EPISTULA AD PHILIPPENSES



1 Paulus et Timotheus servi Iesu Christi omnibus sanctis in Christo Iesu qui sunt Philippis cum episcopis et diaconis: 2 gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo.

3 Gratias ago Deo meo in omni memoria vestri, 4 semper in cunctis orationibus meis pro omnibus vobis cum gaudio deprecationem faciens 5 super communicatione vestra in evangelio a prima die usque nunc, 6 confidens hoc ipsum, quia qui coepit in vobis opus bonum perficiet usque in diem Christi Iesu. 7 Sicut est mihi iustum hoc sentire pro omnibus vobis, eo quod habeam in corde vos et in vinculis meis et in defensione et confirmatione evangelii socios gaudii mei omnes vos esse. 8 Testis enim mihi est Deus quomodo cupiam omnes vos in visceribus Christi Iesu. 9 Et hoc oro ut caritas vestra magis ac magis abundet in scientia et omni sensu, 10 ut probetis potiora ut sitis sinceres et sine offensa in diem Christ, 11 repleti fructu iustitiae per Christum Iesum in gloriam et laudem Dei.

12 Scire autem vos volo, fratres, quia quae circa me sunt magis ad profectum venerunt evangelii 13 ita ut vincula mea manifesta fierent in Christo in omni praetorio et in ceteris omnibus, 14 et plures e fratribus in Domino confidentes vinculis meis abundantius audere sine timore verbum Dei loqui. 15 Quidam quidem et propter invidiam et contentionem, quidam autem et propter bonam voluntatem Christum praedicant; 16 quidam ex caritate scientes quoniam in defensionem evangelii positus sum. 17 Quidam autem ex contentione Christum adnuntiant, non sincere, existimantes pressuram se suscitare vinculis meis. 18 Quid enim? Dum omni modo, sive per occasionem sive per veritatem, Christus adnuntiatur, et in hoc gaudeo sed; et gaudebo. 19 Scio enim quia hoc mihi proveniet in salutem per vestram orationem et subministrationem Spiritus Iesu Christi, 20 secundum expectationem et spem meam quia in nullo confundar sed in omni fiducia sicut semper et nunc magnificabitur Christus in corpore meo, sive per vitam sive per mortem.

21 Mihi enim vivere Christus est et mori lucrum. 22 Quod si vivere in carne, hic mihi fructus operis est, et quid eligam ignoro. 23 Coartor autem e duobus: desiderium habens dissolvi et cum Christo esse, multo magis melius; 24 permanere autem in carne magis necessarium est propter vos. 25 Et hoc confidens scio quia manebo et permanebo omnibus vobis ad profectum vestrum et gaudium fidei, 26 ut gratulatio vestra abundet in Christo Iesu in me per meum adventum iterum ad vos.

27 Tantum digne evangelio Christi conversamini ut sive cum venero et videro vos sive absens audiam de vobis quia stetistis uno spiritu unanimes conlaborantes fide evangelii 28 et in nullo terreamini ab adversariis quae est illis causa perditionis, vobis autem salutis, et hoc a Deo; 29 quia vobis donatum est pro Christo, non solum ut in eum credatis, sed ut etiam pro illo patiamini 30 idem certamen habentes quale et vidistis in me et nunc audistis de me.

2 Si qua ergo consolatio in Christo, si quod solacium caritatis, si qua societas spiritus, si quae viscera et miserationes, 2 implete gaudium meum, ut idem sapiatis, eandem caritatem habentes, unanimes, id ipsum sentientes, 3 nihil per contentionem neque per inanem gloriam sed in humilitate superiores sibi invicem arbitrantes, 4 non quae sua sunt singuli considerantes sed et ea quae aliorum.

