LIBER QVINTVS
I. REGI VVARNORUM THEODERICUS REX.
[1] Cum piceis timbribus et pueros gentili candore relucentes, spathas nobis etiam arma desecantes vestra fraternitas destinavit, ferro magis quam auri pretio ditiores. splendet illic claritas expolita ut intuentium facies fideli puritate restituant, quarum margines in acutum tali aequalitate descendunt, ut non limis compositae, sed igneis fornacibus credantur effusae. harum media pulchris alveis excavata quibusdam videntur crispari posse vermiculis: ubi tanta varietatis umbra conludit, ut intextum magis credas variis coloribus lucidum metallum. [2] Hoc vestra cotis diligenter emundat, hoc vester splendidissimus pulvis ita industriose detergit, ut speculum quoddam virorum faciat ferream lucem, qui ideo patriae vestrae natura largiente concessus est, ut huius rei opinionem vobis faceret singularem: enses, qui pulchritudine sui putentur esse Vulcani, qui tanta elegantia fabrilia visus est excolere, ut quod eius manibus formabatur, non opus mortalium, sed crederetur esse divinum. [3] Proinde per illum et illum legatos vestros solventes debitae salutationis affectum arma vestra libenter nos accepisse declaramus, quae bonae pacis studia transmiserunt: vicissitudinem muneris pro expensarum vestrarum consideratione tribuentes, quae tantum vobis reddantur accepta, quantum nobis vestra fuere gratissima. praestent divina concordiam, ut haec inter nos grata mente facientes gentium nostrarum velle iungamus et invicem solliciti mutuis possimus utilitatibus obligari.
II. HESTIS THEODERICUS REX.
[1] Illo et illo legatis vestris venientibus grande vos studium notitiae nostrae habuisse cognovimus, ut in Oceani litoribus constituti cum nostra mente iungamini: suavis nobis admodum et grata petitio, ut ad vos perveniret fama nostra, ad quos nulla potuimus destinare mandata. amate iam cognitum, quem requisistis ambienter ignotum. nam inter tot gentes viam praesumere non est aliquid facile concupisse. [2] Et ideo salutatione vos affectuosa requirentes indicamus sucina, quae a vobis per harum portitores directa sunt, grato animo fuisse suscepta. quae ad vos Oceani unda descendens hanc levissimam substantiam, sicut et vestrorum relatio continebat, exportat: sed unde veniat, incognitum vos habere dixerunt, quam ante omnes homines patria vestra offerente suscipitis. haec quodam Cornelio describente legitur in interioribus insulis Oceani ex arboris suco defluens, unde et sucinum dicitur, paulatim solis ardore coalescere. [3] Fit enim sudatile metallum, teneritudo perspicua, modo croceo colore rubens, modo flammea claritate pinguescens, ut, cum in maris fuerit delapsa confinio, aestu alternante purata vestris litoribus tradatur exposita. quod ideo iudicavimus indicandum, ne omnino putetis notitiam nostram fugere, quod occultum creditis vos habere. proinde requirite nos saepius per vias, quas amor vester aperuit, quia semper prodest divitum regum adquisita concordia, qui, dum parvo munere leniuntur, maiore semper compensatione prospiciunt. aliqua vobis etiam per legatos vestros verbo mandavimus, per quos, quae grata esse debeant, nos destinasse declaramus.
III. HONORATO V. I. QUAESTORI THEODERICUS REX.
[1] Usu quidem provenit bene meritos dona nostra suscipere: sed tu iure hereditatis principis tibi beneficia vindicasti. honorem fratris adipisceris, quia sapientia quoque germanus es. ab eisdem bonis non repellimus quem similem comprobamus. eant nunc parentes ac liberi et bonarum artium studia incitamento similitudinis aemulentur. novam in te fecimus legem parentes in amministratione succedere. hic provectus non adimitur et mutatur: quia licet persona subrogata sit, familiae tamen non deficit quod gratissimus germanus adquirit. [2] O vere vestris meritis electi at auspicio nominis honorati! praesentiunt quaedam parentes positis in prole vocabulis et ut venturarum rerum cursus ex alto est imperio divinitatis, cogitatio praesagantis instruitur: loqui datur, quod nos sensisse nescimus, sed post casum reminiscimur quod ignorantes veraciter dixeramus. [3] Tali igitur omine Decoratus evaluit: evaluit, inquam, ac se honoribus palatinis iudicio nostro laudatus immiscuit, dignitatem sumens quam solemus dare prudentibus, hoc plane supra ceteros adipiscens, quod potuit emergere post electos. sub genii nostri luce intrepidus quidem, sed reverenter astabat, opportune tacitus, necessarie copiosus, curarum nostrarum eximium levamen, et cum potestatis nostrae gratia ditaretur, morum magis laude contentus mediocribus se potius exaequabat. vivit apud nos recordatio bonorum, quia fides hominis nescit cum morte deficere. secreta nostra, quasi oblivisceretur, occuluit: iussa, quasi scriberet per ordinem, retinuit, sine avaritia serviens et gratiam nostram summa cupiditate perquirens. [4] Divertimus quidem ad bene meriti laudes, sed compendio sermonis assumpti, cum illum referimus, te docemus. fuit nimirum gratus, quod apud nos et post fata esse non desinit: tristes quaerimus quem nos amisisse dolemus. sed acerbum casum mitigat, quod ei vicaria virtute succedis, quia nemo perdidisse se sentit quod in alterum invenisse cognoscit. non extranea secteris exempla, cui domestica suppetunt tam magna praeconia. tu Decoratus ex illo es, ille Honoratus ex te est. adunent se merita, quando se iunxere sic nomina. [5] Nam de te iustius credimus meliora, qui sequeris, quia semper est diligentior imitator prioris, quando te praecedentis bona licet eligere et nova cumulare. atque ideo ab indictione tertia quaesturae te dignitate subvehimus facimusque nostri consilii claritate vivere Honoratum, ut esse nunc incipias, quod ante vocabaris. age nunc inhaerendo iustitiae, ut, qui inexperto honorem dedimus, meliora tibi probatissimo conferamus.
IIII. SENATUI URBIS ROMAE THEODERICUS REX.
[1] Certum est, patres conscripti, prudentibus viris vestrum florere consilium: sed et hoc probatur egregium, quod vobis permiscetur dignitas litterarum. omnes enim, quos ad quaesturae culmen evehimus, doctissimos aestimamus, quales legum interpretes et consilii nostri decet esse participes: dignitas, quae nec divitiis nec solis natalibus invenitur, sed tantum eam doctrina cum coniuncta potest impetrare prudentia. nam licet in aliis honoribus beneficia conferamus, hinc semper accipimus. est nimirum curarum nostrarum felix portio: ianuam nostrae cogitationis ingreditur: pectus, quo generales curae volvuntur, agnoscit. [2] Aestimate, quid de illi debeat iudicari, qui tanti particeps fit secreti. ab ipso legum peritia postulatur: illuc vota confluunt supplicantum et, quod est omni thesauro pretiosius, penes ipsum civilitatis nostrae fama reponitur. quaestore iusto innocentium conscientia fit secura, improborum tantum vota redduntur anxia, et cum malis subripiendi spes tollitur, studium bonis moribus adhibetur. [3] Unicuique propria iura custodit, pecuniae continens, aequitatis profusus, nescius decipere, promptissimus subvenire. ingenio principis servit, quod universa superat: illius ore loqui cogitur, cui nullus similis invenitur. hunc locum vitiis vacuum, virtutibus plenum qui sub nostra potuit expedire praesentia, nonne vobis dignus est esse collega? scitis enim qua glorietur stirpe provectus. [4] Meministis igitur Decoratum advocationis laboribus insudantem, qua se unicuique bonorum probitate coniunxerit. causis vestris fidelis orator affuit: necessariis rebus insistens iudicantis portavit animum ad subsellia cognitorum: cui merito frequens palma contigit, quia sapienter alleganda tractavit. pudoris enim sustinere iacturam nesciunt, qui se prius iudice corriguntur. inferior gradu praestabat viris consularibus se patronum et cum honoribus vestris impar haberetur, patricius ei dictus est in celeberrima cognitione susceptus. [5] Nimis rarum est, patres conscripti, solidum loqui et, cui multa necesse est dicere, titubantia non proferre. hoc in Decorato certissimum fuit, hoc et ante nostra iudicia vos probastis. quis enim tempore suo eum quasi gubernatorem litium ignorare potuit, qui causarum scopulos transire contendit? legibus profecto minus indiguit, qui eius solacia non quaesivit. iam non de morte festinata conquerimur: ex huius fecunda pullulavit stirpe germanus. nam qui prius fratris umbra tegebatur, illo naturae lege subducto famae suae comas per aperta distendit. [6] Bona siquidem germinis iuste praecox intulit, qui nascendi ordine primus evaluit: sed fetura nobilis fructum, quem in decessore perdidit, in successore servavit. concordat huic familiae ramus ille ditissimus qui Vergiliano carmine semper enascitur: hoc enim avulso non deficit alter aureus et simili frondescit virga metallo. nutrivit quippe et hic advocatione facundiam: opinionem Romanae urbis cedens fratri Spoletinorum se maluit miscere negotiis: res tantum dura, quantum a vestra prudentia cognoscitur segregata. inter bene moratos enim asseruisse iusta facillimum fuit: provincialibus autem se vaga libertate tractantibus nimis arduum. [7] Videtur iuris suasisse modestiam, ubi ipsi quoque iudices improba plerumque cupiditate rapiuntur et quantum sibi inter mediocritatem videntur esse praecipui, tantum non sinunt suis voluntatibus obviari. inter talia leges vindicare difficile est et magnae persuasionis vis ad propositum recti venalitatem revocare iudicantis. sumite ergo, patres conscripti, libenter nostra iudicia et Honoratum quaesturae culmine provectum gremium vestrum gratanter excipiat. dignus est enim a vobis diligi qui par tantis honoribus meruit reperiri.
