[1] Cogit me multum assidua tuae dilectionis instantia, Gualteri venerande amice, ut meo tibi debeam famine propalare mearumque manuum scriptis docere qualiter inter amantes illaesus possit amoris status conservari, pariterve qui non amantur quibus modis sibi cordi affixa valeant Veneris iacula declinare. [2] Asseris te namque novum amoris militem novaque ipsius sauciatum sagitta illius nescire apte gubernare frena caballi, nec ullum posse tibi remedium invenire. Quod quam sit grave quamque molestet meum animum nullis tibi possem sermonibus explicare. [3] Novi enim et manifesto experimento percepi quod qui Veneris est servituti obnoxius nil valet perpensius cogitare nisi ut aliquid semper valeat suis actibus operari, quo magis possit ipsius illaqueari catenis; nihil credit se habere beatum nisi id quod penitus suo debeat amori placere. [4] Quamvis igitur non multum videatur expediens huiusmodi rebus insistere, nec deceat quemquam prudentem huiusmodi vacare venatibus, tamen propter affectum quo tibi annector, tuae nullatenus valeo petitioni obstare; quia luce clarius novi quod docto in amoris doctrina cautior tibi erit in amore processus, tuae prout potero curabo postulationi parere.
Accessus ad amoris tractatum
Est igitur primo videre quid sit amor, et unde dicatur amor, et quis sit effectus amoris, et inter quos possit esse amor, qualiter acquiratur amor, retineatur, augmentetur, minuatur, finiatur; et de notitia amoris mutui, et quid unus amantium agere debeat altero fidem fallente.
Capitulum I: Quid sit amor
[1] Amor est passio quaedam innata procedens ex visione et immoderata cogitatione formae alterius sexus, ob quam aliquis super omnia cupit alterius potiri amplexibus et omnia de utriusque voluntate in ipsius amplexu amoris praecepta compleri.
[2] Quod amor sit passio facile est videre. Nam antequam amor sit ex utraque parte libratus, nulla est angustia maior, quia semper timet amans ne amor optatum capere non possit effectum, nec in vanum suos labores emittat. [3] Vulgi quoque timet rumores et omne quod aliquo posset modo nocere; res enim imperfectae modica turbatione deficiunt. [4] Sed et si pauper ipse sit, timet ne eius mulier vilipendat inopiam; si turpis est, timet ne eius contemnatur informitas vel pulchrioris se mulier annectat amori; si dives est, praeteritam forte tenacitatem sibi timet obesse. [5] Et ut vera loquamur, nullus est qui possit singularis amantis enarrare timores. Est igitur amor ille passio, qui ex altera tantum est parte libratus, qui potest singularis amor vocari. [6] Postquam etiam amor utriusque perficitur, non minus timores insurgunt; uterque namque timet amantium ne quod est multis laboribus acquisitum per alterius labores amittat, quod valde magis onerosum constat hominibus quam si spe frustrati nullum sibi suos fructum sentiant [sibi] afferre labores. [7] Gravius est enim carere quaesitis quam sperato lucro privari. Timet etiam ne in aliquo offendat amantem; tot enim timet quod nimium esset narrare difficile. [8] Quod autem illa passio sit innata, manifesta tibi ratione ostendo, quia passio illa ex nulla oritur actione subtiliter veritate inspecta; sed ex sola cogitatione quam concipit animus ex eo quod vidit passio illa procedit. [9] Nam quum aliquis videt aliquam aptam amori et suo formatam arbitrio, statim eam incipit concupiscere corde; postea vero quotiens de ipsa cogitat, totiens eius magis ardescit amore, quousque ad cogitationem devenerit pleniorem. [10] Postmodum mulieris incipit cogitare facturas, et eius distinguere membra suosque actus imaginari eiusque corporis secreta rimari ac cuiusque membri officio desiderat perpotiri. [11] Postquam vero ad hanc cogitationem plenariam devenerit, sua frena nescit continere amor, sed statim procedit ad actum; statim enim iuvamen habere laborat et internuntium invenire. [12] Incipit enim cogitare qualiter eius gratiam valeat invenire, incipit etiam quaerere locum et tempus cum opportunitate loquendi, ac brevem horam longissimum reputat annum, quia cupienti animo nil satis posset festinanter impleri; et multa sibi in hunc modum evenire constat. [13] Est igitur illa passio innata ex visione et cogitatione. Non quaelibet cogitatio sufficit ad amoris originem, sed immoderata exigitur; nam cogitatio moderata non solet ad mentem redire, et ideo ex ea non potest amor oriri.
Capitulum II: Inter quos possit esse amor
[1] Hoc autem est praecipue in amore notandum, quod amor nisi inter diversorum sexuum personas esse non potest. Nam inter duos mares vel inter duas feminas amor sibi locum vindicare non valet; duae namque sexus eiusdem personae nullatenus aptae videntur ad mutuas sibi vices reddendas amoris vel eius naturales actus exercendos. Nam quidquid natura negat, amor erubescit amplecti.
[2] Ad hoc totus tendit conatus amantis, et de hoc illius assidua est cogitatio, ut eius quam amat fruatur amplexibus; optat enim ut cum ea omnia compleat amoris mandata, id est ea quae in amoris tractatibus reperiuntur inserta. [3] In amantis ergo conspectu nil valet amoris actui comparari, potiusque verus amans cunctis exspoliari divitiis vel omni eo quod humano posset excogitari ingenio, sine quo quis vivere non potest, penitus privari eligeret quam sperato vel acquisito amore carere. [4] Quid enim homo posset possidere vel habere sub coelo, pro quo vellet tot subiacere periculis quot assidue videmus amantes ex libero arbitrio se subiugare? Videmus enim ipsos mortem contemnere nullasque timere minas, divitias spargere et ad multas devenire inopias. [5] Sapiens tamen amator divitias non abiicit tanquam prodigus consuevit dispensator abiicere, sed iuxta patrimonii facultates suis ab initio modum ponit impendiis. Nam inopiae quisque necessitati suppositus deflexo incipit incedere vultu et multis cogitationibus cruciari, et omnis eum alacritas derelinquit. [6] Qua quidem cessante illico melancolia ex adverso consurgit, in eo suum sibi locum vindicat ira, et ita incipit esse alteratus amanti et ei terribilis apparere, sicque incipiunt amoris incrementa deficere; ergo incipit amor diminui. Amor enim semper minuitur vel augetur. [7] Manifesto igitur experimento cognosco quod dura superveniente inopia incipiunt fomenta amoris deficere, quia 'Non habet unde suum paupertas pascat amorem.'
[8] Non autem haec tibi enarro, amice, quasi velim avaritiam sectandam esse meis tibi faminibus indicare, quam cunctis constat in eodem cum amore non posse domicilio permanere, sed ut tibi ostendere valeam prodigalitatem esse modis omnibus fugiendam, et ipsam largitatem utroque brachio amplectendam. Nota etiam quod amans nihil sapidum ab amante consequitur nisi ex illius voluntate procedat.
Capitulum III: Unde dicatur amor
[1] Dicitur autem amor ab amo verbo, quod significat capere vel capi. Nam qui amat captus est cupidinis vinculis aliumque desiderat suo capere hamo. [2] Sicut enim piscator astutus suis conatur cibiculis attrahere pisces et ipsos sui hami capere unco, ita vero captus amore suis nititur alium attrahere blandimentis, totisque nisibus instat duo diversa quodam incorporali vinculo corda unire, vel unita semper coniuncta servare.
Capitulum IV: Quis sit effectus amoris
[1] Effectus autem amoris hic est, quia verus amator nulla posset avaritia offuscari; amor horridum et incultum omni facit formositate pollere, infimos natu etiam morum novit nobilitate ditare, superbos quoque solet humilitate beare; obsequia cunctis amorosus multa consuevit decenter parare. O, quam mira res est amor, qui tantis facit hominem fulgere virtutibus, tantisque docet quemlibet bonis moribus abundare! [2] Est et aliud quiddam in amore non brevi sermone laudandum, quia amor reddit hominem castitatis quasi virtute decoratum, quia vix posset de alterius etiam formosae cogitare amplexu, qui unius radio fulget amoris. Est enim suae menti, dum de amore suo plenarie cogitat, mulieris cuiuslibet horridus et incultus aspectus.
[3] Hoc ergo tuo pectori volo semper esse affixum, Gualteri amice, quod si tali amor libramine uteretur ut nautas suos post multarum procellarum inundationem in quietis semper portum deduceret, me suae servitutis perpetuo vinculis obligarem. [4] Sed quia inaequale pensum sua solet manu gestare, de ipsius tanquam iudicis suspecti non ad plenum confido iustitia. Ideoque ad praesens eius recuso iudicium, quia 'Saepe suos nautas valida relinquit in unda'.
[5] Sed quare amor quandoque ponderibus non utatur aequalibus, alibi tractatu latiori te plenius edocebo.
Capitulum V: Quae personae sint aptae ad amorem
[1] Est nunc videre quae sint aptae personae ad amoris arma ferenda. Et scire debes quod omnis compos mentis qui aptus est ad Veneris opera peragenda, potest amoris pertingi aculeis, nisi aetas impediat vel caecitas vel nimia voluptatis abundantia. [2] Aetas impedit, quia post sexagesimum annum in masculo et post quinquagesimum in femina, licet coire homo possit, eius tamen voluptas ad amorem deduci non potest, quia calor naturalis ab ea aetate suas incipit amittere vires, et humiditas sua validissime inchoat incrementa fovere, atque hominem in varias deducit angustias et aegritudinum diversarum molestat insidiis, nullaque sunt sibi in hoc saeculo praeter cibi et potus solatia. [3] Similiter ante duodecim annos femina et ante decimum quartum annum masculus non solet in amoris exercitu militare. [4] Dico tamen et firmiter assero quod masculus ante decimum octavum annum verus esse non potest amans, quia usque ad id tempus pro re satis modica verecundo rubore perfunditur, qui non solum perficiendum impedit amorem sed bene perfectum exstinguit. [5] Sed et alia ratio efficacior invenitur, quia ante praefatum tempus nulla in homine constantia viget, sed in omnibus variabilis reperitur. Nec enim aetatis de amoris imperii arcanis posset tanta infirmitas cogitare. Cur vero citius in muliere amor quam in masculis exardescit, alibi forte docebo.
[6] Caecitas impedit amorem, quia caecus videre non potest unde suus possit animus immoderatam suscipere cogitationem; ergo in eo amor non potest oriri, sicut plenarie supra constat esse probatum. Sed hoc verum esse in amore acquirendo profiteor; nam amorem ante caecitatem hominis acquisitum non nego in caeco posse durare.
[7] Nimia voluptatis abundantia impedit amorem, quia sunt quidam qui tanta voluptatis cupidine detinentur quod amoris non possent retineri reticulis; qui post multas etiam de muliere cogitationes habitas vel fructus assumptos, postquam aliam vident statim illius concupiscunt amplexus, et obsequii a priore amante suscepti obliviosi et ingrati exsistunt. [8] Illi tales quot vident tot cupiunt libidini immisceri. Istorum talis amor est qualis est canis impudici. Sed nos credimus asinis comparandos; ea namque solummodo natura moventur quae ceteris animantibus homines ostendit aequales, non vera quae rationis differentia nos a cunctis facit animalibus separari. De talibus amantibus alibi dicetur.
Capitulum VI: Qualiter amor acquiratur et quot modis
[1] Nunc igitur sequenti restat loco videre quibus modis amor sit acquirendus. Et quorundam fertur narrare doctrina quinque modos esse quibus amor acquiritur, scilicet formae venustate, morum probitate, copiosa sermonis facundia, divitiarum abundantia et facili rei petitae concessione. [2] Sed nostra quidem credit opinio tantum tribus prioribus modis amorem acquiri, duos autem ultimos modos omnino credimus ab aula propulsandos amoris, sicut mea tibi suo loco doctrina monstrabit.
[3] Formae venustas modico labore sibi quaerit amorem, maxime si amorem simplicis requirit amantis. Simplex enim amans nil credit aliud in amante quaerendum nisi formam faciemque venustam et corporis cultum. [4] Horum autem amorem improbare non insisto, sed nec multum approbare contendo, quia inter incautos vel minus sapientes amantes amor diu latere non potest; ergo sua statim incipit incrementa nescire. [5] Divulgatus enim amor aestimationem non servat amantis, sed eius famam sinistris solet cauteriare rumoribus et poenitentem prorsus saepe reddit amantem. [6] Raro inter ipsos amor perdurat amantes, sed si inter tales amor forte quandoque remaneat, sua non potest pristina solatia capere, quia rumoris percepta suspicio custodiam facit cautiorem exhibere puellae, et omnem loquendi opportunitatem excludit, et sollicitos attentosque reddit cognatos amantis, et exinde inimicitia capitalis insurgit. [7] In talibus amor, quum non possit sua solatia capere, immoderata suscipit incrementa et in immanium lamenta poenarum deducit amantes, quia 'Nitimur in vetitum cupimus semperque negatum'.
[8] Sapiens igitur mulier talem sibi comparare perquirat amandum qui morum sit probitate laudandus, non autem qui mulierum se more perungit vel corporis se cultu perlustrat. Non enim potest virili congruere formae mulierum se more ornare vel corporis ornatui deservire. Tales etiam mirificus Ovidius redarguendo notavit:
'Sint procul a nobis iuvenes ut femina compti,
Fine coli modico forma virilis amat.'
[9] Sed et si mulierem videris nimia colorum varietate fucatam, eius non eligas formam nisi alia vice primo ipsam extra festiva diligenter aspicias, quia mulier in solo corporis fuco confidens non multum solet morum muneribus ornari. Sicut igitur in masculo diximus, ita credimus in muliere non formam tantum quantum morum honestatem sectandam. [10] Cave igitur, Gualteri, ne inanis te decipiat mulierum forma, quia tanta solet esse mulieris astutia et eius multa facundia quod, postquam coeperis eius acquisitis gaudere muneribus, non videbitur tibi facilis ab ipsius amore regressus. [11] Morum probitas acquirit amorem in morum probitate fulgentem. Doctus enim amans vel docta deformem non reiicit amantem, si moribus intus abundet. Qui enim probus invenitur et prudens nunquam facile posset in amoris semita deviare vel suum coamantem afficere turbatione. [12] Sapiens igitur, si sapientem suo connectit amori, suum amorem in perpetuum facillime poterit occultare, et sapientem coamantem sapientiorem sua solet exhibere doctrina, et minus sapientem sua consuevit moderatione reddere cautiorem. [13] Mulier similiter non formam vel cultum vel generis quaerat originem, quia 'Nulli forma placet, si bonitate vacet'; morum atque probitas sola est quae vera facit hominem nobilitate beari et rutilanti forma pollere. [14] Nam quum omnes homines uno sumus ab initio stipite derivati unamque secundum naturam originem traximus omnes, non forma, non corporis cultus, non etiam opulentia rerum, sed sola fuit morum probitas quae primitus nobilitate distinxit homines ac generis induxit differentiam. [15] Sed plures quidem sunt qui ab ipsis primis nobilibus sementivam trahentes originem in aliam partem degenerando declinant: 'Et si convertas, non est propositio falsa'. Sola ergo probitas amoris est digna corona.
[16] Sermonis facundia multotiens ad amandum non amantium corda compellit. Ornatum etenim amantis eloquium amoris consuevit concitare aculeos et de loquentis facit probitate praesumi. Quod qualiter fiat, quam brevi potero curabo tibi sermone narrare.
[17] Ad hoc imprimis istam tibi trado doctrinam, quod mulierum alia est plebeia, alia nobilis, alia nobilior. Item masculus alius est plebeius, alius est nobilis, alius nobilior, alius nobilissimus. [18] Mulier plebeia tibi satis est manifesta; nobilis mulier dicitur ex vavassoris vel proceris sanguine orta vel eorum uxores. Nobilior femina nominatur a proceribus sumpta. [19] Idem dicimus in masculis, nisi quod masculus nobiliori vel ignobiliori vinctus uxori ordinem non mutat. Mulier enim vincta marito ex mariti ordine suam nobilitatem variando commutat. [20] Masculi vero nobilitas mulieris nunquam potest coniunctione mutari. Praeterea unum in masculis plus quam in feminis ordinem reperimus, quia quidam masculus nobilissimus invenitur, ut puta clericus.
A. Loquitur plebeius ad plebeiam
[21] Accedat igitur ad plebeiam plebeius et tali ad eam sermone loquatur. Primitus ipsam suo more salutet; sed haec sunt generaliter dicenda et omni credantur amanti, ut post salutationem non statim a verbis amoris incipiant, quia pellicibus talia sunt initia facienda. [22] Immo et domina salutata quoddam moderatum debet a masculo tempus interponi, ut mulier, si velit, primo loquatur. Nam si mulier ipsa loquendi praestet initium, gaudere non immerito poteris si verborum tibi copia non abundet, quia ipsius elocutio copiosam tibi sermonis materiam propinabit. [23] Sunt enim quidam qui in dominarum aspectu adeo loquendi vigorem amittunt quod bene concepta recteque in mente disposita perdunt, nec possunt aliquid ordine recto proponere, quorum satis videtur arguenda fatuitas. Non enim decet aliquem nisi audacem et sapienter instructum ad dominarum colloquia devenire. [24] Sed si nimis ipsius mulieris loquendi differantur initia, post spatium moderatum sapienter in sermone prorumpas. Primo extrinseca verba proponas, quae ludificum aliquid contineant vel illius patriae vel gentis vel personae laudationem. [25] Nam mulieres pro maxima parte in suae personae commendatione laetantur, et cuncta quae suas pertinere videntur ad laudes facile per omnia credunt, plebeiae maxime ac rusticanae. Post illa igitur extrinseca verba tali potes ratione procedere:
[26] Quando te divina formavit essentia, nulla sibi alia facienda restabant. Tuo decori nihil deesse cognosco, prudentiae nihil, immo nil prorsus in te deficit quidquam, nisi quod tuo, ut mihi videtur, neminem ditasti amore. [27] Miror tamen plurimum si mulierem tam formosam et tanta prudentia decoratam amor extra sua castra diu militare permittit. O si inceperis militare amori, beatus erit ille super omnibus quem tuo coronabis amore! Nam si ego tanto meis meritis essem dignus honore, nullus in orbe vivens recte mihi esset coaequandus amator.
[28] Mulier ait: Tui videntur falsitatem continere sermones, quia, quum mihi non sit pulchritudinis forma decora, me quasi super omnes formosam mulieres extollis, et quum sim ornatu sapientiae destituta, me tanquam prudentem tua verba commendant. Mulieribus enim ex plebe trahentibus originem sapientia non debet summa requiri.
[29] Homo ait: Consuetudo est sapientum ut nunquam suam formam vel probitatem ore proprio fateantur, et ex hoc eorum manifeste probitas denotatur, quia tam caute suis prudentes consueverunt sermonibus uti, ut nunquam illo vulgari iuste valeant proverbio denotari, quo fertur omnem in ore proprio sordescere laudem. [30] Cuius proverbii tu quoque tanquam sapiens volens evitare sententiam te aliis tantum laudandam relinquis; tot enim sunt qui tuas insistant extollere laudes, quod nunquam dicere fas esset quod quaecunque persona vellet falsa narrare. [31] Nam et qui te gentis tuae ratione non diligunt de te attente laudes referre cognovi. Sed et si credas non esse formosam, ex hoc me verum reputare debes amantem, quum tua mihi formositas videatur aliarum omnium summittere formas; amor enim deformem quoque mulierem tanquam valde formosam representat amanti. [32] Dixisti etiam te ex vili generi ortam. Sed in hoc longe maioribus te dignam fore laudibus ostendisti et maiori nobilitate gaudere, quum nobilitatem tibi non generis vel sanguinis propinavit origo, sed sola probitas et compositio morum digniori te nobilitatis specie ditaverunt. [33] Nam homines universos ab initio prodidit una natura, unaque omnes usque ad hoc tempus tenuisset aequalitas, nisi magnanimitas et morum probitas coepisset homines nobilitatis inaequalitate distinguere.
[34] Mulier ait: Si tanta sum nobilitate praeclara ut tuis niteris sermonibus indicare, et quum sis plebeius, aliquam de plebe tuo studeas amori coniungere, et ego nobilis amorem mihi ex nobilitate requiram. Nobilitas enim et popularitas in diversis sexibus 'non bene conveniunt nec in una sede morantur'.
[35] Homo ait: Tua satis idonea responsio videretur, si tantum mulieribus esset indultum ut in eis per bonos mores generis nobilitari posset infimitas. Sed quum non solum feminis sed etiam masculis morum probitas nobilitatem inducat, a tuo me forsitan minus recte repellis amore, quum et mei mores nobilitatis me forte virtute coruscant. [36] Noscas ergo primitus an morum me cultura destituat, et si meum inveneris genus ultra suam nobilitari naturam, nullatenus me debeas spe tui frustrare amoris. Magis enim morum congruit nobilitati ex morum nobilitate amantem sibi eligere quam altum sibi et incultum quaerere genus. [37] Immo et si aliquis reperiatur utraque nobilitate praeclarus, magis illius amor est eligendus qui sola morum nobilitate lustratur. Nam ille ab antiquo stipite maiorique parente sibi nobilitatem accipit et illam ab eis quasi ex quodam traduce sumpsit, a quibus sementivam traxit originem; iste vero ex ipso tantum suam habet nobilitatem et eam sibi a nullo stipite derivatam assumpsit, sed ex sola suae mentis optima dispositione retinuit ortam. [38] Magis ergo istius quam illius est nobilitas approbanda. Video enim quod ille rex maiori laude censetur vel praemio dignus, qui ex suis genitoribus modico regno assumpto infinitas postea sua virtuosa potentia nationes suae subiugaverit dicioni quam ille qui plura regna hereditario sibi iure transmissa penitus conservat illaesa. [39] Si ergo cognoscas me morum nobilitate gaudere, tuam me versus probitatem inclina et dona mihi spem saltem tui tam diu desiderati amoris, ut vivere possim; non enim est spes ulla salutis si de tuo me desperes amore.
[40] Mulier ait: Quamvis multa sis probitate laudandus, ego tamen iuvencula veterum horresco solatia.
[41] Homo ait: Senectus quidem res improbanda non est, quia pariter ad eam trahimur omnes unaque ad ipsam cunctos natura deducit, cui nemo resistere potest. Non enim potentiae valui divinae resistere, ut meam nativitatem contra suam differret provisionem tardiusque me produceret in lucem. [42] Ergo quod in meis tantum processi diebus, mihi nullatenus est adscribendum, et ideo in damnum mihi nequaquam cedere debet; immo amplius dico quod, si sapientia te ulla detentat, aetatis prolixitas magnum mihi est argumentum pro tuo lucrando amore, quia in tam tempore longo laudabilia multa peregi, urbanitates multas exercui, infinita quibus potui obsequia contuli, tot et alia bona feci quae temporis modico lapsu nullus agere potuisset, ideoque magnis sum meritis dignus et retributione maxima honorandus. [43] Et econtra, si vixissem tempore brevi, non essem tanto munere dignus, quia tempore modico bona fieri paucissima possunt. Eum autem qui plus servit et obsequia plura facit praemiis esse maioribus dignum quam qui pauciora laudabilia fecit, ex eo satis est manifestum quod tam in coelestis curia regis quam etiam principum terrenorum omnes cernimus iuris istius peritia censeri, ut qui plus servit maiora praemia ferat. [44] Haec autem dico non quasi asserendo me senectutis gloria decoratum, sed errorem istum a tuo volens depellere corde, hominem qui adolescentiae praeterivit aetatem ab amoris esse militia repellendum, quum vix in adolescentia reperiatur aliquis qui in cunctis variabilis et inconstans non exsistat. [45] Non enim ex corporis canitie recte deprehenditur ipsa senectus. Multos enim assidue videmus in minori positos aetate canescere multosque etiam in decrepito conspicimus senio et nulla canitie dealbari. Ergo magis ex corde quam ex pilo senectus ipsa deprehenditur.
[46] Sed et si sit aliquis forte nimia iuventute detentus, tali fortassis contra eum mulier utetur obiectu: Non in te quidem illa perficitur aetas, qua digne possis amorem alicuius postulare prudentis; unde tua multum videtur arguenda temeritas, quod ea petis quibus penitus reperiris indignus. Multa enim debet probitate gaudere multisque ipsum beneficiis iuvari oportet, qui dominae probioris petit amorem. [47] Quae autem in te sint probitatis indicia vel quae te benefacta commendent videre non possum, nec alicuius relatione percepi propter quae tam grandia tua tam audacter petat improbitas. Si enim in amoris vellem exercitu militare, plures mecum viri assidua confabulatione loquuntur, qui multa strenuitate famae sunt et probitate decori, ex quibus mihi possem amorem eligere competentem. [48] Primo ergo, antequam petas, ea facere studeas quae petitis iudicentur digna muneribus.
[49] Homo ait: Nisi te crederem ista ludendo narrasse, vel ut mihi verecundiae ruborem induceres, dicerem tuam plurimum errare prudentiam. Profiteor etenim quod magnis sunt digna praeterita facta muneribus, verumtamen universis constat hominibus quod nullum in mundo bonum vel curialitas exercetur nisi ex amoris fonte derivetur. [50] Omnis ergo boni erit amor origo et causa. Cessante igitur causa eius de necessitate cessat effectus. Nullus ergo poterit homo facere bona nisi amoris suasione cogatur. Petitum itaque largiri debes amorem, ut benefaciendi causa mihi a te videatur indulta et per te valeam bonis moribus informari et stabili semper in firmitate durare. [51] Magis enim ad tuam laudem pertinere cognosco si ex tua gratia tantum mihi amorem vel spem largiaris amoris, quam si eum mihi praeteritorum factorum remunerationem concedas; ibi enim quasi ex debito faceres, hic vero largitas pura versatur. [52] Praeterea, nonne maiori doctor est dignus honore vel laude, qui omnino discipulum imperitum sua facit doctrina prudentem, quam qui reddit doctum sua sapientia doctiorem? Novus ergo miles amoris ac in amore rudis te mihi peto magistram et tua doctrina plenius erudiri. [53] Magno enim tibi adscribetur honori si me rudem et indoctum tua feceris prudentia doctum. Rudes enim et indoctos tali decet amori servire, cuius industria incauta valeat obumbrari iuventus.
[54] Mulier ait: Non recte in amore sapis, quum aperte videaris amoris regulas tuis sermonibus obviare. Nam amoris praecepto docemur ut qui plura bona facit, maiori debeat honore gaudere ac meritis pluribus adiuvari. Nam si tuos veros iudicemus esse sermones, suis actoribus benefacta nocebunt, et econtra aliis prodesse videbitur a beneficiis abstinuisse nullaque bona fecisse. [55] Sed dicis in hoc mea te velle disciplina doceri; hunc autem penitus recuso laborem, quia magis doctus videtur eligendus amator quam qui meo labore est docendus. Parisius igitur exspecta erudiri, non a muliere doceri, quia nimia videtur imperitia laborare qui rudis et indoctus prudentis et instructae feminae sibi quaerit amorem.
[56] Homo ait: Mirandum est quod dicis, et quod tam sophistice meos niteris sermones arguere. Nam quae proposui non recte intellexisse videris; quod enim superius enarravi magis ad tuam pertinere laudem, si ex tua gratia largiaris [et concedas] amorem quam si eum praeterita facta remunerando concedas, taliter intelligere debes, quod si duo sint quorum unus plurima bona fecit, alter vero nulla et in plena reperitur aetate et a benefactis habita opportunitate benefaciendi abstinuit, hic qui nulla bona fecit repellitur, et qui bona peregit est assumendus amator. [57] Sed si ponas qui nulla bona peregit in iuventute positum, in qua benefaciendi non habuit facultatem, in articulo isto iuvenis qui bona nulla peregit est eligendus amator, non quod magis sit dignus amari quam qui bona plurima fecit, sed quia maius inde bonum sequitur mundo. [58] Sicut enim magis ille quoque Rex coelestis super unius peccatoris gaudet conversione quam super nonaginta novem iustis, et hoc propter bonum quod sequitur inde, ita melius facit mulier si aliquem minus bonum per suam doctrinam aulae coniungat amoris suaque faciat probitate laudandum, quam si bonum aliquem faciat meliorem; id est, sicut est maius Deo lucrum super unius peccatoris conversione quam super nonaginta novem iustorum melioratione, ita maius fit mundo lucrum si quis non bonus probus efficiatur quam si alicuius boni probitas augmentetur. [59] Quod autem dixi eius qui nulla bona fecit amorem potius eligendum quam qui bona plurima peregit, hoc non in quarto gradu sed in tribus praecedentibus gradibus interpreteris amoris. Sed si forte horum te sermonum perturbet obscuritas, eorum tibi sententiam indicabo. [60] Ab antiquo quatuor sunt gradus in amore constituti distincti. Primus in spei datione consistit, secundus in osculi exhibitione, tertius in amplexus fruitione, quartus in totius personae concessione finitur. [61] Quod asserui ergo, si duo sint, quorum unus plurima alter vero nulla bona fecit, illius qui nulla bona fecit potius est eligendus amor, non intelligere debes in quarto gradu, id est in totius personae concessione, sed in primo, id est in spei largitione. [62] Nam si statim mulier velit quarti gradus amantem eligere sine deliberationis dilatione, potius eum qui plurima bona fecit quam qui nulla, sibi expedit amantem eligere; et hoc ideo quia de illius est bonitate secura, de istius vero nequaquam, et pro certis saepius non incaute relinquuntur incerta. [63] Sapientes tamen feminas non decet tam repentina quemquam concessione ditare, ut prioribus praetermissis gradibus ad quarti statim gradus prosiliant largitionem, sed ordine solent procedere tali. Debet enim primo spei uti largitione mulier, et si cognoverit amantem spei largitione accepta in bonis moribus augmentari, ad gradum mulier non vereatur devenire secundum. [64] Et sic gradatim usque ad quartum deveniat gradum, si ipsum hac re invenerit per omnia dignum. Si rationem quaeris cur in articulo praescripto iuvenis qui nulla bona fecit in primo gradu amandus eligitur, in alio vero articulo quarti gradus eligitur qui bona plurima fecit, ratio evidenter apparet, quia usque ad tertium gradum potest mulier retro sine blasmo abire; si vero in quarto gradu consolidavit amorem, non postea sine causa iustissima retro decet abire, et hoc non solum propter amoris confirmationem, quae quarto consuevit fieri gradu, sed etiam propter rem magnam quam in sua mulier est largita persona. Quid enim mulier maius dare potest quam si suam personam alieno disponat arbitrio?
