LIBER UNDECIMUS
PRAEFATIO CHARTARUM PRAEFECTURAE.
[1] Praefationis auxilium ex contrarietate plerumque nascitur, actionum, quando illud opitulatur scriptori, quod potuit impedire cogitanti. quae res etsi laudes adimit, clementer tamen veniam tractata concedit, quia quod constat otiosos debere, nemo potest occupatos exigere. quapropter administrator amplissimus si vacasse credatur, obprobrium est, cuius etiam secretum dicitur, quod tumultuosis actionibus verberatur. sed vix nobis aliquid praestabit ad effectum ducta probatio, quando et occupati fuisse credimur et male scribere minime debuisse iudicamur. [2] Nam multo satius est vitiosa tenebris occulere quam culpanda praesumpta inportunitate vulgare. verum hoc mihi obicere poterit otiosus, si verbum improvida celeritate proieci, si sensum de medio sumptum non ornaverim venustate sermonum, si praecepto veterum non reddiderim propria personarum: occupatus autem, qui rapitur diversitate causarum, cui iugiter incumbit responsum reddere et alteri expedienda dictare, non me addicere poterit, qui se in talibus periclitatum esse cognoscit. [3] Facile enim absolutor est alieni conscius sui: neque enim semper in illis valemus, quae interdum posse iudicamur. argutum inventum laetum fundit ingenium: tepentia dicta mens concipit occupata. aliquando acutum iugiter decet esse compositum, quia dicendi ars in nostra sita potestate cognoscitur, alacritas mentis divinis tantum muneribus applicatur. [4] Remanet itaque ad excusandum brevitas insperata librorum, quam nemo purgat diutius nisi qui bene creditur esse dicturus. sed ne quis forsitan possit offendi, quod in praetoriano culmine constitutus sic omnimodis actioso pauca dictaverim, accipiat viri prudentissimi Felicis praesumptione factum, cuius participatus sum in omni causa consilium. [5] Etenim vir primum est morum sinceritate defaecatus, scientia iuris eximius, verborum proprietate distinctus, senilis iuvenis, altercator suavis, mensuratus eloquens: qui necessitates publicas eleganter implendo ad favorabilem opinionem suo potius labore perduxit. alioquin tantis causarum molibus oneratus aut impar esse potui aut forte arrogans inveniri. sed melius, quod eius fatigatione recreatus sic regalibus curis affui, ut non potuissem in arduis rebus deficiens approbari. [6] Duos itaque libellos dictationum mearum de praefecturae actione subiunxi, ut qui decem libris ore regio sum locutus, ex persona propria non haberer incognitus, quia nimis absurdum est in adepta dignitate conticescere, qui pro aliis videbamur plura dixisse. [7] Sed postquam duodecim libris opusculum nostrum desiderato fine concluseram, de animae substantia vel de virtutibus eius amici me disserere coegerunt, ut per quam multa diximus, de ipsa quoque dicere videremur. [8] Modo parcite diserti, favete potius inchoantes: nam si nihil mereor eloquentiae munere, considerandus sum potius ex officiosissimo labore, qui tantis rei publicae necessitatibus occupatus sic vacare potui sub urentibus curis, si me gloriari contigisset fluminibus Tullianis. nam ipse quoque fons eloquentiae cum dicere peteretur, fertur excusasse se, quod pridie non legisset. quid iam aliis accidere poterit, si tanta laus facundiae auctorum visa est beneficia postulare? aegrescit profecto ingenium, nisi iugi lectione reparetur. cito expenduntur horrea, quae assidua non fuerint adiectione fulcita. [9] Thesaurus ipse quam facile profunditur, si nullis iterum pecuniis compleatur. sic humanus sensus, cum alieno non farcitur invento, cito potest attenuari de proprio. si quid autem in nobis redolet, studiorum flos est, quod nihilominus marcidum redditur, si a matre lectione carpatur. illic enim potest esse laetissimum, unde docetur et natum, quando omnia in origine sua plenissime vivunt, quae necdum a naturalibus sinibus auferuntur. proinde veniae magna pars est, si scribimus non vacantes, si legimur non legentes. sed iam removeamur ab excusationis voto, ne magis offendat nimis affectata defensio.
I. SENATUI URBIS ROMAE SENATOR PPO.
[1] Commendatis mihi, patres conscripti, provectum meum, si vobis intellego fuisse votivum: credo enim evenisse prosperrime quod tot felices constat optasse. desideria quippe vestra bonorum omnium probantur auspicia, quando nemo potest talium favore suscipi, nisi quem divinitas praecepit augeri. mutuamini ergo gratiam, ut exigatis obsequium. natura rerum est amare collegam. laudes quin immo vestras extollitis, si honorem qui Senatori datus est erigatis. [2] Sollicitudo patrum ad publicas me utilitates instanter impellat, ut vestro magis imputetur praeconio, cum tali meruero placere solacio. secunda mihi est cura vobis me commendare post principes, quia illud vos amare confidimus, quod et rerum dominos iubere sentimus: primum, ut hoc putemus utile quod honestum, ut nostros actus quasi pedisequa semper iustitia comitetur et quod a continenti principe non emimus, nulli turpiter venditemus. [3] Audistis, principes viri, quae rerum pondera praedicatus exceperim. supra vires exigitur, qui dignitatis culmina laudatur ingressus. haec non audemus falsa dicere, sed confitemur esse potiora: nam talia iudicia non invenerunt merita, sed fecerunt: neque enim nos inde iactamus, qui intellegimus dominos nostros humilia voluisse sustollere, ne videantur inmeritis tam ingentia praestitisse. rapiunt nos praedicandi temporis bona et velut longa ariditate sitientes ad haustum dulcissimi saporis invitant. [4] O saeculi beata fortuna! sub principe feriato matris regnat affectio, per quam totum sic peragitur, ut generalis nos tegere caritas sentiatur. huic gloriosum praestat obsequium cui omnia serviunt et mirabili temperamento concordiae, antequam possit populos regere, suis iam coepit moribus imperare. hoc est profecto difficillimum regnandi genus exercere iuvenem in suis sensibus principatum. rarum omnino bonum est dominum triumphare de moribus et hoc consequi in florida aetate, ad quod vix creditur cana modestia pervenire. [5] Gaudeamus, patres conscripti, et supernae maiestati gratias supplici devotione referamus, quando nulla erit accessu temporis difficilis clementia nostro principi, qui in annis puerilibus didicit servire pietati. sed hoc miraculum utriusque moribus demus: nam tantus est genius maternus, cui etiam iure princeps servire debuisset extraneus. [6] Hanc enim dignissime omnia regna venerantur, quam videre reverentia est, loquentem audire miraculum. qua enim lingua non probatur esse doctissima? Atticae facundiae claritate diserta est: Romani eloquii pompa resplendet: nativi sermonis ubertate gloriatur: excellit cunctos in propriis, cum sit aequaliter ubique mirabilis. nam si vernaculam linguam bene nosse prudentis est, quid de tali sapientia poterit aestimari, quae tot genera eloquii inoffensa exercitatione custodit? [7] Hinc venit diversis nationibus necessarium magnumque praesidium, quod apud aures prudentissimae dominae nullus eget interprete. non enim aut legatus moram aut interpellans aliquam sustinet de mediatoris tarditate iacturam, quando uterque et genuinis verbis auditur et patriotica responsione componitur. iungitur his rebus quasi diadema eximium inpretiabilis notitia litterarum, per quam, dum veterum prudentia discitur, regalis dignitas semper augetur. [8] Sed cum tanta gaudeat perfectione linguarum, in actu publico sic tacita est, ut credatur otiosa. paucis litigia nodosa dissolvit: bella ferventia sub quiete disponit, silentiose geritur publicum bonum. non audis praedici quod palam videtur assumi et temperamento mirabili dissimulando peragit quod adcelerandum esse cognoscit. [9] Quid tale antiquitas honora promeruit? Placidiam mundi opinione celebratam, aliquorum principum prosapia gloriosam purpurato filio studuisse percepimus, cuius dum remisse administrat imperium, indecenter cognoscitur imminutum. nurum denique sibi amissione Illyrici comparavit factaque est coniunctio regnantis divisio dolenda provinciis. militem quoque nimia quiete dissolvit. pertulit a matre protectus quod vix pati potuit destitutus. [10] Sub hac autem domina, quae tot reges habuit quot parentes, iuvante deo, noster exercitus terret externos: qui provida dispositione libratus nec assiduis bellis adteritur nec iterum longa pace mollitur. in ipsis quoque primordiis, quando semper novitas incerta temptatur, contra Orientis principis votum Romanum fecit esse Danuvium. [11] Notum est quae pertulerint invasores: quae ideo praetermittenda diiudico, ne genius socialis principis verecundiam sustineat perditoris. quid enim de nostris partibus senserit, hinc datur intellegi, quando pacem contulit laesus, quam aliis concedere noluit exoratus. additur quod tantis nos legationibus tam raro requisitus ornavit et singularis illa potentia, ut Italicos dominos erigeret, reverentiam Eoi culminis inclinavit. [12] Franci etiam, tot barbarorum victoriis praepotentes, quam ingenti expeditione turbati sunt? lacessiti metuerunt cum nostris inire certamen qui praecipiti saltu proelia semper gentibus intulerunt. sed quamvis superba natio declinaverit conflictum, vitare tamen proprii regis nequivit interitum. nam Theodericus ille diu potenti nomine gloriatus in triumphum principum nostrorum langoris potius pugna superatus occubuit: ordinatione credo divina, ne nos aut affinium bella polluerent aut iuste productus exercitus vindictam aliquam non haberet. macte procinctus Gothorum omni felicitate iucundior, qui hostem regalem capite caedis et nobis nec unius ultimi fata subducis. [13] Burgundio quin etiam ut sua reciperet, devotus effectus est, reddens se totus, dum accepisset exiguum. elegit quippe integer oboedire quam imminutus obsistere: tutius tunc defendit