V. MANNILAE SAIONI THEODERICUS REX.
[1] Laudabile est in illa parte geminare custodiam, quam constat rei publicae necessitatibus exquisitam. per hanc enim et legationum utilitas et ordinationum nostrarum celeritas explicatur: hoc etiam aulicis potestatibus per varias iussiones ministrat effectum: hoc crebris illationibus nostrum ditat aerarium, ut paene quicquid in re publica geritur, cursuali ministerio compleatur. decet proinde semper esse paratum, quod utilitatibus publicis probatur accommodum, ne, quod ad celeritatem repertum est, incongruam potius festinantibus inferat tarditatem. [2] Atque ideo praefecti praetorio et magistri officiorum ubi pro publica utilitate delegerint ordinatione locatos, excedentium improbam praesumptionem tali te praecipimus districtione resecare, ut, sive Gothus sit aut Romanus qui sine nostra vel eorum quorum interest evectione veredum praesumit attingere, per unum equum centum statim solidos a te cogatur exsolvere. et de illis quoque pari severitate censemus, qui supra evectionum numerum cursuales equos usurpare praesumunt. [3] Parhippis quin etiam non ultra quam centum libras iubemus imponi. nimis enim absurdum est, ut a quo celeritas exigitur magnis ponderibus opprimatur. avis ipsa onere gravata pigrescit. carinae quae laborem non sentiunt repletae gravius moventur. quid quadrupes facere possit, qui pressus nimietate succumbit? si quis autem a modulo definito amplius fuerit habere repertus, duarum unciarum auri damno feriatur. [4] Quam summam protinus exactam, sicut iam anterioribus edictis constitutum est, per officium magisteriae dignitatis cursui proficere debere censemus. iustum est enim ut cogatur illa vendere, unde publicum equum male noscitur onerasse: sit nuditatibus expeditus qui voluntate noluit esse celerrimus. praeterea commonemus, ut praepositorum commoda non praesumas nec quicquid eos potestatis habere reverenda sanxit antiquitas, aliqua usurpatione degenies. nos enim per te geminare volumus custodiam, non antiquae consuetudinis removere cautelam.
VI. STABULARIO COMITIACO THEODERICUS REX.
[1] Suscipienda precatio est quae publicis utilitatibus non repugnat et amplectenda desideria privatorum, quae sic remedium quaerunt, ut nobis non videantur generare dispendium. viri itaque clarissimi Iohannis querela comperimus Thomatem domus nostrae certa praedia suscepisse, id est illud atque illud, et nunc decem milia solidorum reliquatorem nostris utilitatibus extitisse et per diversas ludificationes non implere debitam quantitatem, quod apud nos quoque procerum nostrorum suggestione perclaruit. [2] Ideoque causam tali credidimus remedio muniendam, ut universam substantiam supradicti Thomatis sub hac condicione fixis titulis publico debeas applicare, quatenus, si intra kal. Septembrium diem quod rationabiliter exponitur a Thomate minime fuerit exsolutum, praedicta substantia Iohanni viro clarissimo contradatur, qui eius debitum lucre nostro promisit aerario. quod si obligationem suam praedictus Thomas solvere intra praefinitum tempus fortasse potuerit, universa ei quae sublata sunt illibata reddantur, ita ut nec fiscus noster sustinere videatur incommoda et nos cognoscamur subiectis solitam praestitisse iustitiam. possemus enim adhuc ultra differre, si quid prodesset neglegentissimum sustinere, quem per tam longum temporis spatium semper invenimus imparatum.
VII. IOHANNI V. C. ARCARIO THEODERICUS REX.
[1] Decet eorum vota in ratum reddere, qui malunt utilitates publicas continere: nec patimur de damno proprio esse sollicitos, qui nos a dispendiis fecere securos. tua igitur suggestione comperimus per illam indictionem patrimonii nostri praedia in Apulia provincia constituta, id est illud atque illud, honesto viro Thomati libellario titulo commisisse, sed eum male amministrando suscepta usque ad decem milia solidorum de indictionibus illa atque illa reliquatorem publicis rationibus extitisse: qui a proceribus nostris frequenter ammonitus debita reddere detestabili calliditate neglexit. et ne tibi aliqua in posterum quaestio nasceretur, publicis utilitatibus debitam quantitatem sub hac ratione satisfacere te velle testaris, si tibi praedia supradicti debitoris loco pignoris contradantur. [2] Hinc est, quod desiderium tuum iusta ratione conceptum praesenti iussione firmamus: primum, ut nullam ex hac re nomine publico metuas quaestionem: deinde sub hac condicione tibi universam substantiam, quam vel nunc tenet vel primo tempore possidebat, cum nostris rationibus obnoxius esse iam coeperat, Thomatis debitoris addicimus, quam pridem nostro nomine fixis titulis fecimus vindicari: [3] hoc tantum humanitatis intuitu relaxantes, ut usque ad kal. Sept. spatium habeat reddendi debitam quantitatem: minus ne cum ad supradictum diem tu pecuniam viro illustri comiti patrimonii nostri, quae debetur, intuleris facultas eius universa, sicut diximus, tuis compendiis applicetur. quod triste non credimus esse perdenti, quando nec ex toto videtur amittere, quod te generum suum cognoscit adquirere: nam quod poteras adipisci iure successionis, condicione a te possidetur emptoris.
VIII. ANASTASIO CONSULARI THEODERICUS REX.
[1] Convenit sublimitatem tuam nostris iussionibus oboedientiae tribuere sedulam firmitatem, quatenus ad effectum trahatur quod salubri ordinatione disponitur. moderate siquidem novit iniuncta sibi complere prudentia et sine ingratitudinis naevo delegata explicabili procurare consilio. [2] Atque ideo ad Faventinam civitatem civilem exsecutionem te praecipimus destinare, ut sine cuiusquam concussione vel damno quadrati ad Ravennatem urbem ex nostra iussione devehantur, quatenus et nostro desiderio gratulemur impleto et querulis vociferandi amputetur occasio.
VIIII. POSSESSORIBUS FELTRINIS THEODERICUS REX.
[1] Necessitas publica multorum debet devotione compleri, quia non decet paucos suscipere quod constat plurimis expedire, ne regia iussa tepefacta lentescant, dum res utilis delegatur infirmis. in Tridentina igitur regione civitatem construi nostra praecepit auctoritas. [2] Sed quia territorii parvitas magnitudinem operis non potest sustinere, hoc sollicitudo nostra prospexit, ut acceptis mercedibus competentibus pedaturam murorum omnes in commune subeatis qui vicinitate iungimini, quatenus accommodato solacio securius impleatur, quod paucis inexplicabile fortasse cognoscitur: hac scilicet condicione definita, ut nullus ab his oneribus excusetur, unde nec divina domus excipitur.
X. VERANI SAIONI THEODERICUS REX.
[1] Cum deo iuvante pro defensione generali felicissimus producatur exercitus, providendum est, ne aut ipsi penuria inconsulta fatigentur aut (quod dici nefas est) vastationem nostrae videantur provinciae sustinere. primus enim prosperitatis gradus est suis non esse damnosum, ut, pro quorum compendio laboramus, eorum non videamur afflixisse fortunas. [2] Et ideo devotioni tuae praesenti auctoritate delegamus, ut multitudinem Gepidarum, quam fecimus ad Gallias custodiae causa properare, per Venetiam atque Liguriam sub omni facias moderatione transire. quibus ne aliqua excedendi praeberetur occasio, per unamquamque condamam sumptus eis tres solidos largitas nostra direxit, ut illis cum provincialibus nostris non rapiendi votum, sed commercii sit facultas. [3] Illud plane pro cunctorum quiete laborantibus indulgentia nostra concedit, ut, si aut eorum carpenta itinere longiore quassantur aut animalia attrita languescunt, te custode atque mediante cum possessoribus sine aliqua oppressione mutentur, ut, qui daturi sunt corpore aut qualitate meliora, quamvis parvis sanis animalibus adquiescant, quia incerta est vita eorum, qui nimia fatigatione lassantur. ita fit, ut nec illis desit subvectio necessaria et nullus se laesum tali permutatione cognoscat.
XI. GEPIDIS AD GALLIAS DESTINATIS THEODERICUS REX.
[1] Fuerat quidem dispositionis nostrae, ut vobis iter agentibus annonas iuberemus expendi: sed ne species ipsae aut corruptae aut difficile praeberentur, in auro vobis tres solidos per condamam elegimus destinare, ut et mansiones vobis, prout herbarum copia suppetit, possitis eligere et quod vobis est aptum magis, emere debeatis. nam et possessorem haec res occurrere facit, si vos necessaria comparare cognoscit. movete feliciter, ite moderati. tale sit iter vestrum, quale decet esse qui laborant pro salute cunctorum.
XII. THEODAHADO V. I. THEODERICUS REX.
[1] Si iustitiam colere universos et amare praecipimus, quanto magis eos qui nostra proximitate gloriantur, quos omnia decet sub laude gerere, ut regiae possint fulgorem consanguinitatis ostendere. haec est enim indubitata nobilitas, quae moribus probatur ornata: quia pulchrum est commodum famae foeda neglexisse lucra pecuniae. [2] Argolici itaque viri illustris et Amandiani viri clarissimi heredes supplici nobis aditione conquesti sunt Pallentianam massam, quam eis pro compensatione largitas nostra transfuderat, ut casae Arbitanae amissionem hac commoditate solarentur, ab hominibus vestris nullis causis extantibus indecenter invasam et inde crevisse culpandae surreptionis vitium, unde dari debuit gloriosae moderationis exemplum. [3] Quapropter si nullo mendacio asserta vitiantur, magnitudo vestra quae sunt ablata restituat: et, si quid vobis creditis posse competere, ad comitatum nostrum instructam iure personam modis omnibus destinate, ut civiliter plantata causatio finem de legibus sortiatur. ibi enim quicquid geritur, invidiae tuae potius applicatur et maiora detrimenta famae suscipis, dum talia non vitare contendis: hic autem confligunt causae viribus suis et sine derogatione quilibet mediocris addicitur, quando iustitia teste superatur.