[65] Quod autem dixisti te oneris evitandi causa velle magis amantem deligere doctum quam tuo labore docendum, satis in hoc tua videtur opinio reprobanda; dulcior enim cuilibet fructus sapere debet ex propria plantatione perceptus, quam qui ex aliena arbore assumitur, et carius habetur quod pluribus est laboribus acquisitum quam quod sollicitudine modica possidetur; nam 'Absque labore gravi non possunt magna parari'.
[66] Mulier ait: Si absque gravi labore magna parari non possunt, quum id quod postulas sit de maioribus unum, multis te oportet laboribus fatigari, ut ad quesita munera valeas pervenire.
[67] Homo ait: Omnes quas possum tibi refero grates, quod post labores multos amorem mihi tuum tam provide promisisti. Absit enim ut tantae probitatis feminae ego vel alius quilibet possit lucrari amorem nisi multis fuerit primo laboribus acquisitus. Non enim est verisimile mulierem tam prudentem amorem suum alicui repente concedere vel alicuius probi viri labores apud se permittere sine munere demorari. A bonae videtur rationis ordine deviare, si non benefacta suis actoribus debita commoda ferant.
B. Loquitur plebeius nobili
[68] Si plebeius sibi quaerat nobilis mulieris amorem, hoc poterit procedere modo. Si mulier quamvis nobilis simplex inveniatur tamen, ea per omnia possunt habere locum, quae in plebeii et plebeiae sunt dicta colloquio, eo excepto quod hic potest locum sibi commendatio sanguinis vindicare. [69] Si vero nobilis mulier fuerit sapiens et astuta, providenter caveat ipsius personae moderate insistere laudi. Nam si nobilem et prudentem feminam ultra modum suo voluerit sermone laudare, credet eum plenam sermonis facundiae copiam non habere vel adulatione falsa narrare ipsamque fatuam reputare. [70] Post prima igitur sermonis initia taliter ad amoris verba descendat. Si possem cor meum intra propriae voluntatis saepta recludere, multa forte sub silentio praeterirem quae me coactum oportet instanti sermone narrare. Cor namque meum acutis meam cogit calcaribus voluntatem extra suae naturae semitam divertendo vagari, et maiora petere quam sim narrare sufficiens. [71] Si amor tamen me cogit aliquid improvide vel minus sapienter proferre, vestra nobilitas rogo ut patienter sustineat et leni sermone me redarguat. Cognosco igitur manifeste quod amor non consuevit homines discretionis stilo discernere, sed omnes pariter angit in suo, id est, amoris exercitu militare, non excipiens formam, non genus, neque sexum neque sanguinis inaequalitatem distinguens, sed hoc solum discernens, an aliquis sit aptus ad amoris arma ferenda. [72] Res enim est amor quae ipsam imitatur naturam; ergo nec amantes ipsi aliter discernere debent hominum genera, quam amor suo discernit iudicio. Sicut igitur uniuscuiusque generis homines amor cogit accendi, ita et amantes non genera discernere debent sed hoc solum, an sit sauciatus amore qui petit amari. Hac ergo invincibili ratione munitus cuiuslibet mihi licet amorem mulieris eligere, si nullius mores me coinquinent pravitatis.
[73] Si igitur mihi praestare velitis audientiam patienter, id solummodo postulare curabo quod nulla mihi poteritis iusta ratione negare. Sed si mea in aliquo verba vestram exacerbarent personam, et si contra me vestro vos aspero contendatis sermone tueri, hoc mihi esset intolerabile malum et omnium causa dolorum.
[74] Sciatis itaque quod a multis retro diebus amoris vestri me sagitta percussit, ipsumque vulnus totis sum viribus conatus abscondere, non quod insufficientem militem me credam amoris, sed quia vestrae altitudinis sapientiam pertimesco. Visus enim vestri aspectus adeo meum perterret ingenium mentemque perturbat quod eorum etiam quae mente attente conceperam penitus obliviosus exsisto. [75] Merito ergo meum studebam celare dolorem; quanto tamen magis meum conabar tegere vulnus, tanto magis mihi crescebat poena doloris. Tam diu tamen vulnus permansit absconsum, quam diu me dolor suis non potuit viribus superare. [76] Postquam vero sua virtute me devicit, pro magna potentia sui grandia me postulare cogit et instantis doloris remedia cogitare. Vos quidem estis mei causa doloris et mortalis poenae remedium; meam namque simul cum morte vitam tenetis vestro pugno reclusam. [77] Si concesseritis postulata, vitam praestatis amissam et solatia multa vivendo; sed si ea mihi denegare velitis, erit mihi vita poena, quod gravius est quam subito incurrere mortem. Potius enim esset festinantem eligere mortem quam poenis tam gravibus assidue subiacere. Singula quidem quae meus animus narranda concepit vobis aperire non possum, sed Deus ipse novit quos sermones velit exprimere mutus.
[78] Ait mulier: Plurimum miror et miranda res est quod ad tantam rerum turbationem ipsa non deficiunt elementa, nec mundus corruit ipse. Si meae quidem nobilitatis ignoscere pudori non insisterem, acerrime tuos compesceret mea lingua sermones; quia tamen in nobilis ore nimis res esset inconcinna aspera contra quemlibet et inurbana verba proferre, patienter meus animus tolerat tua dicta vesana et suavi tibi respondet affatu. [79] Quis ergo tu es, qui tanta munera petis? Tua mihi satis patet forma, ac genus est manifestum. Sed ubi deprehendi maior audacia potest quam illius qui totius hebdomadae tractu variis mercimonii lucris toto mentis intendit affectu, septima suae quietis die quaerat amoris vacare muneribus eiusque dehonestare mandata et ordines in hominibus ab antiquo statutos confundere? [80] Non enim otiose vel sine causa fuit ab aevi primordio inter homines ordinum reperta distinctio, sed ut quisque intra generis saepta permaneat et per omnia sui ordinis finibus contentus exsistat, et ea quae maioris sunt ordinis stabilita natura sibi nullus usurpare praesumat, sed ipsa tanquam aliena relinquat. [81] Quis ergo tu es, qui tam antiqua conaris temerare statuta et sub amoris commento maiorum praecepta subvertere tuique generis tanta niteris praesumptione metas excedere? Nam si adeo mei sensus obliviosa manerem ut tua verba me cogerent his quae dicis annuere, cor tamen tuum non esset tam grandia tolerare sufficiens. [82] Numquid enim lacertiva avis perdicem vel fasianum sua potuit unquam superare virtute? Falcones igitur vel astures hanc decet capere praedam, non autem a milvorum pusillanimitate vexari. Tua igitur est multum fatuitas cohibenda, quod alti generis indignus tibi quaeris amantem. [83] Nec enim quod asseruisti ante tuam potest tueri sententiam. Dixisti etenim amorem non distinguere genera sed cunctos cogere ad amandum qui apti reperiuntur ad amoris arma ferenda, et quod amantes non debent aliter distinguere, sed hoc requirere solum, an sit sauciatus amore qui petit amari. [84] Sed sine omni contradictione profiteor quod amor indifferenter cogit amare, sed aliud quod sequitur, scilicet amantem non debere distinguere nisi an amet qui petit amari, non suscipio, quia penitus est falsitati subnixum. Nam si hoc esset, illa sibi verba locum vindicare non possent quibus fertur amor sua manu pensum inaequale gestare. [85] Huius hypotheticae consequenti destructo, e contrario tibi concluditur; ergo et meam sententiam in sua videbis firmitate durare. Sed et si forte narrare velis quod multi consueverunt audaci lingua proferre, amorem scilicet iniquum a cunctis debere iudicem nominari quum inaequalia pondera ferat, tali te responsione repello. Quamvis enim amor inaequalia pondera ferat, iustus tamen iudex poterit vere vocari. [86] Amor enim ponderis inaequalitate non utitur nisi iustissima causa cogente. Nam quum cerneret amor homines universos ex ipso instinctu cupidinis naturaliter in cuiuslibet alterius sexus personae libidinem provocari, turpe nimis putavit exemplum sua statim ex adverso tentoria ponere, ut eam cuius quaeritur amor statim compellat amare. Si hoc enim esset, quilibet horridus, hispidus, agriculturae deserviens vel in plateis publice pro cibo mendicans reginae sibi provocare posset amorem. [87] Sed ne unquam huiusmodi posset inconcinnitas vel rerum absurditas evenire, cuiuslibet generaliter personae amor commisit arbitrio, ut si velit amet eum qui petit amari, vel non amet si nolit amare. Sed et si hanc quam dicis regulam amor sine omni exceptione servaret illaesam, scilicet ut omnis semper, qui amat, ametur, alterius regulae cursui occurreret naturali. [88] Quilibet enim hominum alterius maioris ordinis libentius quam ordinis aequalis sive minoris sibi quaerere solet amantem, et ideo versa vice mulier, cuius petitur amor, propter regulam dictam et cursum naturae praefatum ordinis aequalis sive maioris libenter petit amorem, ne ab amoris regula generali inique videatur exempta. Apparet igitur ex his manifeste quod supervacuis laboras impendiis, et tuos postmodum cognosces in vanum emisisse labores.
[89] Homo ait: Quod mihi benignum et suave praestitistis responsum, multum in hoc vestra probitas denotatur, quia vestrae voluistis naturae consulere, ac vestra verba generi convenire. Nihil enim magis generosae personae potest congruere laudibus quam si in suis dictis dulci sermone fruatur, et nulla videntur magis nobili contraire generi et sanguinis nobilitati detrahere quam aspera et inurbana verba proferre. [90] Quod autem dixistis meam faciem vobis esse cum genere manifestam, vehementer admiror quia vestram video in hoc errare prudentiam, quum illis videamini erratibus assentire, qui morum probitatem sine genere ac forma reiiciunt et formae venustatem ac sanguinem generosum sine omni probitate recipiunt. [91] Quod quam sit asserere grave ac difficile quamque narrare absurdum, illa vos edocet ratio manifesteque irrefragabili ratione demonstrat, quae dicit quod ex bonis tantum moribus et hominis probitate ac curialitatis fomite a primordio fuit orta nobilitas. Si homines igitur sola morum probitas nobilitatis meruit virtutibus decorare ac generositatis assumere nomen, errorem praedictum penitus deponere curate, et sola morum probitas compellat vos amare. [92] Illud autem, quod de mercimoniis in contumeliam est mihi a vobis obiectum, si attentis mea curaveritis verba auribus percipere, sine omni dubitatione cognoscetis nullo mihi posse de iure nocere. Nam quod mercimoniorum honorabilia lucra diligenter attendo, contendo proprio generi deservire, quia talia studeo meis actibus exercere quae meae possunt naturae congruere. [93] Et ex hoc murmura vulgi depellere curo, quod dicere consuevit: 'Talia quemque facere decet, quae genus pariter cum ordine quaerit.' Sed quod praedicta lucra improbe futuri intuitu cumulare non insisto, sed ea provide et largissime suo loco et tempore aliis dispensare contendo, in hoc meam morum et probitatis nobilitatem defendo. [94] Praeterea, si honestis et licitis non curem insistere lucris, obscura me detinebit inopia, et ideo nobilitatis opera exercere non potero, et sic mea morum nobilitas in solo et nudo verbo manebit, quae curialitas vel nobilitas ab hominibus nullatenus credi consuevit. [95] Immo si pauper et inops curialis largitatis sermone utatur, in hunc sibi modum vulgares illudunt: 'Homo iste, quia nulla possidet quae valeat hominibus exhibere, largitatem se iactat habere plenariam. Sed si aliquid possidet in orbe, talem se debet hominibus exhibere qualem suum genus et natura permittit. De nulla enim possidentium bona ratione procedit suam effuso sermone largitatem effundere.' [96] Sed et si sufficientem substantiam mihi adesse obiicias, adhuc meo generi honesta lucra defendo. Praeterea illud quod dixisti, quia quisque intra sui generis saepta debeat permanere et maioris ordinis amorem nullatenus postulare, diffiteri non possum. [97] Sed si me morum probitatis cultura perlustrat, intra nobilitatis me credo moenia constitutum et vera generis coruscare virtute, et sic me morum probitas intra nobilitatis ordinem facit esse repositum; et ideo nulla potest reputari praesumptio, si ex nobilitate mihi quaeram amorem eligere; magis enim ex moribus quam ex sanguine deprehenditur cuiusque nobilitas. [98] Dixisti etiam quod, etsi meis te possem verbis allicere ut meae voluntati condescenderes, cor tamen meum non esset tam grandia tolerare sufficiens. Sed stultus est ille miles qui talia sibi quaerit arma ferenda, quae sui non possit corporis tolerare compages, nullusque sibi eligat talem equum appetere qui suis non valeat regi vel gubernari virtutibus; tales enim plebis sunt subiecti derisui. [99] Concedo ergo, quia valde sunt quae postulo grandia; si me igitur ad id quod peto percipiendum minus sufficientem recogitas, id concedat gratia tua quod sine vulgi potest rumoribus exhiberi, et si me indignum omnino reppereris, tuo et cuiusvis alterius me facias patere derisui. Fiduciam tamen gero plenariam quod illa eadem mei cordis magnanimitas quae me cogit tam grandia petere, si ea mihi concesserit tua gratia, in perpetuum ipsa mihi parta tuebitur. [100] Sed nec obstare potest illud quod de milvo et lacertiva mihi ave dixisti. Nam falcones, astures et accipitres sola facit audacia caros. Videmus enim quandoque falcones de genere levium magnos fasianos et perdices sua detinere virtute; nam a cane non magno saepe tenetur aper. Et econtra multos aspicimus nobiles et marinos falcones vilissimos pertimescere passeres et a lacertiva saepe ave fugari. [101] Si ergo milvus et lacertiva avis arditus reperitur et audax et a suis degenerare parentibus, asturnina et falconina est dignus pertica honorari et militari laeva deferri. Si me igitur noveris a meis degenerare parentibus, non contumeliosa milvi appellatione vocandus reperior, sed honorabili falconis vocabulo nuncupandus exsisto. [102] Nec tibi vilescat apud quemcunque reperta probitas, quum ex pungentibus rosas spinis colligimus ortas, et in vilis materiae vasculo aurum repertum sua non possit pretiositate privari. [103] Illud quod dixi, neminem debere distinguere nisi an sit sauciatus amore qui petit amari, ex tua manifeste responsione cognovi te non recte intellexisse; verbi enim generalitas tibi induxit obscuritatem. Nam quod dixi amantem non debere distinguere, ita recipias quia non debet, cuius postulatur amor, distinguere utrum de nobili an de ignobili sit genere ortus qui petit amari; debet tantum distinguere utrum bonis moribus et an sit multa probitate decoratus. [104] Ergo bene illa sibi possunt verba locum vindicare: amor quandoque inaequale pensum solet sua manu gestare. Sed quamvis verum sit amorem quandoque inaequalia pondera ferre, eius tamen non potest iniustitiae imputari; sufficit enim, si amor alterum amantium sui roris pertingat afflatu et ex suae plenitudinis fonte initia praestet amandi. [105] Nam altero amantium amoris sagitta pertacto non immerito alter proprio servatur arbitrio, ut, si ea fecerit quae bene placita inveniantur amori, magnis ab eo sit dignus honorari muneribus multisque in plebe laudibus efferendus, si vero eius voluntati contraria, contraria debet munera ferre. Ideo ergo amor in arbitrio posuit amantis, ut quum amatur et ipsa si velit amet, si vero nolit non cogatur amare, quia maioribus censetur meritis dignus qui bona sponte peregit quam qui ea coactus exercuit. [106] Et hoc ad instar coelestis regis creditur esse indultum, qui boni et mali percepta notitia quemque hominum proprio relinquit arbitrio, bene quidem agentibus ineffabilia praemia pollicendo, mala vero operantibus poenas intolerabiles comminando. Debet ergo mulier diligenti animo investigare an sit dignus amari qui petit amari, et si ipsum dignum omnino invenerit, nullatenus eum suo debet amore frustrare, nisi forte sit alterius amore ligata. Si alterius igitur non es obligata amori, nulla te poterit ratio excusare.
[107] Mulier ait: Tanta tuos niteris errores tueri facundia quod non esset mihi facile tuis supervacuis respondere sermonibus. Quosdam tamen ex eis mea curabo ratione comprimere. Si enim, prout asseris, sola morum probitas amoris invenitur digna muneribus et nobilem facit hominem reputari, superfluo antiquitus nobilitatis fuit ordo repertus et tam aperta distinctione discretus, quum manifestum erat omnem hominem moribus et probitate fulgentem nobilem fore vocandum. [108] Et sic nos oportet instanter asserere nobilitatis ordinis institutores suos in vanum emisisse labores, quod quam sit absurdum probare non insisto. Ideoque firmiter assero, neminem sui ordinis debere metas excedere, sed intra suum ordinem quemque probum alicuius probae feminae amorem perquirere et mediocris personae mediocrem postulare amorem, et sic cuiusque intemeratus ordo servabitur, et sui laboris quisque remuneratus abibit. [109] Ad hoc quod tuo congruentia ordini et honesta exerces mercimonia meo sermone non arguo, sed quia mercimoniis intendens nobilem tibi quaeris amicam, quod inconcinna res est et amara valde tristisque plena eventus. Quod autem mercimonii lucra effluenter largiaris, hoc te facit tui ordinis feminae amore dignissimum. [110] Praeterea, licet falco a lacertiva ave quandoque fugetur, nihilominus falco inter falcones et lacertiva avis inter lacertivas computabitur aves; ille tamen vilis falco, ista vero optima lacertiva vocabitur avis. [111] Sic et tua te probitas non in nobilium facit ordine stare, sed bonum te suadet vocari plebeium et bonae dignum amore plebeiae. Apparet igitur et est manifestum: et si nullius sim amoris vinculo colligata, tu tamen quasi alienigena indignus meo reperiris amore.
[112] Homo ait: Quamvis nolim tuos sermones arguere, nulla tamen possum ratione videre, si plebeius nobilem in probitate transcendat, quare ipsum non debeat in suscipiendis superare muneribus, quum ab eodem Adam stipite derivemur.
[113] Mulier ait: Melius in mensa regia sedet aurum quam in pauperis domo vel rusticano tugurio, et longe honorabilius trotonerius et macer equitatur equus quam pinguis valde et opimae et suavis ambulaturae asinus. A tuis ergo resipisce erroribus et aliis haec sumenda relinque.
[114] Homo ait: Quamvis tuus me sermo depellat, quam diu tamen vixero a tui amoris proposito non recedam, quia etsi meae cogitationis fructum non sim percepturus spes tamen sola, quam ex mei ipsius cordis mera liberalitate assumpsi, meum faciet corpus tranquillam ducere vitam, et subsequenter forte Deus mei doloris tuae menti inseret remedium.
[115] Mulier ait: Tuo Deus labori digna praemia ferat.
Homo ait: Hoc solum verbum mihi spem indicat fructuosam, sed et ego Deum rogo ut semper tibi sit meae cura salutis, et mea vela quietis portum inveniant.
C. Loquitur plebeius nobiliori feminae
[116] Si plebeius nobilioris quaerat amori coniungi, multa ipsum oportet nobilitate gaudere. Nam ut plebeius nobilioris feminae dignus inveniatur amore, innumerabilibus oportet eum bonis abundare, convenitque ut infinita ipsum benefacta extollant. [117] Verecundum namque nimis nobili videtur mulieri exsistere et in eius plurimum contumeliam redundare, si inferioris ordinis sibi deposcat amorem, superiori et medio praetermissis ordinibus, nisi morum probitas supereffluente valeat penso nobilitatis compensationem inducere. Nec enim apud quoscunque prudentes verisimile potest videri in inferiori hominum ordine probos reperiri et bonos et tam alti generis dignos amore, et in duobus superioribus neminem dignum reperiri ordinibus, sed omnes tanquam reprobos propulsari. [118] Et hoc generalis tradit tibi regula logicorum quae dicit: si quod magis videtur inesse non inest, nec quod minus creditur adesse. Multa ergo nobilitate debet nobiles omnes et nobiliores plebeius excedere, ut a nobiliori femina mereatur amari. [119] Nam et quantumcunque probus ex plebe aliquis inveniatur, absonum videtur nimis et inter ipsos vulgares pro maximo reputatur occasu atque descensu, si comitissa vel marchionissa vel aequalis vel maioris ordinis femina suo plebeium adnectat amori. Prima namque facie praesumitur exinde nimia voluptatis abundantia, quam per omnia reprobandam infra demonstrabimus, nisi publica de plebeio probitatis fama praedictam auferat suspicionem. [120] Quid ergo? Numquid non decet nobilioris mulierem ordinis suum plebeio largiri amorem, si eum per omnia studiosum invenerit? Respondeo: si in superioribus quis dignior vel aeque dignus reperiatur ordinibus, ille potius est in amore quaerendus; si vero nullus in eis inveniatur ordinibus, non est abiiciendus plebeius. [121] Multis tamen oportet experimentis examinari eius constantiam, antequam spem amoris consequi mereatur largitam. Nam quod ultra cuiusque noscitur pervenire naturam, modica solet aura dissolvi et brevi momento durare. [122] Nam inter lacertivas fertur aves nasci quandoque quasdam, quae sua virtute vel ferocitate perdices capiunt; sed, quia istud ultra ipsarum noscitur pervenire naturam, fertur quod in eis nisi usque ad annum ab earum computandum nativitate haec non possit durare ferocitas. [123] Post multam ergo probationem, si dignus inveniatur, eligi in amore potest a nobiliori muliere plebeius, et eisdem omnibus possunt ad invicem inter se uti faminibus quae supra in plebeii et nobilis mulieris sunt dicta colloquio. Potest etiam hoc alio uti sermone plebeius:
[124] Vestrae personae multum insistere laudibus nullatenus expedire videtur; per diversas namque mundi partes vestra probitas resonat atque venustas. Praeterea callidi videntur blandimenti obtinere commentum laudes in aspectu laudati prolatae. [125] Est igitur meum ad praesens propositum et principalis intentio, quae me ad vos venire suasit, me et mea vobis offerre servitia vobisque supplicare attente, ut ea dignetur suscipere gratia vestra; coelestemque obsecro Deum, ut ea ex gratia sua mihi facere largiatur quae vestrae per omnia sint placita voluntati. [126] Firma namque in meo corde et stabilita conceptio est, nedum vobis sed pro vobis obsequia omnibus exhibere et humili animo placitoque servire. Spem namque gero plenariam quod nunquam apud vos permanere posset meus [animus] sine fructus dulcedine labor. [127] Si mea namque inveniretur infructifera sollicitudo, post multas me oporteret fluctuationes atque procellas mortis subire naufragium, nisi forte spe meus animus quamvis fallaci regatur. Nam spes sola, quamvis animo sit indulta fallenti, sustentationis mihi posset ancoram conservare illaesam.
[128] Mulier ait: Nec tua nec cuiusque alterius meus disposuit animus obsequia recusare vel susceptis decentibus non respondere muneribus. Qui enim servitia recusat oblata recipere, offerentem nimio rubore conturbat et se ipsum indicat avaritiae vitio contineri. Qui ergo aliis libenter sua largitur obsequia, non incompetenter ab aliis oblata recipit beneficia. [129] Tu tamen aliorsum tendis, et aliud venari videris quam sis capere dignus; nam ut tui videntur indicare sermones, a me petis amari. Ego autem amare fugio maxime hominem tertio mihi gradu inferiorem constitutum, licet infinita sis alias probitate decoratus. [130] Sed dicis solam mei spem concessam amoris tibi sufficere ad mortis evitanda pericula; ego autem in hunc tibi modum respondeo: dico enim quod ex eo solo, quod me fraudis dicis et mendacii habere calliditatem, ostendis te eiusdem erroris contagio maculari et aliud in corde retinere conceptum aliudque fallaci lingua proferre. [131] Merito ergo es ab amoris gremio repellendus, quia varii et mendaces intra palatii amoris solium introire non debent. Praeterea mihi suadere videris ut propriam curem negligere famam, quod est priore deterius. Nihil enim nobili est probrosius mulieri quam de se ipsa non exspectare promissa et spem frustrare largitam suoque sermone fallere egentem. [132] Hoc videtur illis mulieribus convenire quae meretricio more versantur, et quae muneris gratia amoris nituntur mandata subvertere et ob lucrum eius dehonestare militiam. Tuum ergo non videtur sanum consilium, postquam ex eo tot imminent pericula graviora.
[133] Homo ait: Fateor quod amari posco, quia dulcior quam sit in orbe vita est in amore vivere. Sed verba vestra manifeste demonstrant quod me recusatis amare et hoc propter inferioris ordinis vilitatem, quamvis in multa constituar probitate. [134] Quibus ego sic respondeo, quia meum genus in mea non potuit persona propriis finibus contineri, instinctu quidem istud cooperante naturae. Quum ergo natura ipsa noluit mihi certos ordinis terminos stabiliri nec sublimiorum ordinum mihi voluit claudere fores, si morum non obstet improbitas, unde vos mihi praesumitis certos praefingere fines et ordinum me iugo subiicere? [135] Nam antiquitus illa ordinum reperta distinctio non nisi illis fuit imposita solis qui praetaxato sibi ordine reperiuntur indigni, vel qui proprium ordinem servant, maiori vero digni nullatenus inveniuntur. Et hoc ad eius assero similitudinem quod in theologica invenitur exaratum scriptura, quae dicit legem non esse positam iusto sed peccare volentibus. [136] Praedicta ergo ordinis antiqua distinctio non prohibet me in quorumlibet maiorum militiam numerari vel maioris ordinis praemia postulare, dum tamen nihil possit aliquis meis iuste obiicere moribus. [137] Praeterea, quod asserui spem quamvis ingeniose largitam mihi sufficere ad causam mortis declinandam, non istud enarravi quasi vestrae volens gloriosae famae detrahere, vel quod ullius contra vos sim fraudis maculae conscius, sed ut vobis aperta ratione monstrarem quanta vobis affectione adnector, quantumque carum haberem vestrum ad plenum mihi tributum amorem, ut mei vobis amoris nota immensitate sic saltem vestrum facilius animum inclinetis.
[138] Mulier ait: Quamvis probitas possit nobilitare plebeium, ei tamen ordinem mutare non potest, ut plebeius procer efficiatur sive vavassor, nisi per principis ei forsan potentiam tribuatur, qui potest quibuslibet bonis moribus nobilitatem adiungere. Merito ergo tibi denegatur ad amorem comitissae processus. [139] Praeterea spes te nimium comitissae decepit, quum audacter falsa in eius non erubuisti aspectu proferre. Nam in numero te contendis militantium nominare, et in te multa ad militandum nociva et contraria cerno. [140] Quum enim milites ex sua natura subtiles debeant suras habere atque prolixas modicumque pedem quasi artificio quodam per singulas dimensiones inaequaliter pertractum, tuas in contrario suras aspicio grossas rotundeque intensas brevique tractu finiri, pedesve prolixos per singulas dimensiones equaliter et in immensum protractos.
[141] Homo ait: Si propter suos mores et probitatem aliquis plebeius dignus a principe nobilitari inveniatur, cur nobili non dignus sit amore non video. Nam quum sola probitas faciat hominem dignum nobilitari, et sola nobilitas nobili reperiatur digna amore, merito sola probitas nobilis amoris est digna corona. [142] Sed id quod de intenso et remisso mihi crure opposuistis ac pede prolixo, non multum de ratione procedit. Fertur etenim quendam in Italiae finibus degere comitem habentem subtilia crura et ab optimis parentibus derivatum et in sacro palatio clarissima dignitate pollentibus omnique decoris specie coruscantem, cunctisque fertur abundare rerum divitiis, omni tamen probitate, ut dicitur, destitutus est, omnesque ipsum boni mores ornare verentur, pravique omnes dicuntur in eo domicilium invenisse. [143] Et econtra rex est in Ungaria intensa plurimum habens crura simulque rotunda, prolixosque et aequales pedes et omnibus fere decoribus destitutos. Quia tamen nimia morum invenitur probitate fulgere, regalis coronae meruit accipere gloriam et per universum paene mundum resonant eius praeconia laudis. [144] Non ergo, qualia sint mihi pedes vel crura debetis inspicere, sed quibus sim moribus indutus qualisque propriis constituar actibus. Non enim quantum sit quisque formosus, sed quantum ex propriis mereatur meritis in percipiendis est inspiciendum muneribus. Non ergo suras sed mores discatis obiicere, quia suras obiiciendo divinam videmini naturam contemnere.
[145] Mulier ait: Rationabili videris te tuitione defendere; sed quae te benefacta glorificent, quae te probitas eorum quae postulas dignum impetratione constituat, nullius relatione percepi. Qui enim alicuius probitatis feminae maxime nobilioris ordinis exposcit amorem, multa ipsum debet attollere fama, et eum oportet omni curialitate muniri; de te quippe omnis sublimis videtur fama silere. Ea igitur tuis in primo studeas actibus exercere, ut quae petis sint digna muneribus, ut tua nimis postulatio improba non iudicetur.
[146] Homo ait: Vestris omnimoda videtur urbanitas contineri sermonibus, quibus tam evidenter curatis in cunctis mihi laudabilibus actibus suadere. Ideoque quum videam vos omnino in amoris arte instructam, vestram in amore deposco doctrinam ut me scilicet docere dignetur gratia vestra quae sint ea quae exiguntur in amore praecipua, id est, quae constituant hominem amore dignissimum, quia, quum instructus fuero, nullius me poterit erroris obumbrare defensio vel occasio excusare. [147] Quum enim omnis ex amoris rivuli plenitudine procedat urbanitas, eoque magistro omni benefacto praestetur initium omnisque exitus bonitatis peragatur, et usque modo expers sim et ignarus amoris inventus, non est mirandum si ab eius inveniar alienus effectu et eius instanter petam praecepta doceri, quia quod quis toto mentis scire cupit affectu, improba solet petitione deposcere avidaque mente suscipere.