regnum, quando arma deposuit. recuperavit enim prece quod amisit in acie. beatam te, domina, laude multiplici, cui divino beneficio necessitas tollitur cuncta certaminis, quando adversos rei publicae aut caelesti felicitate vincis aut tuis imperiis spontanea largitate coniungis. [14] Exultate, Gothi pariter ac Romani: dignum miraculum, quod omnes loquantur. ecce praestante deo felix domina quod habet eximium uterque sexus, implevit: nam et gloriosum regem nobis edidit et latissimum imperium animi fortitudine vindicavit. [15] Haec quantum ad arma pertinent, utcumque referuntur: nam si pietatis eius atria velimus intrare, vix nobis poterunt centum linguae centumque ora sufficere: cui par est quidem aequitas et voluntas, sed maior benignitas quam potestas. dicamus igitur parva de magnis, pauca de plurimis. scitis quanta bona nostro ordini caelesti benignitate largita est: nihil est dubium, ubi est testis senatus. afflictos statu meliore restituit, illaesos sublimavit honoribus et singillatim bona tribuit, quos sub universali munimine custodivit. [16] Ea quae asserimus iam creverunt. respicite namque patricium Liberium praefectum etiam Galliarum, exercitualem virum, communione gratissimum, meritis clarum, forma conspicuum, sed vulneribus pulchriorem, laborum suorum munera consecutum, ut nec praefecturam, quam bene gessit, amitteret et eximium virum honor geminatus ornaret: confessus meritum, cui solus non sufficit ad praemium. accepit enim et praesentaneam dignitatem, ne de re publica bene meritus diu absens putaretur ingratus. [17] O admiranda benivolentia dominorum, quae in tantum extulit praedictum virum, ut donatis fascibus et patrimonium iudicaret addendum: quod sic ab universis gratanter exceptum est, ut in munere eius cuncti se potius crederent esse ditatos, quando quicquid digno ceditur, hoc multis sine dubio collatum esse sentitur. quid ergo de animi firmitate loquar, quae vicit et philosophos valde praedicatos? procedit enim ex ore dominae beneficus sermo et manens sub securitate promissio. [18] Non sunt nobis, patres conscripti, minus probata quae loquimur: verus testis est, qui laudat expertus. cognovistis enim quae contra me vota conflixerunt: non aurum, non magnae valuere preces: temptata sunt universa, ut probaretur sapientissimae dominae gloriosa constantia. [19] Ordo flagitat dictionis Augustarum veterum pompam moderna comparatione excutere. sed quemadmodum illi sufficere poterunt exempla feminea, cui virorum laus cedit universa? hanc si parentum cohors illa regalis aspiceret, tamquam in speculum purissimum sua praeconia mox videret. enituit enim Hamalus felicitate, Ostrogotha patientia, Athala mansuetudine, VVinitarius aequitate, Unimundus forma, Thorismuth castitate, VValamer fide, Theudimer pietate, sapientia, ut iam vidistis, inclitus pater. cognoscerent hic profecto universi singillatim propria, sed feliciter faterentur esse superata, quando unius praeconium cum turba se iure non potest aequare virtutum. [20] Aestimate quale eis esset de tali herede gaudium, quae merita potuit transire cunctorum. quaeratis forsitan sequestratim principis bona: abunde praedicat subolem, qui eius laudat auctorem. deinde retinetis facundissimi Symmachi eximium dictum: 'specto feliciter virtutis eius augmenta, qui differo laudare principia'. subvenite, patres conscripti, et agendo pro me communibus dominis gratias debitum meum vestra satisfactione persolvite: nam sicut unus satiare non valet omnium vota, ita multi unius possunt complere disposita.
II. IOHANNI PAPAE SENATOR PPO.
[1] Supplicandum vobis est, beatissime pater, ut laetitiam quam per vos deo largiente percepimus, custodiri nobis vestris orationibus sentiamus. quis enim dubitet prosperitatem nostram vestris meritis applicandam, quando honorem adipiscimur, qui a domino diligi non meremur, et permutatione officii bona recipimus, dum talia non agamus? ecclesiasticis siquidem ieiuniis fames est exclusa popularis: decoris lacrimis tristitia foeda discessit et per sanctos viros acceleratum est, ne traheret diutius quod gravabat. [2] Et ideo salutans officiositate, qua dignum est, precor ut vivacius oretis pro salute regnantium, quatenus eorum vitam caelestis princeps faciat esse longaevam, Romanae rei publicae hostes imminuat, tempora tranquilla concedat: deinde, quod ornat pacem, necessariam nobis copiam de abundantiae suae horreis largiatur: mihique filio vestro intellegentiae sensus aperiat, ut quae vere sunt utilia, sequar, quae vitanda, refugiam. [3] Vigor ille rationabilis animae nobis consilium praestet: facies veritatis albescat, ne mentem nostram innubilet caligo corporea: sequamur quod intus est, ne foris a nobis simus: instruat quod de vera sapientia sapit: illuminet quod caelesti claritate resplendet. talem denique iudicem publicus actus excipiat, qualem filium catholica mittit ecclesia. in suis nos etiam muneribus virtus sancta custodiat, quia graviores insidias antiqui adversarii tunc subimus, quando eius dona suscipimus. [4] Nolite in me tantum reicere civitatis illius curam, quae potius vestra laude secura est. vos enim speculatores Christiano populo praesidetis: vos patris nomine universa diligitis. securitas ergo plebis ad vestram respicit famam, cui divinitus est commissa custodia. quapropter nos decet cogitare aliqua, sed vos omnia. pascitis quidem spiritaliter commissum vobis gregem: tamen nec ista potestis neglegere, quae corporis videntur substantiam continere. nam sicut homo constat ex dualitate, ita boni patris est utraque refovere. primum penuriam temporis, quam delicta promerentur, orationibus sanctis amovere. si quid tamen, quod absit, acciderit, tunc bene necessitas excluditur, quando contra eam sub ubertate tractatur. [5] Monete me quae sunt gerenda sollicite. bene agere vel correptus exopto, quia difficilius errat ovis, quae voces desiderat audire pastoris nec facile efficitur vitiosus, cui ammonitor insistit assiduus. sum quidem iudex Palatinus, sed vester non desinam esse discipulus: nam tunc ista recte gerimus, si a vestris regulis minime discedamus. sed cum me a vobis desiderem et moneri consiliis et orationibus adiuvari, iam vobis est applicandum, si quid in me fuerit aliter quam optabatur inventum. [6] Sedes illa toto orbe mirabilis proprios tegat affectione cultores, quae licet generalis mundo sit praestita, nobis etiam cognoscitur et localiter attributa. tenemus aliquid sanctorum apostolorum proprium, si peccatis dividentibus non reddatur alienum, quando confessiones illas, quas videre universitas appetit, Roma felicior in suis sinibus habere promeruit. [7] Nihil ergo timemus talibus patronis, si oratio non desistat antistitis. arduum est quidem multorum desideriis satisfacere, sed novit divinitas magna praestare. ipsa retundat invidos: ipsa nobis faciat cives caelesti aspiratione gratissimos et supplicationibus vestris tempora tribuat, quibus superna gratia praedicetur indulta.
III. DIVERSIS EPISCOPIS SENATOR PPO.
[1] Corporalium patrum naturalis mos est de filiorum provectione gaudere, dum eorum institutionibus applicatur quicquid laudis in clara prole conceditur. vos autem spiritales parentes, qui auctorem rerum illuminata mente conspicitis, pro me sanctae trinitati sedulo subplicate, ut splendere laetum faciat in medio positum candelabrum, quatenus nec mihi interior desit visus et de me aliis pandatur aspectus. [2] Numquid proderit iudicem aliis esse perspicuum, si sibi potius reddatur obscurus? dignitatem conscientiae donet, qui tribunalia praestare dignatus est. faciat inoffensum iudicem, ne damnet errantem. sit nobis prosperrime praesens, ut infausta vitia reddantur absentia. amorem suum tribuat, ut peccandi ambitum miseratus excludat. [3] Quapropter, animae veri parentes, affectuosa et probabili petitione vos deprecor, ut indicto ieiunio domino supplicetis, qui vitam principum nostrorum florenti regno protendat, hostes rei publicae defensor imminuat, donet quieta tempora et ad laudem sui nominis copiosa faciatque rerum omnium tranquillitate, ut me vobis reddere dignetur amabilem. [4] Sed quo facilius vestra quoque exaudiatur oratio, estote circa eos quos destinamus attenti. quod nescimus, nobis non debet imputari. actus eorum testimonia vestra prosequantur, ut aut laudatus gratiam aut accusatus apud nos invenire possit offensam. neque enim nobis imputare poterunt, si delinquunt, quando non iubentur male dare, ut perperam cogantur accipere. [5] Orfanis viduisque contra saevos impetus deo placita praestate solacia, ita tamen, ne, quod accidit per nimiam pietatem, dum miseris subvenire quaeritis, locum legibus auferatis. nam si aliquid offendit forte districtum, talia date cunctis monita, ut iura possitis reddere feriata. excludite, sanctissimi, inter immundos spiritus implacabiles vitiorum furores, violentiam temperate, avaritiam depellite, furta removete, depopulatricem humani generis luxuriem a vestro populo segregate. sic auctorem iniquitatis efficaciter vincitis, si eius persuasiones de humanis cordibus auferatis. [6] Episcopus doceat, ne iudex possit invenire quod puniat. administratio vobis innocentiae data est. nam si praedicatio vestra non desinat, necesse est ut poenalis actio conquiescat. et ideo dignitatem meam in omni vobis parte commendo, quatenus actus nostri sanctorum orationibus adiuventur, qui minus in humana potestate praesumimus. [7] Familiariter etiam mihi suadete quod iustum est. non sum callidus abiurator: quod generaliter debeo, incoactus exolvo. dependo etiam sanctitati vestrae honorificae salutationis officium textumque epistulae affectuoso fine concludo, ut in mentem vestram dulciora remaneant, quia bene sibi animus posteriora commendat.