5 Hoc enim sentite in vobis quod et in Christo Iesu:

6 qui cum in forma Dei esset,
non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo,
7 sed semet ipsum exinanivit formam servi accipiens
in similitudinem hominum factus;
et habitu inventus ut homo,
8 humiliavit semet ipsum factus oboediens usque ad mortem,
mortem autem crucis.
9 propter quod et Deus illum exaltavit
et donavit illi nomen,
quod est super omne nomen,
10 ut in nomine Iesu omne genu flectat
caelestium et terrestrium et infernorum,
11 et omnis lingua confiteatur
quia Dominus Iesus Christus
in gloria est Dei Patris.
12 Itaque carissimi mei sicut semper oboedistis non ut in praesentia mei tantum sed multo magis nunc in absentia mea, cum metu et tremore vestram salutem operamini; 13 Deus est enim qui operatur in vobis et velle et perficere pro bona voluntate. 14 Omnia autem facite sine murmurationibus et haesitationibus, 15 ut sitis sine querela et simplices, filii Dei sine reprehensione in medio nationis pravae et perversae, inter quos lucetis sicut luminaria in mundo, 16 verbum vitae firmiter tenentes ad gloriam meam in die Christi, quia non in vacuum cucurri neque in vacuum laboravi. 17 Sed et si immolor supra sacrificium et obsequium fidei vestrae, gaudeo et congratulor omnibus vobis; 18 id ipsum autem et vos gaudete et congratulamini mihi.

19 Spero autem in Domino Iesu Timotheum cito me mittere ad vos ut et ego bono animo sim, cognitis quae circa vos sunt. 20 Neminem enim habeo tam unanimem qui sincera affectione pro vobis sollicitus sit. 21 Omnes enim sua quaerunt, non quae sunt Christi Iesu. 22 Experimentum autem eius cognoscite, quoniam sicut patri filius mecum servivit in evangelium. 23 Hunc igitur spero me mittere mox ut videro quae circa me sunt. 24 Confido autem in Domino quoniam et ipse veniam ad vos cito.

25 Necessarium autem existimavi Epaphroditum fratrem et cooperatorem et commilitonem meum, vestrum autem apostolum et ministrum necessitatis meae, mittere ad vos, 26 quoniam quidem omnes vos desiderabat et maestus erat, propterea quod audieratis illum infirmatum. 27 Nam et infirmatus est usque ad mortem, sed Deus misertus est eius; non solum autem eius, verum etiam et mei, ne tristitiam super tristitiam haberem. 28 Festinantius ergo misi illum ut, viso eo, iterum gaudeatis et ego sine tristitia sim. 29 Excipite itaque illum cum omni gaudio in Domino et eiusmodi cum honore habetote, 30 quoniam propter opus Christi usque ad mortem accessit, tradens animam suam ut impleret id quod vobis deerat ministerii erga me.

3 De cetero, fratres mei, gaudete in Domino. Eadem vobis scribere mihi quidem non pigrum, vobis autem necessarium. 2 Videte canes, videte malos operarios, videte concisionem! 3 Nos enim sumus circumcisio, qui spiritu Deo servimus et gloriamur in Christo Iesu et non in carne fiduciam habentes, 4 quamquam ego habeam confidentiam et in carne. Si quis alius videtur confidere in carne, ego magis: 5 circumcisus octava die, ex genere Israhel, de tribu Beniamin, Hebraeus ex Hebraeis, secundum legem Pharisaeus, 6 secundum aemulationem persequens ecclesiam Dei, secundum iustitiam, quae in lege est, conversatus sine querela.

7 Sed quae mihi fuerunt lucra, haec arbitratus sum propter Christum detrimenta. 8 Verumtamen existimo omnia detrimentum esse propter eminentem scientiam Iesu Christi Domini mei, propter quem omnia detrimentum feci et arbitror ut stercora, ut Christum lucri faciam 9 et inveniar in illo non habens meam iustitiam, quae ex lege est, sed illam, quae ex fide est Christi, quae ex Deo est iustitia in fide, 10 ad agnoscendum illum et virtutem resurrectionis eius et societatem passionum illius, conformans morti eius, 11 si quo modo occurram ad resurrectionem, quae est ex mortuis. 12 Non quod iam acceperim aut iam perfectus sim, persequor autem si conprehendam in quo et conprehensus sum a Christo Iesu.

