sui deprecatorem sed etiam accusatorem mei. dictitat se a me apud Caesarem oppugnari, quod refellit Caesar ipse omnesque eius amici. neque vero desistit, ubicumque est, omnia in me maledicta conferre. nihil mihi umquam tam incredibile accidit, nihil in his malis tam acerbum. qui ex ipso audissent cum Sicyone palam multis audientibus loqueretur nefaria quaedam, ad me pertulerunt. Nosti genus, etiam expertus es fortasse. in me id est omne conversum. sed augeo commemorando dolorem et facio etiam tibi. qua re ad illud redeo. cura ut huius rei causa dedita opera mittat aliquem Balbus. ad quos videbitur velim cures litteras meo nomine. vale. xiii Kal. Ian.


[IX] Scr. Brundisi iii Non. Ian. a. 707 (47).
CICERO ATTICO SAL.

[1] ego vero et incaute, ut scribis, et celerius quam oportuit feci nec in ulla sum spe quippe qui exceptionibus edictorum retinear. quae si non essent sedulitate effectae et benivolentie va , liceret mihi abire in solitudines aliquas. nunc ne id quidem licet. quid autem me iuvat quod ante initum tribunatum veni, si ipsum quod veni nihil iuvat? iam quid sperem ab eo qui mihi amicus numquam fuit, cum iam lege etiam sim confectus et oppressus? cotidie iam Balbi ad me litterae languidiores multaeque multorum ad illum fortasse contra me. meo vitio pereo; nihil mihi mali casus attulit, omnia culpa contracta sunt. ego enim cum genus belli viderem, imparata et infirma omnia contra paratissimos, statueram quid facerem ceperamque consilium non tam forte quam mihi praeter ceteros concedendum.

[2] cessi meis vel potius parui. ex quibus unus qua mente fuerit, is quem tu mihi commendas, cognosces ex ipsius litteris quae ad te et ad alios misit. quas ego numquam aperuissem, nisi res acta sic esset. delatus est ad me fasciculus. solvi, si quid ad me esset litterarum. nihil erat, epistula Vatinio et ligurio altera. iussi ad eos deferri. illi ad me statim ardentes dolore venerunt scelus hominis clamantes; epistulas mihi legerunt plenas omnium in me probrorum. hic ligurius furere, 'se enim scire summo illum in odio fuisse Caesari. illum tamen non modo favisse sed etiam tantam illi pecuniam dedisse honoris mei causa. hoc ego dolore accepto volui scire quid scripsisset ad ceteros; ipsi enim illi putavi perniciosum fore, si eius hoc tantum scelus percrebruisset. cognovi eiusdem generis. ad te misi. quas si putabis illi ipsi utile esse reddi, reddes. nil me laedet. nam quod resignatae sunt, habet, opinor, eius signum Pomponia. hac ille acerbitate initio navigationis cum usus esset, tanto me dolore adfecit ut postea iacuerim, neque nunc tam pro se quam contra me laborare dicitur.

[3] ita omnibus rebus urgeor; quas sustinere vix possum vel plane nullo modo possum. quibus in miseriis una est pro omnibus quod istam miseram patrimonio, fortuna omni spoliatam relinquam. qua re te, (ut) polliceris, videre plane velim. Alium enim cui illam commendem habeo neminem, quoniam matri quoque eadem intellexi esse parata quae mihi. sed si me non offendes, satis tamen habeto commendatam patruumque in ea quantum poteris mitigato.

haec ad te die natali meo scripsi. quo utinam susceptus non essem aut ne quid ex eadem matre postea natum esset! plura scribere fletu prohibeor.


[X] Scr. Brundisi xii K Febn a. 707 (47).
CICERO ATTICO SAL.

[1] ad meas incredibilis aegritudines aliquid novi accedit ex iis quae de Q. Q. ad me adferuntur. P. Terentius meus necessarius operas in portu et scriptura Asiae pro magistro dedit. is Quintum filium Ephesi vidit vi Idus Decembr. eumque studiose propter amicitiam nostram invitavit; cumque ex eo de me percontaretur, eum sibi ita dixisse narrabat, se mihi esse inimicissimum, volumenque sibi ostendisse orationis quam apud Caesarem contra me esset habiturus. multa a se dicta contra eius amentiam. multa postea Patris simili scelere secum Quintum patrem locutum; cuius furorem ex iis epistulis quas ad te misi perspicere potuisti. haec tibi dolori esse certo scio; me quidem excruciant et eo magis quod mihi cum illis ne querendi quidem locum futurum puto.