[148] Mulier ait: Ordinem videris et cursum turbare naturae, quod primo petis amari, et ipse postmodum probas te modis omnibus indignum amari, quum velut indoctus in amoris petis disciplina doceri. Quia tamen turpe nimis videtur exemplum et ab avaritiae stimulis derivari, si minus eruditis quum postulant edoceri sua periti documenta negarent, nostrae siquidem doctrinae mereberis largitatem. Et si nostra curaveris diligenter verba percipere, super eo quod postulas edoctus abibis.
[149] Qui vult ergo dignus haberi in amoris exercitu militare, nulla ipsum convenit avaritia detineri, sed nimia largitate pollere; largitatem quippe omnibus porrigere debet quibus potest. Et, quum viderit esse necessarium maxime(e) nobilibus et probitate decoratis, et ubi perpenderit suam opportunam esse alicui largitatem, non debet exspectare petitoris instantiam. Nam res cuiuscunque concessa petitione cara videtur emptione quaesita. [150] Sed si instans largiendae rei ita non valeat ab ipso opportunitas deprehendi, rem opportunam petenti tam gratanti deferat animo, ut gratius in suo corde acceptiusque residere appareat rem amico esse largitam quam si eiusdem rei possessioni accumberet. Sed et si viderit pauperes esurire et eis alimenta praestiterit, magna curialitas atque largitas reputatur. [151] Sed si dominum habet, debitam ei debet reverentiam praestare. Et Deum vel sanctos suos nullo debet blasphemare sermone; humilem se debet omnibus exhibere et cunctis servire paratus adesse. Hominum nulli debet suis dictis detrahere, quia maledici intra curialitatis non possunt limina permanere. [152] Malos non debet suo laudare mendacio, secretis tamen eos debet si potest correptionibus emendare. Sed et, si incorrigibiles omnino eos notaverit permanere, tanquam contumaces eos expedit a suo comitatu depellere, ne erroris merito valeat fautor et socius deputari. [153] Nullarum maxime miserabilium personarum debet illusor exsistere, litigiosus vel ad rixas faciendas promptus esse non debet, sed, prout possibile est, iurgiorum ipsum convenit sedatorem exsistere. Modico risu in mulierum utatur aspectu, quia iuxta Salomonis eloquium stultitiam videtur risus nimius indicare, et stultos quidem omnes vel minus sapientes viros astutae consuerunt mulieres abiicere atque contemnere pulchreve satis eludere. [154] In amoris namque gubernatione prudentia grandis exigitur, et omnium in ea requiritur industria artium. Magnatum debet coetum frequentare magnasque curias visitare. Moderate debet taxillorum deservire ministeriis. Magna debet antiquorum libenter gesta recolere atque asserere. [155] Animosus debet esse in proelio et contra inimicos arditus, sapiens, cautus et ingeniosus. Plurium non debet simul mulierum esse amator, sed pro una omnium debet feminarum servitor exsistere atque devotus. [156] Corporis cultui moderate debet insistere et sapientem atque tractabilem et suavem se omnibus demonstrare, licet quidam credant se plurimum mulieri complacere, si stulta quasi vesana proferant verba suisque se valeant gestibus hominibus demonstrare dementes. [157] Praeterea mendacibus non debet uti faminibus; sed et cavere debet, ne nimis effuso sermone utatur vel nimio teneatur silentio. Item neminem debet veloci et repenti promissione ditare, quia reddere tardus erit hilaris [enim] promissor, et audax ad promissa parum credulitatis habet. [158] Si probus aliquis in eum suam conferre largitatem cupiat, hilari eam debet suscipere facie et nullo modo recusare, nisi forte largitor eam sibi credebat opportunam, quum non esset. Tunc enim taliter recusare potest: 'res ista quum ad praesens mihi non sit opportuna, eam donatam habeo, vobisque relinquo, ut, quantum placuerit, ipsam meo nomine servetis.' [159] Sed et turpia verba suo non debet ore proferre, gravia delicta et maxime notoria debet evitare. Neminem debet falsa promissione frustrare, quia pollicitis dives quilibet esse potest. Si quis eum falsa promissione deceperit vel minus erga eum curialis exstiterit, non debet ipsum suo dehonestare sermone, sed econtra bona sibi retribuat et in cunctis praestet obsequia, et sic prudenter eum coget suam agnoscere culpam. Hospitalem se cunctis debet praestare libenter. [160] Contra Dei clericos vel monachos sive contra religiosae domus quamque personam iniuriosa non debet vel turpia sive irrisoria verba proferre, sed eis totis viribus totaque mente eius gratia, cuius funguntur officio, semper et ubique debitum honorem impendere. [161] Ecclesiae frequenter debet limina visitare ibique assidue officia celebrantes libenter audire divina, licet quidam fatuissime credant se satis mulieribus placere si ecclesiastica cuncta despiciant. Suis in omnibus veridicus debet esse sermonibus, nullius hominis gloriae invidus permanere. His tibi breviter et in summa notatis, si attentis ea tuis auribus percepisti et factis exercere curaveris, dignus invenieris in amoris curia perstare.
[162] Homo ait: Dignitati vestrae omnimodas cogor reddere grates, quod tam diligenter et tam prudenter mihi voluistis amoris articulos explicare eiusque propinare notitiam. Sed adhuc indesinenter postulare non cesso, ut spem dignemini mihi largiri petitam, sub hac saltem condicione, si ea quae docuistis per omnia curabo perficere. [163] Spes enim desiderati amoris benefaciendi semper mihi propositum conservabit, nec mihi obstare potest, quod de turbato ordine est dictum. Nam quum omnibus quae fiunt in saeculo bonis amor praestet initium, merito in primis tanquam omnium bonorum radix et causa principalis est postulandus.
[164] Mulier ait: Indecens esset et inurbanum spem alicui amoris sub hoc modo largiri; sed aut pure eam concedere debet aut pure negare, quia spe quoque largita potest femina retrahere manum et spem auferre concessam. Studeas bona cuncta peragere, ut nostrae tibi appareant verba profuisse doctrinae.
[165] Homo ait: Merito vos coelestis maiestas in maiorum constituit ordine mulierum, quod tam prudenter omnibus pro meritis respondere voluistis mihique plura concedere quam noverim postulare, et ego Deum rogo ut ad vobis serviendum meum semper propositum augeat vobisque mentem inducat atque conservet mihi semper, prout propria postulaverint merita, retribuere.
D. Nobilis plebeiae
[166] Si nobilis sibi velit plebeiae amorem eligere, tali eam debet sermone allicere. Primitus eam suo more salutet; secundo potest, si voluerit, etiam sine licentia iuxta ipsam sibi eligere sedem, et hoc propter maioris ordinis praerogativam. [167] Regulariter enim tibi trado, Gualteri, quod ubicunque masculus maiori censetur ordinis praerogativa quam mulier, potest sine licentia iuxta ipsius latus sedere, si velit. Si vero eiusdem ordinis inveniatur, potest licentiam petere ut sibi iuxta eam pateat sedendi licentia, qua concessa cum ea sedere poterit, aliter vero nequaquam. [168] Ubi autem minoris ordinis sit masculus quam femina, licentiam iuxta eam sedendi non debet exposcere, sed inferiori sibi loco licet sedendi postulare licentiam. Si tamen ipsa concesserit ei iuxta suum latus sedere, sine timore potest eius voluntati annuere. Postmodum autem sic ei loquatur:
[169] Nuntius sum quidem vobis ab amoris aula transmissus, qui vestrae prudentiae cuiusdam dubitationis mandat dissolvere nodum, cuius scilicet sit mulieris magis laudanda probitas, utrum nobilis sanguine an illius quae cognoscitur generis nobilitate destitui?
[170] Mulier ait: Minus apte mihi tale videtur dari definiendum iudicium, quum me ipsam praesens tangat articulus, et in propria causa cuilibet sit iudicare prohibitum; quia tamen mihi non licet delegationem recusare amoris, quid super isto sentiam articulo mea curabo definitione monstrare. Ex tuis tamen assertionibus aliquid super hoc primitus volo percipere, ut patrocinio instructam laudabili nulla super hoc negotio me valeat falsitas obumbrare. [171] Nam prima videtur facie sanguinis probitas magis laudanda; ea namque quae secundum cuiusque noscuntur provenire naturam, magis videntur appetenda quam quae extrinsecus et quasi aliunde adveniunt. Nam et in ipsis mulieribus magis naturalis quam appositivus color dignoscitur honorari, magisque placent ab homine verba prolata quam a pica loquente. [172] Et aptius valde rubentis scarlati color in Anglicana videtur lana residere quam in agnino pilo Campaniae sive Italiae. Sic magis forte congruit nobili sanguini probitas quam ex plebeiorum stipite derivatis.
[173] Homo ait: Miror si hoc mente geris animoque sentis, quod lingua narrare videris. Nec enim quod dicis recte potest per exempla demonstrari proposita, quum in illis omnibus humanum artificium commendetur, et naturalia accidentalibus praeferantur. Sed in plebeia probitas ex solius animi innata virtute optima mentis dispositione procedit, et sic quasi naturale censetur. [174] Tua igitur non possunt exempla procedere, unde merito dicendum credo magis in plebeia quam in nobili probitatem esse laudandam. Carior enim reputatur fasianus ab accipitre quam ab asture captus, magisque meretur praemium qui plus quam debet exsolvit, quam qui quod praestare tenebatur exhibuit. [175] Praeterea magis approbatur illius doctrina magistri qui ex ineptis noverit lignis aptam fabricare naviculam, quam qui ex optimis et bene compositis lignis aedificat. Et nonne maius ac laudabilius homini reputatur, si aliquam ex se ipso peroptime artem retineat, quam si eam ex artificio sumpserit alieno? Certe utique est, verum si fateri volueris. Merito ergo in praesenti negotio nobilis sanguine contrarium meretur calculum reportare.
[176] Mulier ait: Multum videtur mihi super tua admirandum prudentia, quod tam evidenter contra te ipsum tuis niteris sermonibus allegare. Nam quum nobilis sanguine ac generosus inveniaris, patenter ipsi conaris nobilitati detrahere et contra ipsius placitare iura contendis; quia vero tua rationabiliter dicta defendis, in hanc declino sententiam, ut magis in plebeia quam nobili probitatem laudandam existimem, quia omne bonum quod est rarum caro carius esse nullatenus dubitatur.
[177] Homo ait: Tuam valde iustam sententiam reputo atque rectam satis opinor, et ideo necessario me fateri oportet potius esse quaerendem amorem probitatis multae plebeiae quam nobilis nimia probitate decorae. Quum ergo plebeiorum genus nimia in tua persona probitate meruit exaltari, non immerito te mihi solam ex universo mulierum consortio dominam praeelegi et per te solam cuncta disposui peragere bona. [178] Et ideo Deum indesinenter exoro, ut tuo semper inserat firmum cordi propositum mea servitia continuo capere, ut quotidie in benefaciendo meus possit animus incrementa suscipere, atque per hoc valeam ad optata digne munera pervenire.
[179] Mulier ait: Non videtur multum tuae nobilitati congruere ad plebeiae mulieris ordinem declinare vel ex plebeia amorem appetere, nec videris ex meritis nobilitatis nomen adeptus, quum a nulla tui ordinis femina amari merearis; et qui in proprio minus bene invenitur ordine militare, non creditur in alieno suam recte gestare militiam. In proprio igitur ordine requiras amorem, et in alieno genere constitutam non coneris impetere, ne propter talem valeas praesumptionem digne pati repulsam.
[180] Homo ait: Multum videris amoris ignara doctrinae, quum id quod omnibus est manifestum te prorsus ignorare demonstras. Lippis namque videtur omnibus atque patere tonsoribus, quod nec sanguinis generositas nec decora multum species pertinet ad amoris emittendam sagittam, sed amor est ille solus, qui hominum ad amandum corda compellit, et saepius ipsos instanter cogit amantes alienigenae mulieris amorem exigere, id est ordinis et formae nullatenus aequalitate servata. [181] Amor enim personam saepe degenerem et deformem tanquam nobilem et formosam repraesentat amanti, et facit eam plus quam omnes alias nobilem atque pulcherrimam deputari. Semper enim forma mulieris, quam aliquis recto corde amare dignoscitur, nimium consuevit amanti placere, quamvis omnino deformis inveniatur atque abiecta. [182] Praeterea omnium aliarum mulierum istius respectu incultus sibi quasi videtur aspectus. Mirari ergo non debes, si te quamvis ignobilem genere omni tamen decoris fulgore et morum probitate fulgentem tota contendo amare virtute, quia non talia postulo quasi a mei ordinis mulieribus recusatus, sed ab amore taliter amare coactus, et quia tua mihi super omnibus aliis probitas complacuit atque nobilitas. Ex quibus omnibus tuae satis debet esse prudentiae manifestum quod a tuo sum nullatenus repellendus amore, si morum in me compositio propriae noverit origini respondere.
[183] Mulier ait: Etsi ea quae proponis clara forte veritate niteantur, aliam tamen ex tui ipsius verbis tibi possum iustam recusationis causam opponere, quia, ut superior a me lata et a te approbata videtur sententia continere, magis in plebeio quam in nobili genere sedet laudanda probitas. Ex quibus verbis concludendo intulisti quod potius sit studiosae unumquemque amorem sibi copulare plebeiae quam nobilis et multa probitate decorae. Quare igitur non magis plebeius morum compositione perfectus quam multa nobilitate decorus mihi est eligendus amator? Quaeso ut mihi respondeas.
[184] Homo ait: Quamvis simplici verbo asserui, magis studiosae plebeiae requirendum amorem quam nobilis mulieris atque decorae, non tamen intelligere debes nobilis mulieris non esse laudandum atque peroptandum amorem. Immo magis nobilis mulieris amor est eligendus, si maiori gaudeat probitate quam ipsa plebeia. [185] Tali ergo intentione verbum protuli 'magis' ut, si plebeia probior quam nobilis inveniatur, potius sit quam nobilis eligenda; si aequis in probitate passibus ambulare noscuntur, aequaliter earum amor est eligendus secundum Angliae reginae Alinoriae opinionem. Ego tamen in aequalitate praefata minorem dico ordinem praeferendum esse maiori et potius eligendum. [186] Sin autem aliter adverbium 'magis' intelligatur quam tibi sim conatus exponere, summa sequeretur absurditas et grandis inde oriretur iniquitas. Iam enim videretur sanguinis generositas hominibus intolerabile damnum adducere nullaque commoda ferre, si probior nobilis minus probae postponatur plebeiae. [187] Si talem ergo plebeium inveneris, in quo magis quam in me cognoveris probitatem vigere, et tuum fueris sibi amorem largita, tuum non insistam improbare propositum, quum haec in superioribus tibi videatur concessa licentia. Tua igitur diligenti perquirat indagatione prudentia et digniori se adnectat amori.
[188] Mulier ait: In tuis videris sermonibus tanquam cancer in ambulando retrogradus, quod nunc negare contendis quod statim audaci lingua laudando firmaveras. Sed non videtur recte virili conformari astutiae ad mulieris quantumcunque prudentis sermonem contra suam quemque tam inverecunde venire sententiam, et quod dilucide paullo ante concesserat, sua nunc assertione negare. [189] Quia tamen fas est ab errato discedere et ab eo quod quisque minus bene sententiaverat resipiscere, si tuam simplicem et incautam studes emendare doctrinam, in hoc invenieris laude dignissimus et ab omni prudentia commendandus. [190] Tuorum igitur verborum non modice mihi placet interpretatio, qua mihi deliberare concedis quis mihi tanquam potior sit eligendus amator, quia illam mihi palatii amoris portam defendo quae nec quemlibet a palatii repellit ingressu nec omnem permittit intrare petentem, sed eum demum qui ex propria probitate, consilii tenore perpenso et subtili habita deliberatione, admittitur. Deliberabo itaque et post libramina multa consilii digniorem curabo admittere.
[191] Homo ait: Si anguis hic non lateret in herbis, et hanc sub calliditatis ingenio deliberationem non exposceres, suavissima mihi esset et gratiosa deliberatio talis. Sed quia vehementer timeo ne ex dilationis istud procedat origine, non videtur mihi tutum huic praebere proprium deliberationi assensum. Gravissimum namque mihi est et mortis videtur demonstrare vestigia, si praeter spem largiendi amoris patiaris me abire. [192] Morosa namque dilatio pereuntis solet amoris indicare praesagia, et modica consuevit mora eventus mutare fortunae; si me igitur tui amoris spe frustratum dimiseris, me protinus mortem subire compellis, cui tua postea nullatenus poterit prodesse medela, et ita poteris homicida vocari.
[193] Mulier ait: Homicidium aliquod perpetrare non affecto; mihi tamen consilium nulla potest ratione negari, quia iuxta cuiusdam sapientis eloquium quidquid consilii moderatione perficitur, non assuevit poenitudinis rubore perfundi sed perpetua firmitate durare.
Homo ait: Consilium tibi denegare non possum. Deum tamen assidue rogare non desinam, ut te faciat amare quem debes.
[194] Mulier ait: Si amori vacare eligerem, indubitanter scias quod pro posse studerem potioris mihi solatia quaerere.
Homo ait: Liberum tibi eligendi amoris esse non dubitatur arbitrium. Ego tamen tibi nunquam servire cessabo et pro te omnibus semper obsequia cuncta praestare.
[195] Mulier ait: Si, ut verbis assertive proponis, facto curaveris adimplere, facile non posset accidere quin a me vel alia retributionem susciperes abundanter.
Homo ait: Tua verba Deus velit ut veridicam sententiam ferant, et ego, quamvis corpore videar discedere, corde tamen vobis colligatus exsisto.
E. Loquitur nobilis nobili
[196] Si nobilis aliquis mulieris alicuius nobilis deposcat amorem, his illam verbis conetur attrahere. Post proposita sermonum initia taliter cordis concepta dissolvat. [197] Tanta deprehenditur in vobis nobilitas tantaque vos curialitas exornare dignoscitur, quod omnia, quae meo resident cordi dicenda, vestrae probitatis aspectu credo mihi licere sine reprehensionis timore narrare. Nam si non liceret hominibus sui, quum vellent, cordis dominabus aperire secreta, iam amor perisset omnino, qui omnium dicitur fons et origo bonorum, et nullus sciret aliis subvenire, omniaque curialitatis opera hominibus essent ignota.
[198] Mulier ait: Recte sapis, et multum mihi placet audire.
Homo ait: Licet me raro corporaliter vestro repraesentem aspectui, corde tamen et animo a vestra nunquam abscedo praesentia; assidua namque de vobis habita cogitatio saepe saepius me vobis praesentem constituit et illum thesaurum, circa quem mea versatur intentio, cordis me facit oculis semper aspicere poenasque mihi affert et solatia multa. Nam, quod quis toto mentis affectu desiderat, semper timet ne adverso turbetur eventu. [199] Quantum igitur fidelis vobis exsistam quantaque vobis devotione astringar, sermone narrare non possem. Nam ut videtur, si viventium omnium fidelitates in unius possent congregari persona, nequaquam tanta esset quanta est fides quae me vobis servire suadet, nihilque tam meo cordi immutabile perseverat quam gloriae vestrae serviendi propositum; et illud mihi super omnia gloriosum exsisteret, et pro magna victoria reputarem, si qua possem meis actibus operari quae vobis exsisterent gratiosa vestraeque accepta gratiae residerent. [200] Quum vos igitur videre valeo, nulla me posset poena pertingere, nullius me possent insidiae perturbare; immo locorum, quibus inhabitare videmini, solus ad aÎra transmissus aspectus efficacia mihi praestat fomenta vivendi et solatia multa praestat amanti. [201] Quando vero vos non possum corporali visu aspicere nec super vos constitutum aÎrem deprehendere, undique contra me cuncta incipiunt elementa consurgere, et varia me poenarum incipiunt allidere genera, nullo possum gaudere solatio, nisi quantum falsa mihi demonstratione dormienti somni sopor adducit. [202] Sed licet falsa me somnus quandoque largitione decipiat, nihilominus tamen ei affectuosas offero grates, quod tam dulci atque nobili me voluit deceptione frustrare. Talis namque somniculosa largitio mihi vivendi viam modumque conservat mortisve me defendit ab ira, quod maximum munus mihi videtur atque praecipuum. Mortuo namque frustra medicina porrigitur. [203] Sed quousque mihi affuerit licet vita poenalis, levis potest aura imbrem mihi liberationis infundere et rorem suavitatis inducere. Credo namque et plenariam gero fiduciam quod tam nobilis tantaeque femina probitatis non diu permittet me poenis subiacere tam gravibus, sed a cunctis me relevabit angustiis.
[204] Mulier ait: Re vera in tua persona nobilitari novit prudentia, et habitaculum invenerunt suavitatis eloquia, quod tam provide tamque prudenter tua novisti proponere iura. Quod igitur tibi placet de mea in absentia mei cogitare persona, mihique in omnibus in quibus poteris serviendi habere propositum, debitas tibi refero grates, et ego versa quidem vice in absentia quoque tui de te cogitabo libenter, tuaque servitia suo loco et tempore non detractabo suscipere, quia tantus es tantave probitate refulges quod nulli feminae ascriberetur honori, si tua obsequia recusaret. [205] Praeterea nolo ut solius sis aÎris inspectione contentus, sed nostra specie poteris corporali visione potiri et opposita me facie intueri. Malo etenim ad vitae tibi conservanda gubernacula laborare quam mortis praestare causam vel homicidii incurrere crimen.
[206] Homo ait: Licet aestus temporibus tenuibus posset imbribus vita segetum prorogari, ariditatis tamen periculum evitare non possunt nisi rore fuerint pluviali perfusae. Potestis igitur in hunc modum quem dixistis vitam prorogare amantis, non autem a mortis liberare periculo graviori. [207] Gravius enim recidivus quam initialis videtur affligere morbus, et duriori cogit hominem morte deficere, et acrius amittitur quod spe aliqua videtur possideri largita quam quod nuda voluntate speratur. Potius ergo eligerem momentaneo perire interitu quam multas poenales angustias mortis subiacere periculis. [208] Deliberet ergo prudentia vestra et indagatione subtili perquirat quid vestro magis expedire videatur honori, utrumne spem amnanti largiri et ab ira ipsum mortis eripere eique ad omnia peragenda bona viam aperire incognitam, an hoc denegando cunctorum bonorum praecludere viam et mortis semitam aperire.
[209] Mulier ait: Illud quod tibi possum praestare suffragium libera tibi voce promisi, scilicet ut quotidiana mei corporali visione utaris. Nam quod postulas, nullis posses precibus vel laboribus impetrare; firmum etenim est et totius meae mentis propositum Veneris me nunquam supponere servituti nec amantium me poenis subiicere. [210] Quot namque subiaceant amantes angustiis, nemo posset nisi experimento cognoscere. Tot enim poenis atque languoribus exponuntur quod nullus posset nisi experientia doceri. Sed quamvis amoris omnino fugiam illaqueari catenis, tibi tamen et aliis benefacientibus viris benefaciendi nunquam recusabo praestare favorem.
[211] Homo ait: Absit, [te], domina mea, te in tam acerrimo errore durare. Illae namque solummodo mulieres quae amoris noscuntur aggregari militiae veris apud homines laudibus dignae iudicantur et propter suam probitatem meruerunt in omnium curia nominari. Quid enim valeat in saeculo bonum ab aliquo exerceri, nisi ex amore suam sumat originem, videre non possum. [212] Curet ergo tantus decor tantave morum probitas amoris perambulare semitas eiusque probare fortunas. Nihil enim, quid sit vel quale, aperta potest veritate cognosci, nisi primitus illud experientiae probaverit usus. Post rei tantum experientiam decet recusare probatum.
[213] Mulier ait: In amoris curiam facillimus est inventus ingressus, sed propter imminentes amantium poenas ibi est perseverare difficile, ex ea vero propter appetibiles actus amoris impossibilis deprehenditur exitus atque durissimus. Nam post verum amoris curiae ingressum nihil potest amans velle vel nolle, nisi quod mensa sibi proponat amoris, et quod alteri possit amanti placere. [214] Ergo talis non est curia appetenda; eius namque loci est omnino fugiendus ingressus, cuius libere non patet egressus. Tartareae etenim talis potest locus curiae comparari; nam, quum Tartari porta cuilibet intrare moretur aperta volenti, nulla est post ingressum exeundi facultas. [215] Malo igitur aÎre modico Franciae contenta adesse et liberum eundi quo voluero possidere arbitrium quam Ungarico quidem onusta argento alienae subiici potestati, quia tale multum habere est nihilum habere. Merito ergo amoris aula mihi odiosa exsistit, quare aliunde te oportet amorem petere, frater.
[216] Homo ait: Liberius nulli potest esse arbitrium, quam si ab eo, quod quis tota mentis intentione desiderat, velle separari non possit. Gratum namque cuilibet esse debet, si illud nolle non possit, quod tota virtute desiderat, si tantum res illa sit appetibilis. [217] Sed amore in orbe nihil appetibilius reperitur, quum ex eo omnis boni procedat instructio, et sine eo nihil boni aliquis operetur in orbe. Ergo illius videtur curia utrisque amplectenda lacertis. Illius igitur aula nullatenus vobis sit odiosa.
[218] Mulier ait: Cuicunque sub amoris clipeo ipsa videatur militare libertas et res apprehendenda, mihi tamen deterrima videtur servitus et res per omnia fugienda. In vanum ergo laboras, quia mundus universus me non posset ab isto proposito revocare.
[219] Homo ait: Si tali curaveritis via ambulare, intolerabilis vos poena sequetur, cui nulla similis reperitur, et quam erit recitare difficile.
[220] Mulier ait: Quaeso ut mihi asseras quae sint iliae poenae quae propter hoc imminere videntur, ut, quum praevisae fuerint, earum me minus valeant iacula laedere, quia praevisa minus iacula ferire dicuntur.
[221] Homo ait: Haec a vobis a longe praevisa iacula vos minus ferire non possunt, nisi praefatum curaveritis errorem deponere. Poenas tamen, si placet, audire potestis, sed primitus vos exorare cupio ut me docere dignetur gratia vestra, quis amoris vobis palatii locus est constitutus.
[222] Fertur enim et est verum, in medio mundi constructum esse palatium quattuor ornatissimas habens facies, et in facie qualibet est porta pulcherrima valde. In ipso autem palatio solus amor et dominarum meruerunt habitare collegia. Orientalem quidem portam solus sibi deus appropriavit amoris, aliae vero tres certis dominarum sunt ordinibus destinatae. [223] Et dominae portae meridianae ianuis semper morantur apertis et ostii semper reperiuntur in limine, sicut et dominae occidentalis portae, sed ipsae extra ipsius limina portae semper reperiuntur vagantes. Quae vero septentrionalis meruerunt portae custodiam, semper clausis morantur ianuis et extra palatii terminos nihil aspiciunt. In quarum ergo istarum contenditis vos esse consortio?
[224] Mulier ait: Hi mihi sunt nimis sermones obscuri nimisque verba reposita, nisi ipsa tua faciat interpretatio manifesta.
[225] Homo ait: Quae semper ianua morantur aperta et ostii semper reperiuntur in limine, sunt illae mulieres et dominae quae, dum aliquis petit ingressum, diligenter indagare noverunt quibus sit meritis dignus ac quam probitatem retineat, qui patentis ianuae desiderat aditum, et post meritorum habitam fidem plenariam cum omni dignos honore admittunt, indignos vero procul ab amoris aula repellunt. [226] Quae vero locum sibi portae vindicant occidentalis, sunt illae mulieres communes quae neminem reiiciunt sed omnes indifferenter admittunt et universorum sunt expositae voluptati. Quae autem septentrionalis custodiae mancipantur et clausa semper porta morantur, sunt illae feminae quae nemini pulsanti aperiunt, sed denegant ad amoris palatium cunctis ingressum. [227] Meridianae sunt illae igitur quae amare volunt et dignos non repellunt amantes, et merito quia, quum sint in meridie cunctae dispositae, ab ipsius in oriente habitantis amoris meruerunt radio coruscari. Occidentales vero sunt meretrices quae vix aliquem amant nec ab aliquo probo inveniuntur amari, et merito quia, quum in occidente ipsarum reperiatur habitatio sita, igneus amoris radius ab oriente ad illas usque pervenire non potest. [228] Septentrionales vero sunt illae mulieres quae amare recusant, quamvis illae amentur a multis, et merito, quia in sinistra positas deus non respicit ipsas, quia sunt maledictae. Ex his vero verbis amoris patet palatii dispositio manifesta.
Mulier ait: Intra septentrionalem portam me profiteor esse securam, non maledictam.
[229] Homo ait: Audias igitur poenas tibi sine fine paratas.