13 Fratres, ego me non arbitror conprehendisse. Unum autem: quae quidem retro sunt, obliviscens; ad ea vero quae sunt in priora extendens me 14 ad destinatum persequor ad bravium supernae vocationis Dei in Christo Iesu.

15 Quicumque ergo perfecti, hoc sentiamus; et si quid aliter sapitis et hoc vobis Deus revelabit. 16 Verumtamen, ad quod pervenimus, in eodem ambulemus.

17 Imitatores mei estote, fratres, et observate eos qui ita ambulant sicut habetis formam nos. 18 Multi enim ambulant quos saepe dicebam vobis, nunc autem et flens dico, inimicos crucis Christi, 19 quorum finis interitus, quorum deus venter et gloria in confusione ipsorum, qui terrena sapiunt. 20 Nostra autem conversatio in caelis est, unde etiam salvatorem expectamus Dominum Iesum Christum, 21 qui reformabit corpus humilitatis nostrae, configuratum corpori claritatis suae secundum operationem, qua possit etiam subicere sibi omnia.

4 Itaque, fratres mei carissimi et desiderantissimi, gaudium meum et corona mea, sic state in Domino, carissimi!

2 Evodiam rogo et Syntychen deprecor id ipsum sapere in Domino. 3 Etiam rogo et te, germane conpar, adiuva illas quae mecum laboraverunt in evangelio cum Clemente et ceteris adiutoribus meis, quorum nomina sunt in libro vitae.

4 Gaudete in Domino semper. Iterum dico: gaudete! 5 Modestia vestra nota sit omnibus hominibus. Dominus prope. 6 Nihil solliciti sitis, sed in omni oratione et obsecratione cum gratiarum actione petitiones vestrae innotescant apud Deum. 7 Et pax Dei, quae exsuperat omnem sensum, custodiat corda vestra et intellegentias vestras in Christo Iesu.

8 De cetero, fratres, quaecumque sunt vera, quaecumque pudica, quaecumque iusta, quaecumque sancta, quaecumque amabilia, quaecumque bonae famae, si qua virtus et si qua laus, haec cogitate. 9 Quae et didicistis et accepistis et audistis et vidistis in me, haec agite; et Deus pacis erit vobiscum.

10 Gavisus sum autem in Domino vehementer quoniam tandem aliquando refloruistis pro me sentire, sicut et sentiebatis, occupati autem eratis 11 Non quasi propter penuriam dico, ego enim didici, in quibus sum, sufficiens esse. 12 Scio et humiliari, scio et abundare; ubique et in omnibus institutus sum et satiari et esurire et abundare et penuriam pati. 13 Omnia possum in eo qui me confortat.

14 Verumtamen bene fecistis communicantes tribulationi meae. 15 Scitis autem et vos, Philippenses, quod in principio evangelii, quando profectus sum a Macedonia, nulla mihi ecclesia communicavit in ratione dati et accepti nisi vos soli; 16 quia et Thessalonicam et semel et bis in usum mihi misistis. 17 Non quia quaero datum, sed requiro fructum abundantem in rationem vestram. 18 Habeo autem omnia et abundo; repletus sum acceptis ab Epaphrodito, quae misistis odorem suavitatis, hostiam acceptam placentem Deo. 19 Deus autem meus impleat omne desiderium vestrum secundum divitias suas in gloria in Christo Iesu. 20 Deo autem et Patri nostro gloria in saecula saeculorum. Amen.

21 Salutate omnem sanctum in Christo Iesu. Salutant vos, qui mecum sunt, fratres. 22 Salutant vos omnes sancti, maxime autem qui de Caesaris domo sunt.

23 Gratia Domini Iesu Christi cum spiritu vestro. Amen .



The Bible The Latin Library The Classics Page