[2] de Africanis rebus longe alia nobis ac tu scripseras nuntiantur. nihil enim firmius esse dicunt, nihil paratius. accedit Hispania et alienata Italia, legionum nec vis eadem nec voluntas, urbanae res perditae. quid est ubi acquiescam, nisi quam diu tuas litteras lego? quae essent profecto crebriores, si quid haberes quo putares meam molestiam minui posse. sed tamen te rogo ut ne intermittas scribere ad me quicquid erit eosque qui mihi tam crudeliter inimici sunt, si odisse non potes, accuses tamen, non ut aliquid proficias sed ut tibi me carum esse sentiant. plura ad te scribam, si mihi ad eas litteras quas proxime ad te dedi rescripseris. vale. xii K. Febr.


[XI] Scr. Brundisi viri Id. Mart. a. 707 (47).
CICERO ATTICO SAL.

[1] confectus iam cruciatu maximorum dolorum ne si sit quidem quod ad te debeam scribere facile id exsequi possim, hoc minus, quod res nulla est quae scribenda sit cum praesertim ne spes quidem ulla ostendatur fore melius. ita iam ne tuas quidem litteras exspecto, quamquam semper aliud adferunt quod velim. qua re tu quidem scribito, cum erit quoi des. ego tuis proximis, quas tamen iam pridem accepi, nihil habeo quod rescribam; longo enim intervallo video immutata esse omnia; illa esse firma quae debeant, nos stultitiae nostrae gravissimas poenas pendere.

[2] P. Sallustio curanda sunt HS. x_x_x_ quae accepi a Cn. Sallustio. velim videas ut sine mora curentur. de ea re scripsi ad Terentiam. atque hoc ipsum iam prope consumptum est. qua re id quoque velim cum illa videas, ut sit qui utamur. hic fortasse potero sumere, si sciam istic paratum fore; sed, prius quam id scirem, nihil sum ausus sumere. qui sit omnium rerum status noster vides. nihil est mali quod non et sustineam et exspectem. quarum rerum eo gravior est dolor quo culpa maior. ille in Achaia non cessat de nobis detrahere. nihil videlicet tuae litterae profecerunt. vale. viii Idus Mart.


[XII] Scr. Brundisi viii Id. Mart. a. 707 (47).
CICERO ATTICO SAL.

[1] Cephalio mihi a te litteras reddidit a. d. viii Id. Mart. vespere. eo autem die mane tabellarios miseram; quibus ad te dederam litteras. tuis tamen lectis litteris putavi iam aliquid rescribendum esse ea re maxime quod ostendis te pendere animi quamnam rationem sim Caesari adlaturus profectionis meae tum cum ex Italia discesserim. nihil opus est mihi nova ratione. saepe enim ad eum scripsi multisque mandavi me non potuisse, quom cupissem, sermones hominum sustinere, multaque in eam sententiam. nihil enim erat quod minus eum vellem existimare quam me tanta de re non meo consilio usum esse. posteaque quom mihi litterae a Balbo Cornelio minore missae essent illum existimare Quintum fratrem 'lituum' meae profectionis fuisse (ita enim scripsit), qui nondum cognossem quae de me Quintus scripsisset ad multos, etsi multa praesens in praesentem acerbe dixerat et fecerat, tamen nihilo minus his verbis ad Caesarem scripsi:

[2] do Quinto fratre meo non minus laboro quam de me ipso, sed eum tibi commendare hoc meo tempore non audeo. illud dumtaxat tamen audebo petere abs te quod potero, ne quid existimes ab illo factum esse quo minus mea in te officia constarent minusve te diligerem potiusque semper illum auctorem nostrae coniunctionis fuisse meique itineris comitem, non ducem. qua re ceteris in rebus tantum ei tribues quantum humanitas tua amicitiaque vestra postulat. ego ei ne quid apud te obsim, id te vehementer etiam atque etiam rogo.

[3] qua re si quis congressus fuerit mihi cum Caesare, etsi non dubito quin is lenis in illum futurus sit idque iam declaraverit, ego tamen is ero qui semper fui. sed, ut video, multo magis est nobis laborandum de Africa; quam quidem tu scribis confirmari cotidie magis ad condicionis spem quam victoriae. quod utinam ita esset! sed longe aliter esse intellego teque ipsum ita existimare arbitror, aliter autem scribere non fallendi sed confirmandi mei causa, praesertim cum adiungatur ad Africam etiam Hispania.