XIII. EUTROPIO ET AGROECIO THEODERICUS REX.
[1] Studium vestrum rei publicae grata mente debetis impendere, quia nos agnovistis bene meritis multa praestare. nam pietatis intuitu vicissitudinem pollicemur, cum tamen pro vobis omnia iubeamus. atque ideo praesenti iussione vos credidimus ammonendos, ut annonas constitutas exercitui praebere debeatis, quatenus nec illi neglegantur adverso voto nec provinciales perniciosa debeat gravare direptio. Commodius enim sub expensarum lege tenetur exercitus, quam si cuncta fuerit vastare permissus. ignorat modum servare praesumptio nec potest sub modo redigi, cui licentia fuerit visa concedi. quapropter consequatur exercitus alimoniam deputatam, ne qua pars praedictam possit sustinere molestiam.
XIIII. SEVERINO V. I. THEODERICUS REX.
[1] Iustitiae ratio persuadet excedentes reprimere, ut ad cunctos possit quietis suavitas pervenire. nam quemadmodum aequabilitas agitur, si vires mediocrium consurgere non sinantur? provincialium itaque nostrorum saepius querela comperimus possessores idoneos Saviae non solum casarum suarum tributariam functionem in tenuem relisisse fortunam, verum etiam scelerato commercio aliquid exinde suis applicare compendiis, ut functio publica commoditas sit privata. [2] Hoc quidem per plurimos desideravimus corrigi, sed hactenus in tuam laudem videtur potuisse differri, quatenus fides haberetur acceptior, quando post multos neglegentes studium vestrum efficacissime comprobatis. atque ideo prudentia, qua notus es, universum possessorem considerata iustitia te iubemus inspicere et aequalitatem tributi hac ratione moderari, ut quae sub aliis facta est omni redemptione cassata pro pessessionum atque hominum qualitate assis publicus imponatur. sic enim et iustitia perficitur et vires nostrorum provincialium sublevantur. [3] Eos autem, quos sine iussione nostra censum imposuisse constiterit et pro libito suo quorundam onera in alios proiecerunt, legum severitas insequatur, ut omnia illis detrimenta sarciant, quibus incompetenter damna fecerunt. illud quoque praecipimus inquirendum, ut inter defensores, curiales et possessores illatorum ratio vestigetur et quicquid ab octava indictione nuper exempta super tributarium solidum se possessor probaverit intulisse nec nostro aerario constat illatum aut in expensis necessariis, quae in provincia factae sunt, iusta ratione non claruerit erogatum, iniqua praesumptio modis omnibus corrigatur. [4] Hanc quoque partem non aestimes neglegendam, ut si hoc, quod tabularius a cubiculo nostro suscepit, rationabiliter non docetur expensum, ab iniusto retentatore reddatur. quid enim tam absurdum, nisi ut liberalitas nostra, quam universis proficere volumus, nunc a paucis furtivo compendio opprimatur? [5] Iudices quoque provinciae vel curiales atque defensores tam de cursu quam de aliis rebus illicita dicuntur possessoribus irrogare dispendia: quod te perquirere et sub ratione legum emendare censemus. [6] Antiqui barbari, qui Romanis mulieribus elegerunt nuptiali foedere sociari, quolibet titulo praedia quaesiverunt, fiscum possessi cespitis persolvere ac superindicticiis oneribus parere cogantur. [7] Iudex vero Romanus propter expensas provincialium, quae gravare pauperes suggeruntur, per annum in unumquodque municipium semel accedat: cui non amplius quam triduanae praebeantur annonae, sicut legum cauta tribuerunt. maiores enim nostri discursus iudicum non oneri, sed compendio provincialibus esse voluerunt. [8] Domestici comitis Gothorum nec non et vicedomini aliqua dicuntur provincialibus concinnatis terroribus abstulisse: quibus iustitia vestra in examinationem deductis, quicquid super hac parte inique gestum esse cognoverit, amotis dilationibus legaliter ordinabit. [9] His ergo ac talibus, quae ad utilitatem publicam vel provinciales pertinent, sub omni ratione discussis ea te per omnia volumus agere, quae nostrae mansuetudini non debeant displicere. illud sane providentia nostra respexit, ut omnibus a te sollicita atque aequabili indagatione compertis polyptychi iubeantur ascribi: quatenus et testimonia vestrae fidei clareant et nulla posthac, quae abrogari volumus, semina fraudis iterentur.
XV. UNIVERSIS POSSESSORIBUS IN SAVIA PROVINCIA CONSTITUTIS THEODERICUS REX.
[1] Licet cunctis laborantibus comitatus noster concedat deo auxiliante iustitiam et hinc remedia subiectis ad reliquas regni partes quasi a vivo fonte descendant, tamen frequenti aditione permoti ingeniosa pietate repperimus et aequitatem vobis concedere et fatigationem longi itineris abrogare, quia dulciora sunt beneficia, quae nullis difficultatibus obtinentur. [2] Misimus itaque illustrem et magnificum Severinum nostris institutionibus eruditum, ut hoc apud vos gereret quod nobis semper placuisse cognovit. vidit enim quam honorabilis apud nos iustus habeatur, quemadmodum bonis actibus clementia nostrae serenitatis arrideat. exercet profecto quod nos aestimat gratanter accipere: nec potest amari rapacitas continenti principi nulla redemptione placitura. praesumenter ergo conveniat ad eum laesorum tumultus: speret remedium qualibet pressus iniuria. [3] Difficultatem vobis querelae summovemus, dum in ipsis cunabulis scelera commissa resecantur: sine aliqua formidine alieni tributi sarcina gravatus exclamet, accepturus remedium quod de legibus habet. sic enim confidimus, quia per eos, quos instituta nostra componunt, innocentibus detrimenta non veniant. qualia vero pro quiete vestra vel aequalitate tributorum disponenda censuimus, oracula nostra, quae dedimus ad supradictum virum illustrem Severinum, vulgata declarabunt, ut unusquisque unde supplicare debeat, evidenter agnoscat.
XVI. ABUNDANTIO PPO THEODERICUS REX.
[1] Quamvis utilia rei publicae nostra semper consuetudine censeamus et ob id omnibus possint esse gratissima quae iubemus, quia cunctis profutura noscuntur, tractandum tamen est, ut principis desiderium nulli existere debeat onerosum. nam et si praeclare cogitata non bene agantur, ingrata sunt: illud autem solum perfectum dicitur, quod de voluntate simul et actione laudatur. [2] Cum nostrum igitur animum frequens cura pulsaret naves Italiam non habere, ubi tanta lignorum copia suffragatur, ut aliis quoque provinciis expetita transmittat, deo nobis inspirante decrevimus mille interim dromones fabricandos assumere, qui et frumenta publica possint convehere et adversis navibus, si necesse fuerit, obviare. sed tantae rei quem desideramus effectum magnitudinis vestrae sollicitudine credimus esse procurandum. [3] Ideoque per cunctam Italiam directis artificibus apta operi ligna perquire, et sicubi cupressos aut pinos reppereris in vicinitate litoris, dato competenti pretio dominis consulatur. haec enim tantum sunt quae ad taxationem vocentur, cetera vilitate sui non indigent aestimari. [4] Sed ne provisio nostra in mediis conatibus deserta languescat, nautarum te iubemus sub hac moderatione iam nunc competentem numerum divinitate iuvante procurare. et si is qui nobis necessarius aestimatur servus fuerit alienus, aut conducat eum classibus serviturum aut, si hoc ipse magis elegerit, accepto pretio rationabili publico cedat sui iura dominii. si vero libertate gaudet electus, quinos solidos donativum et annonam se noverit accipere competentem. [5] Eo modo et illi tractandi sunt qui a suis dominis exuuntur, quando libertatis genus est servire rectori (frequenter enim laborum patientes existunt, quibus districti domini colla presserunt): ita tamen, ut supradicti nautae arrarum nomine pro hominum qualitate binos aut ternos solidos a vestra debeant sede percipere, quatenus unusquisque, cum fuerit ammonitus, paratus debeat inveniri. piscatores vero non iubemus in hac definitione concludi, quia dolenter amittitur, qui ad procurandas delicias possidetur, quando et altera consuetudo est ventis saevientibus occurrere et litora piscosa sulcare.
XVII. ABUNDANTIO PPO THEODERICUS REX.
[1] Alacriter incumbendum est incohatis, cum iam vicinitas perfectionis arriserit, quando spes effectus taedium laboris excludit et magnum genus incitamenti credere desiderata compleri. dudum igitur magnitudini vestrae ex Italiae litoribus officia iussimus praeparare nautarum, ut dromones, quos industria fabricare valuisset, manus remigum provisa susciperet. sed tu iudicio nostro electionique respondens ostendisti, quam fuerit indubitata perfectio efficacissimis imperasse, quod quaeritur. renuntias ilico completum, quod vix credi poterat incohatum, ut paene quanta velocitate navigari solet constructio navium, tanta sit celeritate completa. [2] Nec solum verba narrata sunt: obtulisti oculis nostris subito classeam silvam, domos aquatiles, exercituales pedes, qui nullo labore deficiant, sed inconcussos homines ad destinata perducant, trireme vehiculum remorum tantum numerum prodens, sed hominum facies diligenter abscondens. hoc primum instituisse legimus Argonautas. quod et armatis aptum et congruum probatur esse commerciis, ut, qui peregrinas classes optabamus aspicere, nunc mittamus aliis provinciis et terrorem pariter et decorem. [3] Ornasti rem publicam tua institutione reparatam. non habet quod nobis Graecus imputet aut Afer insultet. illud apud nos invidi vigere respiciunt, unde illi per magna pretia sua vota complebant. nunc praedictis rebus armamenta procurate, vela praecipue alas navium facientia, lignum volatile, quidam spiritus currentium carinarum, praenuntia mercium, auxilia quieta nautarum, quorum beneficio conficiunt otiosi, quod a celerrimis avibus vix probatur impleri. [4] Hoc Isis rati prima suspendit, cum per maria Harpocran filium suum audaci femina pietate perquireret. ita dum materna caritas suum desiderium festinat explere, mundi visa est ignota reserare. atque ideo, divino nobis auxilio suffragante cuius virtutis est hominum vota perficere, proximo die iduum Iuniarum ad urbem Ravennatem congregatio navium cuncta convcniat, quatenus res vicino fine gaudentes ad plenissimum perducantur effectum. [5] Sed quoniam dromonum numerum iuvante deo cupimus ampliari, si qua ligna fabricis eorum necessaria per utramque Padi ripam potuerint inveniri, nullo obsistente iubemus abscidi, quia sine praeiudicio dominorum operi tantum praesenti volumus inventa concedi. mittat Padus noster indigenas pelago naves et abies, quae fluentis amnicis nutrita surrexit, marinarum superare cumulos discat undarum. [6] Illud etiam magnopere credidimus amputandum, quod vestra fieri suggestione comperimus: ne quis in fluminibus navigeris diversis territoriis meantibus, id est in Mincio Ollio Ausere Arno Tiberi, audeat fluminum alveos piscandi studio turpissima saepe concludere, et quae sunt praesumpta, protinus auferantur. pateat amnis in navium cursus: sufficiat humano desiderio consuetis artibus delicias quaerere, non commento rustico libertatem fluminis impedire, ne, quod dici nefas est, utilitati publicae voluptas privata obstitisse videatur.