IIII. AMBROSIO V. I. AGENTI VICES SENATOR PPO.
[1] Secure vobis, deo iuvante opinionem nostram credimus, cuius conscientiam per causarum varios usus longa aetate probavimus. nam si in advocationis studio iustitiae claritate fulsistis, quid nunc provecti ad consilia nostra facietis? crescit enim in illo meritum, cui maius datur officium, quando iam habendus est in iudicum partem, qui meruit aulicis potestatibus assidere. ornentur ergo subsellia cuius ore fora tonuerunt. absens adhaere nostro lateri pleniorem laudem inde sumpturus, quia integrum tibi reputabitur quod bene ordinaveris solus. hanc coram positus mecum curam participareris et gloriam: nunc autem tibi tantum cogimur debere, quicquid inde praestante deo laudis potuerimus accipere. [2] Quapropter officium tibi observare censemus, quod nostris iussionibus obsecundat, praeceptis etiam tuis pro publicis utilitatibus iustissime designatis praecipimus oboediri, quatinus et tibi sit pro publica utilitate mittendi fiducia et nullus de contemnendi sumat audaciam. si quos etiam fideiussoribus committere necessarium aestimaveris, confidenter assume, quia illud magis relevare potest animum nostrum, si aliquid per vos cognoscamus impletum. praesenti enim sola verba praestares: nunc autem facta potius debentur absenti. [3] Consilium quippe tantae sedis ingens est procul dubio fama meritorum: sed considera quid exigatur cui tale nomen imponitur. labor vester procuret mihi omnium quietem. scitis quae turpia neglectus intulerit. scopulus vitandus est, ubi alter offendit. sed haec vos monere mea potius curiositas quam vestri diffidentia facit. nam omnia vos illa gerere credimus, quae iuvante deo famae nostrae et rei publicae utilia esse iudicamus.
V. AMBROSIO V. I. AGENTI VICES SENATOR PPO.
[1] Gaudere vos quidem in eis credo, quae caritatem vestram optasse diiudico: nam ipsius quodammodo res agitur, cuius in alterum vota complentur. sed hinc intellego antiquae amicitiae fructum, qui venustate felicior est, in suavissimi saporis emanasse dulcedinem, si prius Romanae civitatis copiam per eos quorum interest tamquam munus eximium nostris hospitiis offeratis. [2] Ideo enim peregrinationis incommoda, ideo tot angusta cogitationis intravimus, ut populus ille antiquis delectationibus assuetus beatissimis regnantium temporibus explosis necessitatibus perfruatur. procul enim sit, ut aliquo illius civitatis esuriente satiemur. illorum, quod absit, indigentia nostra penuria est. quid plura? laeti esse non possumus, nisi et illos gaudentes communiter audiamus. [3] Atque ideo tota vivacitate incorrupta frumenti species congregetur, ut panis inde coctus non horrori, sed deliciis videatur esse propositus. ponderatio iusta servetur. vincant copiae mentium desideria. non putatur abundare quod quaeritur. fugite scelerata lucra, vitate nefanda compendia. quicquid ibi male praesumitur, in mei animi laesione grassatur. nemo putet veniale, quod in ista temptaverit parte sumere. in nobis facilius consentimus excedi quam Romanorum utilitates patiamur imminui: non ut favorem captem plausumque popularem, sed ut iuvante deo meum in illis compleam dilectionis arbitrium. [4] Cives si quidem omnes fovendi sunt, sed Romani aliquid plus merentur. urbs ornata tot eximiis senatoribus, beata tam nobilibus populis laudes debet nostrorum principum personare, quas homo nationis exterae se miretur audisse. nam iuste se illic extollit laetitia popularis, quae dominos cognoscitur habere victores. [5] Quapropter impendendum est, quicquid fides, quicquid magna potest exhibere cautela, quia illud vere nostrum est commodum, quod illorum mihi procurat affectum. laetentur praesentibus gaudiis qui erant de nostra actione suspensi: illorum ne desideria, illorum vota iuverunt et hoc mihi apud rerum dominos profuit, quod ab eis universaliter audiebatur optari. [6] Agite nunc, ut amor iste iuvante domino perseveret, quia eos amplius in reliquum credo facere, quod se in me feliciter sentiunt inchoasse. abundantiam nunc petamus communibus votis: supernae misericordiae humiles supplicemus, ut primum nobis salutem dominorum clementia divina concedat, ceterum proventum quem praestiterit non neglegentia diminuit, non venalitas ulla subducat. fidem meam promitto, sed cum ipsis divinitatis dona sustineo: cautelam offero, turpia fraudulentissimae nundinationis excludo. ipsi autem in domino de promerita ubertate glorientur.
VI. IOHANNI CANCELLARIO SENATOR PPO.
[1] Quamvis statutis gradibus omnis militia peragatur et tempora sibi custodiant, qui iudicum iussionibus obsecundant, tuus honor cognoscitur sollemni ordine non teneri, qui suis primatibus meruit anteponi. tibi enim reddunt obsequia, qui te praeire noscuntur et reflexa condicione iustitiae illis reverendus aspiceris, quos subsequi posse monstraris. hanc inaequabilem aequitatem, speciale decretum, singulare beneficium sub aspectu iudicis agis nec potest rationabiliter culpari, quod inpugnante ordine videatur assumi. [2] Nullus tibi de temporis qualitate praescribit. transgressio matriculae actio tua est et solus confidenter neglegis quod alios servare compellis. sed talia tibi pro excellentibus meritis conceduntur. dum credi debet omnes industria fideque superare, quem nos constat elegisse. nemo enim sequentem probat, nisi quem sibi laudanda virtus associat, quando vituperabile est inferiorem erigere nisi meritis alios videatur excellere. [3] Hoc igitur laudabile praeiudicium, sententiam gratiosam, militiam domesticam a duodecima indictione cancellorum tibi decus attribuit, ut consistorii nostri secreta fideli integritate custodias, per te praesentandus accedat, per te nostris auribus desiderium supplicis innotescat, iussa nostra sine studio venalitatis expedias omniaque sic geras, ut nostram possis commendare iustitiam. actus enim tui iudicis opinio est et sicut penetrale domus de foribus potest congruenter intellegi, sic mens praesulis de te probatur agnosci: non iniuria, quia talem unusquisque ad responsa sua videtur eligere, qualem se cunctos decreverit aestimare. [4] Vestes ipsae, quae nostris corporibus applicantur, nonne nos deformare possunt, si aliquo inquinamento sordescant? quanta vero gratia nos decorare videntur, cum laudabili puritate nituerint! sic miles ad secreta iudicis proximatus praesulis sui famam aut ornat aut maculat. in nobis siquidem peccant, qui alios gravant et dum spolium obsecrantis ambitur, fama praesidentis exuitur. [5] Considera, si neglegere debemus unde nos culpari posse cognoscimus. ultra omnes dementes est, qui ulcisci non appetit quem grassatum in suo dedecore comprehendit. respice, quo nomine nuncuperis. latere non potest quod inter cancellos egeris. tenes quippe lucidas fores, claustra patentia, fenestratas ianuas et quamvis studiose claudas, necesse est ut te cunctis aperias. nam si foris steteris, meis non emendaris obtutibus: si intus ingrediaris, observantium non potes declinare conspectus. [6] Vide quo te antiquitas voluerit collocari: undique conspiceris, qui in illa claritate versaris. proinde ad nostra monita aures animumque converte: fige menti omnia quae iubemus: non te tamquam vacuam fistulam dicta perexeant, quae tamdiu plena conspicitur, quamdiu in eam undae influere posse noscuntur. esto potius conceptaculum, quod audita custodias, quod suscepta non fundas: quia nihil proderit, si auribus tuis transitura placeant et in cordis sinibus se omnia non defigant.
VII. UNIVERSIS IUDICIBUS PROVINCIARUM SENATOR PPO.
[1] Iustissime quaeritur quod annua devotione praestatur, quando sub quodam gaudio constat inferri, quod solvitur lege generali. stipendium namque est, quod subiectum facit munificum dici et offerentis nomen accipit, qui se quod penditur debere cognoscit. quam lautum est intrepidum foro assistere, publicum non timere et inter devotos laudabilem collocari, qui pudorem non sinitur habere compulsi. [2] Inhonorum est enim omne quod cogitur nec offerentis habet gratiam, qui damnis suis perducitur ad tributa: contra quam libero dignum est compulsoribus nil debere! ille solus delectabilis ager est domino, in quo supervenire non timetur exactor. merito ergo testimonium solutionis securitas dicitur, de qua non solum animus, sed substantia communitur. [3] Et ideo, quod feliciter dictum sit, indictione duodecima per dioecesin dicationis tuae sollemni moderamine custodito possessorem te officiumque tuum praecipimus ammonere, ut trina illatione devotus constitutis temporibus suam compleat functionem, ita ut cesset venalis illa dilatio, quae non ad tributariorum compendia, sed fraudis ambitu cognoscitur exquisita. nam qui se huiusmodi onera sublevare dicunt, aliud magis pondus abominabilis nundinationis imponunt. [4] Absit a nostris temporibus detestabilis et fugienda versutia. possessor nihil aliud, nisi quod publico debetur, exolvat: nam sua damna potius agunt, qui sub nobis aliqua fraudare contendunt. quapropter sicut fiscalia onera nulla occasione volumus aggravari, ita constitutis temporibus praefinitas illationes praecipimus deo iuvante compleri, quatenus et possessorum devotio gratissima dominis innotescat et tarditatis involuta confusio nostris rationibus auferatur. unde singulis quibusque temporibus sollemni more factos breves ad scrinia nostra transmittite, sicut te et prisca legum et nostrae iussionis praesens commonere videtur auctoritas, ne, si aliquid horum aestimaveris neglegendum, tu tibi absolute facias esse periculum. [5] Verumtamen ut iustissimarum praeceptionum diligentior procuretur effectus, illum atque illum praecedentibus meritis comprobatos tibi officioque tuo iussimus imminere, ut nihil possit nocere neglegentia, ubi adhibetur sollicitudo geminata. unde continenter agite, si provectum vestrum magis desideratis extendere. impia lucra sint a vobis omnimodis aliena: vos possessorem devotum redditis, si fraudulentis non gravetur incommodis. de aequitate potius quam de rapacitate proficitur. semper metuit iniusta praesumptio: quid enim adquiri putatur, ubi bona conscientia perditur? aut in qua parte possit homo proficere, si innocentiam probatus fuerit amisisse? [6] Nolite sine praemio credere, quae videntur ad bonam conscientiam pertinere. habebunt nos bene agentes, in quo possumus, adiutores. remuneratorem enim illi me esse promitto, quem se aliqua honestate tractasse cognovero. agite ergo: laudes ad me potius vestri perveniant quam querellae. maius commodum non quaeratis, quam si nihil venditis. illa tantum sequenda sunt lucra, quae potest laetus offerre et miles sollemniter securus accipere. non censor, sed laudator vester esse desidero. cavete ergo, ne reddatur infestus qui vobis cupit esse beneficus: nam gravius semper irascitur, qui contra propositum commovetur.