[4] quod me admones ut scribam ad Antonium et ad ceteros, si quid videbitur tibi opus esse, velim facias id quod saepe fecisti. nihil enim mihi venit in mentem quod scribendum putem. quod me audis erectiorem esse animo, quid putas cum videas accessisse ad superiores aegritudines praeclaras generi actiones? tu tamen velim ne intermittas, quod eius facere poteris, scribere ad me, etiam si rem de qua scribas non habebis. semper enim adferunt aliquid mihi tuae litterae.

Galeonis hereditatem crevi. puto enim cretionem simplicem fuisse, quoniam ad me nulla missa est. viii Idus Martias.


[XIII] Scr. Brundisi circ. med. m. Mart. a. 707 (47).
CICERO ATTICO SAL.

[1] A Murenae liberto nihil adhuc acceperam litterarum. P. Siser reddiderat eas quibus rescribo. de Servi patris litteris quod scribis, item Quintum in Syriam venisse quod ais esse qui nuntient, ne id quidem verum est. quod certiorem te vis fieri quo quisque in me animo sit aut fuerit eorum qui huc venerunt, neminem alieno intellexi. sed quantum id mea intersit existimare te posse certo scio. mihi cum omnia sint intolerabilia ad dolorem, tum maxime quod in eam causam venisse me video ut sola utilia mihi esse videantur quae semper nolui.

P. Lentulum patrem Rhodi esse aiunt, Alexandreae filium, Rhodoque Alexandream C. Cassium profectum esse constat.

[2] Quintus mihi per litteras satis facit multo asperioribus verbis quam cum gravissime accusabat. ait enim se ex litteris tuis intellegere tibi non placere quod ad multos de me asperius scripserit, itaque se paenitere quod animum tuum offenderit; sed se iure fecisse. deinde perscribit spurcissime quas ob causas fecerit. sed neque hoc tempore nec antea patefecisset odium suum in me, nisi omnibus rebus me esse oppressum videret. atque utinam vel nocturnis, quem ad modum tu scripseras, itineribus propius te accessissem! nunc nec ubi nec quando te sim visurus possum suspicari.

[3] de coheredibus Fufidianis nihil fuit quod ad me scriberes; nam et aequum postulant et quicquid egisses recte esse actum putarem.

[4] de fundo Frusinati redimendo iam pridem intellexisti voluntatem meam. etsi tum meliore loco res erant nostrae neque tam mihi desperatum iri videbatur, tamen in eadem sum voluntate. id quem ad modum fiat tu videbis. et velim, quod poteris, consideres ut sit unde nobis suppeditentur sumptus necessarii. si quas habuimus facultates, eas Pompeio tum cum id videbamur sapienter facere detulimus. itaque tum et a tuo vilico sumpsimus et aliunde mutuati sumus cum Quintus queritur per litteras sibi nos nihil dedisse, qui neque ab illo rogati sumus neque ipsi eam pecuniam aspeximus. sed velim videas quid sit quod confici possit quidque mihi de omnibus des consili; et causam nosti.

[5] plura ne scribam dolore impedior. si quid erit quod ad quos scribendum meo nomine putes, velim ut soles facias, quotiensque habebis quoi des ad me litteras nolim praeter mittas. vale.


[XIV] Scr. Brundisii circ. vi K. Mai. a. 707 (47).
CICERO ATTICO SAL.

[1] non me offendit veritas litterarum tuarum quod me cum communibus tum praecipuis malis oppressum ne incipis quidem, ut solebas, consolari faterisque id fieri iam non posse. nec enim ea sunt quae erant antea cum, ut nihil aliud, comites me et socios habere putabam. omnes enim Achaici deprecatores itemque in Asia quibus non erat ignotum, etiam quibus erat, in Africam dicuntur navigaturi. ita praeter Laelium neminem habeo culpae socium; qui tamen hoc meliore in causa est quod iam est receptus.