XVIII. VVILIAE V. I. COMITI PATRIMONII THEODERICUS REX.
[1] Utilitas publica sicut ad conservationem respicit omnium, ita debet perfici studio ac labore cunctorum, quia magnae laudis occasio est, si in causa communi aliquid singulariter videatur impleri. facit enim unde commendetur et reliquis, qui tamen et sibi se profuisse cognoscit. pridem igitur nos iussisse meministi, ut per domum nostram navigandi quaererentur artifices. [2] Quos deo auxiliante provisos ad Ravennatem urbem die iduum Iuniarum praecipimus incunctanter occurrere, ut adventus eorum constructioni navium opportune videatur offerri, ne res divisae generare sibi videantur aliquam tarditatem et parum sit unam perficere, nisi contingat utramque procurare. [3] Si qua etiam per ripam fluminis Padi ligna fabricandis apta dromonibus in praediis regalibus potuerint reperiri, artificibus huic operi a magnifico viro Abundantio praefecto praetorio deputatis abscidendi sit permissa licentia. volumus enim hoc exemplum a nostris praediis incohare, ut nulli gravis sit iussio, quae constringit et principem.
XVIIII. GUDINANDO SAIONI THEODERICUS REX.
[1] Maiora sibi facit credi, quisquis efficaciter iniuncta peregerit, quia indubitanter illi aliquid committitur qui optime comprobatur, et honestum suffragium est secundi iudicii documentum prionis. atque ideo ordinatione magnificorum virorum Abundantii praefecti praetorio atque VViliae comitis patrimonii ad illam provinciam te iubemus excurrere, ut tam de domo regia quam in locis aliis habitantes secundum priora praecepta provisos nautas ad urbem Ravennatem die iduum Iuniarum deo auxiliante festinare compellas, quatenus nulla tarditas tam praeclaris iussionibus afferatur. cave ergo ne te venalitas maculet aut neglectus turpis involvat et tam magnae rei supra te ruentis pondere comprimaris, si tantis ac talibus rebus impar extiteris.
XX. ALIULFO SAIONI THEODERICUS REX.
[1] Per utramque ripam Padi reperiri ligna comperimus fabricandis apta dromonibus, ideoque tibi praesenti iussione delegamus, ut secundum ordinationem magnificorum virorum Abundantii praefecti praetorio atque VViliae comitis patrimonii ad loca designata cum artificibus incunctanter accedas et, sive in domo regia seu in privata reperta fuerint, sine aliqua facies tarditate procurari, quia nulli grave credimus praebere, quod deo auxiliante pro communi utilitate praeparatur. [2] Verum ita volumus te iniuncta peragere, ut nihil ad laedendum possessorem studiose videatur inquiri, sed tantum quae sunt necessaria utilitatis nostrae causa praesumantur. non exquiratur aliqiud a domino, quod postea publico non dicatur acceptum. ligna silvestria iubemus caedi, non aliquid de alienis facultatibus violenter abscidi. talia nobis prosunt, qualia nostros gravare non possunt, quae, si causa praesens non exquireret, ille se crederet non habere. [3] In Mincio Ollio Ausere Tiberi et Arno fluminibus comperimus quosdam saepibus cursum fluminis, quantum ad navigandi studium pertinet, incidisse. quod te volumus ordinatione magnifici viri Abundantii praefecti praetorio modis omnibus amputare, nec tale aliquid permittatis quemquam ultra praesumere, sed inviolati alvei tractus navium relinquatur excursibus. scimus enim retibus, non saepibus esse piscandum. nam hinc quoque detestabilis aviditas proditur, ut sibi tantum festinet includere, quantum ad multos poterat pervenire.
XXI. CAPUANO V. S. THEODERICUS REX.
[1] Si te tironem iudicia nostra delegissent, si ad examinis trutinam venisses incognitus, monendum aestimaremus, quali te prudentia, quo decore tractares. sed omnium crederis intellegentiam habere virtutum, qui exerceri meruisti militia litterarum. aestimas enim, qua te debeas modestia continere, qui alieni negotii visus es vota peregisse. nam si te iudicis suspicio saeva tetigisset, laudando iustitiam leni ac penetrabili remedio eius animum corrigebas, obtinens suavi persuasione, quod superiori non potuisses imponere. quis ergo dubitat illa te diligere, quae constat publica voce suasisse! [2] Professa bona non habentur ambigua: nec cuiusquam adquiescit ingenium, ut quod ipse potuit emeritus prosequi, ab aliis tamquam rudis videatur edoceri. prolati documenti fidem fieri legitima voce poscebas examinans, si retinerent incorruptam scrinia veritatem. iudex nunc exhibe, quod te volebas apud alios obtinere. age, ne tua tibi obiciatur oratio, quia pondus est pudoris gravissimi propria voce convinci. sume igitur auctore deo recturam decuriarum, humanorum actuum veracissimum testem, securitatem possidentium, publicae fidei splendidissimum templum. unde tantum tibi laudis adquiritur, quantorum illic utilitas incorrupta servatur. [3] Vivat ibi perpetuis saeculis decedentium voluntas: transeant in posteros iudicia parentum: scriniis tuis servetur omnium quies. alii honores habeant et terribiles fasces: tibi humanae vitae gratissimi videntur militare custodes. ibi enim absolutiones sunt hominum, vincla causarum, catena litium, carcer furoris. de quo verius diceret vates Mantuanus: 'clauduntur litis portae, furor impius intus inclusus fremit horridus ore cruento.' decuriales igitur habita meritorum aestimatione deligito, quia non decet tantae urbis appellare quod vile est. maioris etiam natu utere, cum fuerit necesse, sententia, factus tot patribus senior, tantis tacentibus vox senatus. vide quid dignitatis acceperis, ut inter tot eloquentes viros sis dicendi primarius, quos etiam nobis profitemur esse reverendos. assume ergo concedere quae iubemus, praestare quae cedimus, ut illis aperias ianuas curiae, quos nostra electio aulam iusserit Libertatis intrare.
XXII. SENATUI URBIS ROMAE THEODERICUS REX.
[1] Licet caute semper eligendus sit qui vobis mittitur approbandus, quia ipse magis traditur examini, cuius sententia noscitur prolata pensari, illas tamen prudentibus viris sociari cupimus dignitates, quae Romanis arcibus quasi gemmae nobiles affiguntur. ubi enim dignius eloquens quam in civitate proficiat litterarum, ut ibi declaret meritum, ubi nutrivit ingenium? aptum est omne bonum locis suis et laudabilia quaeque sordescunt, nisi congrua sede potiantur. requirit pugna validas manus, desiderat navigium pectus animosum: sic scrinia vestra fidele propositum, sic curia facunda disertum. multa ergo deliberatione pensandus esse creditur, qui cottidie vestris sensibus offeratur. [2] Capuanum igitur spectabilem virum aestimatio nostra respexit, qui curiae vestrae sententiam maioris natu auctoritate facundus ediceret et senatus scrinia conscientiae puritate servaret, ut actus illos mundo celeberrimos sua reddat integritate laudandos. magnum munus est, patres conscripti, ad integritatem deligi, nec mediocriter probatur conscientia, cui est veritas commissa saeculorum. nam si praedicatur testis qui in praesenti negotio vera dixerit, qua laude censeri poterit, qui cunctis temporibus certa transmittit? sed quamvis alumni vestri habeatis cuncta notissima, iuvat magis illa repetere quae omnium consensus possit agnoscere. [3] Adest semper electo quaedam sermonum gratia, blanditur auribus, mentem trahit, utitur perspicuitate facundiae, qualem de pura, conscientia decet emanare. est enim quoddam speculum morum agentis oratio nec maius potest mentis esse testimonium quam qualitas inspecta verborum. nam ut eius propria describamus, patitur in simplicibus rebus linguae retinacula: his eo tamen terrentior cum perorat: et hoc illi ad gratiam datum est providente natura, ut quem prae foribus haesitantem videras, eloquentem in certaminibus obstupescas. [4] Illa vero memoria, quae oratorum thesaurus iure vocitatur, tanta in eum firmitate consedit, ut semel audita scripto apud eum putes esse recondita. magnum beneficium oblivionis nescire defectum: et quaedam similitudo vere caelestium est tempore decursa semper habere praesentia. quae nunc ideo declaramus, ut cognoscatis subiectorum gratas nos habere virtutes et iudicium nostrum non per casuale votum, sed per electionis studium doceamus esse conceptum. [5] His ergo, patres conscripti, Capuanum bonis dotatum a praesenti indictione decuriarum rectorem esse praecipimus, maioris etiam natu auctoritate subvehimus, ut, qui se morum cana maturitate tractavit, quod est amplissimum reverentiae genus, in vestro ordine aetatis honore gratuletur. augebit eloquentiam officio meliore ditatus, quoniam multum facundior est qui sententiam dictat quam ille qui supplicat. libertas verba nutrit, metus autem copiam frequenter intercipit. actus quoque ipse longe dissimilis, ut qui pridem assistebat etiam mediocribus humilibusque fortunis, nunc introducat vestrae curiae consulares.