Quum cuiusdam enim mei domini nobilissimi viri Roberti armiger adessem et die quadam in aestu magni caloris per regiam Franciae silvam cum ipso et multis aliis militibus equitarem, in quendam nos amoenum valde locum et delectabilem via silvestris direxit. Erat quidem locus herbosus et nemoris undique vallatus arboribus. [230] In quem quum descenderemus omnes, equis per pascua dimissis et nobis aliquantum somni refectis sopore, excitati postmodum vagantes festinanter stravimus equos. Sed quum meus parumper equus longius cunctis per pascua divertisset, tam diu me detinuit equi praeparatio proprii quod me solum in ipso prato conspexi relictum. [231] Quumque viam ignorans errabundus per prata vagarer, undique diligenter aspiciens a longe prospexi multitudinem equitantium infinitam per ipsius pascui deambulantem extremitates. Quum autem vehementer crederem meum inter ipsos dominum equitare, non modice gavisus, prout poteram, nitebar praedictae appropinquare militiae. [232] Intuens autem diligenter oculorum ipsum visu nullatenus percipere potui, quia non aderat inter ipsos, quumque magis equitantibus appropinquarem et attentius decoram valde multitudinem intuerer aspiciens, vidi hominem praecedentem et in spectabili equo nimis formoso sedentem aureo diademate coronatum. Hunc autem sequebatur primo loco ingens mulierum chorus atque venustus, quarum quaelibet in equo pinguissimo et formoso et suavissime ambulante sedebat. [233] Pretiosissimis et variis erat vestibus et deauratis amicta chlamydibus, et uno a dextris et altero a sinistris decorata militibus, et tertium habebat militem in obsequio qui pedes incedebat coram ipsius aspectu eiusque semper frenum tenebat in manu, ut sine laesionis offendiculo suavius equitaret in equo. Cuiuslibet primi ordinis mulierum talis erat cultus atque incessus. Postea vero equitum ornatorum acies sequebatur infinita, qui ab omni eas sequentium strepitu tuebantur et laesione. [234] Secundo sequebatur loco mulierum non modica multitudo, quarum obsequiis varia hominum genera insistebant peditum ac militantium; sed tantus erat servire volentium strepitus tantaque multitudo nociva quod nec ipsae obsequia capere nec illi commode poterant esse servire parati, et sic servitii copia in maximam eis vertebatur inopiam atque angustiam, et pro magno quidem solatio sibi reputarent, si suis propriis relinquerentur obsequiis. [235] Tertio vero loco sequebatur quarundam mulierum vilis et abiectus exercitus. Erant enim mulieres pulcherrimae valde, sed vestimentis erant opertae turpissimis et temporis qualitati contrariis. Nam quum in validiori aestatis essent constitutae calore, vulpinis invitae vestibus utebantur; praeterea turpes nimis et indecentes indecenter equitabant caballos, scilicet macilentos valde et graviter trottantes et neque frena neque sellas habentes et claudicantibus pedibus incedentes. [236] Istarum labores nullorum iuvabantur auxiliis; omnium quidem erant suffragiis destitutae, et praeterea tantum praecedentes pedites et equitantes commotum pedibus immittebant pulverem quod se ipsas videre vix poterant, quia oculos ex pulvere gravatos habebant et labia impedita.
[237] Haec autem omnia quum diligenter aspicerem, et, quid hoc esset vehementi coepissem animo cogitare, domina quaedam solemni forma composita, quae post omnium sequebatur incessum habens equum macerrimum et turpem et tribus pedibus claudicantem, proprio me vocavit nomine et etiam ad se me ire praecepit. Ad quam quum venissem et eius venustam cernerem faciem atque decoram et eam in tam turpi equo sedere, meum sibi statim obtuli equum. [238] Sed quum eum recusasset accipere, talia mihi verba coepit proponere: 'Dominum petis tuum; sed hic illum invenire non poteris, quia longius ab eius digressus es itinere.'
Et ego respondi: 'Rogo, domina, ut rectam mihi, si placet, viam indicare digneris.'
[239] Cui et ipsa respondit: 'Nisi primo praesentem militiam in propriis positam castris aspexeris, securam tibi viam indicare non possum.'
Et ego sic respondi: 'Rogo igitur ut mihi cures, si libet, asserere cuius sit haec quam cerno militia, et quare mulier tam formosa adeo vilem equum et tam sibi abiecta praeelegit vestimenta portare.'
[240] Cui et ipsa mulier respondit: 'Hic, quem vides, est exercitus mortuorum.' Quod quum audissem, meus statim ultra modum turbatus est animus et facies alterata, et mea cuncta de propriis sedibus coeperunt ossa moveri. Tremebundus igitur factus et nimis exterritus libenter volui ab hac societate discedere; sed haec me coepit statim suo confortare sermone et ab omni me periculo illaesum conservare promisit. [241] Sic enim ait: 'Securior hic et tutior permanebis quam in domo paterna.' Quo audito iam quasi emissum vivificantem resumpsi spiritum et ei propius accedens de omnibus coepi diligenter inquirere, et ipsa seriatim cuncta narrare ita dicens:
[242] 'Miles, quem vides cuncto populo aureo diademate coronatum praecedere, deus est amoris, qui singulis septimanis una die praesenti cernitur adiunctus militiae et cuique, prout bene vel male gessit in vita, mirabiliter pro cuiusque retribuit meritis.
[243] Mulieres igitur, quae tam ornatae et honorificae primo loco post ipsum sequuntur, sunt illae beatissimae feminae quae, dum viverent, sapienter se amoris noverunt praebere militibus, et amare volentibus cunctum praestare favorem, et sub commento amoris subdole amorem petentibus digna praenoverunt responsa tribuere, pro quo nunc plenariam consequuntur mercedem et infinitis muneribus honorantur. [244] Quae vero secundo loco sequuntur et tantorum affliguntur obsequiis, sunt mulieres istae immundae quae dum viverent non sunt veritae cunctorum se voluptati exponere, sed petentium omnium fuerunt annuentes libidini, et nulli petenti suac ianuae negaverunt ingressum. Et ideo talia in hac curia meruerunt praemia capere, ut pro immoderata sui largitione et hominum indiscreta susceptione indiscrete et sine modo innumerabilium fatigantur personarum obsequiis, et talia sibi servitia in nociva convertuntur contraria et in summam valde angustiam et contumeliam. [245] Quae vero ultimo loco sequuntur tam vili compositione dispositae et habitu incedentes abiecto et quibuslibet carentes auxiliis omnique poenarum genere fatigatae, ut manifeste potes oculis conspicere propriis, in quarum et ego sum inserta collegio, sunt iliae omnium mulierum miserrimae, quae dum viverent cunctis amoris intrare palatium clausere volentibus nec aliquibus bona facientibus vel ab iis benefaciendi causam et favorem petentibus voluerunt pro meritis respondere, sed omnes amoris postulantes deservire militiae abiecerunt et tanquam sibi odiosos repulerunt, eum non recolentes omnino qui deus amoris dicitur, cui militare quaerebant qui postulabant amari; et ideo nunc merito haec patimur et ab amoris digna rege factis suscepimus praemia, per quem universus regitur mundus, et sine ipso nihil boni aliquis operatur in orbe. [246] Praeterea tot sumus aliis poenarum addictae generibus, quas nullus posset nisi per experientiam scire docentem, quod mihi narrare impossibile tibique satis esset audire difficile. Caveant ergo mulieres in saeculo viventes ne harum sint nobis consortes poenarum, quia post mortem nulla sibi poterit poenitudine subveniri.'
[247] Et ego mulieri respondi: 'Ut video et manifeste cognosco, qui amori elegerit beneplacita facere centuplicata illa retributione suscipiet, et, eundem qui offendere fuerit ausus commissum impune transire non poterit, sed, ut mihi videtur, ultra millecuplum quam fuerit commissum in eum constat vindicari delictum. Talem igitur deum non est offendere tutum, sed in omnibus est sibi servire tutissimum qui talibus suos novit praemiis munerare et suos contemptores tam gravibus poenis affligere. [248] Rogo itaque, domina mea, et pro viribus supplico ut recedendi mihi licentiam largiaris, ut haec valeam dominabus quae vidi ita narrare.'
[249] Et ipsa mihi taliter respondit: 'Recedendi licentiam habere non potes, nisi de nobis maiores et duriores poenas cognoveris, et maius aliarum gaudium atque beatitudinem aspexeris.'
[250] Dum igitur talia conferendo longum transitum fecerimus, in locum delectabilem valde pervenimus, ubi erant prata pulcherrima meliusque disposita quam unquam mortalium viderit ullus. Erat enim undique locus omnium generum pomiferis et odoriferis circumclusus arboribus, quarum quaelibet iuxta sui generis qualitatem fructibus decorabatur egregiis. [251] Praeterea in rotunditatis modum locus erat redactus trinisque distinctus partibus. Prima pars quidem in interiori erat loco reposita et a media parte undique circumsaepta. Tertia vero pars in extremis posita inter se et primam ex omni parte mediam perfecte circumeundo vallabat. [252] In prima igitur et interiori parte in medio loci sedebat quaedam mirae altitudinis arbor universorum generum abundanter proferens fructus; cuius rami usque ad interioris partis prolongabantur extremitates. Ad arboris quidem radices surgebat fons quidam mirabilis mundissimam habens aquam, quae nectaris suavissimum praelibantibus inducebat saporem; in qua etiam omnium generum pisciculorum species apparebant. [253] Iuxta praedictum autem fontem in throno quodam ex auro et omni lapidum ornatu constructo regina sedebat amoris splendidissimam suo capite gerens coronam, et ipsa pretiosissimis sedebat vestimentis ornata auream manu virgam retinens. Ad cuius dextram sedes erat parata omni pretiositate refulgens et claritudine, in qua nemo quidem sedebat. [254] Pars autem ista videlicet interior vocabatur amoenitas, quia in ea omnia inveniebantur delectabilia atque suavia. In hac autem parte interiori tori erant parati quam plurimi, qui miro erant modo perornati, siricinis scilicet ex omni parte operti palliis et purpureis ornamentis. Ex praedicto autem fonte undique quam plurimi derivabantur rivuli atque ramusculi, qui ex omni parte rigabant amoenitatem, et singuli tori singulis decorabantur rivulis.
[255] Pars vero secunda vocabatur humiditas, cuius erat dispositio talis. Rivuli quidem, qui propriis contenti alveis irrigabant amoenitatem, in hac parte secunda suas nimio vires ostendebant et totam inundabant humiditatem, ita scilicet quod herba mixta simul apparebat cum aqua, sicut tempore veris solet in pratis pluvialibus apparere diebus. [256] Aqua vero ista, postquam in hanc fluebat partem, adeo fiebat frigida quod nullus posset eam tactu tolerare vivens; desuper vero calor solis intolerabilis descendebat, nullis enim locus obumbrabatur arboribus. Haec quidem aqua ultra partis istius non extendebatur terminos.
[257] Tertia vero pars et extrema vocabatur siccitas, et merito quia omnis deerat humiditas omnisque locum occupabat ariditas, et solaris radius caloris erat acutus et igneo vapori nequaquam absimilis, terrae autem superficies quasi solum fornacis calidae. [258] Locus autem iste undique habebat infinitos spinarum fasciculos colligatos, et in quolibet fasciculo lignum erat quoddam pertractum per medium, excedens ex utraque parte fasciculum pro duorum cubitorum mensura, et ex utroque capite ligni vir quidam stabat fortissimus ligni tenens caput in manibus. Erat autem ibi via quaedam pulcherrima, per siccitatem et humiditatem ad amoenitatem deducens, in qua nullum omnino praedictorum sentiebatur incommodorum.
[259] Quum vero ad ista devenerimus loca, viam primus rex amoris ingressus in amplexu ab amoris est regina susceptus et ea iuvante in parata sibi sede receptus crystallinam sua manu tenens virgam, et eum per eandem viam universus primi ordinis mulierum ac militantium est chorus secutus. Et cuique mulierum ornatissimi erat sedes lecti parata; militantes vero suo sibi eligebant sedes arbitrio. [260] Quanta quidem istis erat beatitudo et gloria, humana non posset vobis lingua referre. Nam totus amoenitatis locus istarum est voluptatibus assignatus, et cuiuslibet coram eis generis ludebant ioculatores atque psallebant, et omnia instrumentorum ibi musicae genera resonabant. [261] Secundo per eandem intravit viam totus sequentis ordinis mulierum communium et eisdem servire volentium masculorum chorus, et usque ad amoenitatis circulum pervenerunt; quem quum pertransire non possent, per humiditatem coeperunt sua frena laxare et quae poterant ibi solatia capere, quia ille sibi erat locus ab amoris curia deputatus; ubi quantus stridor erat et gemitus, satis esset narrare difficile. [262] Multum etiam istarum mulierum poenarum erat augmentum gloria quam habere videbant in amoenitate morantes. Tertio subintrabat per eundem locum mulierum chorus posterior, quae amoris compati militibus noluerunt, et usque ad humiditatis circulum devenerunt. [263] Sed quum eis non pateret ingressus, coeperunt per siccitatis circumfluere partes, quia ille sibi erat locus ab antiquo paratus. Ibi autem cuilibet illarum super spinarum fuit sedes parata fasciculo, et per viros ibi, ut supra dictum est, deputatos semper fasciculus movebatur, ut acrius spinarum dilacerarentur aculeis, et nudis plantis ignitum pertingebant solum. Tantus quidem dolor tantaque ibi erat afflictio quantam vix crederem inter ipsas Tartareas potestates adesse.
[264] Haec autem quum vidissem, licentiam abeundi quaesivi. Et ipsa mihi dixit: 'Licentiam ego tibi dare non possum, sed tuum hic equum relinque unde rex intravit amoris; ad ipsum ire festina et ab eo tanquam domino licentiam petere cura, et quae tibi praecipiet studeas diligenter attendere. Etiam pro me ipsa non sis exorare obliviosus.' [265] Quo percepto per praedictam viam ad regis amoris sum deductus aspectum et ei dixi: 'Rex potens et gloriose, omnimodas tibi gratias ago, quia tua mihi magnalia et mirabilia tuique regni dignatus es revelare secreta. [266] Tuae igitur indesinenter clementiae supplico, ut quae tibi placet mihi tuo digneris servo praecipere, et, quae sint in amore praecepta principalia veraciter indicare, et illam mulierem, per cuius sum operationem tali visione beatus, meae intercessionis iuvamine a poenis gravioribus propitius liberare, et cum istis, quas hic tam honorifice collocatas aspicio, intra huius amoenitatis misericorditer loca reponere; postmodum vero mihi commeatum praestare, si placet.' [267] Ipse vero mihi talia responsa porrexit: 'Nostra tibi sunt concessa videre magnalia, ut per te nostra valeat ignorantibus gloria revelari, et ut tua praesens visio sit multarum dominarum salutis occasio. Tibi ergo firmiter mandamus atque iniungimus, ut, ubicunque dominam alicuius valoris inveneris a nostra semita deviare amoris recusando subire certamina, hanc sibi visionem narrare procures et eam ab erroris proposito revocare, ut poenas possit tam gravissimas evitare et in praesenti valeat gloria collocari.
[268] Duodecim autem scias esse principalia quae sequuntur amoris praecepta:
I. Avaritiam sicut nocivam pestem effugias et eius contrarium amplectaris.
Sunt et alia amoris praecepta minora, quorum tibi non expediret auditus, quae etiam in libro ad Gualterium scripto reperies.
[270] Mulier autem pro qua rogasti intra istius non potest amoenitatis moenia, sicut postulas, collocari, quia propria opera contradicunt intra tam gloriosa domicilia permanere. Tuae tamen intercessionis gratia pinguem equum et suavem cum freno et sella concedimus, et ut nullos habeat ministros circa spinarum fasciculum frigidumque de nostra licentia teneat sub pedibus lapidem. [271] Accipias ergo hunc crystallinum baculum et cum nostra recedas gratia; in priori autem fluvio quem inveneris eum proiicias.' [272] Arrepto vero ad recedendum itinere et ad eam quae me duxerat dominam reverso, eam inveni super fasciculo sine ministris sedentem, et super recenti lapide suos pedes suavissime tenentem, ac pinguissimum et valde ornatum equum iuxta se habentem, et modicam satis poenam patientem; quae mihi grates immensas obtulit atque subiunxit: [273] 'Cum superna gratia recedas, amice, quia de huius curiae negotiis amplius videre non potes. Est enim ultra duplum quam videris earum gloria maior nostraque poena intensa, quae nulli viventi sunt videre concessa.' Post haec autem equum ascendi proprium et in momento oculi circa fluenta sum deductus aquarum. Ibi crystallina virga dimissa illaesus ad propria remeavi.
[274] Aspicias ergo, domina mea, quanta est amare afflictio nolentis quantisque subiiciatur angustiis, et quantum decus mereantur et gloriam quae amoris portam intrare non clausere volentibus, ut vestrae opinionis errore deposito praedicta mereamini suscipere praemia et praefatas angustias declinare. Indecens enim esset et desperabile malum induceret, si mulier tam sapiens tamque venusta specie decorata inveniatur poenis subiacere tam gravibus totve pericula sustinere. [275] Quantum igitur ad vestram videtur spectare personam, amoris sum delegationis onere liberatus; vos autem taliter eius studeatis exaudire praecepta, ut ad eius beatitudinis mereamini gloriam introire.
[276] Mulier ait: Si vera sunt quae tua proponit assertio, amoris est gloriosum deservire ministeriis, et eiusdem est periculosum valde refragari mandatis. Sive igitur vera sint sive falsa quae proponis, terribilium me deterret poenarum relatio, et ideo ab amoris nolo militia exsistere aliena, sed eius affecto consortio copulari et in meridiana mihi porta domicilium invenire. [277] Oportet me igitur meridianae portae dominarum consuetudinem per omnia reservare, ut nec quemlibet reiiciam nec quemlibet ad amoris portam pulsantem admittam. Curabo igitur cognoscere quis dignus reperiatur ingressu, et ipsum examinata et cognita veritate suscipiam.
[278] Homo ait: Gratias ago amoris potentissimo regi, qui vestrum dignatus est revocare propositum dirumque fugavit errorem; sed quod velle deliberare contenditis utrum clamans ad palatii portam amoris sim admittendus, res amara nimis verbumque satis mihi videtur acerbum. Nam si de meae vobis constat probitate personae, deliberationi non potest locus de iure patere. [279] Quia tamen non omnia benefacta facile possunt ad omnium devenire notitiam, esse potest quod mea vobis facta sunt incognita, et ideo forte, quo ad conscientiam vestram, iuste fuit a vobis postulata deliberatio. Adeo tamen de meae confido probitatis operibus et de vestrae nobilitatis libramine, quod licet quam quaero differatur mihi largitio; non tamen credo obsequia diu posse suis meritis defraudari. [280] Velit ergo Deus ut meae spei fructum sentiam efficacem, et sicut mihi recedenti de vobis assidua cogitatio permanebit, ita de me absente divina vos faciat cogitare potentia.
F. Loquitur nobilior plebeiae
[281] Si nobilior plebeiae petat amorem, eundem potest retinere stilum quo usus est nobilis quum loqueretur plebeiae. Potest etiam commode sub hac alia forma procedere. A longinquis retro temporibus diem istam desideravi et plenarie in mente gessi propositum meam vobis aperire mentem et intentionem et quanta mihi sit de vobis assidue cogitatio. [282] Temporis tamen inopportunitas usque nunc distulit amantis eloquium. Sciatis igitur me totius mentis in vobis cogitationem et ancoram posuisse, nihilique me posse in saeculo isto beare nisi pretiosissimum personae vestrae thesaurum. Nam sine ipso nihil mihi videtur in saeculo possidere, et omnium saecularium rerum abundantia pro summa mihi reputatur inopia. [283] Solus vester amor regis me posset diademate coronare et in summa rerum inopia me cunctis facere divitiis abundare. Spes vestri amoris me vivum conservat in orbe, de quo desperatus sum coactus de vita migrare. Suis igitur obsequiis me conservare dignetur gratia vestra et comitis non repellat amorem. [284] Comes enim solus vel eo superior tanto reperitur dignus amore. Absit enim, ut tantus decor tantaque morum probitas ex plebe sibi curet amantem eligere. Cogitet ergo prudentia vestra super loquentis comitis fide atque devotione, et ei digna suis meritis responsa retribuat.
[285] Mulier ait: Illa quidem plebeia esset vere beata, quae comitis digna reperiretur amore. Sed vos attente inspicite qua reperiatur laude vel praemio dignus comes vel marchio, qui plebeiae deposcit amorem. O, quam mirabilis astur debet ille iudicari, qui, perdicibus omissis gruibus et fasianis, ex parvis passeribus et gallinarum filiis sibi curat quaerere victum! [286] Gaudeo ergo si comitis amore digna reperiar; timeo tamen hominis alti et grandis genere tam parvae mulieris petentis amorem eligere. Videtur namque quod ex sola cordis illud procedat inopia. Magnanimes enim soli merentur dominarum scire secreta et earum amore potiri. [287] Si meum igitur vobis amorem fuero largita, et eorum quae in amore exiguntur in vestra persona defectus reperiatur et ego ipsa, generis hoc proprii prohibente natura, forsan habere non possem, non diu noster amor recte gubernari valeret. Melius est ergo ab initio abstinere quam post causam iam inceptam poenitudine coartari.
[288] Homo ait: Ibi quisque debet sibi postulare amorem, ubi amoris suasione constringitur. Ille enim est amor electus, qui in quocunque ordine ex placibilitate et delectatione formae cuiusque solummodo sumpsit originem, non qui ob generis tantum quaeritur praerogativam. Amoris itaque non subverto praecepta si ex minori ordine mihi curem amorem eligere, sed eius in hoc videor mandatis obsecundare. [289] Est namque tale praeceptum amoris: Qui vero cupit amore potiri, propriae fines non audeat voluntatis excedere nec ordines discernat amori, qui ex quolibet genere suum vult exornare palatium et omnes in sua curia aequaliter militare nulla ordinum praerogativa servata. Plebeia ergo in amoris curia aequali cum comite vel comitissa meruit ordine permanere. [290] Quum in vos tota mei animi dirigatur voluntas, sine omni vos possum reprehensione eligere, nec ex hoc parva sed valde magna petere iudicabor. Nam quum honorabili amoris curia digna permaneatis [honore] et ad vestrum voluntas me cogit amorem, inter magnanimes vestra me debet prudentia reputare. [291] A meo igitur non est abstinendum vobis amore, nisi bonis me videritis moribus destitutum et a bonis actibus alienum. Praeterea pulchrius accipiter suo volatu ingeniosam capit alaudam quam pigram qualiam et linea recta volantem.
[292] Mulier ait: Etsi dictis rationibus ad vestrum forte me possetis amorem coartare, alia me ratio ab hac necessitate defendit, quia, etsi omnia nostris succederent amplexibus prospera, si illud vulgi deveniret ad aures omnes aperte meam famam reprehensione confunderent, quasi ultra modum propriae naturae metas excesserim. [293] Praeterea maioris altitudinis homo feminam ordinis inferioris fideliter non solet amare, sed, si amet, cito eius fastidit amorem et ipsam pro levi causa contemnit, quod manifesta ratione cognoscitur amoris obviare mandatis, in cuius curia generis nunquam potuit sibi locum vindicare discrimen, sed ordinis cuiuscunque reperiantur amantes, aequali ordine consueverunt in amoris aula militiam promereri et nullius generis maioritatis praerogativa gaudere. Iusta igitur a vobis me tuetur defensionis occasio, ne generis inaequalitas vestrum possit impedire propositum.
[294] Homo ait: Mirandum est nimis super prudentia vestra quae tam incauta nititur se defensione munire. Qualis enim esset amor ille, qui populo teste perficitur et vulgi dilaniatur affatibus? Nonne amoris praecepto testante in amore non licet secretarios plures habere? Praeterea valentiae alicuius vel probitatis mulier non debet aliquem hac intentione amare, ut propter assueta vaniloquia vulgi et insidiantium suspectos rumores retro ab incepti amoris tramite cedat, et malorum ex hoc voluntas optatum capiat effectum. [295] Nam ut bene novistis, reproborum est hoc propositum semper et cunctis intentio manifesta, ubi libet facta impedire bonorum et amantium solatiis adversari. Vestra igitur discat serenitas malorum turpiloquia dolosa contemnere et eorum declinare insidias, ne malorum facta bonis inveniantur esse nociva. Maius enim pravis hominibus non posset praemium exhiberi quam si suas persenserint fraudes vias impedire bonorum.
[296] De fide autem mea et legalitate amoris nec ego nec alius plenam vobis fidem facere posset, quia Deus ipse solus humani cordis est scrutator et testis; ei soli hominum est cogitatio manifesta. Factis ergo et operibus exterioribus a femina sapienti interior debet cogitatio deprehendi. Si propria igitur facta vel opera vestro me constituunt indignum amore et iustam vobis afferunt suspicionem, rogo ut nullam apud vos valeam misericordiam promereri. [297] Et si proprios mihi actus noveritis de iure non posse nocere, plena vos exoro fiducia ut ex vestro iudicio nulla mihi procedat iniuria. Nam quum nullus alicui suam fidem ad plenum possit facere manifestam, eadem ratione quaelibet mulier unumquemque posset amantem repellere. [298] Videat ergo magna prudentia vestra et subtili indagatione perquirat quid deceat ad proposita respondere. Nam, ut bene superius vestris reperitur insertum faminibus, quantumcunque unus amantium altero inveniatur nobilior, post amoris initia aequalibus eos oportet in amoris aula gradibus ambulare.
[299] Mulier ait: Quamvis malorum insidiis non deceat cursum impediri bonorum, non tamen sequitur quod semper invenire debeat bonorum ancora ripas. Nam in cuiuslibet est positum mulieris arbitrio ut, quum ab ea postulatur amor, recuset amare si placet, nec ex hoc aliqua potest iniuria deprehendi, sicut vestris novistis dictis asserere. Quae enim potest iniuria aestimari, si quidquam ab aliquo postulanti petitae rei largitio denegatur?
[300] Homo ait: Vere profiteor in mulieris esse collatum arbitrium postulanti, si velit, amorem concedere, et si non concedat nullam videtur iniuriam facere; sed tunc sine dubio infertur iniuria amanti, quum ipse bonus propter facta malorum suis meritis defraudatur, vel quum propter vanam suspicionem eius non potest capere dignum labor effectum. [301] Debet enim mulier quae postulatur amari vel suum amorem promittere vel prorsus denegare petenti vel, si de postulantis dubitet probitate, dicat: 'Primo bona facias quam bonorum praemia petas.' Non enim sub simulantium amare velamento fidelis est recusandus amator, quia satis videtur iniquum aliquem alterius iniquitate gravari.
[302] Mulier ait: Postquam vobis magis placet denegari prorsus amorem quam sub forsitaneo dubio respondere, vobis morem gerere curo et vos amare recuso.
Homo ait: Rogo ut me certum reddat prudentia vestra si alium in corde amare disponitis.
[303] Mulier ait: Nec me cogit amoris lex nec consuetudo me cogit amantium ut quod corde gero vobis faciam manifestum. Nam etsi alium amare disponerem, nec vos quaerere nec me vobis insinuare deceret.
[304] Homo ait: Ergo mihi nullum in disputatione praesenti reservatur auxilium nisi vobiscum pleno sermone certare, atque disputando cognoscere utrum vos deceat vel non mihi vestrum denegare amorem, si eum in neminem alium expendistis amantem. Probo ergo quod me non recte potestis amore vestro privare. [305] Nam amare aut est bonum aut est malum. Quod sit malum non est asserere tutum, quia satis omnibus constat et est manifestum, et amoris hoc nobis doctrina demonstrat, quod neque mulier neque masculus potest in saeculo beatus haberi nec curialitatem nec aliqua bona perficere, nisi sibi haec fomes praestet amoris. Unde necessario vobis concluditur ergo bonum esse amare et appetibile. [306] Satis ergo utriusque sexus homo amare tenetur, si bonus et laudabilis in orbe cupit haberi. Si autem amare tenemini, ergo aut malos aut probitate decoros. Malos quidem non, quia praeceptum contradicit amoris. Sequitur ergo solis bonis vestrum esse largiendum amorem. Quare, si me moribus noveritis decoratum, improbe mihi vestrum denegatis amorem.
[307] Mulier ait: Fateor, bonum esse amare et bonis tantum largiendum amorem; sed licentiam cuilibet amanti ab amore concessam mihi vultis auferre. Nam unicuique licet amanti amorem non largiri petenti; ergo et ego amoris fulta doctrina meo vos possum sine reprehensione amore frustrare aliumque postulantem admittere.
[308] Homo ait: Licentia amandi in vestrum collata arbitrium vobis auferri non potest, sed vestrum aequum debet esse arbitrium, ut quae debetis amare curetis. Non enim ob hoc vobis amor liberum voluit conferre arbitrium, ut concessa debeatis abuti licentia, sed ut maioribus apud ipsum mereamini praemiis honorari, si in tali posita bivio sibi studueritis serviendi viam eligere; unde, si in aliam contigerit vos divertere semitam, eum non mediocriter credatis offensum. [309] Nec vos tueri potestis, si alii in petendo posteriori vestrum concedatis amorem; nam priori digno petenti improbe denegatur amor et minus probe posteriori annectitur. Non enim amor voluit de suis militibus aliquem cum alterius iactura sentire iuvamen. Sic nec vos, rogo, velitis alii erogare quod alteri pleno iure debetur.
[310] Mulier ait: Ea quae dicitis satis ratione nituntur, si cor meum propriae annueret voluntati. Mea namque voluntas esset quae proponitis adimplere, sed cor contradicit omnino et dissuadet per omnia fieri quod plena voluntate desidero. Ergo si cor contradicit amare, quaeso ut mihi asseratis cui potius sit favendum, cordi scilicet an voluntati.
[311] Homo ait: Hanc discordiam me amplius audisse non recolo; quod aliud corde et aliud voluntate quaeratur. Sed si est quod verbis asseritis, illud prorsus debetis eligere quod iustitia et veritate defenditur.
[312] Mulier ait: Quod dicitis stare non potest, quia coacta nemini sunt grata obsequia et nullis digna praemiis iudicantur. Quare igitur amori praestarem obsequia, si amoris praemia consequi non deberem? Praeterea qualis posset esse amor contra cordis voluntatem praesumptus? Nam, quod primitus corde ac voluntate appetitur, illud solum amoris debet amplecti muneribus; quod autem corde non peto quo modo possem amare non video. [313] Sed et dixistis quod alteri non possum recte proprium largiri amorem, si ab aliquo primo fuerit postulatus. Sed nonne fera bestia, quae prioris venatoris fuerat venabulis sauciata, si eam posterior [non] apprehenderit, eius debet esse qui cepit? Certe utique; ergo et secundus amator muneris perceptione potior est habendus in amore quam primus.