[2] de me autem non dubito quin ad Balbum et ad Oppium scripserit; a quibus, si quid esset laetius, certior factus essem, tecum etiam essent locuti. quibuscum tu de hoc ipso conloquare velim et ad me quid tibi responderint scribas, non quod ab isto salus data quicquam habitura sit firmitudinis, sed tamen aliquid consuli et prospici poterit. etsi omnium conspectum horreo, praesertim hoc genero, tamen in tantis malis quid aliud velim non reperio.

[3] Quintus pergit, ut ad me et Pansa scripsit et Hirtius, isque item Africam petere cum ceteris dicitur. ad Minucium Tarentum scribam et tuas litteras mittam; ad te scribam num quid egerim. HS x_x_x_ potuisse mirarer, nisi multa de Fufidianis praediis. et advideo tamen exspecto ; quem videre, si ullo modo potest (poscit enim res), pervelim. iam extremum concluditur; ibi facile est, quod quale sit hic gravius existimare. vale.


[XV] Scr. Brundisi prid. Id. Mai. a. 707 (47).
CICERO ATTICO SAL.

[1] quoniam iustas causas adfers quor te hoc tempore videre non possim, quaeso, (cogita) quid sit mihi faciendum. ille enim ita videtur Alexandream tenere ut eum scribere etiam pudeat de illis rebus, hi autem ex Africa iam adfuturi videntur, Achaici, item ex Asia redituri ad eos aut libero aliquo loco commoraturi. quid mihi igitur putas agendum? video difficile esse consilium. sum enim solus aut cum altero cui neque ad illos reditus sit neque ab his ipsis quicquam ad spem ostendatur. sed tamen scire velim quid censeas; idque erat cum aliis cur te, si fieri posset, cuperem videre.

[2] Minucium X_I_I_ sola curasse scripsi ad te antea. quod superest velim videas ut curetur. Quintus non modo non cum magna prece ad me sed acerbissime scripsit, filius vero mirifico odio. nihil fingi potest mali quo non urgear. omnia tamen sunt faciliora quam peccati dolor qui et maximus est et aeternus. cuius peccati si socios essem habiturus ego quos putavi, tamen esset ea consolatio tenuis. sed habet aliorum omnium ratio exitum, mea nullum. Alii capti, alii interclusi non veniunt in dubium de voluntate, eo minus scilicet cum se expedierint et una esse coeperint. ii autem ipsi qui sua voluntate ad Fufium venerunt nihil possunt nisi timidi existimari. multi autem sunt qui, quocumque modo ad illos se recipere volent, recipientur. quo minus debes mirari non posse me tanto dolori resistere. solius enim meum peccatum corrigi non potest et fortasse Laeli. sed quid me id levat? nam C. quidem Cassium aiunt consilium Alexandream eundi mutavisse.

[3] haec ad te scribo, non ut quem tuam demere sollicitudinem sed ut cognoscam ecquid tu ad ea adferas quae me conficiunt; ad quae gener accedit et cetera quae fletu reprimor ne scribam. quin etiam Aesopi filius me ex cruciat. prorsus nihil abest quin sim miserrimus. sed ad primum revertor quid putes faciendum, occultene aliquo propius veniendum an mare transeundum. nam hic maneri diutius non potest

[4] (de) Fufidianis qua re nihil potuit confici? genus enim condicionis eius modi fuit in quo non solet esse controversia, cum ea pars quae videtur esse minor licitatione expleri posset. hoc ego non sine causa quaero. suspicor enim coheredes dubiam nostram causam putare et eo rem in integro esse malle. vale. Pr. Idus Maias.


[XVI] Scr. Brundisi. iii Nou. luot. a. 707 (47).
CICERO ATTICO SAL.

[1] non meo vitio fit hoc quidem tempore (ante enim est peccatum) ut me ista epistula nihil consoletur. nam et exigue scripta est et suspiciones magnas habet non esse ab illo; quas animadvertisse te existimo. de obviam itione ita faciam ut suades. neque enim ulla de adventu eius opinio est neque si qui ex Asia veniunt quicquam auditum esse dicunt de pace; cuius ego spe in hanc fraudem incidi. nihil video quod sperandum putem, nunc praesertim cum ea plaga in Asia sit accepta, in Illyrico, in Cassiano negotio, in ipsa Alexandrea, in urbe, (in) Italia. ego vero etiam si rediturus ille est qui adhuc bellum gerere dicitur tamen ante reditum eius negotium confectum iri puto. fuisse ut eam peterem ab illo, et eo minus quod huius consili iam ne socium quidem habeo quemquam. qui in Asia sunt rerum exitum exspectant, Achaici etiam Fufio spem deprecationis adferunt. Horum et timor idem fuit primo qui meus et constitutum; mora Alexandrina causam illorum correxit, meam evertit.