XXIII. ABUNDANTIO PPO THEODERICUS REX.
[1] Tatanem saionem nostrum cum sagittariis ad illustrem virum comitem VViliarium aestimavimus esse dirigendum, ut maius sumeret robur duplicatus exercitus. ostentent invenes nostri bellis, quod in gymnasio didicere virtutis. Schola Martia mittat examina: pugnaturus ludo, qui se exercere consuevit in otio. atque ideo illustrem magnitudinem vestram eis annonas et navigia secundum consuetudinem praebere censemus, quatenus iuvante deo quo directi sunt debeant pervenire. vestrae enim sollicitudini damus nostrarum efficaciam iussionum, quia nullatenus destitui posse creditur, quod ordinationibus tuis iuvante deo incohatur.
XXIIII. EPIPHANIO V. S. CONSULARI PROVINCIAE DALMATIAE THEODERICUS REX.
[1] Iohanna Andreae quondam iugali suo successisse legis munere perhibetur, quae intestata nullis existentibus proximis luce dicitur esse privata. cuius substantia a diversis nullo legitimo iure suffultis usurpatione voluntaria suggeritur possideri, et quia caduca bona fisco nostro competere legum cauta decreverunt, ideo te praesentibus oraculis ammonemus, ut huius rei veritate discussa, si re vera, ut ad nos perlatum est, nullus ei aut testamento heres extitit aut proximitatis iure successit, fisci nostri eam facies compendiis aggregari: quando innocentiae nostrae professio est iusta compendia non neglegere, apud quem calumnia numquam locum potuit invenire. [2] Rogari enim in talibus causis, non fraudari principem decet, quia neglegentiae vitium est praesumptiones relinquere, quas iura praecipiunt amputare. si quid autem contra reppereris, quietos dominos habere patieris, quia magis illa nostra sunt patrimonia, quae a subiectis legitime possidentur.
XXV. BACAUDAE V. S. THEODERICUS REX.
[1] Fessos annos munificentia nostra corroborat, dum aetatem occiduam penuriae non facit detrimenta sentire. iuvenum siquidem virtus praesumptione laboris animatur: sola senum vita est quietis invenisse remedia. atque ideo tua supplicatione permoti designati tribunatus curam in Mediolanensi urbe diligentissime peragendam ad te decernimus pertinere ita, ut, quod est in rei publicae militia novum, donec vixeris, numquam tibi successorem tribuat cuiusquam plectenda praesumptio, quatenus in exhibendis voluptatibus officii huius cura, mansuetudinis nostrae beneficio, iugiter perfruaris, habens in utroque, quod tuam consoletur aetatem, loci commodum et laetitiam voluptatum.
XXVI. UNIVERSIS GOTHIS PER PICENUM ET SAMNIUM CONSTITUTIS THEODERICUS REX.
[1] Quamvis munificentia nostra sit omnibus ubique gratissima, multo tamen acceptiora credimus quae nostri praesentia conferuntur, quia maiora de conspectu principis populi sumunt, quam de largitate beneficia consequuntur. nam paene similis est mortuo, qui a suo dominante nescitur nec sub aliquo honore vivit, quem regis sui notitia non defendit. [2] Et ideo praesenti iussione mandamus, ut octavo iduum Iuniarum die deo auxiliante ad praesentiam nostram venire debeatis: qui sollemniter regalia dona suscipitis, si venire protinus festinatis. illud tamen necessario commonentes, ut venientium nullus provenire possit excessus, ne possessorum segetes aut prata vastetis, sed sub omni continentia properantes de custodita disciplina grata nobis esse vestra possit occursio, quia ideo exercituales gratanter subimus expensas, ut ab armatis custodiatur intacta civilitas.
XXVII. GUDUIN SAIONI THEODERICUS REX.
[1] Consuetudine liberalitatis ragiae commonemur, ut Gothis nostris debeamus sollemnia dona largiri. et ideo devotio tua millenarios provinciae Piceni et Samnii sine aliqua dilatione commoneat, ut eos, qui annis singulis nostrae mansuetudinis praemia consequuntur, pro accipiendo donativo ad comitatum faciat incunctanter occurrere, quatenus, qui bene nobis meriti fuerint, maiore munificentia gratulentur. [2] Inculpabiliter enim necesse est vivat, qui suam praesentiam novit principibus offerendam: bonos enim laus, malos querela comitatur. decet etiam nos sub hac occasione singulorum facta perquirere, ut nulli possit perire quod fecit in acie. nam si semper consuetudinarias res expectet exercitus, virtutem non potest amare neglectus. trepidus discat ad iudicem venire, qui se non meminit aliquid audacter egisse: ut melius possit hostibus violentus insurgere, qui nostrae mavult imputationis vulnera declinare.
XXVIII. CARINO V. I. THEODERICUS REX.
[1] Habent hoc gloriosum praeiudicium bonarum merita personarum, ut otio torpescere non sinantur qui probis actionibus innotescunt: et ideo tam desiderio vestro satisfacientes, quam quod vos necessarios esse credidimus, iussis praesentibus evocamus, quatenus et viris nobilibus obsequia nostra decorentur et quae utilia nobis credimus, per te expedire possimus.
XXVIIII. NEUDI V. I. THEODERICUS REX.
[1] Movit nos quidem Anduit fusa precatio, sed magis miserabiliorem reddidit virum luminis sui ademptus ornatus, quia necesse est ut amplius permoveat visa quam audita calamitas. is enim perpetua nocte superstes ad remedia nostra mutuati luminis beneficio festinavit, ut quem videre non poterat, saltem clementiae suavitate sentiret. clamat enim sibi Gudila vel Oppane incognitam suo generi condicionem servitutis imponi, cum pridem sub libertate nostros fuerit secutus exercitus. [2] Mirati sumus talem in famulatum trahi, qui a vero domino debuisset expelli. novus ambitus talem quaerere, quem possis horrere servumque dicere, cui debeas divina consideratione servire. adiciens enim huiusmodi calumnias Pitziae comitis celebratae opinionis viri sibi examinatione summotas, nunc autem infirmitatis suae mole compressum manu vindicare non posse, quae patrona fortibus probatur assistere. [3] Sed nos, quorum est proprium inter pares se dispares aequabilem iustitiam custodire, praesenti iussione decernimus, ut, si in iudicio supra memorati quondam Pitziae se probavit ingenuum, calumniantes protinus amovete: nec audeant ulterius necessitatibus alienis illudere, quos semel convictos decuerat sua vota damnare.
XXX. GUDUIN V. S. THEODERICUS REX.
[1] Quos duces eligimus, eis simul et aequitatis momenta iure delegamus, quia non tantum armis quantum iudiciis vos effici cupimus clariores. Costula igitur atque Daila cum deo propitio Gothorum nostrorum libertate laetentur, onera sibi servilia a vobis causantur iniungi, quae nec ipsos deceat perpeti nec cuiquam irrationabiliter fas sit imponi. quod si ita gestum esse cognoscis, sine aliqua dilatione facias amoveri, ne ad nos exinde ulterius querela revocetur et incipiat gravis esse animo nostro in ducem revoluta causatio, quem magis oportet talia peragere, quae nos delectet audire.
XXXI. DECORATO VIRO DEVOTO THEODERICUS REX.
[1] Thomas vir clarissimus intra Apuliam Calabriamque provincias de siliquatici titulo indictionum octavae nonae undecimae primae secundae et quintae decimae, quas ad conductionem suam pertinuisse commemorat, nonnullos maximam pecuniae quantitatem debere conqueritur. et quia utilitatem publicam diuturna non convenit ludificatione differri, ideoque devotio tua praesentia decreta suscipiens Marcum presbyterum, Andream et Simeonium vel reliquos, quos brevis subter adnexus eloquitur, servata in omnibus civilitate conveniat, ut, si eos non per calumniam, sed manifestos re vera fisco constiterit esse debitores, summam, quae rationabiliter postulatur, sine aliqua imminutione persolvant. [2] Providendum est enim, ne spiritus contumacium personarum publicis rationibus aliquod videatur afferre dispendium. qui vero minus intentata cognoscunt, ad iudicium competens te imminente conveniant, ut quod aequitati congruit, utrarumque partium allegatione recognita salvis legibus impleatur.
XXXII. BRANDILAE THEODERICUS REX.
[1] Adiit nos innumeris vicibus Patzenis repetita conquestio, qui cum esset in expeditione felicissima constitutus, a Procula coniuge tua uxorem suam asseruit trina fuisse caede laceratam, ita ut solo beneficio desperationis evaderet, cum non plagis fessa, sed iam crederetur extincta. hanc nos, si tamen vera est, in femina quam maxima mirantes audaciam, transire non patimur impunitam. [2] Atque ideo decretis te praesentibus ammonemus, ut, si factum evidenter agnoscis, delatam querimoniam, pudori tuo consulens, maritali districtione redarguas, quatenus ex eadem causa ad nos querela iusta non redeat. et legibus noveris resecari posse, quod te oportuerat domestica districtione corrigere. [3] Quod si mendacium magis petitoris accusans causam dicere fortasse volueris, summoto dilationis obstaculo ad comitatum nostrum cum supra dicta coniuge tua incunctanter occurre, exceptura aut de iniqua praesumptione vindictam aut de mulieris improbitate victoriam.