[314] Homo ait: Etsi grata regi non possimus exhibere servitia, ei tamen offensam non debemus inferre. Nam qui sola obsequii subtractione offenditur, multo magis laeditur et laesus provocatur ad iram. Laeditur autem amor, si uni ex suis militibus debitus alii impendatur honor. Ergo si vestrum postulavi primus amorem, quamvis vester non sit animus inclinatus, eum tamen in alium tam festinanter non decet expendere, quia forte 'Grata superveniet quae non sperabitur hora'.
[315] In brevi namque rex posset amoris vestram pietatis imbre superfundere mentem et vestri mihi amoris desperatum adducere fructum; quod fieri non posset, si alii vestra fuerit largitate concessus. Nec mihi obstare potest quod de venatione dixistis, quia illud obtinere constat de quorundam speciali consuetudine satis iniqua. [316] Sed generalis per orbem consuetudo conservat ut, si aliquis feram bestiam de propriis commoverit abditis et eam venando persequitur, quamvis ipsam apprehenderit alter, priori tamen eam generalis consuetudo reservat. Ergo quum alium in petendo praecessi, vestro de iure non possum amore privari.
[317] Mulier ait: Inurbanum satis esse videtur et a bonis moribus manifeste deviare cognoscitur, si bonum, quod quisque sibi habere non potest, alteri prorsus velit denegare petenti. Ergo quum meum habere non potestis amorem, dilectionis et cordis affectionis hoc inhibente defectu, alios amandi mihi non debetis praecludere viam. [318] Nam, quum ipse amor me nolit adversus vos amoris inflammatione perfundere, sed adversus alium mihi spiraculum infundat amandi, ipsum sine aliqua possum blasphemia diligere. Ut tamen vobis contra me omnis removeatur occasio, vestri gratia amori non curabo vacare, et videbo an peccatrix virgo conceperit et pepererit mitis gallina draconem.
[319] Homo ait: Quae proponitis verba, quamvis humanas videantur aures mulcere, tamen veritatis perquisita indagine sophistica palliatione teguntur. Numquid enim peccator, quia Deus sibi gratiam non infundit, apud ipsum Deum permanserit excusatus? Certe nequaquam, sed aeternis erit suppliciis mancipatus. Ergo, si amoris vultis indignationem effugere et eius cupitis spiraculis inflammari, suscipiendi amoris gratiae vos habilem constituatis et dignam.
[320] Mulier ait: Et quantumcunque quisque bonum operetur in orbe, quo ad aeternae beatitudinis praemia capienda sibi valere non potest, nisi ex caritatis illud procedat affectu. Eadem igitur ratione, quantumcunque actibus propriis et operibus studeam regi servire amoris, si illud non ex cordis affectione procedat et ex actu derivetur amandi, ad amoris mihi praemia valere non potest. Ergo quoadusque me radius non pertinget amoris, mei non potestis amoris largitate potiri.
[321] Homo ait: Et ego Deum flexis genibus exorabo semper, ut vos cogat amare quod decet et quod vestrae clareat celsitudini expedire.
G. Loquitur nobilior nobili
[322] Quum nobilior nobilem feminam sui alloquatur affatu, quo nobilis et nobilior sunt usi sermone plebeiae, eodem utatur et ipse, eo excepto quod ad generis cognoscitur pertinere commendationem, et quod nobilis non est multum laudibus insistendum. Practerea sub hac formula poterit exordiri: Maiores mihi restant Deo gratiae referendae quam cuiquam in orbe viventi, quia hoc, quod meus animus videre super omnia cupiebat, nunc corporali mihi visu est concessum aspicere, et hoc mihi Deum credo praemium concessisse propter nimium desiderii mei affectum, et quia mei voluit exaudire preces importune precantis. [323] Non enim poterat diei vel noctis hora pertransire continua, qua Deum non exorarem attentius, ut corporaliter vos ex propinquo videndi mihi concederet largitatem. Nec est mirum, si vos videndi tam magno agebar affectu et tam grandi voluntate angebar, quia vestri decoris ac sapientiae laudes mundus universus attollit, et per infinitas mundi partes curiae probitatis vestrae relatione quasi cibo quodam corporali pascuntur. [324] Et ego nunc aperta veritate cognosco quod nec lingua nec animus hominis vestram speciem atque prudentiam esset narrare vel cogitare sufficiens. Et ideo maxima quam habebam vos videndi ac serviendi voluntas non modica suscipit augmenta et maiora ulterius incrementa cognoscet, quia liquide mihi constat et est manifestum quod vobis servire solum est cunctis in hac vita regnare, et sine ipso nihil posset ab aliquo in hoc saeculo dignum laudibus adimpleri. [325] Deum quidem exoro coelestem, ut id mihi solum ex sua gratia concedat propriis actibus semper operari quod vestrae debeat omnino dignitati placere. Nulla enim me posset demum perturbare adversitas vel sinistrum impedire fortunae. [326] Et ego bona semper cuncta, quae fecero, vestris volo laudibus indulgere et per omnia vestro nomini deservire. Nam quidquid boni peregero, intuitu vestri et assidua contemplatione noveritis esse perfectum.
[327] Mulier ait: Grates vobis multas constringor offerre, quod tantis me vultis commendare praeconiis tantisque vobis placuit me laudibus exaltare. Vester ergo mihi, sciatis, gaudium inducit adventus, vestraque mihi satis est grata praesentia eo quod dicitis grande vobis esse remedium quod corporali me potestis visu percipere. Gaudeo itaque si tanta beatitudine digna merear inveniri ut vobis vel aliis causa esse valeam vel benefaciendi occasio. [328] Volo tamen quandam vobis admonitionem dare praecipuam, ut neminem vestris tantum debeatis laudibus exaltare, quod postea vobis verba pudeat detractione supprimere; et nullius curetis tantum famae vestro derogare sermone, ut ipsum proinde non possitis nisi verecunde laudare. Praeterea nullam debetis tam effuso sermone laudare, ut alterius probitati vestro derogetur affatu. [329] Nam ex eo quod mihi dicitis tantum servire esse in hac vita regnare, aliis dominabus omnibus iniuriam videmini patenter inferre, quibus forte aeque ut mihi vel plus quam mihi est servire laudandum. Vestra igitur nulli fas esset feminae recusare obsequia, quia, ut constare videtur, homo estis nimiae probitatis et multa urbanitate praeclarus ac generositate refulgens. [330] Et ideo recte agitis, si ea vestris actibus facere studeatis quae vestro generi et probitati respondeant. Nobiliores enim viri nobiliores tenentur mores habere quam alii, et magis eorum fama modica rusticitate et a beneficiis abstinendo gravatur quam ignobilis viri [et pravae naturae progeniti] satis graviora committendo. Gaudeo ergo si vobis causa et origo bonorum exsisto, et in quibus potero benefaciendi semper vobis in cunctis praestabo favorem.
[331] Homo ait: Omnia quidem esse vera quae de vobis narrata sunt per orbem certissimo nunc experimento cognosco. Nam vestra liquide responsione docetur quantus in vobis sapientiae viget effectus, quantaque probitatis vos doctrina decoret. Vestra igitur curastis admonere prudentia, ut in laude vel detractione cuiusque modificatam studeam adhibere mensuram; in quo apparet vestra plenitudo scientiae manifesta. [332] Sed absit me in evidenti fallacia reperiri, ut quod a cunctis laudatur hominibus mea debeat obumbrare facundia quum, sive malorum sive bonorum hominum famae quis si reperiatur propria relatione detrahere, eius de quo loquitur nullo modo possit apud prudentes allidere famam, sed suam ipsius affatu noscatur opinionem gravare. Quidquid ergo vultis dicere vel facere mihi, secure potestis, nullam meae linguae sinistram timentes relationem. [333] In hoc tamen plurimum est vobis negotio praecavendum, quia si bona feceritis vestrae personae laudes nullorum ora tacebunt, sin autem mala, etsi a vobis mala perpetrata reticeam, quia neminem decet probum de aliquo sinistra referre, at tamen vestras desistam attollere laudes. Et postea maledici, quibus in maledicendo nulla reperitur norma praefixa, sed aliorum est eis cibus et potus inique supprimere famam, non cessabunt more consueto iniqua facta referre. [334] Quod autem dixi solum servire vobis esse in hac vita regnare, nullam ex hoc credo aliis dominabus iniuriam exoriri [vel fieri], quia aliis subtrahendo servitia vobis nequaquam possem obsequia pretiosa praestare, et aliarum voluntatibus obsequendo vestrum credo protinus desiderium adimpleri, maxime ubi aliis vestra gratia dominabus impendantur obsequia. [335] Vestra me praeterea dulcis ac suavis doctrina commonuit ut propriis studeam actibus exercere quod meo possit generi convenire et meae per omnia naturae congruere, quam vestram suasionem omnimoda me sciatis alacritate suscipere et esse penitus obedire paratum. Neminem etenim quacunque generositate praeclarum decet suis actibus a tramite deviare bonorum, sicut vestra satis superius fecit relatio manifestum. [336] Sic ergo assimili videtur modo vestrae probitati congruere, ut vos sanguinis naturae, a qua vestra manifeste propagatur origo, propriis curetis actibus deservire. Nobilitati autem vestrae constat nihil magis esse conveniens quam ut id vestris studeatis actibus operari, quo vos respicientibus benefaciendi semper valeat augmentari propositum et plena conservari voluntas. [337] Scio enim quod, si homo quisquam in orbe propter fidei puritatem et promptum serviendi affectum vestrum dignus inveniretur promereri solatium et vestram gratiam pro suis meritis impetrare, apud vos ego prae omnibus maioribus praemiis merebor honorari. Vos enim inter omnes alias meliori electione mihi dominam praefeci potentem, cuius volo semper obsequiis mancipari, et cuius laudi desidero universa benefacta referre. [338] Vestram autem clementiam pleno cordis affectu deposco, ut me vestrum specialem hominem reputetis, sicut vestris singulariter sum mancipatus obsequiis, et ut mea facta praemium mereantur coram vobis invenire quod opto.
[339] Mulier ait: Nihil in orbe sedet quod meus tam avide desideret animus ut evidenter facere possim, quam quod laudibus sit et praemio dignum. Et quidem in Deo patre confidentiam gero plenariam quod, usque quo largitum mihi sensum conservabit illaesum, nil studebo perficere, quod omni non sit argutioni suppositum. [340] Malorum autem detractionibus obviare mihi videtur impossibile prorsus et durum continere laborem, quia satis esset facilius fluvium naturaliter ad ima currentem per eundem alveum ad originis fontem veloci cursu reducere quam maledicorum ora compescere vel eorum insidias cohibere. Ideoque ipsos credo suo potius arbitrio relinquendos quam eorum insistere correctioni quos a malis dictis ipsa natura prohibuit emendari. [341] Eorum igitur prorsus sunt vaniloquia contemnenda et conversatio declinanda, quia cuiuscunque modi fuerint facta bonorum, maledicorum semper relatio ea faciet sua interpretatione sinistra. Et ideo cuilibet homini probo sufficiat conscientia pura defendi et per bonam famam hominum bonorum arbitrio sustentari. [342] Ad haec verum esse profiteor quod aliarum dominarum voluntatibus obsequendo mihi videntur obsequia exhiberi; sed quod ad me universa debeant benefacta referri, incompetens videtur et iniuria videretur non modica, quum aliae quam plurimae aequali forte vel maiori gaudeant probitate maiorique dignae reperiantur honore. Meam praeterea nobilitatem tali cupio moderamine gubernare, ut vobis et cuilibet alii pro me bona facienti per orbem benefaciendi propositum semper valeat augmentari et plena conservari voluntas. [343] Dicitis etiam per omnia vos meis mancipari obsequiis multisque apud me prae omnibus dignum esse praemiis honorari propter nimium serviendi affectum, et quia me dominam vobis specialem elegisse contenditis. Sed absit ut a vobis vel quolibet alio impensa mihi obsequia diu possint irremunerata iacere, si quacunque fuerint notitia mihi indicata. [344] Quod autem rogatis ut meum vos hominem specialem debeam reputare, sicut specialiter meis estis mancipati obsequiis, et ut optatum vobis curem praemium exhibere, qualiter possit adimpleri non video. Talis enim specialitas aliis forte posset praeiudicium generare, quibus forsitan equalis vel maior quam vobis est mihi serviendi voluntas. Praeterea, quid sit illud quod a vobis apud me praemium exoptatur, non est mihi per omnia notum, nisi vestra illud primo mihi faciat indicatio manifestum.
[345] Homo ait: Quod vobis de maledicis enarravi, non illud asserui quasi vellem vobis onus inferre animos cohibendi malorum, sed ut vestra vos talem sedula facta demonstrent ut malorum inde invidia semper sua possit incrementa cognoscere, et ab eorum insidiis bonorum vos defendat opinio, sicut etiam vestra prudentissime superius indicavit auctoritas. Sufficit enim cuilibet apud bonos pura conscientia reservari. [346] Illud autem quod in aliarum dixistis iniuriam retorqueri, si vestris scilicet omnia benefacta laudibus referantur, nullius iura videtur allidere nullamque continere offensam. Quamvis enim a femina bonum cuiuslibet factum debeat approbari, quilibet tamen homo laudandus cuncta sua facta unius debet mulieris specialiter laudibus indulgere, et mulierum quaeque prudentium, quamvis singulorum sibi debeant beneficia placere, unius tamen laudabiliter potest actus approbare et suis ea debet specialiter laudibus reputare. [347] Ex hoc enim nulli procedit iniuria, si me propriosque actus universos et singulos vestris specialiter servitiis deputavi vosque mihi dominam recognovi praecipuam. Aliis igitur sufficiat ceterorum specialiter obsequiis honorari. [348] Nihil enim earum videtur expedire utilitatibus hac vos pro eis sollicitudine fatigari, quum vestris per omnia ministeriis mea sit annexa voluntas, cui imperari non potest peritissimi hoc Donati vobis insinuante doctrina: in tantum enim liberrima reperitur humana voluntas quod nullius eam posset a firmiter concepta dispositione conatus avertere. [349] Aliae igitur dominae nil mihi possunt ex debito postulare, nisi ut vestrae contemplationis intuitu mea sibi debeam beneplacita largiri obsequia et obsequiorum originem cauto reticere silentio; vobis autem tantum debiti obligatione constringor in cunctis laudabilia meis actibus operari et nullius improbitatis macula vitiari. Mihi autem a vobis hoc restat ex debito largiendum, sicut vestra novistis sponsione firmare, ut exhibita pro vobis obsequia non diu valeant muneris viduitate gravari. [350] Dixistis autem dominationem vestram, si in me speciali affectione resideat, aliis praeiudicium generare, quibus forte maior quam mihi vel aequalis est vobis serviendi voluntas. Et sic respondeo: si vobis serviendi cuiquam maius sit quam mihi vel aequale propositum, rogo ut nulla me possint apud vos iuvamina suffragari nec rationis aliqua iura tueri. [351] Dixistis autem exoptatum a me non plenius intelligere praemium, ad quod mea cuncta procedit intentio. Sed vestram cupio clementiam edoceri quod talis apud vos praemii largitionem promereri deposco, quo intolerabilis est poena carere, et illud possidere largitum cunctis esset divitiis abundare. [352] Idque vobis esset mihi satis exhibere suave, nisi vestra mihi forte reperiatur obviare voluntas. Vester igitur amor est illud quod mihi salutis quaero remedium, et quod mea studeo venatione percipere.
[353] Mulier ait: Multum videmini a recto quodam amoris tramite deviare et optimae [et opportunae] amantium consuetudinis transgressor exsistere, quod tam festinanter postulatis amorem. Sapiens enim et instructus amator, quando aliquam dominam sibi antea prorsus incognitam prima visitatione alloquitur, non explicito debet affatu amoris postulare donaria, sed propria debet industria sui notitiam applicare amanti et in cunctis suis dictis se illi suavem et placabilem exhibere; post vero id agere curet, ut ipsum quoque absentem pleno iure valeant amanti sua facta laudare; tertio vero loco securius accedat postulaturus amorem. [354] Sed hunc vos ordinem manifesta transgressione turbastis, quod ideo vos fecisse recogito quod nimis me facilem ad concedendum quod petitis credidistis, vel quia non estis in amoris arte peritus. Unde vester quidem amor est merito suspectus habendus.
[355] Homo ait: Si verum est me amoris ordinem perturbasse, hoc mihi vestra videtur indulsisse licentia. Nam quum ex his quae cauto et implicato sermone narrabam mea vobis posset esse intentio manifesta, quasi quid peterem nullatenus intelligentes postulastis evidentiori vobis illud explicari sermone. Non ut ergo credens vestram facilitatem vel vestri repentinam amoris postulans largitatem volui petitionem emittere, sed meum propositum vobis cupiens quaerentibus indicare. [356] Praeterea, licet ordo debeat ille servari quem dicitis, iusta tamen potest interveniente causa turbari. Nam si nimius me cogit affectus et intrinseco vulnere sum sauciatus amoris, iusta me necessitas ab hac improbitate tuetur. Importuna namque necessitas nulla potest iuris regula coartari. [357] Sed et si aliquid mihi desit in amoris industria, necessario me oportet magnae sapientiae vel valoris amorem exigere, ut per hoc mea valeat imperitia removeri et amoris penitus edoceri doctrina. Nam si imperitus imperitae deposcat amorem, talium non posset amor idonea incrementa cognoscere nec in competenti diu posset statu durare. [358] Nam marinis angustiis exposita navis et aquarum subiugata procellis, licet iucundus sit ventus exortus, si sine instructo reperiatur gubernatore atque remige, inter ipsa ventorum prospera modica quidem aura submergitur et ad ima decurrit aquarum. Utraque igitur a vobis supposita ratio optima iacet responsione sopita et in nullo meis dictis valet obviare propositis.
[359] Mulier ait: Etsi per omnia inveniamini dignus amari, nimis tamen ampla et aspera terrarum intercapedo nos disiungit, ut amoris vicissim praestandi solatia locum sibi valeat et tempus idoneum opportunitas invenire. Amantes enim ex propinquo degentes poenarum, quae ex amore procedunt, alternatim sibi possunt esse remedia et in suis se compassionibus adiuvare et suum amoren mutuis vicibus ac laboribus enutrire; distantes vero suas non possunt mutuas agnoscere poenas, sed unumquemque oportet suis mederi angustiis et poenarum suarum esse remedium. [360] Ideoque noster non videtur amor perficiendus, quia regula nobis demonstrat amoris quod amantium quotidianus aspectus crescere facit amorem; unde ex contrario sensu percipio amorem contrahi et distantia deficere, et ideo sibi quisque ex propinquo lucrari curet amorem.
[361] Homo ait: Vos illud quidem curatis asserere quod omni videtur rationi contrarium. Cunctis enim claret hominibus quod facilis rei optatae perceptio vilitatis parit originem, et contemptibile facit haberi quod totus prius mentis desiderabat affectus. Sed econtra, bonum quodcunque praestationis difficultate differtur, maiori quidem illud aviditate suscipimus et diligentiori studio reservamus. [362] Rarus igitur atque difficilis amantis amplexus ferventiori cogit amantes mutuo amoris vinculo colligari, et eorum animos propensiori et adstrictiori affectione vinciri. Constantia namque in ipsius turbationis inundatione perficitur, et perseverantia in adversis cognoscitur manifeste. [363] Dulcior enim quies sapit multis fatigato laboribus quam in otio continuo commoranti, et magis umbra recens videtur anxiato vapore conferre quam in aÎris assidua degenti temperie. Non est igitur amoris regula quam dixistis, quum falsa reperiatur et fallax, scilicet ut amantium rarus aspectus amoris faciat attenuari potentiam. [364] Unde propter locorum distantiam longam atque prolixam ab amore vestro me iuste non potestis excludere, sed potius mihi quam habitationem propinquam habenti vos decet gerere morem; nam et facilius inter absentes occultatur amor quam inter frequenti conversatione connexos.
[365] Mulier ait: Amoris occultandi respectu nunquam credo distantis eligendum amorem sive praesentis. Nam si sapiens invenitur et ingeniosus amator, sive longinquus sive propinquus amanti, adeo suos actus moderabitur et voluntatem quod nemo poterit amoris secreta perpendere. Et econtra neque longinquus neque propinquus amator stultus sui unquam poterit amoris occultare arcana. Cessat ergo ratio vestra evidentissima ratione collisa. [366] Praeterea quoddam est aliud non modicum, quod me contradicit amare. Habeo namque virum omni nobilitate urbanitateque ac probitate praeclarum, cuius nefas esset violare torum vel cuiusquam me copulari amplexibus. Scio namque ipsum me toto cordis affectu diligere, et ego sibi cuncta cordis devotione constringor. Tanti ergo amoris praemio decoratam ab alterius amore ipsa iura praecipiunt abstinere.
[367] Homo ait: Fateor et est verum virum vestrum omni probitate gaudere nec non prae cunctis in orbe viventibus beatitudinis gaudiis honorari, qui vestrae celsitudinis gaudia suo meruit amplexu percipere. Vehementer tamen admiror quod maritalem affectionem quidem, quam quilibet inter se coniugati adinvicem post matrimonii copulam tenentur habere, vos vultis amoris sibi vocabulum usurpare, quum liquide constet inter virum et uxorem amorem sibi locum vindicare non posse. [368] Licet enim nimia et immoderata affectione coniungantur, eorum tamen affectus amoris non potest vice potiri, quia nec sub amoris verae definitionis potest ratione comprehendi. Quid enim aliud est amor nisi immoderata et furtivi et latentis amplexus concupiscibiliter percipiendi ambitio? Sed quis esse possit, quaeso, inter coniugatos furtivus amplexus, quum ipsi se adinvicem possidere dicantur et cuncta sine contradictionis timore suae voluntatis desideria vicissim valeant adimplere? [369] Nam et ipsa excellentissima principum doctrina demonstrat suae rei neminem posse usum furtiva fruitione percipere. Nec vobis videatur absurdum quod dixerim, quamvis omnimoda coniugati dilectionis affectione iungantur, eorum tamen affectum amoris non posse vice perfungi; quia videmus idem in amicitia evenire. [370] Licet enim mutua se in omnibus pater et filius diligant affectione, vera tamen inter eos amicitia non consistit, quia Ciceronis hoc traditione testante sanguinis sola propago inter eos dilectionis conservat affectum. Tantum igitur distare constat inter omnimodam coniugatorum affectionem et amantium obligationem quantum distat inter patris et filii mutuam dilectionem et firmissimam duorum virorum amicitiam, quia, sicut nec ibi dicitur esse amor, ita et amicitia hic fertur abesse. [371] Sic ergo manifeste videtis amorem nullatenus posse suas inter coniugatos interponere partes, sed penitus voluit sua privilegia derogari. Sed alia iterum ratio coniugatis mutuum contradicit amorem, quia ipsius amoris substantia, sine qua verus amor esse non potest, scilicet zelotypia inter eos scilicet coniugatos per omnia reprobatur et ab eis tanquam pestis debet semper nociva fugari; amantes vero illam oportet semper tanquam matrem et amoris amplexari nutricem. [372] Unde liquide vobis constat inter vos et virum vestrum amorem nullatenus posse vigere. Ergo, quum cuilibet probae expediat mulieri prudenter amare, sine vestra igitur iniuria potestis petentis preces admittere et vestro postulantem amore ditare.
[373] Mulier ait: Vestra quidem nitimini protectione tueri quod inter omnes constat etiam ab antiquo reprehensibile plurimum iudicari et tanquam odibile reprobari. Quis enim recte possit invidam zelotypiam commendare vel suo ipsam sermone tueri, quum zelotypia nil sit aliud quam turpis et sinistra de muliere suspicio? Absit ergo probum aliquem cuiuscunque zelotypia detineri, quia cunctis invenitur prudentibus inimica et universis bonis odiosa per orbem. [374] Praeterea sub amoris definitionis velamine inter coniugatos amorem damnare contenditis, dicentes eorum esse non posse furtivos amplexus, quod sine contradictionis metu adinvicem sua possunt desideria adimplere. Sed si recte definitionem intelligatis, ea inter coniugatos amor impediri non potest. [375] Nam quod in ea ponitur 'latentis amplexus', expositionem denotat termini praecedentis translate prolati, et latentes amplexus sibi vicissim porrigere coniugatos non videtur impossibilitatis ratio prohibere, nec obstare potest sua cuncta sine contradictionis timore omnimoda perficiendi facultas. [376] Ille enim amor ab omnibus est eligendus quem obsequendi securitas assiduis facit amplexibus enutriri, immo, quod maius est, qui sine crimine quotidianis potest actibus exerceri. Talis igitur est meis fruiturus amplexibus eligendus, qui mecum valeat mariti et amantis vice potiri, quia, quidquid definitio tradat amoris, non videtur aliud esse amor nisi de aliquo habita immoderata carnalis dilectionis ambitio, quam nil inter coniugatos contradicit haberi.
[377] Homo ait: Si plenius esset vobis amoris manifesta doctrina, et amoris vos unquam venabula tetigissent, re vera vestra sententia confirmasset sine zelotypia verum amorem non posse consistere, quia, ut plenius est vobis superius enarratum, zelotypia invenitur ab omni inter amantes amoris commendata perito et inter coniugatos in universis mundi partibus reprobata; quod quare contingat, zelotypiae descriptione percepta lucidissima vobis veritate constabit. [378] Est igitur zelotypia vera animi passio, qua vehementer timemus propter amantis voluntatibus obsequendi defectum amoris attenuari substantiam, et inaequalitatis amoris trepidatio ac sine turpi cogitatione de amante concepta suspicio. Unde manifeste apparet tres species in se zelotypiam continere. [379] Nam verus zelotypus semper timet ne ad suum conservandum amorem propria non valeant sufficere obsequia, et ut qualiter amet ametur, atque recogitat quanto cogeretur anxiari dolore, si coamans eius alteri copularetur amanti, quamvis hoc credat posse nullatenus evenire. Hanc autem ultimam speciem coniugatis convenire non posse satis patet et est manifestum. [380] Nam maritus de uxore sine turpi cogitatione suspicionem habere non potest. Pura namque zelotypia applicata marito ex ipsius subiecti vitio maculatur, et desinit esse quod erat. Nam et aqua omnimoda limpiditate praeclara, si alveo incipiat arenoso decurrere, obscuritatem ab ipsa noscitur arena contrahere, et naturalis claritudo eam destituit; sicut ipsa elemosyna, quamvis aeternae beatitudinis praemia sui mereatur natura, ab hypocrita tamen vel vanae gloriae cupido pauperibus erogata suum naturale perdit officium et rem ipsam cum praemio facit amitti. [381] Satis igitur constat evidenter esse probatum, zelotypiam inter coniugatos naturalem sibi locum vindicare non posse, et per consequentiam inter eosdem amorem est cessare necesse, quia haec duo pariter se per omnia comitantur. Inter amantes vero ipsa zelotypia amoris conservativa narratur, quia omnes tres partes supra zelotypiae attributae necessariae iudicantur amanti; ergo zelotypia inter amantes ipsos non damnatur. Multi tamen in hoc reperiuntur esse decepti, qui turpem suspicionem zelotypiam esse asserentes falluntur. [Sicut etiam saepe saepius quam plurimum optimum esse stagnum mentiuntur argentum.] [382] Unde non pauci zelotypiae originis et descriptionis ignari decipiuntur saepissime et in durissimum trahuntur errorem. Nam et inter non coniugatos falsa sibi potest zelotypia locum vindicare, qui postea non dicuntur amantes, sed amicus et amica vocantur. Quod autem voluistis vestra responsione firmare talem esse penitus eligendum amorem qui possit sine crimine exerceri, stare non posse videtur. [383] Nam quidquid solatii ab ipsis coniugatis ultra prolis affectionem vel debiti solutionem alterna vice porrigitur, crimine carere non potest; immo satis acrius vindicatur, si sacrae rei usum deformet abusus, quam si consueta utamur abusione. Gravius est in uxore quam in alia reperitur. Nam vehemens amator, ut apostolica lege docetur, in propria uxore iudicatur adulter. [384] Interpretatio autem vestra, quae supra definitione processit amoris, a nullis approbanda videtur, quia ab ipsis maioribus traditum constat auctoribus expositiva verba non esse in ipsis rerum definitionibus adhibenda. Unde cunctis liquide constat interpretationem vestram rationis veritate destitui, quia contra mentem videtur definitionis inducta. Sed nec definitio vestra, quam constat vos de amore tulisse, aliqua potest ratione subsistere. [385] Nam ea caecus continetur et amens, quos ab amoris curia penitus esse remotos amatoris Andreae aulae regiae capellani evidenter nobis doctrina demonstrat. Quum meis igitur intentionibus vestra rationabili non potestis responsione obsistere, vobis nullus hominum reputabit honori, si vestro me feceritis amore languere et tanta pro vobis subire tormenta.
[386] Mulier ait: Nulla quidem a vobis videtur ratio demonstrata, quae meam possit infirmare sententiam vel iure me cogat vestrae annuere voluntati. Verum quia hinc inde verisimilia videntur iura proposita, ut vobis accusationis prorsus omnis tollatur occasio, cuiuscunque vultis dominae vel probi viri de positis a nobis capitulis non recuso iudicium, scilicet an inter coniugatos amor sibi locum valeat vindicare, et an inter amantes zelotypia valeat iuste laudari. Haec enim altercationis dissensio mihi videtur suum per nos non posse accipere finem vel calculo recto sopiri.
[387] Homo ait: Nullius in hac lite requirere curo arbitrium, si vestra vultis dicta recta indagatione perquirere.
Mulier ait: Inauditum videtur a saeculo aliquem in sua causa iudicem consistere, ideoque hic meas interponere partes recuso et alii personae istud committendum relinquo.
[388] Homo ait: Arbitrum super hac discordia nominandi vobis plena sit concessa potestas. Verumtamen non masculi sed feminae volo stare iudicio.
[389] Mulier ait: Si vobis placet, mihi videtur Campaniae comitissa super hoc honoranda negotio ac discordia sopienda.