[3] quam ob rem idem a te nunc peto quod superioribus litteris, ut, si quid in perditis rebus dispiceres quod mihi putares faciendum, me moneres. si recipior ab his, quod vides non fieri, tamen quoad bellum erit quid agam aut ubi sim non reperio; sin iactor, eo minus. itaque tuas litteras exspecto easque ut ad me sine dubitatione scribas rogo.

[4] quod suades ut ad Quintum scribam de his litteris, facerem, si me quicquam istae litterae delectarent. etsi quidam scripsit ad me his verbis, 'ego ut in his malis Patris sum non invitus; essem libentius, si frater tuus ea de te loqueretur quae ego audire vellem.' quod ais illum ad te scribere me sibi nullas litteras remittere, semel ab ipso accepi. ad eas Cephalioni dedi qui multos mensis tempestatibus retentus est. Quintum filium ad me acerbissime scripsisse iam ante ad te scripsi. extremum est quod te orem, si putas rectum esse et a te suscipi posse, cum Camillo communices ut Terentiam moneatis de testamento. tempora monent ut videat ut satis faciat quibus debeat. auditum ex Philotimo est eam scelerate quaedam facere. credibile vix est, sed certe, si quid est quod fieri possit, providendum est. de omnibus rebus velim ad me scribas et maxime quid sentias de ea in qua tuo consilio egeo etiam si nihil excogitas. id enim mihi erit pro desperato. iii Non. Iun.


[XVII] Scr. Brundisi prid. Id. aut Id. Iun. a. 707 (47).
CICERO ATTICO SAL.

[1] properantibus tabellariis alienis hanc epistulam dedi. eo brevior est et quod eram missurus nostros. Tullia mea venit ad me pr. Idus Iunias deque tua erga se observantia benevolentiaque mihi plurima exposuit litterasque reddidit trinas. ego autem ex ipsius virtute, humanitate, pietate non modo eam voluptatem non cepi quam capere ex singulari filia debui sed etiam incredibili sum dolore adfectus tale ingenium in tam misera fortuna versari idque accidere nullo ipsius delicto summa culpa mea. itaque a te neque consolationem iam qua cupere te uti video nec consilium quod capi nullum potest exspecto teque omnia cum superioribus saepe litteris tum proximis temptasse intellego.


[XVIIa] Scr. Brundisi xvii K. Quint. a. 707 (47).
CICERO ATTICO SAL.

[1] ego cum Sallustio Ciceronem ad Caesarem mittere cogitabam; Tulliam autem non videbam esse causam cur diutius mecum tanto in communi maerore retinerem. itaque matri eam, cum primum per ipsam liceret, eram remissurus. Paeto, +que ad modum consolandis scripsisti+, putato ea me scripsisse quae tu ipse intellegis responderi potuisse.

[2] quod Oppium tecum scribis locutum, non abhorret a mea suspicione eius oratio. sed non dubito quin istis persuaderi nullo modo possit ea quae faciant mihi probari posse, quoquo modo loquar. ego tamen utar moderatione qua potero; quamquam quid mea intersit ut eorum odium subeam non intellego.

[3] te iusta causa impediri quo minus ad nos venias video, idque mihi valde molestum est. illum ab Alexandrea discessisse nemo nuntiat constatque ne profectum quidem illim quemquam post Idus Martias nec post Idus Decembr. ab illo datas ullas litteras. ex quo intellegis illud de litteris a. d. v Idus Febr. datis, quod inane esset etiam si verum esset, non verum esse. L. Terentium discessisse ex Africa scimus Paestumque venisse. quid is adferat aut quo modo exierit aut quid in Africa fiat scire velim. dicitur enim per Nasidium emissus esse. id quale sit velim, si inveneris, ad me scribas. de HS X_, ut scribis, faciam. vale. xvii Kal. Quintilis.


[XVIII] Scr. Brundisi xii K. Quint a. 707 (47).
CICERO ATTICO SAL.