XXXIII. VVILITANCO DUCI THEODERICUS REX.
[1] Gravis est Patzenis clementiae nostrae sensibus intimata conquestio. qui se in expeditione Gallica constituto in eum Brandilam prosiluisse testatur excessum, ut uxorem eius Reginam proprio sociandam duceret esse coniugio et in iniuriam nostrorum temporum adulterium simulata matrimonii fuerit lege commissum. haec nos, si vera sunt, transire nequaquam patimur impunita. nam quando affectus tutos quis habeat, si tunc sceleri subiacebit, cum pro omnium salute pugnaverit? [2] Respicite, impudicae, gementium turturum castissimum genus: quod, si a copula sua fuerit casu intercedente divisum, perpetua se abstinentiae lege constringit: gratiam coniunctionis non repetit, quam reliquit: fidem servat, dum laudem pudoris ignoret, et moribus studere deprehenditur, quod nulla viduitatis gloriatur conversatione. [3] Mulierum se, pro dolor! vota continere nequeunt, quibus castitatem ratio persuadet, poena legis imponit, terror maritalis extorquet. perierunt profecto mores, si nec illis comparari possunt, quae ratione carentia temperantur. et ideo sublimitas tua impetitos ad suum faciat examen occurrere et rerum veritate discussa, sicut iura nostra praecipiunt, in adulteros maritorum favore resecetur, quia defensorem rei publicae redire noluerunt qui scelerata praesumptione coniuncti sunt. [4] Confundi sine dubio desideraverunt omnia, qui temptaverunt legibus inimica. sed melius est paucorum damno malorum corrigatur intentio, quia omne matrimonium, quod absit, incertum relinquitur, si in tanta reverentia sine aliquo terrore peccetur.
XXXIIII. ABUNDANTIO PPO THEODERICUS REX.
[1] Frontosum sui nominis testem frequenti nobis insinuatione suggestum est pecuniae publicae decoxisse non minimam quantitatem. quem a diversis iudicibus fecimus iusta examinatione perquiri, ne forsitan, ut assolet, eum non veritas, sed infamaret invidia. ille omnia confessus reddere se posse constituit. si ei largae praeberentur indutiae: quibus frequenter emensis immemor prommisionis suae ad constituta semper imparatus occurrit, fugere quidem nescius, sed suae sponsionis ignarus, obliviosus cum relinquitur, trepidus cum tenetur. mutat verba, variat constituta nec in una dicti sui qualitate contentus diversis imaginibus immutatur. [2] Merito chamaeleonti bestiae conferendus, quae parvorum serpentium formae consimilis aureo tantum capite et reliquis membris subalbentis prasini colore distinguitur. haec quotiens humanos aspectus incurrerit, dum ei fugiendi velocitas denegatur, nimia timiditate confusa colores suos multifaria qualitate commutat, ut modo veneta, modo blattea, modo prasina, modo possit cyanea reperiri. unde mirum est in una superficie tot diversa conspicere. [3] Quam non immerito pandiae gemmae dicimus esse consimilem, in qua unus se fulgor non potest continere: fluctuat aspectibus tremulis, dum lapis teneatur immobilis. nam quod modo videris, mox aliud ibi, si amplius intuearis, advertis: sic mutatum credis, quod neminem eripuisse cognoscis. [4] His permutationibus aestimatis mens Frontosi simillima reperitur, quae dicti sui non habet fidem, quae tot varietates continet quot verba protulerit: Protei fabulis iure sociandus, qui subito comprehensus substantiae suae formam omnimodis non habebat. nam ut celaret hominem, aut leo frendebat aut sibilabat anguis aut in undas liquidas solvebatur. [5] Et quia sic notus est, cum facies ad tuum venire iudicium, primum agito, ne promittat, caveto ne constituat, quia levissimi animi mos est polliceri facile quae non disponit implere. quicquid autem persolvere considerata aequitate potuerit, constrictus sine aliqua dilatione iam reddat, quia post tot falsitates argutiae suae reputare poterit, quod se frequenter illusisse cognoscit.
XXXV. LIVVIRIT COMITI ET AMPELIO V. I. THEODERICUS REX.
[1] Cum pro incerti temporis eventu Romanas aedes inopia facie castigata pulsaret et quamvis rare, tamen tam pulchrae civitati videretur esse foedissima, aequum iudicavimus Hispaniae triticeas illi copias exhibere, ut antiquum vectigal sub nobis felicior Roma reciperet. iussis quidem nostris viri spectabilis Marciani laude digna servivit industria: sed parum diligenter impleta sunt, quae constat optime fuisse procurata. ii enim, qui portanda susceperant, morarum taedia non ferentes destinatum frumentum in Africae partibus pro suo dicuntur vendidisse compendio. [2] Quod quamvis inultum minime transire debuisset, ut amor proprii commodi tot populorum ieiuna vota suspenderet, tamen quia nobis insitum est culpas remittere, quas possumus cauta ordinatione corrigere, Catellum et Servandum viros strenuos credidimus esse dirigendos, ut, quia naucleri ducentos octoginta solidos in triticum et in naulis septingentos quinquaginta octo solidos accepisse perhibentur, si apud vos facti veritas innotescit, in summam ratione collecta, ab eis mille triginta octo solidorum quantitas inferatur, ut, qui vindictam remisimus, damna minime sentiamus. in qua parte ita se sublimitas vestra diligenter impendat, ut et iustitiae et publicis utilitatibus satisfecisse videatur.
XXXVI. STARCEDIO V. S. THEODERICUS REX.
[1] Continuatis laboribus attritum corpus debilitatem tibi causaris attulisse membrorum, ut, qui ante bellicis fueras aptus insignibus, nunc vel ad otiosam vitam vix idoneus approberis: expetens, ut ad expeditiones felicissimas non cogaris, a quibus non voto, sed necessitate subduceris. atque ideo allegationibus tuis diutius perquisitis et ad rerum fidem deductis otium tibi non ignobile praesenti iussione largimur, quia non est ignaviae culpa, quem excusat miseranda calamitas. [2] Sed sicut tibi remissam vitam concedimus, ita te donativo praesenti auctoritate privamus, quia non est aequum, ut, cum de tuo cognoscaris idoneus, rem laborantium accipere debeas otiosus. fruere igitur secura vita a diversorum insidiis nostro munimine liberatus. nec aliquis tibi imputabit desertoris opprobrium, quando illi, quos contigerit a militia morbi causa suspendi, ex prioribus factis habendi sunt iure reverendi. nec enim dignus est a quoquam redargui, qui nostro iudicio meretur absolvi.
XXXVII. IUDAEIS MEDIOLANENSIBUS THEODERICUS REX.
[1] Libenter annuimus quae sine legum iniuria postulantur, maxima cum pro servanda civilitate nec illis sunt neganda beneficia iustitiae, qui adhuc in fide noscuntur errare. atque ideo discant rerum bonarum suavissimum saporem, ut, qui humanam iustitiam nituntur quaerere, sollicitius incipiant divina iudicia cogitare. [2] Proinde quoniam nonnullorum vos frequenter causamini praesumptione laceratos et quae ad synagogam vestram pertinent perhibetis iura rescindi, opitulabitur vobis mansuetudinis nostrae postulata tuitio, quatenus nullus ecclesiasticus, quae synagogae vestrae iure competunt, violentia intercedente pervadat nec vestris se causis importuna acerbitate permisceat, sed ut religionis cultu, ita et actuum sint conversatione discreti: hac tamen moderatione principalis auxilii beneficium concedentes, ut nec vos quod ad praefatae ecclesiae ius vel religiosas certe personas legibus pertinere constiterit, inciviliter attrectare temptetis. [3] Tricennalis autem humano generi patrona praescriptio eo, quo cunctis, vobis iure servabitur nec commodalia vos irrationabiliter praecipimus sustinere dispendia, ut hac pietatis nostrae defensione muniti petitio vestra ab illicitis se liberatam gratuletur incommodis. concedimus quidem clementiae nostrae consuetudine quae rogastis: sed quid, Iudaee, supplicans temporalem quietem quaeris, si aeternam requiem invenire non possis?
XXXVIII. UNIVERSIS POSSESSORIBUS THEODERICUS REX.
[1] Ammonet nos formarum cura praecipua, ut quae possunt noxie crescere, debeamus celerius amputare, quatenus et soliditas aquaeductus deo auxiliante incorrupta servetur et vobis leve sit opus, quod in teneris arboribus adhibetur. nam quae nunc virgulta sunt, erunt, si neglegantur, et robora. ista enim quae modo facili avulsione dirimuntur, postea vix securibus icta succumbunt. atque ideo sociata debetis properatione contendere, ut praesenti diligentia futuri laboris evadatis incommoda. haec est enim civilis eversio, sine oppugnatione discidium, aries, ut ita dixerim, fabricarum. [2] Quapropter omnem silvam, quae parietibus inimica consurgit, de Ravennati forma iubemus radicitus amputari, ut signini alvei reparata constructio talem nobis deducat liquorem, qualem potuit a fontibus suscipere puritatem. tunc erit exhibitio decora thermarum, tunc piscinae vitreis fontibus fluctuabunt: tunc erit quae diluat aqua, non inquinet, post quam lavari continuo non sit necesse. additur etiam quod, si ad potandum unda suavis influxerit, omnia nostro victui redduntur accepta, quando humanae vitae nullus cibus gratus efficitur, ubi aquarum dulcium perspicuitas non habetur. nam si lavari cupimus purissimis liquoribus, quanto magis satiari talibus festinamus? quae si nunc futura tractentur, nulli labor facit taedium, qui sumitur pro delectatione cunctorum.