VIII. EDICTUM PER PROVINCIAS. SENATOR PPO.
[1] Priscorum mos fuit nova iura decernere, ut succedenti populo aliquid quod omissum videbatur adiungerent: nunc autem sufficiens satis conscientiae veterum decreta servare. erat ante genus hominum sub hac novitate sollicitum, dum regulam vitae suae in aliena cognoscerent voluntate pendere: modo vero unusquisque novit fixum, quod ab antiquis plenissime non dubitat constitutum. sufficiunt ergo vobis iura, si non desit voluntas eximia. quid praeconum voces, quid periculosas sententias praesulum erectis auribus sustinetis? [2] Propriae vitae imponit modum, qui sibi se iudicem intellegit constitutum. studete cuncti actibus bonis et formidanda nescitis. nolite inardescere ad praesumptiones illicitas: amate vivere quieti: transigite semper innoxii. quid litibus honesta confunditis? cur facitis quae mox timere possitis? si quaeritis lucra, vitate potius damnosa litigia. si quod tamen emerserit civile certamen, legibus patriis estote contenti: nullus ad seditiosa consurgat, nullus ad violenta confugiat. furoris genus est in saeculo pacato turbulento studere proposito. [3] Sed quia de nobis iudicibus etsi non verus, tamen oritur rationabilis metus, dum inexperta potestas trahit potius ad timorem, quantum ad meum propositum pertinet, iuvante deo rerumque dominis regnantibus omnia vobis iusta, omnia moderata promittite. primum, quod maxime iudicem dehonestat, nundinatio a me foeda nescibitur. non enim mea verba more vestium suspensa venduntur. sperari a vobis aliquid sola specierum indigentia faciet, non malitiosa venalitas. ubi tamen erit quae tempus mitigat moderata praeceptio, non indicimus quod ematur nec ad taxationem trahimus quae necessaria non habentur. [4] Estote tantum ad consueta solliciti, de novitate securi, quia illud solum nobis iudicavimus esse commodum, si vos iuvante domino servemus illaesos. non vos quisquam militum pro sua voluntate concutiet: non exactor adiecticiis gravabit incommodis: non solum nostras, sed et officii innoxias custodibimus manus. alioquin inutile bonum est iudicem non accipere et multis accipiendi licentiam praebuisse. neque enim sic a nobis egrediuntur, ut ea quae passi fuerint aliis merito fecisse videantur. imminuta sunt enim vestro amore suffragia, quae hactenus omnium detrimento crescebant. [5] Ostendimus in nobis deo iuvante continentiam, ut eam militibus sine pudore imperare possimus. non enim potest auctoritatem habere sermo qui non iuvatur exemplo, dum iniquum sit bona praecipere et talia non fecisse. ordinatio igitur nostra utilitatem publicam tantummodo respiciet, non furta privata. scimus quae pro nobis vota fuderitis, qua fuistis anxietate suspensi. deforme nobis est talia facere, ut minus possitis in vestra exultatione gaudere. [6] Patebunt deo propitio aures nostrae ad suscipienda desideria supplicantum: actor causae suis nos oculis sub libertate visurus est: non redempta, sed propria lingua loquebitur. nobis enim nec servitus imperabit nec a nobis nobilitas veneranda fatigabitur. praetoria denique nostra nullus turpis actus intrabit, nemo a nobis quam venerat minus locupletior redit. nescivit domesticum penetrale a subselliis discrepare. iudicem me observans inveniet, quocumque respexerit. [7] Verecundiae memores iuvante deo sic agere nos optamus, quemadmodum a rerum dominis mandata suscepimus. vos ad omnia iusta estote devoti, ut me provinciarum patrem faciatis esse quam iudicem, quia iterum gravius irascitur, qui minime de pravitatum actione pensatur. nam si praebuistis laesionibus obsequium, quid illi impendere debetis, quem vobis magnopere studere cognoscitis? sollemnia commoda sedis nostrae laborantibus militibus non negentur, quia ipse praebet viam excedendi, qui non patitur iusta persolvi. [8] Praeceptis etiam nostris oboedientiam aequabili moderatione praestate. compellat rationabiliter proprius animus, ne vos urgeat terror armatus. odium sibi excitat, qui iustis resultat imperiis. quem iam coegero, non amabo. sic enim cuncta quae agenda sunt volumus explicari, ut vos nullo compulsore faciamus imminui. servari vobis cupimus concessa pridem dominorum beneficia nulla abominabili praesumptione distracta. honorem nostrum sola vos optamus gratulatione sentire et regnantibus bona petere, qui vestra desideria visi sunt praestitisse. [9] Vivite nunc adepta securitate gaudentes. quem fas non fuit cogere, potuistis voluntariis sponsionibus obligare. nam qui dubitat sub dei confidentia iusta promittere, vult habere liberum, quod non est pollicitus, immutare. tenete igitur arbitrii mei idoneum vadem, speculum cordis, imaginem voluntatis, ut quibus non sum facie notus, fiam morum qualitate recognitus. in hac me potius parte conspicite, qua latent praesentes. non est vobis damnum absentiae meae: utilius est iudicem mente nosse quam corpore.
VIIII. IUDICIBUS PROVINCIARUM SENATOR PPO.
[1] Sciens ab eis contrarium posse credi, qui praecedentibus malis fuerant imminuti, dum mens humana facile suspicatur de quolibet illa quae pertulit, propositi nostri votum edictali tenore promisimus, ne iuvante deo quos securos esse cupimus vel de ipsa sollicitudine gravaremus. non enim est parvum tormentum adversum aliquid formidare venturum, dum semper gravius aestimatur emergere quod timetur. absit a nostris temporibus vel minima credulitas laesionis. reo iam vicinus est qui malus putatur, quia tunc aliquid persuadetur animo, cum intraverit pectus apta suspicio. [2] Quapropter dicatio tua per loca celeberrima proponi faciat destinata. aptum est enim ab his iussa cognosci, quos decrevimus ammoneri. excitetur nunc amor omnium circa dominos felices, ut, sicut nos nullum contraria voluimus cogitatione suspendere, ita se et illi devotos debeant pie regnantibus exhibere. sponsiones autem nostras vos veras efficitis, si provincialibus aequabiliter praesidetis. diligite iustitiam, quae vos et amabiles faciat et gloriosum commodum sua participatione concedat. [3] Scitote officia vobis quasi actuum vestrorum testes assistere. et ideo quam magnum est in tantorum conspectu facere quod omnium possint ora praedicare? iudicium quasi iuridicium cognoscite vocitatum. praesulem agere non decet quod alter accuset. quid timeat reus, cum viderit crimen in fascibus constitutum? sola malis illa tormenta sunt, si publica vota moribus suis sentiant esse contraria. dici enim non potest disciplina, quando ipsa fuerit corrigenda. [4] Studete ergo nobiscum, ut boni mores provincialibus dentur, sed nuditas auferatur. de remediis potius quam de laesione tractetur. grave malum est quemquam ad largienda iuris beneficia fieri et mixtum laesionibus inveniri. sic agite, ut, cum iustitia probata quaeritur, annus vester brevis esse videatur. honores vobis potius offerantur. necessitatem quippe ambitus amittetis, si provincialium vobis vota societis. nullos vestrorum actuum facimus esse custodes nec sub privato arbitrio ingenium iudicis inclinamus: sed omnia sic gerite, ne fiat necessarium quod nunc credimus esse turpissimum. instar nostrae geritis dignitatis si vos conscientiae puritate tractetis. obviate malis, fovete nihilominus innocentes. [5] Si quis tamen est, qui ausu temerario contra vestros fasces erigatur nec possitis exercere quod iustum est, aut petitorem protinus cum vestra relatione transmittite aut, si viribus deseritur veniendi, negotium destinata relatione declaretur, quando et evectiones publicas accepistis, et nobis gratum sit audire de talibus. atque ideo totius vobis excusationis causa summota est, quando aut per dignitatem vestram potestis recta gerere aut certe nobis quae sunt necessaria nuntiare.