[1] de illius Alexandrea discessu nihil adhuc rumoris, contraque opinio valde esse impeditum. itaque nec mitto, ut constitueram, Ciceronem et te rogo ut me hinc expedias. quodvis enim supplicium levius est hac permansione. hac de re et ad Antonium scripsi et ad Balbum et ad Oppium. Sive enim bellum in Italia futurum est sive classibus utetur, hic esse me minime convenit; quorum fortasse utrumque erit, alterum certe.

[2] intellexi omnino ex Oppi sermone quem tu mihi scripsisti quae istorum ira esset, sed ut eam flectas te rogo. nihil omnino iam exspecto nisi miserum, sed hoc perditius in quo nunc sum fieri nihil potest. qua re et cum Antonio loquare velim et cum istis et rem, (ut) poteris, expedias et mihi quam primum de omnibus rebus rescribas. vale. xii Kal. Quintil.


[XIX] Scr. Brundisi xi K Sext a. 707 (47).
CICERO ATTICO SAL.

[1] Cum tuis dare possem litteras non praetermisi, etsi quod scriberem non habebam. tu ad nos et rarius scribis quam solebas et brevius, credo quia nihil habes quod me putes libenter legere aut audire posse. verum tamen velim (si) quid erit, qualecumque erit, scribas. est autem unum quod mihi sit optandum si quid agi de pace possit; quod nulla equidem habeo in spe; sed quia tu leviter interdum significas, cogis me sperare quod optandum vix est.

[2] Philotimus dicitur id. Sext. nihil habeo de illo amplius. tu velim ad ea mihi rescribas quae ad te antea scripsi. mihi tantum temporis satis est dum ut in pessimis rebus aliquid caveam qui nihil umquam cavi. vale. xi Kal. Sextil.


[XX] Scr. Brundisi xvi K. Sept a. 707 (47).
CICERO ATTICO SAL.

[1] xvii K. Septembris venerat die xxviii Seleucea Pieria C. Treboni (libertus) qui se Antiocheae diceret apud Caesarem vidisse Quintum filium cum Hirtio; eos de Quinto quae voluissent impetrasse nullo quidem negotio. quod ego magis gauderem si ista nobis impetrata quicquam ad spem explorati haberent. sed et alia timenda sunt ab aliis (Quintis)que, et ab hoc ipso quae dantur, ut a domino, rursus in eiusdem sunt potestate. etiam Sallustio ignovit.

[2] omnino dicitur nemini negare; quod ipsum est suspectum, notionem eius differri. M. Gallius Q. f. mancipia Sallustio reddidit. is venit ut legiones in Siciliam traduceret. eo protinus iturum Caesarem Patris. quod si faciet ego, quod ante mallem, aliquo propius accedam. tuas litteras ad eas quibus a te proxime consilium petivi vehementer ex specto. vale. xvi Kal. Septembris.


[XXI] Scr. Bruudi'si vi aut v K. Sept a. 707 (47).
CICERO ATTICO SAL.

[1] accepi vi Kal. Sept. litteras a te datas xii Kal. doloremque quem ex Quinti scelere iam pridem acceptum iam abieceram, lecta eius epistula gravissimum cepi. tu etsi non potuisti ullo modo facere ut mihi illam epistulam non mitteres, tamen mallem non esse missam.

ad ea autem quae scribis de testamento, videbis quid et quo modo. de nummis et illa sic scripsit ut ego ad te antea, et nos, si quid opus erit, utemur ex eo de quo scribis.

[2] ille ad Kal. Sept. Athenis non videtur fore. multa eum in Asia dicuntur morari, maxime Pharnaces. legio xii, ad quam primam Sulla venit, lapidibus egisse hominem dicitur. nullam putant se commoturam. illum arbitrabantur protinus Patris in Siciliam. sed si hoc ita est, huc veniat necesse est. ac mallem illum ; aliquo enim modo hinc evasissem. nunc metuo ne sit exspectandum et cum reliquis etiam loci gravitas huic miserrimae perferenda.

[3] quod me mones ut ea quae (agam) ad tempus accommodem, facerem, si res pateretur et si ullo modo fieri posset. sed in tantis nostris peccatis tantisque nostrorum iniuriis nihil est quod aut facere dignum nobis aut simulare possim. Sullana confers; in quibus omnia genere ipso praeclarissima fuerunt, moderatione paulo minus temperata. haec autem eius modi sunt ut obliviscar (mei) multoque malim quod omnibus sit melius (quam) quorum utilitatem meam iunxi. tu ad me tamen velim quam saepissime scribas eoque magis quod praeterea nemo scribit ac, si omnes, tuas tamen maxime exspectarem. quod scribis illum per me Quinto fore placatiorem, scripsi ad te antea eum statim Quinto filio omnia tribuisse, nostri nullam mentionem. vale.