XXXVIIII. AMPELIO V. I. ET LIVVIRIT V. S. THEODERICUS REX.
[1] Decet provincias regno nostro deo auxiliante subiectas legibus et bonis moribus ordinari, quia illa vita vere hominum est, quae iuris ordine continetur. nam beluarum ritus est sub casu vivere: quae dum rapiendi ambitu feruntur, inprovisa temeritate succumbunt. agrum suum denique a dumosis sentibus doctus purgat agricola, quia laus excolentis est, si agreste solum dulcissimis fructibus amoenetur. sic quies suavissima populi et dispositio tranquilla regionum praeconium probatur esse regnantum. [2] Multorum itaque querela comperimus in provincia Hispaniae, quod summum inter mortales crimen est, vitas hominum vaga praesumptione populari et levium occasione causarum subire multos interitum. sic mala pace quasi ludo corruunt, quanti vix potuissent cadere sub necessitate bellorum. dehinc non polyptychis publicis, ut moris est, sed arbitrio compulsorum suggeruntur provincialium subiacere fortunae. quod genus evidentis est praedae pro illius voluntate dare, qui ad suum commodum amplius festinat exigere. [3] Cui rei nos regali providentia succurrere cupientes sublimitatem vestram per universam Hispaniam loco muneris credidimus destinandam, ut sub ordinationis vestrae novitate inveteratae possit consuetudini nil licere. verum ut more medicorum saevioribus morbis accelerata remedia tribuamus, inde curationis nostrae fiat initium, ubi maius noscitur esse periculum. [4] Homicidii scelus legum iubemus auctoritate resecari: sed quantum vehementior poena est, tanto eius rei debet inquisitio plus haberi, ne amore vindictae innocentes videantur vitae pericula sustinere. pereant itaque soli nocentes in correctione multorum, quando et hoc pietatis genus est coercere infantiam criminis, ne iuvenescat augmentis. [5] Exigentes vero assem publicum per gravamina ponderum premere dicuntur patrimonia possessorum, ut non tam exactio quam praeda esse videatur. sed ut totius fraudis abrogetur occasio, ad libram cubiculi nostri, quae vobis in praesenti data est, universas functiones publicas iubemus inferri. quid enim tam nefarium quam praesumptoribus liceat in ipsa etiam trutinae qualitate peccare, ut quod est iustitiae proprie datum, hoc per fraudes noscatur esse corruptum? [6] Conductores domus regiae, quacumque gente sint editi, ad liquidum veritate discussa tantum decernimus solvere, quantum nostra praedia constiterit pensitare. et ne cuiquam labor suus videatur ingratus, solaria eis pro qualitate locatae rei vestra volumus aequitate constitui. non enim nostra, sed illorum rura dicenda sunt, si pro voluntate conducentis modus eveniat pensionis. [7] Transmarinorum igitur canonem, ubi non parva fraus fieri utilitatibus publicis intimatur, vos attonite iubemus exquirere atque statutum numerum pro virium qualitate definire, quia contra fraudes utile remedium est nosse quod inferant. [8] Monetarios autem, quos specialiter in usum publicum constat inventos, in privatorum didicimus transisse compendium. qua praesumptione sublata pro virium qualitate functionibus publicis applicentur. [9] Telonei quinetiam canonem nulla faciatis usurpatione confundi, sed modum rebus utillimum, quem praestare debeat, imponentes commerciandi licentiam aequabili ratione revocate, ne se tendat in vagum ambitiosa enormitas exigentium. [10] Actus praeterea Laeti, cuius conscientia summa pulsatur invidia, sub consueta nobis censemus aequitate perquiri, ut nec fraus astutis machinationibus occulatur nec innocentia falsis criminationibus ingravetur. [11] Quoscumque vero in furtivis actionibus reperitis fuisse versatos, pro fortunarum quantitate suppressam reddant vestra aestimatione pecuniam. quod si haec per alios dispersa esse constiterit, et illi nihilominus teneantur obnoxii qui scientes passi sunt in tali actione misceri: complices enim extiterunt criminis, qui non detexerunt facta raptoris. [12] Praebendarum tenor adscriptus, quem nostra diversis largitur humanitas, provincialibus suggeritur intolerabilis causa esse damnorum, quando et in species exigitur et impudenter eius pretium postulatur. detestabilis cupiditatis sunt ista documenta competentia sibi distrahere et ad exigendi impudentiam mox redire. quod nimis improbum, nimis videtur absurdum, ut et nostra constituta praetereant et tributariorum, qui fovendi sunt, videantur afflixisse substantiam. sint igitur praefixo modo contenti, sive ibidem positi, sive hinc nihilominus destinati: habeant liberum unum tantum de duobus expetere, dummodo geminata exactione fortunae alienas non debeant ingravare. [13] Exactorum quoque licentia amplius fertur a provincialibus extorqueri, quam nostro cubiculo constat inferri. quod diligenti examinatione discussum ad hunc vos modum functiones publicas revocare decernimus, quem Alarici atque Eurici temporibus constat illatas. [14] Paraveredorum itaque subvectiones exigere eos, qui habent veredos adscriptos, provincialium querela comperimus. quod nullum penitus sinatis praesumere, quando per turpissimos quaestus et possessor atteritur et commeantium celeritas impeditur. [15] Vilicorum quoque genus, quod ad damnosam tuitionem queruntur inventum, tam de privata possessione quam publica funditus volumus amoveri, quia non est defensio, quae praestatur invitis: suspectum est quod patiuntur nolentes. nam hoc est re vera beneficium, si sine murmure feratur acceptum. servitia igitur quae Gothis in civitate positis superflue praestabantur, docernimus amoveri. non enim decet ab ingenuis famulatum quaerere, quos misimus pro libertate pugnare.
XL. CYPRIANO COMITI SACRARUM THEODERICUS REX.
[1] Quamvis ultra desideria supplicum frequenter nos praestitisse beneficia gaudeamus et, quod est difficillimum, humanae ambitionis interdum vota superemus, haec tamen libentius amplectimur, quae nos merito fecisse gloriamur. diu quippe trutinandus est, cui traduntur examina, talisque debet a principe deligi, qualis ab ipsa potest lege dictari. gemmarum divites venae auri fulgore pretiantur et gratiam pulchritudinis capiunt, quia nulla degeneri vicinitate sordescunt. [2] Sic bone merita splendidis dignitatibus sociata alternis praeconiis adiuvantur et unius rei facies de adiuncta venustate pulchrescit: non enim de te aliquid redemptae laudi aut loquaci famae credidimus, qui nobis spectantibus saepe placuisti. interpellantium siquidem confuses querelas distincta nimis ac lucida relatione narrabas, et qui proprios dolores expromere non poterant, tuis commendati allegationibus obtinebant, et ne favoris alicuius putaretur excessus, desideria supplicum ipsis praesentibus intimabas. [3] Ori tuo altercantium desideria convenerunt et, quod difficillimum gratiae genus est, alternae parti indiscreta laude placuisti, quae res ipsos oratores quoque postponit. nam cum illis sit propositum diu tractata unius partis vota dicere, tibi semper necesse fuit repentinum negotium utroque latere declarare. additur etiam regalis praesentiae geniatissimum pondus, sub quo te ita facile contigit expeditum, ut quod illi vix possunt artificiosis schematibus a iudicibus obtinere, tu probareris a principe puris allegationibus impetrare. [4] Erat nimirum serenitatis nostrae in bonum publicum parata sententia, quia nullam tarditatem in cognoscendo negotio sustinebat. mox enim a te narrata causa conspecta est, et cur tardaret negotii finis, cum tu suggestionem lucida brevitate concluderes? didicisti, ut credimus, iudicare nostris serviendo iudiciis: ita, quod efficacissimum discipulatus genus est, agendo potius instructus es quam legendo. [5] Talibus igitur institutis edoctus Eoae sumpsisti legationis officium, missus ad summae quidem peritiae viros: sed nulla inter eos confusus es trepidatione, quia nihil tibi post nos potuit esse mirabile. instructus enim trifariis linguis non tibi Graecia quod novum ostentaret invenit nec ipsa, qua nimium praevalet, te transcendit argutia. [6] Accessit meritis tuis cunctis laudibus pretiosior fides, quam divina diligunt, mortalia venerantur. nam inter mundi fluctuantes procellas unde se humana fragilitas contineret, si nostris actibus mentis firmitas non adesset? haec inter socios amicitiam servat, haec dominis pura integritate famulatur, haec supernae maiestati reverentiam piae credulitatis impendit et, si beneficium tantae rei latius quaeras, incommutabilis fidei est omne quod bene vivitur. [7] Sume igitur per indictionem tertiam sacrarum largitionum deo propitio dignitatem. utere congruis tuis natalibus institutis. meruisti hactenus, ut honorum fastigia cederemus: age nunc, ut tibi gratiae nostrae celsiora nihilominus conferamus.
XLI. SENATUI URBIS ROMAE THEODERICUS REX.
[1] Licet candidatos vobis frequenter genuerit munificentia principalis et fecunda indulgentia nostra vobis altera sit natura, habetis nunc profecto virum, quem et nos elegisse deceat et vos suscepisse conveniat. cui sicut fortunatum fuit a nobis erigi, ita laudabile erit vestro coetui honorum lege sociari. hoc tamen curiae felicius provenit, quod nobis et impolitus tiro militat, illa vero non recipit nisi qui iam dignus honoribus potuerit inveniri. [2] Convenienter ergo ordo vester aestimatur eximius, qui semper est de probatissimis congregatus. non enim illic profanis reseratur introitus, sed tales illuc permittuntur accedere, quales inde etiam cernuntur exire. suscipite itaque collegam, quem palatia nostra longa examinatione probaverunt: qui regiis ita intrepidus militavit affatibus, ut iussa nostra saepe nobis spectantibus atque laudantibus explicaret. [3] Cognoscitis profecto quae loquimur. quis enim vestrorum a Cypriani devotione summotus est? nam qui solacia eius petiit, mox beneficia nostra suscepit. obtinuit ille saepius in vectationibus nostris, quod in consistoriis agi solebat antiquis. si quando enim relevare libuit animum rei publicae cura fatigatum, equina exercitia petebamus, ut ipsa varietate rerum soliditas se corporis vigorque recrearet. tunc nobis causas multiplices relator delectabilis ingerebat eratque eius infastidita suggestio sub iudicis animo taedioso. [4] Ita dum causas praestandi benignus artifex ingerebat, reficiebatur animus beneficiorum aviditate succensus. his igitur adhaesit obsequiis candidatus, qui sic militavit animo nostro, ut nulla eum gravaret offensio. irascebamur saepe causis improbis, nec tamen displicere poterat lingua relatoris: damnabamus interdum negotium, cuius placebat assertor: et impetum nostri animi frequenter sustinuit, qui gratiae momenta possedit. [5] Gloriatur etiam non extrema luce natalium. nam pater huic, sicut meministis, Opilio fuit, vir abiectis quidem temporibus, ad excubias tamen palatinas electus. qui multo amplius crescere potuit, nisi fides eius sub avidissima remuneratoris sterilitate iacuisset. quid enim conferre poterat tenuis donator? qui si tamen non ditavit, innotuit, quia magnae abundantia laudis est in penuria rei publicae vel mediocria munera meruisse. [6] Vicit iste maiores suos felicitate saeculorum et, quod amplius evectus est, nostris est temporibus applicandum. talis quippe est in subiectis mensura provectuum, qualis fuerit et distantia dominorum. quapropter, patres conscripti, praedictum Cyprianum suis meritis et natalium splendore fulgentem ad sacrarum largitionum culmen eveximus, ut et vester augeatur numerus et incitetur devotio servientum. aestimate, reverentissimi patres, quid de vestro ordine senserimus, quando eos, quos vobis aggregandos credimus, multiplici allegatione praedicamus.