X. BEATO V. C. CANCELLARIO SENATOR PPO.
[1] Cum rerum domini clementia de famuli sui Dani salute cogitaret, cuius votum est de cunctorum sospitate laetari, remedia Lactarii montis eum iussit expetere, ut cui medella humana nil profuit, vulgatum loci beneficium subveniret: qui crebra tussi retonans anhelo pectore membra tenuavit, dum ministeria naturae nimia concussione debilitata virtutes suas explicare nequeunt ad salutem. escas enim in auxilium humani corporis contributas, dum apte non transigit, reddit inutiles. nec interest talibus an sumere cibum an sustinere ieiunium. in dies singulos substantia viva deficit et velut rimosum dolium paulatim defluens donec evacuetur, expenditur. [2] Huic igitur ferocissimae passioni beneficium montis illius divina tribuerunt, ubi aeris salubritas cum pinguis arvi fecunditate consentiens herbas producit dulcissima qualitate conditas, quarum pastu vaccarum turba saginata lac tanta salubritate conficit, ut quibus medicorum tot consilia nesciunt prodesse, solus videatur potus ille praestare, reddens pristino ordini resolutam passionibus vim naturae. replet membra vacuata, vires effetas instaurat et fomento quodam reparabili aegris ita subvenit quemadmodum somnus labore fatigatis. [3] Haec itaque armenta in tam abundanti pabulo exhausta videre miraculum est, ut umor ille lacteus non praestet origini suae, qui corpora mortalium probatur laesa reficere, miroque modo herbis animalia non proficiunt, unde hominum membra pinguescunt. exiles per dumeta discurrunt montium, tenues videntur et instar eius cui medentur sustinent passionis. lac autem tam pingue, ut haereat digitis, cum exprimatur in vasis. [4] Qua de re anonas deputatas subvectionemque necessariam praebete venienti, ut in supra dicto loco armentali suco salubriter pastus eodem alimento reparetur eius iuventus, quo nutritur infantia. consurgite, animi tali passione laborantium: iam non amaro antidoto horrebitis dulcissimam vitam. voluptuose bibite quae saluberrima sentiatis. felicitatis genus est inde curari, unde libens animo aeger possit expleri.
XI. EDICTUM DE PRETIIS CUSTODIENDIS RAVENNA.
[1] Venalitas victualium rerum temporis debet subiacere rationi, ut neque in vilitate caritas nec in caritate vilitas expetatur, sed aequalitate perpensa et murmur ementibus et gravamen querulis negotiatoribus auferatur. [2] Atque ideo trutinatis omnibus et ad liquidum calculatione collecta diversarum specierum pretia subter affiximus, ut omni ambiguitate summota definitarum rerum debeat manere custodia. si quis autem vendentium non servaverit quae praesentis edicti tenor eloquitur, per singulos excessus sex solidorum multam a se noverit exigendam et fustuario posse subiacere supplicio, quatinus eum et damni metus terreat et praedicta poena vehementer affligat.
XII. EDICTUM PRETIORUM PER FLAMINIAM.
[1] Si otiosi populi urbium singularum sub pretiorum iustitia continentur, quanto magis debet laborantibus subveniri, ne utilitas commeantium saucietur discrimine fortuitorum! et ideo susceptio transeuntium requies debet esse curarum, ne quod ad levamen inventum esse constat, detestabile potius gravamen infligat. recipiatur hospes ad pretia definita: iniquitatem non patiatur avaram qui invitatur ad gratiam, quando turpis aucupatio est terrere enormitate pretii et susceptione blandiri. [2] Praedoni similis est, qui sub iniqua cupit voluntate distrahere: utrosque enim constat aliena velle diripere et considerationem iustitiae non habere. nescitis quanta possitis adquirere moderati? ultro ad commoda vestra veniunt, qui vos temperanter agere posse cognoscunt. nullus ergo se aestimet, quod est familiare semper absentium, longinquitatis oblivione defendi, quando ad nos cotidie veniunt qui vestra mercimonia patiuntur. [3] Cavete potius damna multarum, qui lucrorum aviditates appetitis. sex enim solidorum dispendium se noverit sustinere et laceratione corporis affligendum, si quis aliter vendendum esse crediderit, quam miles noster in rem directus pretia cum civibus atque episcopis locorum habita deliberatione censuerit. sufficere enim debent omnibus honesta lucra de civibus, ne obsessa potius itinera videantur esse latronibus.
XIII. IUSTINIANO AUGUSTO SENATUS URBIS ROMAE.
[1] Honestum nimis et necessarium videtur esse negotium pro securitate Romanae rei publicae pio principi supplicare, quia convenit a vobis expeti quod nostrae possit proficere libertati. nam inter cetera bona, quae vobis singulariter divina tribuerunt, nihil gloriosius probatur accedere, quam quod vos cognoscitis ubique posse praestare. rogamus ergo, clementissime imperator, et de gremio curiae supplices tendimus manus, ut pacem vestram nostro regi firmissimam praebeatis nec nos patiamini abominabiles fieri, qui semper de vestra concordia videbamur accepti. [2] Romanum si quidem nomen vos commendatis, si nostris dominis benigna conceditis. gratia vestra nos erigit ac tuetur et hoc mereri cognoscimus, quod de vestra mente sentitur. quietem ergo Italiae foedera vestra componant, quia tunc amari possumus, si per vos dilectio votiva copuletur. cui rei si nostrae preces adhuc non videntur posse sufficere, aestimate patriam nostram in haec precatoria verba prorumpere: [3] 'Si tibi aliquando grata fui, ama, piissime principum, defensores meos. qui mihi dominantur, tibi debent esse concordes, ne incipiant talia in me facere, quae a votis tuis cognoverint discrepare. non mihi sis causa crudelis exitii, qui semper vitae gaudia praestitisti. ecce alumnos meos sub tua pace geminavi, ecce civibus ornata resplendui. si me laedi pateris, ubi iam nomen tuae pietatis ostendis? quid enim pro me nitaris amplius agere, cuius religio, quae tua est, cognoscitur sic florere? senatus meus honoribus crescit, facultatibus indesinenter augetur. [4] Noli per discordiam dissipare quod deberes per bella defendere. habui multos reges, sed neminem huiusmodi litteratum: habui prudentes viros, sed nullum sic doctrina et pietate pollentem. diligo Hamalum meis uberibus enutritum, virum fortem mea conversatione compositum, Romanis prudentia carum, gentibus virtute reverendum. iunge quin immo vota, participare consilia, ut tuae gloriae proficiat, si mihi aliquid prosperitatis accedat. noli me sic quaerere, ut non valeas invenire. tua sum nihilominus caritate, si nullum facias mea membra lacerare. [5] Nam si Libya meruit per te recipere libertatem, crudele est me amittere quam semper visa sum possidere. impera motibus iracundiae, triumphator egregie. plus est quod generali voce petitur quam si vester animus cuiuslibet ingratitudinis offensione vincatur.' [6] Haec Roma loquitur, dum vobis per suos supplicat senatores. quod si adhuc minus est, beatorum apostolorum Petri atque Pauli petitio sanctissima cogitetur. nam qui securitatem Romanam saepe defendisse probantur ab hostibus, quid erit quod eorum meritis vester non tribuat principatus? sed ut omnia reverentiae vestrae congruere videantur, per illum virum venerabilem legatum piissimi regis nostri ad vestram clementiam destinatum preces nostras credidimus porrigendas: ut tam multa debeant efficere, quae vel singula potuerunt apud pios animos optinere.
XIIII. GAUDIOSO CANCELLARIO PROVINCIAE LIGURIAE SENATOR PPO.
[1] Cum multis itineribus Comum civitas expetatur, ita se eius possessores paraveredorum assiduitate suggerunt esse fatigatos, ut equorum nimio cursu ipsi potius adterantur. quibus indultu regali beneficium praecipimus iugiter custodiri, ne urbs illa, positione sua libenter habitabilis, rarescat incolis frequentia laesionis. est enim post montium devia et laci purissimi vastitatem quasi murus quidam planae Liguriae. quae licet munimen claustrale probetur esse provinciae, in tantam pulchritudinem perducitur, ut ad solas delicias instituta esse videatur. [2] Haec post tergum campestria culta transmittit et amoenis vectationibus apta et victualibus copiis indulgenter accommoda: a fronte sexaginta milibus dulcissimi aequoris amoenitate perfruitur, ut et animus recreabili delectatione satietur et piscium copia nullis tempestatibus subducatur, merito ergo Comum nomen accepit, quae tantis laetatur compta muneribus. hic profecto lacus est nimis amplissimae vallis profunditate susceptus, qui concharum formas decenter imitatus spumei litoris albore depingitur. [3] Circa quem conveniunt in coronae speciem excelsorum montium pulcherrimae summitates, cuius ora praetoriorum luminibus decenter ornata quasi quodam cingulo Palladiae silvae perpetuis viriditatibus ambiuntur. super hunc frondosae vineae latus montis ascendunt. apex autem ipse quasi quibusdam capillis castanearum densitate crispatus ornante natura depingitur. hinc rivi niveo candore relucentes in aream laci altitudine praecipitante descendunt. [4] Huius sinibus ab austro veniens Addua fluvius faucibus apertis excipitur. qui ideo tale nomen accepit, quia duobus fontibus adquisitus quasi in proprium mare devolvitur, qui tanto impetu vastissimi aequoris undas incidit, ut nomen retinens et colorem in septentrionem obesiore alvei ventre generetur: putes quandam lineam fusciorem in aquis albentibus esse descriptam miroque modo influentis discolor natura conspicitur, quae misceri posse simili liquore sentitur. [5] Hoc et in marinis quidem fluctibus fluviorum inundatione contingit: sed ratio ipsa vulgariter patet, ut torrentes praecipites limosa faece corrupti vitreo sint aequori discolores. hoc autem iure putabitur stupendum, quod simile tantis qualitatibus elementum per pigrum stagnum videas ire celerrimum, ut amnem per solidos campos putes decurrere, quem se peregrinis undis non videas colore posse miscere. [6] Quapropter incolis harum rerum iure parcitur, quando amoena omnia delicata sunt ad labores et facile onus afflictionis sentiunt, qui uti suavibus deliciis consuerunt. fruantur ergo munere regali perpetuo, ut sicut gaudent nativis epulis, ita eos exultare faciat munificentia principalis.