Homo ait: Huius iudicium per omnia profiteor in perpetuum stabilito tenore servare et illibatum penitus custodire, quia de eius sapientia ac iudicii libramine nullus recte unquam poterit dubitare. Utriusque igitur nostrum consensu ac voluntate scribatur epistola litis demonstrans tenorem et compromissionem in ea factam significans. Sic etenim fiat:
[Epistola missa ad comitissam Campaniae.]
[390] Illustri feminae ac sapienti M. Campaniae comitissae mulier nobilis A. et comes G. salutem et quidquid in orbe iucundius.
Antiqua nobis consuetudo aperte demonstrat, et veterum illud ordo deposcit, ut inde iustitiae praecipue inquiratur effectus, ubi sapientia ipsa manifeste cognoscitur sibi domicilium invenisse, et rationis veritatem potius ex fontis quaerere plenitudine quam ex parvorum tenuitate rivorum emendicata postulare suffragia. [391] Summa namque rerum egestas vix poterit alicui copiam propinare bonorum vel fertilitatis abundantiam derivare. Magna namque domino inopia fatigato erit impossibile prorsus divitiis abundare vasallum.
[392] Quadam ergo die, dum sub mirae altitudinis et extensae nimis latitudinis umbra pini sederemus et amoris essemus penitus otio mancipati eiusque suavi et acerrimo disputationis conflictu studeremus investigare mandata, duplicis dubitationis nos coepit instigare discretio et laboriosi fatigare sermones, an scilicet inter coniugatos verus amor locum sibi valeat invenire, et an inter amantes vigens sit zelotypia comprobanda. [393] Quarum quidem dubitationum quum frequens inter nos valde disputatio verteretur, et uterque nostrum suam partem videretur rationabili sententia roborare, neuter alterius voluit acquiescere voluntati vel productis rationibus consentire. Super quo vestrum postulamus arbitrium utriusque vobis partis plenarie disputatione transmissa, ut sic a vobis subtiliter veritate discussa nostrum valeat iurgium competenti fine sopiri et iusta definitione sedari. [394] Nam liquide et manifesta veritate scientes sapientiae vos omnimodam plenitudinem possidere, ac neminem iustitia velle decipere, decipi nullatenus credentes, Excellentiae vestrae instantissime iudicium imploramus et animi pleno desideramus affectu, praesenti vobis devotissime supplicantes affatu, ut huius negotii pro nobis frequens vos sollicitudo detentet, vestraeque prudentiae iustum super hoc procedat arbitrium, nulla temporis dilatione prorogante iudicium.
[Epistola remissa a comitissa Campaniae.]
[395] Prudenti ac nobili feminae A. et viro illustri atque praeclaro G. comiti M. Campaniae comitissa salutem. Quoniam cunctorum iustas tenemur exaudire petitiones, et nullis digna quaerentibus nostrum decet denegari auxilium, maxime ubi in amoris oberrantes articulis nostro postulant arbitrio revocari, quod litterarum vestrarum series indicavit, cuiuslibet intensae dilationis mora reiecta, diligenti sollicitudine suo curavimus effectui mancipare.
[396] Vestra igitur pagina demonstravit talem inter vos dubitationis originem incidisse, utrum inter coniugatos amor possit habere locum, et an inter amantes zelotypia reprobetur, et in ambobus dubiis utrumque vestrum in suam declinare sententiam et alterius adversari opinioni; et cuius de iure mereatur obtinere sententia, nostro velle vos iudicio definiri. Ideoque utriusque diligenter assertione perspecta et ipsa veritate omnimoda inquisita indagine praesens litigium tali voluimus iudicio terminare. [397] Dicimus enim et stabilito tenore firmamus amorem non posse suas inter duos iugales extendere vires. Nam amantes sibi invicem gratis omnia largiuntur nullius necessitatis ratione cogente. Iugales vero mutuis tenentur ex debito voluntatibus obedire et in nullo se ipsos sibi invicem denegare. [398] Praeterea quid iugalis crescit honori, si sui coniugalis amantium more fruatur amplexu, quum neutrius inde possit probitas augmentari, et nihil amplius [augmento] videantur habere nisi quod primitus iure suo tenebant? Sed et alia istud ratione asserimus, quia praeceptum tradit amoris quod nulla etiam coniugata regis poterit amoris praemio coronari nisi extra coniugii foedera ipsius amoris militiae cernatur adiuncta. [399] Alia vero regula docet amoris neminem posse duorum sauciari amore. Merito ergo inter coniugatos sua non poterit amor iura cognoscere. Sed et alia quidem ratio eis obstare videtur, quia vera inter eos zelotypia inveniri non potest, sine qua verus amor esse non valet, ipsius amoris norma testante quae dicit: qui non zelat amare non potest.
[400] Hoc igitur nostrum iudicium cum nimia moderatione prolatum et aliarum quam plurimarum dominarum consilio roboratum pro indubitabili vobis sit ac veritate constanti.
Ab anno MCLXXIIII Kal. maii. Indictione VII.
H. Loquitur nobilior nobiliori
[401] Si nobilior a nobiliori femina petat amorem, hanc primo debet servare doctrinam, ut dulcia prae cunctis ac suavia verba proponat, sibique quam plurimum in verbi prolatione praecaveat ne aliqua proferat quae digna reprehensione cernantur. Nobilis enim mulier sive nobilior promptissima reperitur et audax hominis nobilioris facta vel sermones arguere, multumque laetatur si suis ipsum pulchre possit dictis illudere. [402] Ad multa igitur superius enarrata poterit hic praesens articulus adaptari, sicut diligens facile poterit lector advertere. Sed et hanc suis dictis poterit annectere formam:
[403] Credo quidem et est verum bonos omnes ob hoc a Deo in hac vita disponi, ut vestris et aliarum dominarum voluntatibus obsequantur, et lucidissima videtur mihi ratione constare quod homines nil esse possunt nilque de bonitatis valent fonte praelibare, nisi dominarum hoc fecerint suadela commoti. Sed quamvis et mulieribus cuncta videantur bona procedere, et multam eis Dominus praerogativam concesserit, et omnium dicantur esse causa et origo bonorum, necessitas sibi tamen evidenter incumbit ut tales de debeant bona facientibus exhibere, ut eorum probitas earum intuitu de virtute in virtutem modis omnibus crescere videatur. [404] Nam, si nulli lucem ipsarum claritudo contulerit, erit tanquam candela sub modio latenter abscondita, cuius radius nullius meruit tenebras propulsare nec cuiusquam splendere profectui. Patet ergo quod quilibet toto debet elaborare conatu sua dominabus impartiri ministeria, ut earum possit gratia coruscari. Ipsae autem plurimum tenentur esse sollicitae in bonis actibus corda servare bonorum et quemlibet pro suis meritis honorare. [405] Nam quidquid boni faciunt dicuntque viventes, totum mulierum solent laudibus indulgere et eis obsequendo ea perficere, ut earum possint gloriari muneribus, sine quibus nemo posset in hac vita proficere nec aliqua laude dignus haberi. Plurimos autem scio qui amoris noverunt perfectione ditari, alios vero novi qui solius spei nutrientis lacte aluntur; ego vero amoris perfectione et spei largitione nudatus, sola et pura de vobis cogitatione possessa sustentor prae omnibus amatoribus habendo solatia infinita. [406] Pietas ergo vestra conversa respiciat et meae solitariae cogitationi adminiculum praestet augmenti. Et vos quidem attentissima prece deposco ut amoris non studeatis curiam evitare. Nam ab amoris aula semotae sibi tantummodo vivunt ex earum vita nemine sentiente profectum; prodesse autem nulli volentes pro mortuis saeculo reputantur, et earum fama nullatenus est digna relatu sed monumento prorsus silentii subhumanda. [407] Quae vero amoris student vacare solatiis, suae videntur probitatis incremento studere et aliorum profectui deservire. Unde merito dignissimae multo iudicantur honore, et ipsarum universi nituntur attollere famam. Haec autem me vobis non credatis asserere quasi ad haec vos bona perficienda meis intendam provocare sermonibus, quia toto corde confido et fide credo plenaria quod nulla vos posset occasio ab ea quae bona sunt faciendo subvertere. [408] Sed ideo me sciatis in hac parte vos admonere curasse, quia saepius repetita placebunt, maiori soliditate firmantur et attentiori memoria servantur, ac, quum fuerit opportunum, exercentur.
[409] Mulier ait: Quamvis vestra verba sint alta nimis et profunda et amoris subtilitatis attingentia muros, pro ingenii tamen capacitate curabo illis competenti respondere sermone. Quia igitur Tullii nobis insinuante peritia quae recentiori sunt dicta colloquio facilius possunt memoriae gremio commendari, vestris novissime dictis primitus respondere insistam. [410] Nam, quod vestra me suadela commonuit ut ea facere studeam, quae mihi et aliis esse possint probitatis augmento, gratum mihi fuit et acceptabile satis, quia cordi mihi erat sine cuiusquam istud admonitione perficere. Scio ergo mulieres, ut vestra notavit assertio, esse debere causam et originem bonorum, ut hilari scilicet facie et urbanitatis quemlibet receptu suscipiant, et cuilibet pro suae qualitate personae verba competentia dicant, et omnibus patenter suadeant curialitatis opera exercere et omnia habentia rusticitatis instar declinare, et ut suam famam propriarum rerum non valeat tenacitas denigrare. [411] Amorem autem exhibere est graviter offendere Deum, et multis mortis parare pericula. Et praeterea ipsis amantibus innumeras videtur inducere poenas et assidua parare quotidiana tormenta. Quod ergo bonum esse potest in eo facto in quo coelestis sponsus offenditur, et ipse proximus laeditur, et ipsi actores mortis inde noscuntur pericula sustinere et poenis cruciari assiduis? [412] Quamvis igitur amor cogat omnes curiales exsistere et a qualibet homines rusticitate constituat alienos, tamen propter magna quae sequuntur inconvenientia et poenas gravissimas imminentes res timenda videtur et a nullis optanda sapientibus et praecipue odio habenda militibus. Nam quibus ex fortuitu proeliorum eventu mortis quotidie videntur instare pericula, maximo debent studio praecavere ne talia committant propter quae supernae patriae regi iudicantur offensi. [413] Nobis igitur expedire videbitur ab amore vacare et amantium laboriosas angustias evitare. Amantes enim non solum inter ipsas vigilias variis poenarum languoribus fatigantur, sed etiam dormiendo modis quam plurimis anxiantur. Sic asserunt quos amoris labor exagitat et quotidie in amoris aula versantur; amoris enim penitus inexperta fortassis eius indicare naturam non possem, nisi in quantum aliena potui relatione doceri.
[414] Homo ait: Vos talia dicitis qualia qui verbis tantum suos ditare studet amicos, rei autem ipsos intendit penitus effectu frustrare. Nam hilari vultu in suo quemlibet adventu suscipere et suavia sibi responsa praestare et ipsum necessitatis imminente periculo factis nullatenus adiuvare ac suadere, ut in curialitatis ipse per omnia versetur operibus, nil aliud est quam ille qui blandi sermonis dulcedine confidentem fallit amicum atque se ipsum gloriari contendit. [415] Est enim malo similis sacerdoti qui de ipso plurima bona simulando et alios aeternae vitae opera commonendo propria se ipsum damnat sententia et aliis modum remunerationis ostendit. Nec obstare potest quod Deum in amore narratis offendi, quia cunctis liquido constare videtur quod Deo servire summum bonum ac peculiare censetur; sed qui Domino contendunt perfecte servire, eius prorsus debent obsequio mancipari et iuxta Pauli sententiam nullo saeculari debent adimpleri negotio. [416] Ergo, si servire Deo tantum vultis eligere, mundana vos oportet cuncta relinquere et coelestis patriae solummodo contemplari secreta. Non enim Deus voluit aliquem dextrum in terris pedem et in coelo tenere sinistrum, quia nemo potest duorum intendere competenter obsequiis. [417] Unde quum alterum vos pedem in terrenis habere ex eo sit manifestum, quod ad vos venientes hilari receptione suscipitis et curialitatis verba secum adinvicem confertis et amoris eis opera suadetis, credo vobis esse consultius efficaciter amori vacare quam Deo sub alicuius coloris palliatione mentiri. Credo tamen in amore Deum graviter offendi non posse; nam quod natura cogente perficitur, facili potest expiatione mundari. [418] Praeterea fas nullatenus esse videtur id inter crimina reputare, a quo bonum in hac vita summum habet initium, et sine quo nullus in orbe posset laude dignus haberi. Ad haec ex amore proximus nullam sentit iniuriam, id est sentire non debet, quia quod quisque ab alio exigit, id est exigere debet, ab alio exactus libenter sufferre tenetur. [419] Multi tamen suae ascribunt iniuriae quod nullam videtur iniuriam continere. Nec vobis videatur absurdum quod taliter vobis exposui 'exigit, id est exigere debet', quia quoddam evangelicae legis verbum, ex quo tota lex et prophetae pendere dicuntur, eodem modo docemur exponere. Sic enim dicimus: 'quod tibi non vis fieri, id est velle non debes, alii non facias'. [420] Dixistis autem amorem a cunctis esse vitandum, quia ex eo poenae sequuntur et pericula graviora. Sed illud sollicitius tenemur appetere, quod maiori instante periculo denegatur, et quod sine gravi non possumus labore percipere; nam post triste malum dulcior ipsa salus. Nulla igitur potestis vos ratione tueri quod amare non sit cunctis appetibile bonum, ad quod omnes tenemur tota virtute conari. [421] Quem autem debeatis amare vobis incognitum esse non credo. Ille namque vobis videtur amandus, qui totum in vobis habet suae devotionis affectum et cuncta bona pro vobis agere studet. [422] Sed si fama zelo adversus me non duceretur invidiae, vestro nullus me dignior inveniretur amore, quia pro vobis omnibus humilis et devotus reperior et cunctis mearum rerum largus exsisto donator, et quaecunque bona sub coelo ab aliquo possunt excogitari pro meis studeo viribus adimplere. Discat ergo prudentia vestra meritis favere cuiuslibet, quia non solum iuris facundus [verus] assertor sed etiam mutus dignus invenitur fidelis obsequii mercedem suscipere.
[423] Mulier ait: Vanam quidem mundi gloriam non affecto, nec sine re verbis propriis quaero ditare amicos, sed ad melioris vitae merita vos invitare nitebar, non quasi amoris volens damnare ministeria, sed mundanis rebus superiores causas esse praelatas cupiens demonstrare. Sed divinarum rerum ad praesens disputatione omissa, stilum ad amoris vertamus iudicium. Gauderem igitur plurimum, si vestra lingua tacente propria solummodo vos facta laudarent, quia Salomone testante omnis laus in proprio ore vanescit. [424] Praeterea quid exspectavit tam magna et effusa largitas vestra? Quam diu tardavit haec, quae video, interpola et attrita vestimenta donare? Numquid divitiis abundant milites universi, et nullus reperitur egenus?
[425] Homo ait: [Verbo] auctori praedicti proverbii rabiem vultis imponere, quum perperam eius dictum interpretari contenditis. Non enim decet aliquem probum virum in aliorum aspectu vel coetu vulgarium propria facta laudare. Sed si aliquis velit quaecunque laudabilia fecit in alicuius dominae, pro qua ipsa bona profitetur egisse, [in] secreto aspectu referre, istud nulla videtur ratione negatum, et hoc non sine causa noveritis esse permissum. [426] Homines enim singuli in amoris negotio sibi invicem sunt aemulantes et summa inter se detinentur invidia, et vix unquam tam dilectus aliquis tamque reperitur amicus, qui in mulieris aspectu alterius velit probitates referre vel eius libenter laudabilia facta recolere. Et hoc est illud generale vitium, quod cunctos inficit homines, et quod causam dedit edicto ut praefato proverbio haec induceretur exceptio. [427] Nam si alicuius litigatoris iudici sint incognita iura, merito contrarii calculi statuta reportat. Praeterea haec attrita quae videtis indumenta portavi ut liquido cognoscere possem, utrum apud vos homo probus per indumenta an indumenta per hominis probitatem mereantur honorem. Et ex vestra mihi videtur liquere sententia magis apud vos vestium cultum quam morum ornamenta placere. Quam rem noveritis vestrae detrahere probitati. [428] Nam feminae rusticanae totam spem suam in vestimentorum ornatu disponunt; nobiles vero atque prudentes indumentorum ornatum sine probitatis cultu reiiciunt et solummodo morum in homine credunt reverendam culturam. [429] Praeterea satis mihi sufficere credo meam plenarie inter alios emittere largitatem. Nam si aliquis alienos penitus negligendo labores in suae personae cultura quam plurimos studet expendere sumptus, nunquam inde potest aliquid suae crescere laudi. Si quis enim ex eo, quod in se ipso impendit plurima bona, dignus laudis praemio diceretur, multorum memoriam scimus esse damnandam, quorum fama praeclara viget in orbe et a cunctis est merito commendata. [430] Sed eorum praecipue a cunctis reperitur fama laudibus efferenda, qui suas penitus utilitates omittunt, ut aliorum necessitates sufficienter valeant et penurias adiuvare. Hac ergo verborum inopia rusticanis, ut dictum est, mulieribus derelicta altiora verba quaeratis, ut non solum habitu et incessu sed etiam ipsa loquela vestri generis possit apparere nobilitas atque prudentia deprehendi. [431] Proverbia vel vaniloquia vobis respondere nolo, quia saepius auditoris animum rubore perturbant, et nullum per ea probitatis cognoscitur augmentum; sed amoris donum superius enarratum instanter postulare non cesso.
[432] Mulier ait: A multis retro temporibus scio in vulgo narratum quod illusiva proverbia, quae veritatis colore nituntur, magis animum provocant auditoris ad iram quam quae transitoriae ac fictitiae proferuntur ambages, et ideo me talia proposuisse poenitet in futurum, quia ipsa vestrum animum concitasse cognosco. Unde proverbiorum mutua collatione omissa vestrae aliter postulationi respondere curabo. [433] Dico enim quod in hac vita nil est laudabilius quam sapienter amare, et nullus ad plenum potest ea quae homines dignos laude constituunt adimplere, nisi amoris haec faciat compulsione suasus. Et ideo recte agitis, si vobis idoneum amorem curatis appetere, per quem semper vobis possit benefaciendi propositum augmentari. [434] Mei tamen amoris fructum nullatenus invenire potestis, quia quidam mei dolores occulti denegant mihi prorsus amare. Sed etsi absoluta mihi esset amandi licentia, quiddam tamen adhuc restat quod vobis meum cogit denegari amorem, quia alterius fuistis anticipati obsequiis et in amoris petitione praeventi, et ideo merito vobis in amoris consecutione praefertur.
[435] Homo ait: Qui sunt hi dolores occulti, quibus vos asseritis detineri et amandi vobis auferri licentiam, mihi non est penitus expeditum. Nam amoris solatia cunctorum sunt expulsiva medicina dolorum et totius restaurativa laetitiae, nisi forte vos amantis defuncti tristitia detineret, ad cuius luctuosam conservandam memoriam ipsius amoris praecepto biennalis metae tempora superstiti praescribuntur amanti. [436] Sed quum nullius, ut mihi videtur, unquam amoris iacula persensistis, pro amante vos non credo deperdito luctuosam gerere curam. Quod autem me alterius obsequiis et amoris petitione asseritis praeveniri, non videtur meis posse rationibus obviare, quia omnino confertur vestro arbitrio eum alteri praeferre, quem maiora constituunt merita potiorem, etsi alter a vobis spem largitam suscepisset amoris. Non enim in amore ille creditur praeferendus qui prior obsequia praestitisse et amorem postulasse asseritur, sed qui meritis maioribus adiuvatur. [437] Praeterea minus proprie dicor ab ipso in amore praeventus, qui sola me postulatione praecedit. Sed ille in amore dicitur tantum alium praevenire, qui amoris promeruit prior percipere fructus. Nam si alicuius probi petitio postulationem tardiorem excluderet probioris, perniciosum esset exemplum et inde magna sequeretur iniquitas. Non enim quando quid petatur, sed a quo petatur, est inspiciendum, nisi forte amoris iam esset concessa largitio et eius secutus effectus. [438] Et hoc est, quod egregie supra reperitur insertum, dominam quamlibet post spei largitionem et post osculi exhibitionem et amplexus fruitionem, si non sit ultra processum, sine blasmo posse largitis prioribus similia denegare petenti. Mea igitur postera non potest mihi obesse petitio, si me potiora merita tueantur.
[439] Mulier ait: Quid est hoc, quod creditis me nullius amoris unquam iacula persensisse? Numquid me tam vilem reputatis et probitatis moribus destitutam, ut meus non mereatur animus amoris solatia capere? Ad haec verba vestra videntur obvia legi et omni rationi contraria. Sufficit enim cuilibet si dignus decernatur amari, quamvis eo dignior alius postea secundus accedat. [440] Nullius enim melioritas alterius debet praeiudicium bonitati generare. Unde, si aliquis bonus et dignus amari in amoris vos postulatione praecedat, licet vos gaudeatis probitate maiori, illius tamen potius videtur admittenda petitio. Nam, si aliud defensare contenditis, suis nitimini probitatem iniuste meritis defraudare.
[441] Homo ait: Absit, domina mea, quod unquam credere possim vos non esse [in] amoris aula dignissimam. Sed ideo vobis talia verba dixi quia, ut mihi videtur, vix aliquis vestro dignus reperitur amore. Sed si dignus aliquis inveniatur, vix tam audax degit in orbe qui sua coram vobis non dubitaret proponere iura vel amoris munera postulare. Quod autem dixistis melioritatem alterius non debere praeiudicium generare probitati, nulla potestis ratione tueri. Nullius enim probi festina petitio posterioris recte poterit petitionem excludere probioris. [442] Quamvis enim trium aemulantiun dearum quaelibet pomi satis sit digna susceptione, iudex tamen aequissimus Priami Alexander, duarum licet digne petentium non exaudita petitione, digniorem [scilicet Venerem] et ultimo loco petentem pomi voluit susceptione gaudere. Ergo, quis sit dignior, exquisita debetis veritate cognoscere et propria sibi iura servare.
[443] Mulier ait: Si vos falsa voluptatis abundantia non vexaret, nunquam pulcherrimae vestrae uxoris reiectis solatiis extranearum quaereretis amorem.
[444] Homo ait: Confiteor me pulchram satis habere uxorem, et ego quidem ipsam totius mentis affectione diligo maritali. Sed quum sciam inter virum et uxorem posse nullatenus esse amorem, Campaniae hoc comitissae sententia roborante, et in hac vita nullum posse fieri bonum, nisi illud ex amore originis sumpserit incrementa, non immerito extra nuptialia mihi foedera postulare cogor amorem. [Quae huius desunt responsioni articuli, in nobilioris et nobilis colloquio egregie inserta reperies].
[445] Mulier ait: Licet amor sit res utilis valde ac iuvenibus appetenda et eis, quos gloria mundana delectat, mihi, quasi iam aetate confectae, res videtur inutilis et per omnia respuenda; immo etsi alia cuncta mihi amare suadeant, viduitas tamen et optimi amissi mariti tristitia omnia mihi vitae solatia contradicunt.
[446] Homo ait: Si cor vestrum senectute non reperiatur attritum, in personae habitu satis videtur iuvenilis forma vigere, ex quo satis evidenter apparet quod florens vigeat in corde vestro iuventus. Exterior enim habitus manifeste demonstrat qualis sit intus dispositio mentis. Sed nec amissi mariti tristitia mihi potest de iure nocere, quia id vobis suadeo quod continuam vobis laetitiam restaurabit et eam vobis conservabit illaesam. [447] Amor enim est qui dolorum claustra disrumpit et laeta solus meruit gaudia subrogare et suavia delectationis solatia ministrare. Res est igitur amor ab omnibus appetenda et a cunctis diligenda per orbem, qui universorum meruit tristitiam propulsare et alacritatis statum cuilibet reformare. Unde secundum legalem observationem maritalis luctus elapsis curriculis licenter potestis lugubria cuncta reiicere et amantium vos militiae copulare. [448] Nam ultra tempus legibus praestitutum lugere maritum est quidem legalia iura contemnere et animo rebelli divinae obsistere voluntati et contra eius facta temerario animo cogitare. Praeterea ultra legalia tempora lugere nil mortuo videtur expedire marito, et vestra inde persona quam plurima damna consequitur.
[449] Mulier ait: Audacia multa videmini legis resistere voluntati, quum dicitis temerarie fieri, si aliquis ultra modum propter hominum imbecillitatem lege mirabiliter definitum legis studeat adimplere mandatum, quum evangelica veritate dicatur (dixisse) hospiti vulneratum recipienti Samaritanum, certo illi pondere oblato argenti: 'Si aliquid supererogaveris, ego reddam tibi.' [450] Ergo, si lex modicum mihi statuit tempus ad lugendum, meae scilicet volens infirmitati consulere, et ego aliquid huic tempori supererogando adiungam propter uberiorem legis obsecundationem, supereffluentem mereor consequi retributionem et munere maiori gaudere.
[451] Homo ait: Lex quidem humana luctus tempora mulieribus observanda praefixit non quasi earum volens infirmitati consulere, sed humani generis cupiens providere utilitati, ut sanguinis non posset provenire turbatio vel diversorum simul genera commisceri. Nam ubi cessaret turbatio sanguinis, evidenter permisit apostolus mortuo viro alterius statim nuptias contrahere. Multo ergo magis et vobis ultra ipsius temporis metas amare conceditur.
[452] Mulier ait: Quamvis appetibile satis cunctis videatur amare, virginali tamen videtur plurimum obviare pudori. Nam, ut bene novistis, virgo cito perdit honorem, et eius fama modico rumore brevique dissolvitur aura. Immo nec mihi plena suffragatur aetas, ut amoris ancoram debita possim industria gubernare. Fertur enim quod ante plenam cuiuslibet pubertatem amor non potest firma stabilitate durare. Unde nullatenus mihi congruere videtur amare.
[453] Homo ait: Si aliqua prudenter amare curaverit, inani nunquam debet poenitudine remorderi, et in nullo suae famae poterit pati dispendium. Nam si prudentem virum atque discretum suo studeat amori coniungere, secreto conservabitur amor et nulli divulgabitur unquam, nullumque inde suus pudor poterit sentire gravamen. Quod autem de aetate dixistis locum sibi poterit in masculis conservare. Nam [et] masculus vix potest ante decimum octavum annum firmus amator exsistere. [454] Secus autem ipsa operante natura dignoscitur in mulieribus evenire; mulier enim ab anno duodecimo firma potest securitate et invariabili amare tenore. Quare autem aliud in femina quam in masculo ex ipsa natura contingat, evidenti potestis ratione videre. [455] Nam mulieris constantia inter ipsius pubertatis initia robore solidiore firmatur et invariabilis certissime perseverat, et ipsius Veneris citius ei actus natura concedit quam maribus ipsis, et hoc ideo contingit quia in mulieribus frigiditas dominatur, masculis naturalis est inserta caliditas; et quod frigidum est citius sibi modica caliditate adiuncta calescit quam si caliditati caliditas aggregetur. [456] Quod tali potest exemplo patere. Nam, si in argenteo vel alterius vase metalli alicuius calidi substantia ponatur, maiori et citius vas metallinum incipit calore fervere quam vas ligneum, si calidissimus in eo liquor mittatur. Praeterea mulieres citius senio conteruntur quam masculini sexus vigore detenti, et ideo non est mirum si citiori constantia solidentur. [457] Nam omnium rerum saecularium quae vita vel spiritu vegetantur, talem possumus aspicere casum quod, quanto res quaelibet citius natura ministrante perficitur, tanto velocius aetate ipsa eadem operante consumitur, quo simpliciter quasi converso eadem in aperto veritas apparebit.
[458] Mulier ait: Haec, quae [in] physicalibus rationibus mihi narratis, vobis indiscussa relinquo, nullius medela responsionis adhibita. Physicalis enim nunquam mihi sedet inquisitio rei, nisi quum aegrotat infirmus, et ideo illam expedit silentio praeterire. Sed vestra mihi suasione consulitis sapienter amare; quod qualiter valeam adimplere consilium non est mihi penitus expeditum. [459] Nemo enim ita grandis simulator invenitur amoris vel tam fraudulenter amare, qui quum ipsius Cupidinis attingitur armis, eius fides cunctis non appareat explorata, et nullius plicae macula vitiari, et qui suas non studeat improbitates obtegere. Quamvis enim prorsus sit animi fallacis amator et amoris studeat ingenio suo dehonestare militiam, tempore tamen voluptatis instantis per omnia suis actibus se verum mentitur amantem et animo fallaci nititur credentis fallere fidem. [460] Cuius igitur industria in tanta sibi veritatis imagine posset praecavere et latentes agnoscere fraudes? Vix enim ista perfecte posset sapientia Salomonis praevidere vel Catonis praenotare peritia. Nam, etsi alicuius astutia mulieris, quae aliquantulum in aetate processerit et Cupidinis iam persenserit arma, talibus quandoque sufficiat fraudibus obviare, mihi tamen ad istud non suffragatur aetatis auxilium, nec experientia sum edocta.