XLII. MAXIMO V. I. CONSULI THEODERICUS REX.
[1] Si consularem munificentiam provocant, qui peruncta corporum flexibilitate luctantur: si organo canentibus redditur vicissitudo praemiorum: si venit ad pretium delectabilis cantilena: quo munere venator explendus est, qui ut spectantibus placeat, suis mortibus elaborat? voluptatem praestat sanguine suo et infelici sorte constrictus festinat populo placere, qui eum non optat evadere. actus detestabilis, certamen infelix cum feris velle contendere, quas fortiores se non dubitat invenire. sola est ergo in fallendo praesumptio, unicum in deceptione solacium. [2] Qui si feram non mereatur effugere, interdum nec sepulturam poterit invenire: adhuc superstite homine perit corpus et antequam cadaver efficiatur, truculenter absumitur. captus esca fit hosti suo, et illum, pro dolor! satiat quem se perimere posse suspirat. spectaculum tantum fabricis clarum, sed actione deterrimum, in honore Scythicae Dianae repertum, quae sanguinis effusione gaudebat. [3] O miserae deceptionis errorem illam desiderasse colere, quae hominum morte placabatur! primum sibi per lucos et silvas agrestium populorum vota et venationibus dedita hanc triplicem deam falsa imaginatione finxerunt, ipsam in caelo Lunam, ipsam in silvis dominam, ipsam apud inferos Proserpinam esse firmantes. sed solum Erebi potentem non improbe forsitan aestimarunt, quando tali falsitate decepti in profundas vivi tenebras cum suis erroribus intraverunt. [4] Hunc ludum crudelem, sanguinariam voluptatem, impiam religionem, humanam, ut ita dixerim, feritatem Athenienses primum ad civitatis suae perduxere culturam, iustitia permittente divina, ut ad irrisionem spectaculi perveniret, quod falsae religionis ambitus invenisset. [5] Hoc Titi potentia principalis, divitiarum profuso flumine, cogitavit aedificium fieri, unde caput urbium potuisset. et cum theatrum, quod est hemisphaerium, Graece dicatur, amphitheatrum quasi in unum iuncta duo visoria recte constat esse nominatum: ovi specie eius harenam concludens, ut et currentibus aptum daretur spatium et spectantes omnia facilius viderent, dum quaedam prolixa rotunditas universa collegerat. [6] Itur ergo ad talia, quae refugere deberet humanitas. primus fragili ligno confisus currit ad ora beluarum et illud, quod cupit evadere, magno inpetu videtur appetere. pari in se cursu festinant et praedator et praeda nec aliter tutus esse potest, nisi huic, quem vitare cupit, occurrerit. tunc in aere saltu corporis elevato quasi vestes levissimae supinata membra iaciuntur et quidam arcus corporeus supra beluam libratus, dum moras discedendi facit, sub ipso velocitas ferina discedit. [7] Sic accidit, ut ille magis possit mitior videri, qui probatur illudi: alter angulis in quadrifaria mundi distributione conpositis rotabili facilitate praesumens non discedendo fugit, non se longius faciendo discedit, sequitur insequentem, poplitibus se reddens proximum, ut ora vitet ursorum: ille in tenuen regulam ventre suspensus invitat exitiabilem feram et nisi periclitatus fuerit, nil unde vivere possit adquirit: [8] alter se gestabili muro cannarum contra saevissimum animal, ericii exemplo, receptatus includit, qui subito in tergus suum refugiens intra se collectus absconditur et cum nusquam discesserit, eius corpusculum non videtur. nam sicut ille veniente contrario revolutus in sphaeram naturalibus defensatur aculeis, sic iste consutili crate praecinctus munitior redditur fragilitate cannarum. [9] Alii tribus ut ita dixerim dispositis ostiolis paratam in se rabiem provocare praesumunt, in patenti area cancellosis se postibus occulentes, modo facies, modo terga monstrantes, ut mirum sit evadere quos ita respicis per leonum ungues dentesque volitare. [10] Alter labenti rota feris offertur: eadem alter erigitur, ut periculis auferatur. sic haec machina ad infidi mundi formata qualitatem istos spe refovet, illos timore discruciat: omnibus tamen vicissim, ut decipere possit, arridet. [11] Longum est per tot periculorum casus sermonibus evagari. sed apte iungendum est, quod sit de inferis Mantuanus: quis scelerum comprehendere formas, quis omnia poenarum percurrere nomina possit? sed vobis, quibus necesse est talia populis exhibere, largitate manus fundite praemia, ut haec miseris faciatis esse votiva. alioquin violenta conpulsio est sollemnia dona subtrahere et mortes detestabiles imperare. [12] Et ideo quicquid in longam consuetudinem antiqua liberalitate pervenit, sine aliqua dilatione concedite supplicanti, quia homicidii reatus est ills esse tenacem, quos editio vestra invitavit ad mortem. heu mundi error dolendus! si esset ullus aequitatis intuitus, tantae divitiae pro vita mortalium deberent dari, quantae in mortes hominum videntur effundi.
XLIII. TRANSIMUNDO REGI VVANDALORUM THEODERICUS REX.
[1] Quamvis a diversis regibus expetiti pro solidanda concordia aut neptes dedimus aut filias deo nobis inspirante coniunximus, nulli tamen aestimamus nos aliquid simile contulisse, quam quod germanam nostram, generis Hamali singulare praeconium, vestrum fecimus esse coniugium: feminam prudentiae vestrae parem, quae non tantum reverenda regno, quantum mirabilis possit esse consilio. [2] Sed stupeo vos his beneficiis obligatos Gesalecum, qui nostris inimicis, dum a nobis foveretur, adiunctus est, in vestram defensionem sic fuisse susceptum, ut qui ad vos viribus destitutus privatusque fortunis venerat, subita pecuniae ubertate conpletus ad gentes exteras probetur esse transmissus: qui quamvis deo iuvante laedere nihil possit, tamen animum vestrae cogitationis aperuit. [3] Quid expectent extraneorum iura, si sic meretur affinitas? nam si causa misericordiae susceptus est in regno vestro, teneri debuit: si nostri propter expulsus est, non oportuerat cum divitiis ad aliena regna transmitti, quae ne vobis redderentur infesta, nostra fecerunt absolute certamina. ubi est, quod tanta lectione saginatus alios solebas docere de moribus? hoc si voluisses cum sorore nostra tractare, utique vobis non potuisset accidere, quia nec fratrem permiserat laedi nec maritum fecerat in rebus talibus inveniri. [4] Atque ideo per illum et illum legatos nostros salutantes honorificentia conpetenti petimus, ut hanc iniustitiam deliberatio vestra pertractet, ne parentum nostrorum animus causis evidentibus excitatus cogitet aliquid temptare quod pacem videatur irrumpere. graviter siquidem dolet iniuria, quae contigerit insperata et si inde proveniat dolus, unde credebatur auxilium. quaedam vero per harum portitores verbo vobis insinuanda commisimus, ut aestimantes omnia, quid fieri in tanta causa oporteat, providentia vestra reponat, quia non est leve prudentes viros in pacis constituta peccare.
XLIIII. TRANSIMUNDO REGI VVANDALORUM THEODERICUS REX.
[1] Ostendisti, prudentissime regum, post erroris eventum sapientibus subvenire posse consilium nec pertinaciae vitium vos amare, quod brutis hominibus videtur accidere. obligastis animum meum tanta vos in melius celeritate mutando. nam cum rex satisfacit, quaelibet dura dissolvit, quia sic est in principibus humilitas gloriosa, quemadmodum in mediocribus odiosa potest esse iactantia. [2] Nuper vobis obiecimus Gesaleci quondam regis dolosa meditatione discessum: sed vos nobilitatis vestrae memores et honoris actum rei nobis sub veritate declarastis. unde non fuit sic vituperabile hominem pravis suspicionibus locum dedisse, quantum gloriosum est dominantem tam celerrime se potuisse purgare. ille enim, qui minus poterat cogi, animae non passus est arcana violare. [3] Cui laudi vicissitudinem, in qua possumus parte, reddentes sincerem purgationem pura mente suscepimus. sed auri transmissi munera non tenemus, ut et ipsi intellegatis causam per iustitiam fuisse motam, quam nulla potuit finire venalitas. fecimus utrique regalia: sic nos superavimus tyrannicam cupiditatem, sicut et vos vicisse constat errorem. redeant ad cubiculum vestrum munera, quorum tantum oblatio videtur esse gratissima. neglegatur aurum, ubi electum est conscientiae praemium: patiatur aliquando repulsam, quod semper avaris regibus imperabat. eat nunc actus isto per gentes carum parentem non excusasse culpam et laesos animos respuisse pecuniam. [4] Ita, quod per bella solebat quaeri, amoris studio declaratum est potuisse contemni. intellegant parentes tales fuisse qui studio avaritiae causas sibi nequiverint excitare. omnia siquidem superavit affectus: tunc coepit petitio magis desinere, quando pulsatus obiecta non passus est abnegare. recipite igitur munera sensibus suscepta, non manibus. suavius nobis fuit ista reddere quam multo grandia suscepisse. estote nunc ad similia cauti, ad ventura solliciti: quia instructus redditur animus in futuris, quando praeteritorum commonetur exemplis. quapropter illo et illo legatis vestris redeuntibus plenissime reddimus salutationis affectum, optantes ut sospitatem vestram divina concedant, cuius nobis animos validissime cognoscimus esse sociatos.
Cassiodorus | Christian Latin | The Latin Library | The Classics Page |