XV. LIGURIBUS SENATOR PPO.
[1] Regale munus impetratum gaudium debet esse cunctorum, ut provocetis ad meliora, cum de vobis concessa probaveritis esse gratissima. nam si subvenire semper amantis est, cuiusmodi vos aestimatos intellegitis, quos relevatos esse sentitis? sed ne vestram laetitiam longis praelocutionibus differamus, quia bonarum rerum celerrima semper desideratur agnitio, gloriosissimi domini devotae Liguriae necessitatibus consulentes centum libras auri per illum atque illum de cubiculo suo pietate solita destinarunt, ut, iudicio vestro quibus est causa notissima, tanta unusquisque huius muneris participatione laetetur, quanta necessitate gravatus esse cognoscitur, ne quod afflictis datum est usurpet inlaesus, sed illi reparatis viribus consurgant, qui damnorum sarcina premente corruerant. [2] Hastensis autem civitas, quae supra ceteras suggeritur ingravata, dispositionis vestrae iustitia maxime sublevetur, ut secundum modum dispendii commoditate beneficii perfruatur. sumite pietatis stipendium, tributarii, et dominorum aestimate clementiam, qui condicione mutata hoc vos ab aerario videtis accipere, quod consueveratis inferre. sed ut beneficia dominorum subtractis exactionum incommodis augeantur, celerius relatio vestra nos instruat, quid unicuique de hac summa relaxandum esse iudicatis, ut tantum de prima illatione faciamus suspendi, quantum ad nos notitia directa vulgaverit. quapropter piissimis dominis votis salutaribus reddite quae debetis, ut ratio vestra supplicando peragat, quod se in ipso universitas recepisse cognoscat.
XVI. LIGURIBUS SENATOR PPO.
[1] Studiose nos oportet erigere, quos statuit regalis pietas sublevare: nam quibus dominorum clementia voluit descendere, convenit his etiam subiectos de propria dignitate praestare. nuper mihi gratias retulistis, quod spem vobis bonorum quam fructum aliquem contulissem. invitastis me ad beneficia quia magna suscepistis gratulatione promissa. absolvimus votum iudicis obligati. quae fuerunt praedicta, nunc probantur impleta. [2] Initium igitur a libra faciemus, quia ubi conscientiam fas est intendere, inde debet sermo iudicis inchoare. hinc est, quod in ponderibus atque mensuris vos suggeritis ingravatos. et ideo nostra cura providebit, ut nullius vos ulterius ex ea parte vexare possit iniquitas, quia grave scelus esse iudicamus aut mensuras modum excedere aut libram aequissimi ponderis iustitiam non habere. [3] Milites etiam sedis nostrae nec non exactores atque susceptores, a quibus gravia vobis inferri dispendia suspirastis, praeceptis nostris fecimus conveniri, ut deductis ad liquidum ratiociniis si quid fraudis potuerit inveniri, sine aliqua dilatione persolvant: quia hoc nostris temporibus profitemur inimicum, ut alter alterius laetetur incommodo. [4] Nunc ad apparatum florentissimi exercitus vota convertite, universa sine querella vel tarditate aliqua procurantes. efficaciter enim me ad omnia benigna constringitis, si gratanter quae sunt iussa completis. laetus oboediat, quem causa generalitatis invitat. illa sola dolere debent dispendia, quae studio videntur cupiditatis imposita. nam quod pro rerum necessitate praecipitur, inde prudentum animus non gravatur.
XVII. PROMOTIONES OFFICII PRAETORIANI, QUAE NATALE DOMINI FIUNT.
[1] Si hodierno die redemptionis invenimus vitale remedium, si caelesti beneficio panditur spes salutis, convenit etiam nos longo labore fatigatis gaudii deferre medicinam, ut superna bona quae periclitanti mundo collata sunt, generaliter sentiantur. alioquin piaculum quoddam est inter tristes velle gaudere, et humanitatis refugit affectum, qui dolorem non sequitur alienum. contra quanto se melius excitat de communione laetitia, quando incitamentum magnae alacritatis est plurimos videre gaudentes! [2] Hinc est quod sapientes mortale genus unum hominem esse testati sunt, quoniam omnes a cunctis casibus suis indivisos esse voluerunt. quapropter unusquisque iuxta matriculae seriem tua designatione vulgetur, ut quem loci ordo postulat, gradibus promotionis accedat. egrediatur unus, ut anteponat universos. totam sequentium seriem ad provectum trahit, dum prior militiam perfunctus exierit.
XVIII. DE CORNICULARIO QUI EGREDITUR.
[1] Amplectenda est promotionum grata sollemnitas, quae bene meritorum solvit excubias, quia tironibus conceditur spes laboris, dum vicissitudo fuerit reddita veteranis. et ideo Anthianum, qui praetorianis inculpabiliter paruisse perhibetur obsequiis, inter tribunos et notarios ad adorandos aspectus properet principales, ut iuxta consuetudinem praesentatus spectabilitatis decoretur insignibus.
XVIIII. DE CORNICULARIO QUI ACCEDIT.
[1] Optatus ad optata perveniens sui nominis sortiatur effectum. et ideo supradictum assiduis laboribus comprobatum corniculariorum sumere censemus officium, ut iure inter primates assistat, qui tironum inculpabiliter egit excubias.
XX. DE PRIMISCRINIO QUI EGREDITUR.
[1] Olim quidem efficaciter peragens imperata multorum meruisti bona iudicia: sed nunc et divino favore commendatus erigeris, quando militiae laboribus perfunctus esse monstraris. quapropter spectabilitatis honore suffultus inter tribunos et notarios venerandam purpuram adoraturus accede, ut per sacros aspectus principis tuae subsistat firmitas dignitatis.
XXI. DE PRIMISCRINIO QUI ACCEDIT.
[1] Differri non patimur merita fidelium, ut ad studia bonorum actuum provocemus vota cunctorum. demus igitur quae sunt iusta laboribus, ut provectu priorum invitemus corda sequentium. atque ideo Andreas, qui praetorianis fascibus inculpabiliter noscitur obsecutus, gradum feliciter primiscriniatus ascendat, ut locum, quem versutia nescivit exquirere, se gaudeat probis moribus invenisse.
XXII. DE SCRINIARIO ACTORUM.
[1] Iuste potentiora consequitur, qui de commissa sibi negotii perfectione laudatur. et ideo Castellum, quem matriculae series fecit accedere, nostra auctoritas quoque actorum scriniarii curam praecipit obtinere.
XXIII. DE CURA EPISTULARUM.
[1] Constantiniani merita licet plures asserant, adstipulatio quoque nostra commendat. tanta est etenim in eo sinceritas mentis, ut et iudice teste mereatur laudari. hic itaque epistularum canonicarum curam provectus accipiat, ut amplius momenta suae integritatis exhibeat, quando fidem publicam sibi respicit esse commissam.
XXIIII. DE SCRINIARIO CURAE MILITARIS.
[1] Convenienter honoris praestat augmentum probitas actionis nec decet differri, quem frequenter efficacem contigit approbari. hinc est quod Lucinum scriniarium curae militaris esse praecipimus: exhibiturus obsequium cui se merito non dubitat attributum.
XXV. DE PRIMICERIO EXCEPTORUM.
[1] Decet nos incunctanter tribuere promotionis ascensus, quos labor militiae meretur assiduus. sicut enim aequum est desidiosis laborantium praemia denegare, ita convenit excubantibus remunerationis optata concedere. et ideo Patricius exceptorum primicerium se a nobis noverit institutum, ut ad tale perductus officium placuisse suarum merita gaudeat actionum.
XXVI. DE SEXTO SCHOLARIO.
[1] Dignus est nostro iudicio promoveri, qui a multis praesulibus meruit approbari. uni enim acceptum fuisse interdum gratia est, multis placuisse iudicium. iustus igitur locum sexti scholaris se noverit consecutum inventurus militiae praemium, cum se actibus studuerit sociare fidelibus.
XXVII. DE PRAEROGATIVARIO.
[1] Quis Iohannem non aestimet merito esse promovendum, qui nostro iudicio cancellorum olim sumpsit officium et tunc iam praerogativam conscientiae meruit, quando secreti munus iudicialis accepit? fruatur itaque gaudio et ordinis et honoris, qui moribus noscitur placuisse laudatis. hunc igitur praerogativarium sententia nostra confirmat, ut gradu potitus emeriti devotioribus animis publicae pareat iussioni.
XXVIII. DE COMMENTARIENSE.
[1] Iuvat bene meritorum votis beneficiis respondere vicariis, ut devotiore mente possit obsequi, qui meruit anteferri. quapropter Heliodorus commentariensium fruatur officio. digne siquidem eius integritati committimus quae custodienda esse censemus.
XXVIIII. DE REGENDARIO.
[1] Aequitati videtur accommodum, si efficaci actione laudatis digna moribus vicissitudo praestetur. habet enim suam gloriam, qui pensatis excubiis militarem noscitur promovere fortunam. hinc est quod Carterium regendarii locum feliciter obtinere censemus, ut spe futuri provectus avidius praetorianis possit inhaerere laboribus.
XXX. DE PRIMICERIO DEPUTATORUM ET DE PRIMICERIO AUGUSTALIUM.
[1] Dignum est ut sequatur vota fidelium fructus laborum et superior gradus excipiat, quos gestarum rerum integritas affectata commendat. hinc est quod Ursum primicerium deputatorum atque Beatum primicerium Augustalium esse censemus: ut qui ad maiora provecti videntur officia, praedicanda conscientiae sequantur exempla.