[XXII] Scr. Brundisi circ. K. Sept., ut videtur, a. 707 (47).
CICERO ATTICO SAL.

[1] diligenter mihi fasciculum reddidit Balbi tabellarius. accepi enim a te litteras quibus videris vereri ut epistulas illas acceperim. quas quidem vellem mihi numquam redditas; auxerunt enim mihi dolorem (nec), si in aliquem incidissent, quicquam novi attulissent. quid enim tam pervulgatum quam illius in me odium et genus hoc litterarum? quod ne Caesar quidem ad istos videtur misisse, quasi qui illius improbitate offenderetur, sed, credo, uti notiora nostra mala essent. nam quod te vereri scribis ne illi obsint eique rei (me vis) mederi, ne rogari quidem se passus est de illo. quod quidem mihi molestum non est; illud molestius, istas impetrationes nostras nihil valere.

[2] Sulla, ut opinor, cras erit hic cum Messalla. currunt ad illum pulsi a militibus qui se negant usquam, nisi acceperint. ergo ille huc veniet, quod non putabant, tarde quidem. itinera enim ita facit ut multos dies in oppidum ponat. Pharnaces autem, quoquo modo aget, adferet moram. quid mihi igitur censes? iam enim corpore vix sustineo gravitatem huius caeli quae mihi languorem adfert in dolore. an his illuc euntibus mandem ut me excusent, ipse accedam propius? quaeso, attende et me, quod adhuc saepe rogatus non fecisti, consilio iuva. scio rem difficilem esse, sed ut (in) malis etiam illud mea magni interest te ut videam. profecto aliquid profecero, si id acciderit. de testamento, ut scribis, animadvertes.


[XXIII] Scr. Brundisi vii Id. Quint a. 707 (47).
CICERO ATTICO SAL.

[1] quod ad te scripseram ut cum Camillo communicares, de eo Camillus mihi scripsit (te) secum locutum. tuas litteras exspectabam; nisi illud quidem mutari, si aliter est et oportet, non video posse. sed cum ab illo accepissem litteras, desideravi tuas (etsi putabam te certiorem factum non esse), modo valeres; scripseras enim te quodam valetudinis genere temptari.

[2] Agusius quidam Rhodo venerat viii Idus Quint. is nuntiabat Quintum filium ad Caesarem profectum iiii Kal. Iun., Philotimum Rhodum pridie eum diem venisse, habere ad me litteras. ipsum Agusium audies. sed tardius iter faciebat. eo feci ut [eo] celeriter eunti darem. quid sit in iis litteris nescio, sed mihi valde Quintus frater gratulatur. equidem in meo tanto peccato nihil ne cogitatione quidem adsequi possum quod mihi tolerabile possit esse.

[3] te oro ut de hac misera cogites et illud de quo ad te proxime scripsi, ut aliquid conficiatur ad inopiam propulsandam, et etiam de ipso testamento. illud quoque vellem antea sed omnia timuimus. Melius quidem in pessimis nihil fuit discidio. aliquid fecissemus ut viri vel tabularum novarum nomine vel nocturnarum expugnationum vel Metellae vel omnium malorum; nec res perisset et videremur aliquid doloris virilis habuisse. memini omnino tuas litteras sed et tempus illud; etsi quidvis praestitit. nunc quidem ipse videtur denuntiare; audimus enim de statua Clodi. generumne nostrum potissimum vel hoc vel tabulas novas? placet mihi igitur et item tibi nuntium remitti. petet fortasse tertiam pensionem. considera igitur tumne cum ab ipso nascetur an prius. ego si ullo modo potuero, vel nocturnis itineribus experiar ut te videam. tu et haec et si quid erit quod intersit mea scire scribas velim. vale.


[XXIV] Scr. Brundisi viii Id. Sext a. 707 (47).
CICERO ATTICO SAL.

[1] quae dudum ad me et quae etiam ad me visat Tulliam de me scripsisti, ea sentio esse vera. eo sum miserior, etsi nihil videbatur addi posse, quod mihi non modo irasci gravissima iniuria accepta sed ne dolere quidem impune licet. qua re istuc feramus. quod cum tulerimus, tamen eadem erunt perpetienda quae tu ne accidant ut caveamus mones. ea enim est a nobis contracta culpa (ut) omni statu omnique populo exitum habitura videatur.