[461] Homo ait: Verba quam plurimum confertis admiranda. Quae namque posset falsitas in argento latere, si ab argentario fortiter lapide confricetur vel ignis purgatione probetur? Sicut enim in igne ac lapide auri et argenti veritas exploratur, sic cuiusque diu pro amore luctando fides et veritas demonstratur. Nec enim in mundo vivit tam modicae sapientiae domina vel domicella, cui, si dominarum vel domicellarum numero computetur, non sit facilis eius fidei et veritatis agnitio, qui quaerit amari, si ipsa in amoris investigatione procedat. [462] Sunt tamen quam plurimae dominae vel domicellae, quae mendaciter sibi nomen usurpant, se dominas vel domicellas ex eo solo falliciter esse credentes, quod a nobiliori sunt sanguine propagatae vel viro nobiliori coniunctae, quum sola morum probitas et sapientia feminas constituat tali nomine dignas. Unde non immerito saepissime reperitur incauta circumventa iuventus, quum sanguini attribuitur quod est sapientiae proprium et probitatis. [463] Non ergo debet statim mulier petentis annuere voluntati, sed infinitis eum primo caute ditare promissis et cum competenti moderatione bona differre promissa, et, ut eius fidei puritatem agnoscat, debet quandoque a promissis prioribus se prorsus annuere alteratam et nolle quod promiserat adimplere. Nullus enim tam cautus invenitur et ingeniosus amator, si diu sibi fructus differantur amoris, et quandoque plurima sit ad tempus sponsione deceptus, qui vel ex eo probus non fiat vel eius non appareat in aperto dolositas. [464] Nam si propter variationes eum viderit ab incepto desistere vel mulieris statum sinistris rumoribus diffamare vel suam in pecuniae promissione fiduciam ponere, praesumere debet quod non sit fidus amator. Sed, si eum in diutina noverit probatione proficere, longa non debet dilatione tardare promissa, ne suum sibi sentiat minime prodesse laborem. [465] Physicalis autem rei et scientiae cuiuslibet habere doctrinam nihil cuiusquam deperire poterit bonitati, sed ex cuiuslibet scientiae fructu hominis probitas incrementa cognoscit, et semper sumit sapientis prudentia augmentum. Et amoris vos monet evidenter auctoritas eligere sapientis amorem et non sapientis penitus declinare.
[466] Mulier ait: Quod cupit quisque et mentis pleno desiderat affectu percipere, omni nititur ratione illud suadere nolenti. Sed non verus iudicatur amicus, qui amici utilitate neglecta propria tantum suis consiliis commoda quaerit, nec talis est amici sequenda voluntas, qui quaerit solummodo quae sua sunt. Amare igitur cuicunque sit mulieri securum, virginibus videtur prorsus timendum atque probrosum. [467] Mulier enim quum in ipsa maritali susceptione sit a viro credita virgo, corruptionis veritate comperta proprio semper odiosa marito et ei contemptibilis permanebit, ob quam causam sequitur repudii summa iniquitas et divortii causa perennis, et sic in immensum mulieris infamia crescit, et contumeliosa cunctis exsistit. Indecenter ergo vestra mihi suavitas amare suadet.
[468] Homo ait: Error quidem maximus ex vestra videtur doctrina procedere, quum in virginibus expresse damnatis amorem, quia infinitae et omni probitate gaudentes leguntur amasse, ut de Amphelice et Ysotta et Blanciflore et multi aliis virginibus reperitur. Nam, nisi virgo amoris instinctu suam studeat attollere famam, nec maritum merebitur habere laudabilem nec aliquid grande pleno poterit effectu percipere. [469] Sed nec inde bono poterit esse odiosa marito; bonus enim semper hoc cogitabit in corde maritus, quod nunquam tantae probitatis potuisset invenire uxorem, nisi amoris esset experta doctrinam eiusque secuta mandata. Nam si improbo fuerit destinata marito, potius sibi expedit tali exsistere odio quam ei aliqua cordis affectione coniungi, nec ex hoc probae mulieris laeditur diu fama laudata, sed odiosi mariti semper magis denotescit improbitas. [470] Ego quoddam aliud vobis cupio reserare quod mente gero, quod multorum scio corda latere, vos tamen ignorare non credo, quod amor quidam est purus, et quidam dicitur esse mixtus. Et purus quidem amor est, qui omnimoda dilectionis affectione duorum amantium corda coniungit. [471] Hic autem in mentis contemplatione cordisque consistit affectu; procedit autem usque ad oris osculum lacertique amplexum et verecundum amantis nudae contactum, extremo praetermisso solatio; nam illud pure amare volentibus exercere non licet. Hic quidem amor est quem quilibet, cuius est in amore propositum, omni debet amplecti virtute. [472] Amor enim iste sua semper sine fine cognoscit augmenta, et eius exercuisse actus neminem poenituisse cognovimus; et quanto quis ex eo magis assumit, tanto plus affectat habere. Amor iste tantae dignoscitur esse virtutis quod ex eo totius probitatis origo descendit, et nulla inde procedit iniuria, et modicam in ipso Deus recognoscit offensam. Ex tali nempe amore neque virgo nunquam corrupta nec vidua vel coniugata potest aliquod sentire gravamen vel propriae famae dispendium sustinere. [473] Hunc ergo colo amorem, hunc sequor et semper adoro et instanter vobis postulare non cesso. Mixtus vero amor dicitur ille, qui omni carnis delectationi suum praestat effectum et in extremo Veneris opere terminatur. Qui qualis sit amor, ex superiori potestis notitia manifeste percipere. Hic enim cito deficit et parvo tempore durat, et eius saepe actus exercuisse poenituit; per eum proximus laeditur, et Rex coelestis offenditur, et ex eo pericula graviora sequuntur. [474] Hoc autem dico non quasi mixtum amorem damnare intendens, sed ostendere cupiens quis ex illis alteri sit praeferendus. Nam et mixtus amor verus est amor atque laudandus et cunctorum esse dicitur origo bonorum, quamvis ex eo immineant pericula graviora. [475] Ergo tam purus quam mixtus amor mihi probatus exsistit, sed puri amoris actuum magis placet exactio. Vanitatis ergo penitus timore depulso de duobus amoribus alterum vos decet eligere.
[476] Mulier ait: Inaudita et incognita verba profertis, et quae vix ab aliquo credibilia iudicantur. Miror enim si in quoquam tanta sit abstinentia carnis inventa, ut unquam voluptatis promeruerit impetum refrenare et corporis motibus obviare. Monstrosum namque iudicatur a cunctis, si quis in igne positus non uratur. [477] Si quis tamen in hac fide quam dicitis fuerit amoris puritate repertus et in praefata quam dixistis continentia carnis, huius laudo et plenius confirmo propositum et ipsum censeo omni honore dignissimum; mixtum tamen amorem nullo modo damnare contendens, quo mundus fere fruitur universus. [478] Sed licet uterque sit amor electus, vos tamen neutrius decet affectare militiam; clericus enim ecclesiasticis tantum debet vacare ministeriis et omnia carnis desideria declinare; ab omni enim debet delectatione alienus exsistere et suum prae omnibus corpus immaculatum Domino custodire, quum tanta fuerit a Domino dignitatis et ordinis praerogativa concessa ut eius carnem et sanguinem propriis mereatur manibus consacrare, et suis sermonibus peccantium crimina relaxare. [479] Nam, si ad carnis lapsum meum videretis animum inclinare, vos tamen ex indulto a Domino vobis officio me a conceptis teneremini erroribus revocare, et in cunctis mihi castimoniam suadere, et talia de vobis exempla monstrare, ut libera voce possitis aliorum crimina castigare. Primo namque iuxta evangelicam veritatem proprio trabem gestans in oculo ipsam debet prius eiicere quam de fratris oculo festucam conetur evellere. [480] Derisui enim humano generi patebit, si pariter ligatus colligatorum studeat vincula relaxare. Non est ergo mulieribus tutum illos carnis contagio maculare quos Deus sibi elegit ministros, et puros voluit in cunctis atque castos suis obsequiis conservare.
[481] Homo ait: Quamvis clericorum sim sorti coniunctus, homo tamen sum in peccatis conceptus et carnis lapsui sicut et ceteri homines naturaliter pronus exsistens. Licet enim Dominus in suis ministeriis et verbi nuntiatione divini clericos sua voluit fungi legatione et honore ipsos magno gravavit, eorum tamen in hoc noluit condicionem facere meliorem, ut carnis ab eis stimulum et peccati fomitem removeret. [482] Unde non credo ipsos Deum maiori voluisse carnis abstinentia colligare et duplici eos sarcina fatigare. Quare igitur magis clericus quam quilibet laicus castimoniam tenetur corporis conservare? Nec enim soli clerico corporalem credatis delectationem inhibitam, quum cuilibet etiam christiano praecipiatur a Deo ab omni suum corpus immunditia custodire et carnis desideria penitus evitare. [483] Ergo aeque laicum sicut et clericum vestra posset argutio remonere. Nam proximum admonendi et eius ab erroribus animum revocandi non tantum clericis a Deo creditur attributa potestas, sed etiam cuilibet christiano a Domino ista necessitas iniuncta probatur. Sic enim evangelicae veritatis disciplina edicit: 'si peccaverit in te frater tuus, corripe illum inter te et ipsum solum' etc. Non enim dixit 'si peccaverit in clericum frater suus', sed generali est sermone locutus tradere volens singulis generale mandatum. [484] Bene enim facit clericus et bene laicus si ab omni saeculari delectatione abstineat et in bonis operibus proximorum corda confirmet. Confiteor tamen et negare non possum quod clericus ex iniuncto sibi officio quadam specialitate tenetur ut in divina domo vel populo adstante viam veritatis annuntiet, et ad veram catholicam fidem plebem suam admonendo confirmet. [485] Quod si negligenter omittat, aeterna nunquam poterit vitare supplicia, nisi forte poenitentiae delictum fructigerae medicina contemperet. Si vero in linguae opere suum recte gerat officium, ab hoc est onere liberatus. Nam alia commissa crimina nequaquam in eo gravius quam in quolibet laico vindicantur, quum ita[que] carnis incentivo naturaliter instigetur sicut et reliqui universi mortales. [486] Et hoc est quod evangelica clamat auctoritas; videns enim Dominus suos clericos iuxta humanae naturae infirmitatem in varios lapsuros excessus, ait in evangelio: 'Super cathedram Moisi sederunt scribae et pharisaei; omnia quaecunque dixerint vobis servate et facite, secundum autem opera illorum nolite facere', quasi dicat: 'Credendum est dictis clericorum quasi legatorum Dei, sed quia carnis tentationi sicut homines ceteri supponuntur, eorum non inspiciatis opera, si eos contigerit in aliquo deviare.' [487] Sufficit ergo mihi, si altari assistens meae plebi Dei studeam verbum annuntiare. Unde, si ab aliqua petam muliere amari, sub clericali me non potest praetextu repellere; immo inevitabili vobis necessitate probabo quod magis in amore clericus quam laicus est eligendus. Clericus enim in cunctis cautior et prudentior quam laicus invenitur, et maiori moderamine se suaque disponit et competentiori mensura solitus est omnia moderari, et quia clericus omnium rerum scientiam habet scriptura referente peritiam. [488] Unde potior ipsius quam laici amor est iudicandus, quia nil in mundo tam necessarium invenitur quam omnium industria rerum amorosum esse peritum. Et idec si alias me vestro dignum amore noveritis, hac me causatione non recte potestis abiicere, quod me clericorum videtis militiae deputari.
[489] Mulier ait: Miranda sunt plurimum dicta vestra, quibus asseritis non magis clericum quam laicum mundi voluptates exercendo puniri, quum in sacris scriptis reperiatur insertum quod quanto cuiusque maior est ordinis et dignitatis praerogativa viventis, tanto maior est ipsius delinquentis occasus. Sed etsi non maius in clerici amore quam laici ponamus versari delictum, aliud tamen est quod vehementer feminis clerici contradicit amorem. [490] Nam quum amor de sui natura corporis placabilem et pulchrum quaerat ornatum, hominemque tempore congruo sua cunctis exigat largiri paratum, et contra rebelles animosum et omnimoda in proelio strenuitate gaudentem et bellorum assiduo labori suppositum, clericus quidem muliebri apparet ornatu vestitus et capite deformiter incedit abraso, neminem potest largitatis praemiis adiuvare, nisi bona velit aliena surripere, et continuo reperitur otio deditus et ventris solummodo mancipatus obsequiis; [491] et ideo, si adversus alicuius probitatis feminam aliquid de amore sit ausus exprimere, in ipso suae locutionis primordio prudenter debet ab ipsa muliere compesci et ignominiosam ac verecundam meretur pati repulsam, ut non solum ipse rubore perfusus ab huiusmodi cogatur illicitis abstinere, sed alii similem verentes ruborem timeant similia postulare. Multi enim magis propter mundanam verecundiam prohibita vitant atque nefanda committere quam propter aeternae mortis evitanda supplicia.
[492] Homo ait: Verum est quod dicitis, quod quanto maior alicuius dignitas invenitur, tanto maior est delinquentis occasus non quidem quo ad Deum sed quo ad male loquentis vulgi opinionem. Magis enim ad unius clerici modicum valde commissum universus populus concitatur et eius delictum exagerat vitamque blasphemat, quam si mille de populo reperiantur immanissima scelera commisisse. Quod quare contingat, ad praesens vobis recitare subsisto. [493] Muliebris autem indulta clericis cultura mihi nullatenus potest esse nociva, quia talis secundum ordinem ab antiqua prudentia patrum mihi mandatur ornatus, ut habitu etiam et incessu ab aliis hominibus clerici distinguantur. Unde si in re tam modica patrum praecepta subverterem sive mandata negligerem, nec vos credere deberetis me vestris quasi alienigenae maioribus obsecundare mandatis, et praeterea mihi possetis obiicere: 'Vade, apostata, et tui ordinis manifeste transgressor exsistens.' [494] Quod autem de largitate dixistis, ex magno videtur erroris fomite processisse. Nam, quum ab ipso veritatis auctore largitas universis praedicetur hominibus, et avaritiae prorsus cunctis sit inhibita via, nescio qua fronte vos quaeritis clericis largitatis opera denegare, nisi de illis forte clericis vestros velitis interpretari sermones quos mundo penitus et mundi rerum proprietati renuntiasse constiterit. [495] Sed nec in illis, veritate subtiliter inquisita, vestra videtur sententia veritate subnixa. Proeliorum autem actus a Deo nobis est interdictus, et hoc ideo ut a sanguinis effusione manus semper valeamus innocentes habere, ne propter sanguinis effusionem ab eius ministerio repellamur indigni. Nam sanguinis effusione pollutus divino repellitur ministerio. [496] Unde rex David sanctissimus Domino templum aedificare non potuit, quia humanum effuderat sanguinem; sed ab ipso Domino audivit: 'Non aedificabis mihi templum, quia vir sanguinis es.' Nam si mihi haec ratio non obstaret, nil in orbe mihi resideret acceptius quam actus bellicos exercere et cordis audaciam demonstrare. [497] Quod vero de ventris voluistis obsequio recitare, nulla potest mihi ratione nocere, quia nec laicus potest nec clericus reperiri, masculus nec femina nec parvulus vel adultus, qui ventris non inveniatur libenter inservire ministeriis. Sed, si illud immoderate ab aliquo fiat, coram Deo et omni homine tam laicis quam clericis constat esse perniciosum et omnimoda reprehensione dignissimum. [498] Nec enim propter otia multa, quibus clerici deputantur, est contra eos ventris ingluvies praesumenda. Nam si propter otia magis in aliquo ventris obsequia praesumuntur, super omni ratione viventi de mulieribus talis esset omnibus praesumptio violenta, quum ipsae semper in continua et corporali quiete morentur. [499] Immo magis contra feminas quam contra clericos vel laicos potest in hac parte inspecta veritate praefiniri, quia ventri primo mulier quam masculus contra Dei mandatum legitur obsequia praestitisse et Dei praecepta propter gulam fuisse transgressa. Immo nec ipse masculus ventris unquam ministerio deservisset, nisi forte primitus ab ipsa muliere fuisset nimia suasione compulsus et ipsa instigante deceptus.
[500] Mulier ait: Si ex meis dictis vester sit animus concitatus, mihi soli debetis proverbia convitiosa rependere, et pro unius offensa contra omnes non decet vos mulieres generaliter desaevire. Nam, quod mulier primo fuit propter gulam divina transgressa mandata, hoc fecit daemonis calliditate decepta non quasi ventris appetitum cupiens effrenare, qui nullus erat, sed tanquam stulta decipientis daemonis dicta credendo, boni cupiens et mali Domino prohibente scientiam possidere.
[501] Homo ait: Quare ergo mulier primo fuit in cibi assumptione tentata quam masculus, quum maiori de masculo fuisset daemoni victoriae reputatum, nisi quia proniorem ad gulae appetitui concedendum mulierem quam masculum praevidebat?
[502] Mulier ait: Hoc ideo contigit, quia mulieres omnia facilius credunt ex ipsa natura quam masculi. Innocentes enim inveniuntur et simplices et ideo credunt omni verbo. Unde videns daemon masculum non tam facilem et pronum omnia credere, quia callidus et dolosus in cunctis exsistit, suam ad mulierem voluit tentationem emittere. Nam si incepisset a viro tentatio et in eo omni prorsus caruisset effectu, suum viri exemplo mulier animum confirmasset.
[503] Homo ait: Super praesenti articulo cito nobis disputandi materia non deesset, et ideo hac verborum altercatione dimissa ad principale mihi peto propositum responderi. Nam a vobis obiecta superius nullo mihi videntur iure contraria.
[504] Mulier ait: Etsi forte vos propria merita constituant tali dignum amore, aliud tamen viam vobis praecludit amandi. Est namque alius tam probitate quam genere vobis coaequalis nec in obsequiorum voluntate dissimilis, qui servitiis solummodo petit amorem, lingua tamen illud indicare recusat, qui etiam meritissime vobis in amore praefertur. [505] Nam qui spem suam totam atque fiduciam im meae fidei puritate disponit et importuna me non inquietat instantia, sed ex mea tantum liberalitate spem suam capere confidit effectum, magis apud me censetur id meritus impetrare quod cupit quam qui dictis expresse cordis mihi secreta vulgavit et totam spem suam in sermonis facundia collocavit, magis scilicet de proprii sermonis nitore ac verborum duplicitate quam de mei arbitrii sinceritate confisus. [506] Potius enim iudex illius litigatoris tenetur exprimere iura qui nullius advocatione iuvatur, sed totius suae causae merita in iudicis voluit conferre clementiam, quam qui prudentum patrocinio fultus et multorum auxilio roboratus coram litigaturus accessit.
[507] Homo ait: Vestra mihi penitus in hac parte videtur arguenda opinio. Quis enim sapiens dixerit unquam potius mutum dignum impetrare quod obscuris nititur corporis nutibus indicare, et id consequi debere quod cupit, quam qui summo sapientiae verbo et ornatu linguae satagit postulare, quod eius desiderat animus possidere? Nam inter vulgaria solet proverbia recitari: 'Non habeas mutum in quacunque nave pro nauta.' [508] Praeterea quod cupio et instanter desidero postulare omni videtur ratione permissum, ipso etiam veritatis auctore testante, qui dicit: 'Petite et accipietis, pulsate et aperietur vobis.' Talis enim excrevit consuetudo per orbem, quod nedum silendo verum etiam vix instantissime postulando possumus impetrare quaesita vel plenarie consequi quod optamus. [509] Immo maioribus vobis argumentis ostendo magis mihi quam praedicto tacenti deberi quod peto. Nam illud mihi non obsequia tantum sed etiam multa facit petitionis instantia debitum. Res enim pluries quam semel a quocunque petita carissimae videtur emptionis iure deberi, et ideo meae potius quam suae debetis petitioni favere, quia quod peto unica sibi, mihi vero duplici ratione debetur. Sed nec unquam fuit, ut credo, in mundo femina visa quae huius rei largitionem non petentibus voluerit sponte offerre, solito istud feminarum contradicente pudore.
[510] Mulier ait: Ideo nautae recusant mutos nave deferre, quia turbationis instante periculo audire non possunt quid sibi a sociis iniungatur agendum, nec aliis exprimere quid sibi videatur utilitati navis expediens. Nam et muti labor non debet suis meritis defraudari, quamvis quod optat eius sermo nullatenus valeat indicare. Nec potest obstare introductum evangelici sermonis exemplum. [511] Ille namque quo ad aeterni regis iudicium iudicatur petere instanter et ad ostium propulsare indesinenter, cui propria merita suffragantur fideique puritate iuvatur. Si enim potestatem vultis coartare vocabuli et eius simpliciter attendere sonum, oportet instanti vos ratione asserere, mutis omnibus paradisi penitus introitum denegari, quum nunquam valeant id quod corde petunt articulatis vocibus indicare, naturalis linguae officii sibi istud inhibente defectu. [512] Quod autem dicitis magis vos debere quod petitis impetrare, quia duplici vobis illud esse iure debitum enarratis, non potest iusta ratione defendi. Illud enim verum esse asseritur in rebus quae hominum mercimonio supponuntur; absit autem quod aliquis unquam amorem pretii venalitate mercetur. [513] Amor enim res est gratiosa et ex sola cordis nobilitate procedens et pura mentis liberalitate, et ideo cunctis debet gratis, nullius scilicet muneris interveniente figura, largiri, quamvis liceat amantes solatiandi causa quibusdam se adinvicem muneribus honorare. Si tamen muneris contemplatione solummodo amoris reperiantur vacare ministeriis, non verus postmodum iudicatur sed falsificatus amor. [514] Praeterea propter vestram petitionem mea non debet suum liberalitas amittere meritum [liberalitas], fieret quod quidem si illud, quod quaeritis, vestra vobis faciat postulatio debitum; ubi enim aliquid ex debito postulatur, ibi suum liberalitas non agnoscit officium. [515] Quod autem dicitur saepius rem petitam penitus esse comparatam, verum est quo ad petentem non autem quo ad possidentem. Nam, si aliquid ad solam cuiusque petitionem debitum iudicetur, multis divitiae abundanter affluerent, quos perpetua detinebit egestas et iniqua fatigabit inopia. [Ergo pulchre voluit auctor proverbio alludere. Nam, quum aliquis, ut rem quamlibet consequatur, pecuniam multam expendit vel labore plurimo fatigatur, sic de eo solet in vulgo narrari: 'Homo iste rem illam care plurimum comparavit; res tamen illa iure sibi nullo debetur.'] [516] Sed nec illud nostris potest sermonibus obviare, quod dicitis mulieris pudori obsistere, si ipsa suum offerat non petitum amorem; mulieribus enim nullo reperitur iure negatum suum sponte cuilibet probo largiri amorem. Potest ergo mulier, si ab aliquo provocetur amare, eum ad suum pulchre et curialiter invitare amorem, si cognoverit virum illud ob aliquam non exprimere causam. [517] Huic autem opinioni argumentum praestat validum Caroli Magni regis filia, quae ab Ugone Alverniae expressissime postulavit amari; ipse tamen, quia alterius eiusdem regis filiae ligabatur amore, ipsam quidem recusavit amare nolens incestus scienter incurrere crimen. Ergo nulla mihi ratione negatur praedictum amare tacentem.
[518] Homo ait: Gauderem plurimum, si vestra in hac parte a cunctis mulieribus comprobaretur opinio, quia satis exinde omnium hominum amare volentium labor esset attenuatus et eorum melior effecta conditio. In hoc tamen vobis consentire non possum, quod maiorem aliquis tantummodo tacendo quam sua vota sapienter et curialiter exprimendo mereatur honorem; [519] nec vestra inde liberalitas suum perdit officium, quia quod de emptionis iure et amoris debito praenarravi, non illud asserui quasi amorem vestrum mihi credens proprie debitum vel largitione dehonestandum pecuniae, sed vehementer excogitans vestram mihi gratiam instanter petenti debere gratiosiorem exsistere quam improvida taciturnitate silenti.
[520] Mulier ait: Instantia mihi vestra nimis importuna videtur, quae tam repente quaerit amoris consequi largitatem. Nam, etsi vos propria merita constituant omni honore dignissimum, exigere non tamen debetis amoris repentina concessione ditari. [521] Non enim alicuius debet femina probitatis nimis velociter amantis acquiescere voluntati; amoris enim cita et festina largitio contemptum parit amantis et optatum diu vilescere facit amorem, et eiusdem per tempora multa perceptione dilata etiam simulatus purificatur amor, et omnis in eo removetur aerugo. Multis ergo femina debet prius argumentis viri percipere probitatem et eius liquido cognoscere fidem.
[522] Homo ait: Aegroto cui finalia videntur imminere praeludia assueta non debet ciborum diaeta servari vel medicina regularis adiungi; sed quidquid eius desiderat appetitus assumere, quamvis regulariter sit eius infirmitati contrarium, misericorditer tamen hoc sibi sapiens consuevit medicus indulgere. Poenae igitur continuique dolores, qui pro vestro mihi amore languenti mortem regulariter minantur amaram, me violenter cogunt huius mortis irregulariter et importune remedia postulare; nec superius enarrata vos poterit defensare ratio, quam dixistis indecens mulieribus esse suum amorem alicui repente largiri. [523] Nam talia responsa mulieribus debetis relinquere rusticanis, quae consueverunt suo semper habere in ore: 'Uno quidem ictu non inciditur penitus arbor'. Mulier enim sapiens et discreta rei petitae modificare indutias sagaciter consuevit, quia si minus provide animus suspendatur amantis et ipse graviter est mulieris percussus amore, abstinere se non potest amator ab ipsius loci frequentatione assidua et concupiscibili oculorum aspectu. [524] Unde saepe contingit quod ex tali conversatione amantium status a vulgi detrectationibus turpiter diffamatur, et quandoque vix inceptus quasi perfectus divulgatur amor, et bonorum propositum impeditur. Debet ergo mulier, cuius amor exigitur, moderate tempora prorogare petenti, si ipsum disponat amare.
[525] Mulier ait: Poenas magnas et graves, quas dicitis imminere, angustias patienter sustinere debetis propter bona, quae grandia postulatis; non enim potest bonum plenarie cognosci nisi mali prius percepta notitia. Quod autem dicitis mulierem indutias debere sapienter modificare petenti, verum est ubi mulier firmiter concepit amare. Ubi autem ipsa plenum habet petentem non amandi propositum, pulchre debet atque prudenter et curialiter ipsum suo sermone reiicere et eius animum nullius dicti asperitate turbare vel aliqua promissione suspendere. [526] Ergo quum vos non amandi immutabilis mihi dispositio perseveret, molestum vobis esse non debet, si ego recusem vos fallaci dilatione frustrare. Sed ut istud aegre vester non perferat animus, non amandi vobis edissero causam, quia scilicet amori sum alterius colligata et indissolubilibus illigata catenis.
[527] Homo ait: Dulcissima mihi saperet cuiuslibet angustia poenae, si aliqua indicia futuri boni perpenderem. Sed quod dicitis vos alterius amore ligari, credo vos indubitanter petere fugam et loquendi vobis mihi penitus obstruere viam, quia mandatum tradit amoris ne aliquis alterius idonee copulatam amori scienter subvertat. Sed quum istud nullius indicii valeam argumento praesumere rei huius non immerito alienus exsistens, non videor mandati transgressor amoris. [528] Sed etsi in veritate cognoscerem amori vos alterius obligari, et crederem vos amori minus idonee copulari, si meis possem vos sermonibus a tali copula removere, nunquam ex hoc credo amoris me praecepta corrumpere sed eius fideliter parere mandatis; quia illud amoris praeceptum, de quo praesenti disputatione narramus, de idonee loquitur copulatis. [et hoc ostendit adverbium idonee, quod ibi expressius exaratur]. [529] Minus autem idonee tunc femina copulatur amori, quum hominis probitas non aequaliter mulieris probitati respondet, vel quum pura cordis non aequaliter utrinque procedit affectio. Sed etsi plenius scirem vos idonee copulatam amori, quamvis me amorem a vobis non deceret exposcere, amoris scilicet istud inhibente mandato, mihi tamen, ut credo, licitum esset implorare ut ex vestra concessione mihi pro vobis cor bonum liceat habere, et ut vos mea laudabilia facta suscipiendo laudetis, et, si minus provide in aliquo deviavero, secreta me correptione debeatis arguere. Ergo si alicuius estis amore ligata, quod nullatenus credere possum, subtiliter disquirat prudentia vestra an talis vobis amor exsistat idoneus.
[530] Mulier ait: Fidem quidem huius plenarie facere veritatis nisi propria vobis assertione non possum, quia nemini sui licet amoris pluribus aperire secreta, amoris hoc traditione docente. Unde credo esse penitus inurbanum vos in hac parte dicere meis vel alterius dominae fidem non esse habendam sermonibus. [531] Cor autem bonum habere vobis largiri esset concedere nihil, nam illud ex vestro solummodo procedit arbitrio; laudabiliter tamen a vobis facta libenter laudare promitto. Correptionis autem officium non assumam, quia illud amantibus dumtaxat debetur obsequium. [532] Utrum autem idonee copulentur amori non est cognoscere leve, nec multum decere videtur utrinque amore librato huiusmodo inquisitioni insistere, nisi nimia supradictorum appareat inaequalitas manifesta, et mulieris in his admonitio non valeat aliquem sentire profectum. Deus igitur vobis tribuat quod vestrae possit esse placitum voluntati, et inde nunquam aliquis probus valeat sentire iacturam.
[533] Quoniam tamen ex his, quae mecum adinvicem contulistis, vos plurimum exercitatos in amoris doctrina cognosco, super quodam amoris negotio vestrum exquiro consilium. Nam quum mulier quaedam mirae probitatis industria duorum amorem petentium alterum vellet ex propria electione repellere et alterum prorsus admittere, taliter in se ipsa amoris est partita solatia. Ait enim: 'Alteri vestrum mei sit pars superior electa dimidia, et pars inferior sit alteri designata petenti'. [534] Quorum uterque morae cuiuslibet intermissione reiecta propriam sibi partem elegit, et uterque potiorem se partem elegisse fatetur et altero se digniorem in amoris perceptione pro dignioris partis electione contendit. Praenarrata vero mulier suum nolens improvide praecipitare arbitrium, litigantium consensu, uter istorum sit potior in eo quod postulaverat iudicandus, meo quidem quaerit iudicio definiri. Quaero igitur, quis vobis videatur in sua magis electione laudandus.
[535] Homo ait: Quum a vobis petam amari, et vos mihi non amandi occasionem rependitis, nulla debet inurbanitas reputari, si nocivam mihi causationem modis studeam quibuslibet removere vel propriis illam irritare sermonibus. Praeterea nil amantis alicuius iuri cognoscitur derogari, si meos improvidos actus vestra velit coercere prudentia. Studeatis igitur agere quod debetis, quia nunquam a vos amandi proposito segregabor.