XXXI. DE PRIMICERIO SINGULARIORUM QUI EGREDITUR.
[1] Decet palmae praemia consequi, qui sacramentis militaribus videntur esse perfuncti, quia diutinus labor sibi vindicat quod inexperta vix potest invenire nobilitas. et ideo, quoniam Urbicus primiceriatus sui noscitur tempora peregisse, inter domesticos et protectores sacram purpuram adoraturus accedat, ut venerandis clarificatus aspectibus militaribus excubiis se gaudeat liberatum.
XXXII. DE PRIMICERIO SINGULARIORUM QUI ACCEDIT.
[1] Adest militaribus obsequiis integritas iudicantis, quia gratanter exsolvit quod deberi iuste cognoscit. quapropter Pierius primicerium singulariorum se nostra auctoritate cognoscat effectum.
Si qua sunt alia, fiducialiter suggerantur: quia non est haesitationis metus, ubi non est iudicis venalis auditus.
XXXIII. DE CONCEDENDIS DELEGATORIIS.
[1] Moras intercipit, quem praestandi consuetudo constringit, quia plus ille ad beneficia compellitur, qui innata benivolentia commonetur. neque enim decet, ut nostrorum factorum dissimiles esse debeamus, dum oporteat crescere numerositate remedii, cui administrationis tempora videntur augeri. et ideo de praesenti vobis delegatorios nostra largitur humanitas, ut tunc habeatis commoda praemii, quando estis et sudoris terminum consecuti. non vos anxia mora suspendimus nec cruciabili dilatione fatigamus. unus sit finis sollicitudinis et laboris. nam differendum quis putet, si beneficia sua vendere non retractet?
XXXIIII. ANTHIANO SUGGERENTE DICTUM EST.
[1] Petitionem tuam retinebit officium, donec consensum sequentium, dum facultas fuerit, inquiramus, quia uni incaute creditur quod est a plurimis asserendum. ite omnes provecti. estote cuncti feliciter approbati. nil sustinuistis dubium, dum omne iudicium habeatur incertum. sola vos alpha complectitur, ubi ea littera non timetur. sic enim unusquisque proprio usus est voto, tamquam de alieno non pependisset arbitrio.
XXXV. DELEGATORIA.
[1] Si Olympiaci currus agitator rapit praemia post labores, si ferarum certamen inhonestum velociter solet coronare victores, quam celeritatem remunerationis merebitur, a quo laudabiliter militiae sacramenta peraguntur? cur enim agentum in rebus miles officii post tot laboris incerta aliquid patiatur ambiguum, qui crebris actionibus excubando ideo principis nomen habere promeruit, quia militiae sacramentis ceteros antecellit? [2] Observavit enim iugiter imperialibus iussis et ut reverentiam praetorianae sedis extolleret, tunc ad eius venit obsequium, quando vocabulum coepit habere praecipuum. tales ergo tardare piaculum est, quia post palmam nemo dilatus est. votivum non potest dici quod tristis suscipit. gravamina nulla metuant absoluti, ne portus hoc ingerat liberis quod facere potuit procella vexatis. [3] Quapropter experientia tua de illa provincia ex illatione tertia fiscalium tributorum solidos, quos principi Augustorum provida deputavit antiquitas, sine aliqua dilatione persolvat, quos noveris tertiae decimae indictionis rationibus imputandos. sed cave venales moras: declina damnosa fastidia, ut qui desideras similia consequi, exemplum tibi non videaris intulisse dispendii. qua enim poscentem ratione summoveas, si te actionis tuae qualitate constringas? honorabiles quidem a cunctis habendi sunt veterani, sed ab his maxime, qui militiae labore detinentur. tibi ergo praestas quod parcis alteri, quando indemnitas prioris lucrum potius fit sequentis.
XXXVI. ANATOLICO CANCELLARIO PROVINCIAE SAMNII SENATOR PPO.
[1] Qui laboriosas excubias et officia magnae sedulitatis invenit, rationabiliter et temporis definita constituit, ut quod erat sub vitae termino positum praemium, non haberet incertum. alioquin quis sufficere semper et expectare posset, cum se mortalibus lux ipsa subduceret? qua de re sub incerta vita certa militia est nec habet quod possit metuere, qui ad designatum tempus inoffense meruit pervenire. [2] Astra ipsa, ut astronomi volunt, licet assidua repetitione volvantur, cursus sui definita custodiunt. nequit esse ambiguum, quod fine proprio tenetur inclusum. Saturnus annis triginta constituta sibi caeli spatia pervagatur. stella Iovis duodecim annis attributam sibi regionem illustrat. Martis sidus ignea celeritate raptatum decem et octo mensibus deputata sibi discurrit. sol anni spatio zodiaci circuli signa praetervolat. astrum Veneris mensibus quindecim spatia concessa transcendit. Mercurius velocitate succinctus tredecim mensibus proposita sibi intervalla praetervehit. Luna peculiari nobis vicinitate proximior triginta diebus peragit, quod anni spatio sol aureus circumactus impleverit. [3] Merito ergo laboris finem mortales inveniunt, quando, ut philosophi dicunt, et ipsa, quae deficere nequeunt nisi cum mundo, cursus sui terminos rationabiliter acceperunt, hac tamen interveniente distantia, quod illa opus suum finiunt, ut ad principium redeant, humanum genus ideo militat, ut peractis sudoribus conquiescat. [4] Et ideo illi, qui inculpabiliter cornicularii est perfunctus officio, septingentos solidos, quos ei longaeva consuetudo deputavit, per illam indictionem de Samnii provincia ex illatione tertia sine ambiguitate contrade: quia non potest dubitare de praemio, quem vera iudicis commendat assertio. praefuit enim cornibus secretarii praetoriani, unde ei nomen est derivatum, laudatis actionibus comprobatus: eo ministrante caliculum scripsimus inempti, quod magnis pretiis optabatur impleri: gratificati sumus, cui leges faverunt: negavimus, cui iustitia non promisit. [5] Nemo tristis extitit de victoria sua, quia salvis facultatibus obtinuit, quando ut fieret superior, non redemit. nostis omne quod loquimur: neque enim in cubiculis nostris secretaria vestra peracta sunt: quod egimus, cohortes noverunt. fuimus nimirum ad nocendum privati, ad praestandum iudices. districtio nostra in verbis est habita et in factis sensa benignitas. irascebamur placati, minabamur innoxii et ne potuissemus laedere, terrorem videbamur inferre. habetis, ut solebatis dicere, castissimum iudicem: relinquam vos integerrimos testes.
XXXVII. LUCINO V. C. CANCELLARIO CAMPANIAE SENATOR PPO.
[1] Bene antiqua moderatione provisum est, ut laboris sui pretia recipiant qui publicis utilitatibus obsecundant, ne quis haberetur praeteritus, qui probabili fuerat actione laudandus. nam cui officio remuneratio solveretur, si praetorianis laboribus praemia tardarentur? quicquid enim paene in re publica geritur, eorum strenuitate completur et, quod difficillimum serviendi genus est ‚ sic enim omnia cogitur implere, ut non permittatur excedere ‚, exercitibus paret, armatis obtemperat et inde reportat gratiam, ubi invenire potest alter offensam. [2] Quid publicas illationes per difficiles minutias referamus esse collectas, quas magna subtilitate compositas et ab illis exigunt, quos offendere non praesumunt? eorum est etiam sudoribus applicandum, quod victuales expensae longe quidem positae, sed tamquam in urbe regia natae sine querela provincialium congregantur, quia dum suis temporibus aliquid apte quaeritur, danti dispendium non putatur. [3] Actus ipsorum nostra gloria est, opinio temporum, virtus explicabilis iussionum, et quicquid pro continendis omnibus gratificationis accipimus, eorum iuste provisionibus applicamus. splendescunt usu ipso laboribus attributi, qui reddunt homines semper instructos: labores, inquam, violenti magistri, solliciti paedagogi, per quos cautior quis efficitur, dum incurri pericula formidantur. erudiatur quis forensibus litteris: alter qualibet disciplina doceatur: ille tamen instructior redditur, qui actu continuae devotionis eruditur. [4] Et ideo talibus cum honore solvendum est quod merentur, ut et sibi aliquando accipiat, qui semper rei publicae utilitatibus adquirebat. quocirca illi primiscrinio iam militiae labore perfuncto ex canone provinciae Campaniae tertiae illationis tot solidos sollemniter te dare censemus, ut et ille iustis laboribus perfruatur et posteri eius exemplum liberae famulationis accipiant, cum eum pro sua fide bene habitum fuisse cognoscunt.