[2] sed ad meam manum redeo, erunt enim haec occultius agenda. vide, quaeso, etiam nunc de testamento, quod tum factum cum illa querere coeperat. non, credo, te commovit; neque enim rogavit ne me quidem. sed quasi ita sit, quoniam in sermonem iam venisti, poteris eam monere ut aliquoi committat cuius extra periculum huius belli fortuna sit. equidem tibi potissimum velim, si idem illa vellet. quam quidem celo miseram me hoc timere. de illo altero scio equidem venire nunc nil posse sed seponi et occultari possunt ut extra ruinam sint eam quae impendet.

[3] nam quod scribis nobis nostra et tua et Terentiae fore parata, tua credo, nostra quae poterunt esse? de Terentia autem (mitto cetera quae sunt innumerabilia) quid ad hoc addi potest? scripseras ut HS X_I_I_ permutarem; tantum esse reliquum de argento. misit illa CCI[c][c] mihi et adscripsit tantum esse reliquum. Cum hoc tam parvum de parvo detraxerit, perspicis quid in maxima re fecerit.

[4] Philotimus non modo nullus venit sed ne per litteras quidem aut per nuntium certiorem facit me quid egerit. Epheso qui veniunt ibi se eum de suis controversiis in ius adeuntem vidisse nuntiant; quae quidem (ita enim veri simile est) in adventum Caesaris fortasse reiciuntur. ita aut nihil puto eum habere quod putet ad me celerius perferendum aut adeo me (in) malis esse despectum ut, etiam si quid habet, id nisi omnibus suis negotiis confectis ad me referre non curet. ex quo magnum equidem capio dolorem sed non tantum quantum videor debere. nihil enim mea minus interesse puto quam quid illinc adferatur. id quam ob rem te intellegere certo scio.

[5] quod me mones de vultu et oratione ad tempus accommodanda, etsi difficile est, tamen imperarem mihi, si mea quicquam interesse putarem. quod scribis litteris putare Africanum negotium confici posse, vellem scriberes cur ita putares; mihi quidem nihil in mentem venit qua re id putem fieri posse. tu tamen velim, si quid erit quod consolationis aliquid habeat, scribas ad me; sin, ut perspicio, nihil erit, scribas id ipsum. ego ad te, si quid audiero citius, scribam. vale. viii Idus Sextil.


[XXV] Scr. Brundisi iii Non. Quint a. 707 (47).
CICERO ATTICO SAL.

[1] facile adsentior tuis litteris quibus exponis pluribus verbis nullum (consistere) consilium quo a te possim iuvari. consolatio certe nulla est quae levare possit dolorem meum. nihil est enim contractum casu (nam id esset ferendum), sed omnia fecimus iis erroribus et miseriis et animi et corporis quibus proximi utinam mederi maluissent! quam ob rem quoniam neque consili tui neque consolationis cuiusquam spes ulla mihi ostenditur, non quaeram haec a te posthac; tantum velim ne intermittas, scribas ad me quicquid veniet tibi in mentem cum habebis cui des et dum erit ad quem des; quod longum non erit.

[2] illum discessisse Alexandria rumor est non firmus ortus ex Sulpici litteris; quas cuncti postea nuntii confirmarunt. quod verum an falsum sit, quoniam mea nihil interest, utrum malim nescio.

[3] quod ad te iam pridem de testamento scripsi, apud epistulas velim ut possim adversas. ego huius miserrimae facultate confectus conflictor. nihil umquam simile atum puto. quoi si qua re consulere aliquid possum, cupi a te admoneri. video eandem esse difficultatem quam in consilio dando ante. tamen hoc me magis sollicitat quam omnia. in pensione secunda caeci fuimus. aliud mallem; sed praeteriit. te oro, ut in perditis rebus si quid cogi, confici potest quod sit in tuto, ex argento atque satis multa ex supellectile, des operam. iam enim mihi videtur adesse extremum nec ulla fore condicio pacis eaque quae sunt etiam sine adversario peritura.

[4] haec etiam, si videbitur, cum Terentia loquere opportune. non queo omnia scribere. vale. iii Non. Quintil.



CiceroThe Latin LibraryThe Classics Page