[536] Ad hoc petitis a me vobis super eo consilium exhiberi, super quo neminem decet haesitare prudentem. Quis enim dubitat partis eminentioris solatii electorem inferiora praeferendum petenti? Quantum enim ad partis pertinet inferioris solatia, a brutis in nullo sumus animalibus segregati, sed eis nos hac parte ipsa natura coniungit. Superioris vero partis solatia tanquam propria humanae sunt attributa naturae et aliis animalibus universis ab ipsa natura negata. [537] Ergo inferioris partis elector tanquam canis ab amore repellatur indignus, et superioris tanquam naturae amplexator admittatur elector. Praeterea nullus unquam fuit superioris solatii fatigatus inventus vel eius usibus satiatus; inferioris vero delectatio partis cito fastidit utentem et operis peracti poenitere cogit agentem.
[538] Mulier ait: Vestra multum in hoc iudicio videtur errare sententia et a veritatis tramite deviare. Quaecunque enim homines interponunt solatia curis, ex eo quod in parte latitat inferiori sua semper initia sumunt, et eorum omnium inde procedit origo. Si enim sit aliqua mulier cuius forma cunctis vigeat in orbe praeclara, Veneris autem operibus omnino reperiatur inutilis, eius nullus vellet solatia capere, sed tanquam immunda reprobaretur a cunctis. [539] Superioris autem delectatio partis nulla penitus esset, nisi partis esse intuitu inferioris assumpta et eius contemplatione porrecta. Et si huic vultis resistere veritati, necessitatis cogit ratio profiteri duos masculos sibi adinvicem posse amoris solatia exhibere, quod satis esset narrare nefandum et agere criminosum. [540] Sed et si homo sit frigidus vel alias impotens ad Veneris opera peragenda repertus, nullas affectat carnis delectationes assumere, quia efficiens amoris causa in eodem defecisse cognoscitur, quae in parte procul dubio regnat inferiori. Causa enim efficiente remota eius merito cessabit effectus. [541] Nec obstat, sicut dicitis, nobis cum bestiis communicata natura, quia illud est in rebus omnibus principale ac naturale censendum, in quo aliquid rebus sui generis ministerio naturae concordat et reperitur unitum. Sed nec eo vestra potest firmari sententia, quod dicitis superiori homines non satiari solatio, inferiori vero cito fastidiri asseritis. [542] Ille namque cibus a cunctis reiiciendus iudicatur, qui appetitum nunquam repellit edendi sed corpus invenitur absque nutrimenti virtute replere et eius male occupare intrinseca; et econtra ille singulis esse debet cibus electus, qui corpus replet assumptus ac recreando satiat digestusque esurire permittit. Praeterea nemini debet in dubium devenire quod partes inferiores digniores superioribus approbantur. Nam istud in ipsis saecularibus videmus aedificiis evenire, quod in eis dignior pars fundamenta dicuntur. [543] Idem etiam contingere scimus in illis quae terrae constat alimento nutriri, quod secundum partes inferiores adiudicantur hominibus. Immo amplius dico quod quidquid agunt amantes ad hoc solummodo tendunt, ut inferioris partis valeant potiri solatiis; ibi enim totus amoris completur effectus, ad quem cuncti principaliter moventur amantes, et sine eo nil nisi quaedam amoris iudicantur habere praeludia. Partis igitur inferioris elector sua magis est electione laudandus, quasi dignioris partis elegerit fruitione gaudere, quam qui superioris partis voluit praeludia postulare.
[544] Homo ait: Vere mentis laboraret ineptia qui hoc, quod dicitis, ex cordis deliberatione asserere vellet. Quamvis enim ad inferioris partis solatia quilibet principaliter tendat amator, et ibi sit amoris causa finalis, turpis tamen et inepta videtur nimis gestio corporis et plurimum feminae verecundum, inferiora sine superioribus solatiis exercere. [545] Immo inferioris delectationis impossibilis sine superiori videtur assumptio, nisi indecens corporis dispositio nimis inde ac verecunda sequatur. Superioris autem solatia portionis commodissime ac curialiter et agentium utriusque salvo pudore sumuntur, etiam delectatione inferiori omissa. Immo rationis istud ordo poscit amandi, ut superioris primo partis aliquis ad multam instantiam lasciva solatia consequatur, postmodum vero gradatim ad inferiora procedat. [546] Mulieres enim tantum sui corporis volentes facere quaestum et quae publico sunt Veneris mercimonio prostitutae inferioris tantum impetunt solatia partis et superiora cuncta contemnunt. Ergo praedictus quasi naturalis est ab omnibus ordo sequendus, nec proverbio teneamur antiquo: 'Non studeas a cauda equi ponere frenum.' [547] De cibo autem inductum non recte procedit exemplum, quia cibus ut corpus satietur assumitur, illa vero ideo solatia exercentur, ut carnis semper delectatio crescat et amoris conservativa voluptas. Voluistis autem dictis vestris superioribus generaliter inferiora praeferre, sed superiores causas inferioribus esse praelatas nemini sapientum licet ulterius dubitare. Nam coelum terrae, paradisus inferno et hominibus angeli praeferuntur. [548] Sed et superior hominis portio scilicet caput dignior in homine iudicatur, quia secundum faciem ad imaginem creatoris homo dicitur esse formatus, et ibi homo dicitur sepultus haberi, ubi caput requiescit humanum. Praeterea hominis cervice remota, cuius fuerit truncus penitus ignoratur, et truncatam intuenti cervicem statim erit trunci notitia manifesta. [549] Sed et ipsa, quae induxistis, aedificia mundana ex superiorum partium non autem fundamentorum formositate laudantur, et ipsae arbores fructuum productione et ramorum ordinata dispositione suas meruerunt ab hominibus suscipere laudes. Vestra igitur in hac parte sententia recusata, superioris partis ad amorem potius est admittendus elector.
[550] Mulier ait: Licet opinio vestra multis videatur rationibus impugnari, quia tamen omnimoda cernitur aequitate iuvari et rationabiliori firmitate vallari, meo iudicatur arbitrio comprobanda et tanquam subnixa veritate sequenda. Sed adhuc me non piget super alio quodam negotio plenitudinis vestrae consilium explorare. [551] Cuiusdam enim mulieris nobilis amator quum in regiam esset expeditionem profectus, falsis inter omnes ferebatur rumoribus ipsum decessisse; quo percepto et subtiliter inquisito consuetam et rationabilem gessit tristitiam, et quam pro mortuis credidit debitam amorosis; deinde alii se copulavit amori. [552] Post modica vero temporis elapsa curricula revertitur primus amator et solitos sibi quaerit exhiberi amplexus; secundus autem exhiberi contradicit sibi amator. Dicit enim quod secundus est amor perfectus atque libratus utrinque. Ergo neuter amantium suo sine culpa debet amore privari. [553] Nam et si primo praesente amoris instinctu mulier alterius amatoris postularet amplexus, quamvis talis amor alteri exsistat iniuriosus, mulieris tamen qualis qualis poterit excusatio esse, quod amoris hoc fecerit incitatione compulsa. Amare etenim alibi nemo potest, nisi ubi spiritus trahit amoris et voluntas cogit, unde merito et hic secundus amator debet in sua firmitate durare.
[554] Homo ait: Instantis quidem enodatio quaestionis ex mulieris potius pendet arbitrio vel voluntate quam ex regularis intellectu praecepti vel amoris speciali mandato. Credo namque dominam illam, de qua praesenti confabulatione narramus, recte agere, si se ipsam penitus priori restituat amatori, si quocunque tantum adversus eum vinculo movetur affectionis. [555] Quod si nullus adversus eum nec etiam modicus in ipsa spiritus movetur amandi, dico tamen adhuc ipsam suam violenter debere cogere voluntatem ad id petendum, quod maxima primitus aviditate suscepit et cordis desiderio comprobavit. Summae namque sapientiae est aliquem suum animum ab eo, cui errando consenserat, revocare. Nec istud iuste poterit secundus amator iniuriae propriae reputare, quia nil sibi creditur deperire, si, quod alterius est facti fuerit consecutus errore, illud errore comperto relinquat. [556] Sed, si ipsa viderit suam voluntatem nullius coactionis sentire fomenta et exstinctum adversus amantem primum spiritum reviviscere non posse cognoverit, amantem potest servare secundum. Nam dicere quod ad primum debeat praecise redire, nisi hoc faciat amoris compunctione suasa, esset asserere turpe et amoris praecepta fraudare. [557] Non autem mihi obstare potest regula quam dixistis, neminem amore suo debere sine culpa privari, quia primus eam pro se introducit amator, qui suo sine culpa invenitur amore privatus. Praedictae igitur amoris regulae intellectum a iuris peritis amandi taliter subaudiri percepi, ut, quod dicitur 'sine culpa' intelligatur 'vel sine alia iusta causa'. [558] Ergo non potest recte procedere, quod dixistis, mulieri licere unius amore contempto alterius se amori coniungere, nisi ad hoc amoris compunctione cogatur; sed si aliquis eius studeat subvertere fidem, eum curialiter conetur reiicere; si nimia fuerit instantis improbitas, ultimo sibi loco respondeat quod alterius se iam colligavit amori, eius autem dictis corde non debet annuere nec eius narrationes recolere nec personae gestus imaginari, nec de eo saepius cogitare, ne propter mulieris defectum amoris pateat subintrandi materia et eius animum advertendi. [559] Nam si ex assidua et immoderata de aliquo cogitatione cum delectationis actuum imaginatione suam in muliere amor non sumit originem, in aeternum novum alterius amorem non curabit appetere.
[560] Mulier ait: Vestra mihi placent in utraque dubitatione responsa, quia omni videntur doctrinae sapientia roborari. Ut cunctis igitur ex confabulatione prolixa male suspicandi tollatur occasio, placet ut hic sumat nostra disputatio finem.
[561] Homo ait: Placet mihi multum quod asseritis. Sed postquam in hoc vestro paretur arbitrio, rogo ut et vos primitus in quodam mihi sitis in respondendo benigna: utrum scilicet amator qui ad aliam accessit feminam, non tamen ipsam amandi vel priorem deserendi affectu, debeat amoris amissione puniri. Videtur quod, quidquid unus facit amantium, si in eo facto amandi non est attenuatus affectus, illud debet patienter tolerare coamans et sua ipsum increpatione corrigere.
[562] Mulier ait: Nec ego quidem in hoc vobis ero avara responso. Miror tamen cur in hoc vestra potuit prudentia dubitare, quum amoris evidenter regula doceatur quod amans pudicitiam tenetur amanti conservare; unde non immerito ex ipsius rationabili intellectu mandati coniicio quod in articulo praesenti amans sit amoris amissione multandus, et sufficere satis credo istud esse amoris mandato prohibitum. Credo tamen coamanti licere, si velit, delinquentis excessibus indulgere.
[563] Homo ait: Dura mihi plurimum videtur interpretatio vestra; tantae tamen auctoritati timeo refragari. Sed adhuc inquietat animum secunda dubitatio talis, utrum amoris amissione multetur amator, si ad aliam accessit non amandi affectu, eius tamen nullum habuit voluntas effectum. Videtur enim quod ob tam modicum excessum non debet tam gravem iacturam sustinere, quum aliter coamans nullam persenserit iacturam.
[564] Mulier ait: Et iste quoque meretur superiori sententia condemnari, nisi forte poenitudo spontanea delicti et secura omnimoda fidei confirmatio delinquentis animum mitigent coamantis. Non enim iuxta praeceptum amoris castitatem videtur amanti servasse, cuius impudicus conatus mentem detegit impudicam.
Capitulum VII: De amore clericorum
[1] Quoniam igitur in superioribus de tribus hominum gradibus, scilicet plebeiorum, nobilium et nobiliorum, tractatum constat haberi, et inter ipsius tractatus initia de nobilissimorum id est clericorum gradu mentionem recolimus habuisse, de ipsorum breviter tractemus amore, et unde quarti gradus nobilitas processit hominibus videamus. Clericus ergo nobilissimus iudicatur ordinis praerogativa sacrati, quam nobilitatem ex Dei constat gremio processisse et divina clericis voluntate fuisse largitam, ipso eodem testante, qui dicit: 'Qui vos tangit, me tangit', et 'Qui vos tangit, pupillam mei oculi tangit'. [2] Sed quo ad hanc nobilitatem ad amorem clericus spectare non potest; hac enim nobilitate inspecta clericus non debet amoris operibus deservire, sed omnem carnis delectationem tenetur penitus declinare, et ab omni corporis inquinamento immaculatum se Domino custodire, cuius creditur gestare militiam. Clerico igitur nobilitatem non sanguinis propinat origo, nec saecularis valet removere potestas, sed ex Dei gratia tantum concessa probatur et eo ministrante largita, et a Deo solo huiusmodi possunt nobilitatis pro sui tantum excessibus privilegia denegari. [3] Unde manifeste apparet clericum, quantum ad clericalem pertinet claritudinem nobilitatis, amare non posse. Ideoque satis videretur ineptum, si secundum ipsius gradus dignitatem et ordinis nobilitatem de ipsius tractaremus amore. Ab omnibus igitur clericus amoris actibus alienus exsistat, et omnis corporalis immunditia eum relinquat, alias enim sua speciali et a Deo sibi nobilitate largita merito privatus exsistat. [4] Quia vix tamen unquam aliquis sine carnis crimine vivit, et clericorum sit vita propter otia multa continua et ciborum abundantiam copiosam prae aliis hominibus universis naturaliter corporis tentationi supposita, si aliquis clericus amoris voluerit subire certamina, iuxta sui sanguinis ordinem sive gradum, sicut superius edocet plenarie de gradibus hominum insinuata doctrina, suo sermone utatur et amoris studeat applicari militiae.
Capitulum VIII: De amore monacharum
[1] Sed sollicitus quaerere posses quid de monacharum fateamur amore. Sed dicimus earum solatia tanquam animae pestem penitus esse vitanda, quia maxima inde coelestis sequitur indignatio patris, et publica inde iura potenter armantur et supplicia minantur extrema, et totius ex hoc crescit in populo mortificativa infamia laudis. Immo et in ipsius praecepto monemur amoris, ne illius mulieris eligamus amorem cuius de iure nuptias nobis interdicitur affectare. [2] Sed si aliquis sui ipsius et iuris utriusque contemptor monialis quaerat amorem, ab omnibus meretur contemni et est tanquam detestabilis belua fugiendus. Non de ipsius potest fide immerito dubitari, qui propter momentaneae delectationis actus gladii non veretur incurrere crimen nec Deo vel hominibus fieri scandalum erubescit. Monacharum igitur penitus contemnamus amorem et earum solatia quasi pestifera refutemus. [3] Non autem haec dicimus, quasi monacha non possit amari, sed quia utriusque inde provenit damnatio mortis. [4] Et ideo ad ipsarum sollicitationem pertinentia verba te volumus penitus ignorare. Nam tempore quodam quum quandam monacham nobis pervenerit opportunitas alloquendi, monacharum sollicitationis doctrinae non ignari facundo artis eam sermone coegimus nostrae acquiescere voluntati; et nos tanquam mentis caecitate prostrati et quid deceret nullatenus recolentes, quia 'Quid deceat, non videt ullus amans' et iterum 'Nil bene cernit amor, videt omnia lumine caeco', statim coepimus ipsius attrahi pulchritudine vehementi et dulciori facundia colligari. [5] Interim tamen eam qua ducebamur vesaniam cogitantes a praedicta mortis dormitione summo sumus excitati labore. Et quamvis multum credamur in amoris arte periti et amoris praedocti remedia, vix tamen eius novimus pestiferos laqueos evitare et sine carnis (nos) contagione removere. [6] Cave igitur, Gualteri, cum monialibus solitaria quaerere loca vel opportunitatem desiderare loquendi quia, si lascivis ludis locum ipsa persenserit aptum, tibi non crastinabit concedere quod optabis et ignita solatia praeparare, et vix unquam poteris opera Veneris evitare nefanda scelera sinistra committens. Nam quum nos, omni astutos ingenio et qualibet amoris doctrina vigentes, earum coegit vacillare suavitas, qualiter sibi tua imperita poterit obstare iuventus? Amor igitur talis tibi sit fugiendus, amice.
Capitulum IX: De amore per pecuniam acquisito
[1] Nunc videamus an interventu pecuniae vel alterius muneris verus possit amor acquiri. Verus igitur amor ex sola cordis affectione procedit et ex pura gratia et mera liberalitate conceditur. Pretiosissimum namque munus amoris nullius potest pretii aestimatione pensari vel argenti dehonestari substantia. [2] Sed si aliqua mulier avaritiae tanto detineatur ardore ut muneris gratia se ipsam largiatur amanti, haec a nemine reputetur amatrix sed falsificatrix amoris et immundarum mulierum prostibulis adiungenda. Immo magis istarum luxuria quam publico quaestu meretricantium est profananda voluptas. [3] Illae namque quod suum est agunt neminemque decipiunt, [etiam] quum earum sit intentio manifesta. Istae vero, dum se dominas mentiuntur egregias et omni urbanitate praeclaras, pro suo cogunt homines amore languescere et sub falsis velamentis amoris eos Cupidinis sagitta pertactos cunctis gaudent spoliare divitiis. [4] Homines ipsarum specie fallaci decepti et nutibus circumventi dolosis et subdola et ingeniosa exactione coacti plura bona satagunt sibi largiri quam possunt, et dulcius eis sapit quod constat esse largitum quam quod propriis habent usibus reservatum. Et ipsae quidem omnes habent exigendi modos; et quam diu hominem vident suae desideriis avaritiae posse muneribus respondere, tam diu dilectum sibi profitentur amantem et eius non cessant substantiam exhaurire et usque eliciendo corrodunt. [5] Eius vero defecta substantia et patrimonii exhausta virtute eis contemptibilis et odiosus exsistit et ab ipsis tanquam apes infructifera reprobatur, et illae manifeste incipiunt apparere, quod erant. Qui vero ad talium conatur amorem, impudicis debet canibus computari et nullius meretur auxilio sublevari. [6] Cunctis igitur liquere hominibus debet quod amor qui munera quaerit amor ab aliquo vocari non debet sed turpe scortum et luxuriantis ardor avarus, quem nullius posset satiare facultas nec alicuius quantumcunque divitis largitatis humanitas mitigare. Quilibet ergo marium soliditate firmati studere debent talium declinare insidias et fraudes damniferas evitare. [7] Amans enim mulier semper spernit et odit munera coamantis, et eius studet augmentare divitias, ut semper habeat unde possit largiendo attollere famam, et nihil aliud ab eo sibi largiendum exspectat nisi suavissima solatia carnis, et ut eius inter omnes sua (gratia) crescat fama laudanda. Suae namque mulier proficere substantiae credit quod intuitu sui et acquirendae laudis gratia aliis a coamante cognoverit erogatum. [8] Immo etsi multa mulierem temporalium rerum cogat necessitas, si amoris ipsa ducatur affectu, gravissimum sibi reputat coamantis attenuare substantiam. Coamans tamen pati non debet ut aliquarum ipsa rerum laboret inopia, si quocunque potest auxilio suffragari. Vehementer etenim ad verecundiam pertinet amatoris, si rerum ipse fertilitate beatus patiatur coamantem necessitate aliqua detineri. [9] Nec ad mulieris unquam noscitur pertinere pudorem, si tempore opportunitatis instantis munera coamantis agnoscat et plenaria ipsius largitione fruatur. Sufficit ergo mulieri copiose divitiis abundanti, quod eius gratia aliis a suo, prout decet, largitur amante.
[10] Mulier quam amoris respectu cognoveris affectare pecuniam sit tibi penitus inimica, et eam tanquam animal venenosum quod cauda ferit et ore blanditur evitare memento. Si enim tanta corporis te petulantia cogat, ut soldatas quaerere velis feminas, magis tibi expedit cum mulieribus publice in prostibulo commorantibus negotiari et earum pretio corpus parvo mercari, quam sub amoris figmento ab aliqua se dominam simulante meretricio more velle propriis exspoliari divitiis. [11] In tali namque mercimonio ille dicitur competentiori foro mercari, qui quod optat pretio minori consequitur. Vilius enim venalitati res exposita comparatur, quam si venditor ab emptore rogetur. Heu dolemus, quia dominarum honorabile nomen meretricio cernimus opere profanari! Universae igitur armentur dominae probiores, [si], quum sua iura videant ab indignis feminis usurpari, et tam nefanda studeant scelera vindicare, ne tantae perditionis exemplum diutius per orbem valeat divagari.
[12] Non ergo te decipiat fallax cutis feminae circumspecta vel mulieris degenerantis origo, cuius priora blandimenta omni melle sunt dulciora, quia ipsius extrema plus felle vel absinthio reperiuntur amara. Quando enim vides mulierem alicuius benefacta recolere, qui suae plurima fuerit largitus amanti, vel eam videris alterius ornamenta laudare vel suarum rerum pignorationem esse factam queratur vel sub aliqua verborum palliatione aliqua petat ornamenta, ab eius te plurimum oportet artibus praecavere; haec enim non amare sed pecuniam haurire desiderat. [13] Sed etsi aliud tibi super praesenti articulo non possit facere fidem, amoris tamen regulae nobis doctrina demonstrat amorem et avaritiam in uno simul hospitio cohabitare non posse. Si enim amor largientis sola gratia derivetur et non gratis alicui concedatur, non erit amor sed fallax figmentum amoris atque profanum.
[14] Licet ergo raro gratiosus amor valeat inveniri, quia multas ardor dehonestat avarus, studeas tamen summo labore coamantem quaerere talem, cuius fidem nec magna superveniens inopia rerum nec adversitas iniqua consurgens tibi [eam] possit facere alteratam. Nam si captus fueris amore feminae cuiuscunque fallacis et ditari quaerentis, illius nunquam consequeris amorem, sed vulpino decipieris ingenio quia, quum falsos tibi nutus extorquendi causa demonstrabit amoris, venti te aura ditabit inani, sibique largiendi tibi provocabit ingenium. [15] Et postea quidquid in orbe carius possidebis, videbitur tibi modicum pro impensi nutus fallacis honore conferre, et sic mulieris captus ingenio ad inopiae compelleris litora navigare et in omnium devenire contemptum. Nihil enim tam contemptibile cunctis per orbem constat hominibus, quam pro carnis opere Venerisque solatio propriam aliquem dissipare substantiam. [16] Qualis ergo sit amor, qui pretii quacunque venalitate concedatur, apertissime tibi potest ex pagina liquere praesenti. Unde hoc tibi praeceptum semper servabis, amice, ut, quandocunque aliqua praesumptione cognoveris mulierem solidorum esse coacervationi sollicitam, inter ipsa cognitionis initia illam sis evitare sollicitus et eius te insidiis nullatenus obligare. [17] Nam si eius volueris obsecundare sermonibus eiusque plenius agnoscere fidem, propria te invenies cogitatione frustratum, quia fidem eius et propositum nulla poteris indagatione cognoscere, nisi quum plena fuerit cruoris hirudo et te semivivum divitiarum exhausto cruore dimittit. Vix enim alicuius industria sapientis agnoscitur, quid gerat interius dolus fallentis amicae, quia tantis novit artibus suas fraudes et ingenio colorare, quod vix unquam posset istud fidelis amatoris ingenio deprehendi. [18] Maius enim est avarae mulieris ingenium quam antiqui fuerit hostis primi parentis animum callide subvertentis astutia. Unde te omni oportet ingenio praecavere, ne talis valeas mulieris insidiis supplantari, quia femina talis non amare sed tuis quaerit divitiis abundare. Si talium quidem correctioni vellemus insistere et earum vitam et facta recolere, primitus nostrae vitae tempora pertransirent quam scribendi materia nobis deficeret copiosa. [19] Non autem haec asserimus quasi honorabilium volentes mulierum generi derogare, sed earum cupientes arguere vitam, quae reverendi mulierum coetus suis turpiter actibus non erubent dehonestare militiam et sub amoris commento profanare. Absit enim nos unquam velle vel posse laudabilium feminarum actibus insidiari vel eis in aliquo praesenti derogare libello, quia per eas ad benefaciendum mundus disponitur universus, et divitibus rerum abundantia crescit, egenorum abundanter inopiae providetur, et ad viam rectitudinis reducuntur avari viamque largitatis cognoscunt. [20] Immo laudum decoratae virtute cuncta quae in mundo bona fiunt occasionem praestant agendi. Haec igitur, Gualteri, quae opulenta tibi brevitate notamus, si assidua lectione perceperis, facile non eris fallacis mulieris ingenio circumventus.
Capitulum X: De facili rei concessione petitae
[1] Post haec videamus an facilis petitae rei concessio ad amorem valeat pertinere. Sed primo videamus quae sit petitae rei facilis concessio. Et quidem petitae rei facilis concessio tunc fieri asseritur, quando mulier nimia carnis voluptate cogente facile se ipsam petenti largitur, hoc idem alii facile concessura quaerenti, nullo in ea post peractum opus amoris radio permanente et nullo munere mediante. [2] Talis quidem mulieris te noli vinculis colligare, quia ipsius amorem nullius posses sollicitudinis arte lucrari. Nam quum propter nimiam Veneris abundantiam huiusmodi mulier nullius se potest amoris vinculis colligare sed multorum appetit libidine satiari, eius frustra quaeris amorem, nisi te in Veneris opere tam potentem agnoveris ut eius valeas libidinem saturare, quo tibi facilius esset aquis penitus maria desiccare; unde merito credimus ab ipsius tibi amore cessandum. [3] Licet enim iuxta tuae voluntatis affectum eius plenarie potiaris amplexu, sua tamen solatia intolerabilis poenae occasio et multorum tibi erunt origo dolorum. Nam quum amantium more ipsius affectaveris solitarius sentire solatia et eam cognoveris alterius libidini commisceri et alium tibi adiunxisse participem, quanta inde tibi doloris amaritudo procedet nullatenus posses nisi expertus plenius erudiri. [4] Ex his ergo quae diximus tibi debet esse plenarie manifestum quod, ubi facilis rei petitae largitio reperitur, ibi amorem constat abesse. Nam ubi feminam tanta libido detentat quod unius se non potest vinculis obligare sed plurium desiderat voluptatibus commisceri, ibi amor locum sibi valet nullatenus invenire. [5] Amor enim verus tanto duorum corda dilectionis iungit affectu quod aliorum non possunt desiderare amplexus, sed cunctorum tanquam horrenda student evitare solatia et mutuis se vicibus reservare. Et dicitur esse idem in femina facilis rei petitae concessio quod in homine nimia voluptatis abundantia, quam constat ab amoris aula penitus exsulare. [6] Qui enim tanta carnis voluptate vexatur ut ex cordis affectu nullius se valeat amplexibus colligare, sed quamcunque videt impudico animo concupiscit, hic quidem non amator sed adulterator vocatur amoris ac simulator et erit cane deterior impudico. Immo impetuosus meretur asinus iudicari, quem tanta corporis petulantia movet ut unius se non possit affectioni astringere. [7] Ergo tibi evidenter apparet quod nimiam voluptatis abundantiam prorsus teneris abiicere et mulieris, in qua facilem petitae rei concessionem cognoveris, amorem tibi non expedit postulare.
Capitulum XI: De amore rusticorum
[1] Sed ne id, quod superius de plebeiorum amore tractavimus, ad agricultores crederes esse referendum, de illorum tibi breviter amore subiungimus. Dicimus enim vix contingere posse quod agricolae in amoris inveniantur curia militare, sed naturaliter sicut equus et mulus ad Veneris opera promoventur, quemadmodum impetus eis naturae demonstrat. [2] Sufficit ergo agricultori labor assiduus et vomeris ligonisque continua sine intermissione solatia. Sed etsi quandoque licet raro contingat eos ultra sui naturam amoris aculeo concitari, ipsos tamen in amoris doctrina non expedit erudire ne, dum actibus sibi naturaliter alienis intendunt, humana praedia, illorum solita fructificare labore, cultoris defectu nobis facta infructifera sentiamus. [3] Si vero et illarum te feminarum amor forte attraxerit, eas pluribus laudibus efferre memento, et, si locum inveneris opportunum, non differas assumere quod petebas et violento potiri amplexu. Vix enim ipsarum in tantum exterius poteris mitigare rigorem, quod quietos fateantur se tibi concessuras amplexus vel optata patiantur te habere solatia, nisi modicae saltem coactionis medela praecedat ipsarum opportuna pudoris. [4] Haec autem dicimus non quasi rusticanarum mulierum tibi suadere volentes amorem, sed ut, si minus provide ad illas provoceris amandum, brevi possis doctrina cognoscere quis tibi sit processus habendus.
Capitulum XII: De amore meretricum
[1] Si vero quaeratur, quid de meretricis sentiamus amore, dicimus omnes meretrices penitus esse vitandas, quia ipsarum foedissima commixtio est, et incestus cum eis crimen semper fere committitur. Praeterea meretrix raro se alicui concedere consuevit nisi primo fuerit muneris susceptione gavisa. [2] Immo etsi quando meretricem contingat amare, eius tamen amorem perniciosum constat esse hominibus, quia familiarem cum meretricibus conversationem habere ab omni sapientia reprobatur, et cuiuslibet inde fama supprimitur. Ad earum autem capessendum amorem doctrinam tibi non curamus exponere, quia, quocunque se affectu concedant petenti, haec semper sine precum instantia largiuntur; ergo ad hoc doctrinam postulare non debes.
II. Castitatem servare debes amanti.
III. Alterius idonee copulatam amori scienter subvertere non coneris.
IV. Eius non cures amorem eligere, cum qua naturalis nuptias contrahere prohibet tibi pudor.
V. Mendacia omnino vitare memento.
VI. Amoris tui secretarios noli plures habere. [269]
VII. Dominarum praeceptis in omnibus obediens semper studeas amoris aggregari militiae.
VIII. In amoris praestando et recipiendo solatia omnis debet verecundiae pudor adesse.
IX. Maledicus esse non debes.
X. Amantium noli exsistere propalator.
XI. In omnibus urbanum te constituas et curialem.
XII. In amoris exercendo solatia voluntatem non excedas amantis.
Medieval Latin | The Latin Library | The Classics Homepage |