XXXVIII. IOHANNI CANONICARIO TUSCIAE SENATOR PPO.
[1] Moderatrix rerum omnium diligenter consideravit antiquitas, ut, quoniam erat plurimis per nostra scrinia consulendum, copia non deesset procurata chartarum, quatinus, cum iudices multis profutura decernerent, odiosas moras dulcia beneficia non haberent. hoc munus supplicantibus datum est, ne avare constringerentur ad commodum, pro quibus a largitate publica constabat acceptum. ademptus est impudentissimus exactionibus locus: specialiter a damnis exemit propter quos principis humanitas dedit. [2] Pulchrum plane opus Memphis ingeniosa concepit, ut universa scrinia vestiret quod unius loci labor elegans texuisset. surgit Nilotica silva sine ramis, nemus sine frondibus, aquarum seges, paludum pulchra caesaries, virgultis mollior, herbis durior, nescio qua vacuitate plena et plenitudine vacua, bibula teneritudo, spongeum lignum, cui more pomi robur in cortice est, mollities in medullis, proceritas levis, sed ipsa se continens, foedae inundationis pulcherrimus fructus. [3] Nam quid tale in qualibet cultura nascitur, quam illud, ubi prudentium sensa servantur? periclitabantur ante hoc dicta sapientium, cogitata maiorum. nam quemadmodum velociter potuisset scribi, quod repugnante duritia corticis vix poterat expediri? ineptas nimirum moras calor animi sustinebat et cum differebantur verba, tepescere cogebantur ingenia. [4] Hinc et priscorum opuscula libros appellavit antiquitas: nam hodie quoque librum virentis ligni vocitamus exuvias. erat indecorum, fateor, doctos sermones committere tabulis impolitis et in veternosis ramalibus imprimere, quod sensualis poterat elegantia reperire. gravatis manibus paucis memoriam commonebat nec invitabatur plura dicere, cui se talis pagina videbatur offerre. sed hoc primordiis consentaneum fuit, quando rude principium tale debuit habere commentum, quod provocaret ingenia sequentium. invitatrix pulchritudo chartarum affluenter dicitur, ubi exceptionis subtrahi materia non timetur. [5] Haec enim tergo niveo aperit eloquentibus campum, copiosa semper assistit et quo fiat habilis, in se revoluta colligitur, dum magnis tractatibus explicetur. iunctura sine rimis, continuitas de minutiis, viscera nivea virentium herbarum, scripturabilis facies, quae nigredinem suscipit ad decorem, ubi apicibus elevatis fecundissima verborum plantata seges fructum mentibus totiens suavissimum reddit, quotiens desiderium lectoris invenerit: humanorum actuum servans fidele testimonium, praeteritorum loquax, oblivionis inimica. [6] Nam memoria nostra et si causas retinet, verba commutat: illic autem secure reponitur, quod semper aequaliter audiatur. quapropter deputatam summam tot solidorum de Tuscia provincia illi subadiuuae ex illatione tertia te praebere censemus tertiae decimae indictionis rationibus imputandam, quatenus scrinium publicum integritatem fidei suae laudabili debeat perpetuitate servare. quod defectum inter mortalia nesciens annua cumulatione semper augescit, nova iugiter accipiens et vetusta custodiens.
XXXVIIII. VITALIANO V. C. CANCELLARIO LUCANIAE ET BRUTTIORUM SENATOR PPO.
[1] Apparet, quantus in Romana civitate fuerit populus, ut eum etiam de longinquis regionibus copia provisa satiaret, quatenus circumiectae provinciae peregrinorum victui sufficerent, cum illi se ubertas advecta servaret. nam quam brevi numero esse poterat, qui mundi regimina possidebat! [2] Testantur enim turbas civium amplissima spatia murorum, spectaculorum distensus amplexus, mirabilis magnitudo thermarum et illa numerositas molarum, quam specialiter contributam constat ad victum. hoc enim instrumentum nisi fuerit usuale, necessarium non habetur, quando nec ornatui potest proficere nec parti aliae convenire. denique haec quasi vestimenta pretiosa corporum ita sunt indicia civitatum, dum nullus adquiescit superflua facere, quae se novit magnis pretiis explicare. [3] Hinc enim fuit, ut montuosa Lucania sues penderet, hinc ut Bruttii boum pecus indigena ubertate praestarent. fuit nimirum utrumque mirabile, ut et provinciae tantae civitati sufficerent et sic ampla civitas earum beneficiis victualium indigentiam non haberet. erat quidem illis gloriosum Romam pascere: sed quanto dispendio videbatur posse constare adducere tam multis itineribus quae darentur ad pondus, dum quae probabantur decrescere nullus poterat imputare! [4] Redactum est ad pretium, ubi pati non poterant detrimentum, quod nec itineribus imminuitur nec laboribus sauciatur. intellegant provinciae bona sua. nam si antiqui eorum fuerunt ad dispendia devoti, cur isti non sint ad compendia solvenda munifici? et ideo ambos titulos in assem publicum iam redactos diligentia tua statutis illationibus procurabit, ne meis temporibus neglegentes esse videantur qui alienis dignitatibus laudabili integritate paruerunt. [5] Nam licet et alias provincias studuerim reficere, nihil tamen in illis actum est quod voluerim vindicare. senserunt me iudicem suum et quibus privatus ab avis atavisque praefui, vivacius nisus sum in meis fascibus adiuvare, ut me agnoscerent retinere affectum patriae, quos in meis provectibus sentiebam propensa exultatione gaudere. pareant ergo non compulsione aliqua, sed amore, quando et hanc summam illis imminui, quae solebat offerri. nam cum mille ducenti solidi annuis praestationibus solverentur, ad mille eos regia largitate revocavi, ut exultarent gaudiorum crementis de oneribus imminutis.
XL. INDULGENTIA.
[1] Quamvis nomen ipsum iudicis dicatum videatur esse iustitiae et totius anni orbitam aequitatis iubeamur ambulare vestigiis, his tamen diebus in domicilium pietatis iure deflectimus, ut ad redemptorem omnium remissionis itinere pervenire possimus. ex hac enim virtute suavissimos fructus legimus et remittendo aliis nobis parcimus. nam qui periculose iusti sumus, sub securitate semper ignoscimus. quapropter poenas abdicimus, tormenta damnamus et tunc vere iudices sumus. [2] Macte, indulgentia, quae solvis et praesules. tu patrona humani generis, tu afflictis rebus medica singularis. quis tuo non egeat munere, cum sit peccare commune? ab universis necessario peteris, quando sub te spes vitae sumitur, quae sub iustitia non habetur. nam dum cum tribus aliis sororibus caelesti gratia perfruaris et amabili amplexatione nectamini, omnes tibi, quamvis et ipsae virtutes sint, honorabiliter cedunt, quando te humano generi salutiferam esse cognoscunt. sed quid tantum de terrena conversatione dicamus? pietas est, quae regit et caelos. o si tecum liceret longis habitare temporibus! totus excluderetur reatus, et parcendo fieret ut parcere tolleretur. [3] Sed providentissime tanta res sacris solum temporibus videtur esse concessa, ut gratius mundus acciperet, unde pro rerum novitate gauderet. quapropter abstine noxiam, lictor, securem, cui licet impune facere quod in aliis cognosceris vindicare: ama paulisper ferrum splendidum, non cruentum. catenas tuas lacrimis madidas felicior rubigo suscipiat: illud potius reconde, quod solebat includere. auditoria feralium vocum meliore sorte mutescant. sic re vera nomen custodis sine mortibus alienis. quid semper inferis laboras? aliquando et superis milita. otium tibi clemens actus indicit. qui iustitiae inexorabili excubat necesse est, ut eum pietas benigna discingat. [4] Et ideo cella gemituum, tristitiae domus, apud superos Plutonis hospitium, locus perpetua nocte caecatus, tandem infusione lucis albescat: in quo non unum tormentum sustinet reus, qui antequam incurrat necis exitus, a superis probatur abscisus. primum pedor ille collega catenarum abominabili maerore discruciat: auditum alieni gemitus et lamenta conturbant: gustum ieiunia longa debilitant: tactum pondera prementia defetigant: lumina diutinis tenebris obtusa torpescunt. non est unum clausis exitium: multifaria morte perimitur, qui carceris squalore torquetur. [5] Nunc ergo reos de Averno tuo victuros emitte: redeant ad superos, qui ex magna parte inferos pertulerunt: atria tua vacuitatibus impleantur. locus ille perennium lacrimarum quondam tristes incolas perdat. non sunt inde qui laeti sunt: qui tunc profecto habebit gratiam, si desertus appareat. exite, inclusi, vicina semper morte pallentes: redite ad lucem, quos caligantes tenebrae possidebant, nihil amplius optata morte passuri, nisi quod adhuc poteratis occidi. [6] Sed vos, qui nulla debetis ambitione iam decipi, delicta derelinquite cum catenis, dierum beneficiis absoluti. vivite nunc honestate, qui didicistis superstites mori. cognoscite quam beneficialis sit bona conversatio: altera contulit teterrimum carcerem, haec novit splendidam tribuere libertatem: ista praestabit ut velis vivere, illa dedit ut eligeres iam perire. si leges astringunt, ulterius vos nullus includit. secreta pavescite: ad forum sine trepidatione venite. [7] Illa iuste refugitis, per quae tristia pertulistis. mirentur vos liberos, qui viderunt reos. odisse debetis quod vos tradidit neci. pecora ipsa vitare norunt, quae se laesisse cognoscunt: itinera illa non repetunt, ubi in foveam corruerunt. tenaces laqueos avis cauta declinat, haerentem viscum ales suspecta non insidet. pisceus lupus harenis se mollibus, ut plumbati lini insidias evadat, immergit: cuius ut superducta retia eius tergum frustra diraserint, alacer in undas exilit et vitati periculi gaudia liberatus agnoscit. [8] Scarus esca pellectus, cum iunceum carcerem coeperit introire, mox se ad exitium suum invitatum fuisse cognoverit, in caudam labitur, paulatim se ab angusto subducens. quem si alter eiusdem generis cognoverit inretitum, extrema eius mordicus trahit, ut qui sibi captus non potest subvenire, alterius solacio probetur evadere. sic et sauri argutum piscium genus a velocitate nominati cum se in insidias nexuosas impulerint, quasi quibusdam funibus aequabiliter illigati totis nisibus trahentes retrorsum socium conantur liberare captivum. plura sunt, si talia perquirantur. omnia enim, quae possunt habere contraria, facilis casus absumeret, si curam salutis propriae non haberent. [9] Ad te, claustrorum magister, verba revocemus. patere poenale secretarium tuum innocenter esse secretum. torqueris quidem, quod nullus affligitur: a communibus gaudiis maestus exciperis, dum tibi soli non parcitur venia generali, lividae invidiae comparandus. sustine de omnium securitate iacturam, qui habuisti de multorum afflictione laetitiam. sed ut tuos quoque gemitus consolemur, illos tibi tantummodo vindica, quos lex pietatis gratia non relaxat, ne, cum truculentis parceret, asperrima facinora levigaret. solvamur ergo cuncti saecularibus actibus implicati. patitur omnis homo periculosos nexus, quos festinet evadere. claustra reos dimittant: nos vincula improbae cogitationis absolvant.
Cassiodorus | Christian Latin | The Latin Library | The Classics Page |