I | II | III | IV | V | VI | VII | VIII | IX | X |
Ilingua balbus, hebes ingenio,
viris doctis sermonem facio.
sed quod loquor, qui loqui nescio,
necessitas est, non praesumptio.nulli vestrum reor ambiguum 5
viris bonis hoc esse congruum,
ut subportet magnus exiguum,
aegrum sanus et prudens fatuum.ne sim reus et dignus odio,
si lucernam ponam sub modio, 10
quod de rebus humanis sentio,
pia loqui iubet intentio.
brevem vero sermonem facio,
ne vos gravet longa narratio,
ne dormitet lector prae taedio 15
et «tu autem» dicat in medio.ad aeternam beatitudinem
lapsum deus revocans hominem
verbum suum, suam imaginem
misit ad nos per matrem virginem. 20est unita deitas homini,
servo suo persona domini,
morti vita, splendor caligini,
miseria beatitudini.scimus ista potentialiter 25
magis facta quam naturaliter,
scrutantibus spiritualiter
scire licet quare, non qualiter.arte mira, miro consilio
quaerens ovem bonus opilio 30
vagantibus in hoc exilio
locutus est nobis in filio.sanctum suae mentis consilium
patefecit mundo per filium,
ut reiecto cultu sculptilium 35
deum nosset error gentilium.poetarum seductos fabulis
veritatis instruxit regulis,
signis multis atque miraculis
fidem veram dedit incredulis. 40obmutescant humana somnia,
nil occultum, iam patent omnia;
revelavit fata latentia
non sapiens, sed sapientia.conticescat falsa temeritas, 45
ubi palam loquitur veritas;
quod divina probat auctoritas,
non improbet humana falsitas.huius mundi praeterit orbita;
stricta ducit ad vitam semita. 50
qui scrutatur renum abscondita,
trutinabit hominum merita.iudex iustus, inspector cordium
nos ad suum trahit iudicium
redditurus ad pondus proprium 55
bona bonis, malis contrarium.in hac vira misere vivitur,
vanitas est omne, quod cernitur.
heri natus hodie moritur,
finem habet omne, quod oritur. 60sed qui dedit ad tempus vivere,
vitam brevem potest producere;
vitam potest de morte facere,
qui mortuos iubet resurgere.nos ad regna vocat caelestia, 65
ubi prorsus nulla miseria,
sed voluptas et vera gaudia,
quae sit deus ornnibus omnia.puniamus virtute vitium,
cuius caret fine supplicium. 70
terreat nos ignis incendium,
foetor, fletus et stridor dentium.sciens deus nos esse teneros
et gehennae dolores asperos
pia voce revocat miseros 75
ovem suam ponens in humeros.o pietas inaestimabilis!
omnipotens incorruptibilis,
creaturae misertus mobilis
est pro nobis factus passibilis. 80est alapas passus et verbera,
ludicrorum diversa genera,
spura, spinas et praeter cetera
crucis morte damnatus aspera.cum creator in cruce patitur, 85
ferreus est, qui non conpatitur;
cum salvator lancea pungitur,
saxeus est, qui non conpungitur.conpungamur intus in anima
iram dei placantes lacrima! 90
dies irae, dies novissima
cito venit, nimis est proxima.ecce redit districtus arbiter,
qui passus est misericorditer.
redit quidem, sed iam minaciter; 95
coactus est, non potest aliter.
mundus totus commotus acriter
vindicabit auctorem graviter,
et torquebit reos perenniter
quamvis iuste, tamen crudeliter. 100vos iudicis estis discipuli,
in scriptura divina seduli,
Christiani lucernae populi,
contemptores praesentis saeculi.vos non estis virgines fatuae, 105
vestrae non sunt lampades vacuae,
vasa vestra manant assidue
caritatis oleo mutuae.vos pascitis gregem dominicum
erogantes divinum triticum 110
quibusdam plus, quibusdam modicum,
prout quemque scitis famelicum.
decus estis ecclesiasticum;
cum venerit iudex in publicum,
ut puniat omne maleficum, 115
sedebitis in thronis iudicum.verumtamen in mundi fluctibus,
ubi nemo mundus a sordibus,
quod dicitis in vestris cordibus,
compungendum est in cubilibus. 120
insistite piis operibus
bene vestris utentes opibus;
nam deo dat, qui dat inopibus:
ipse deus est in pauperibus.ut divina testatur pagina, 125
opes multae sunt iusto sarcina;
summa virtus est elemosina,
dici debet virtutum domina.hanc commendo vobis prae ceteris;
abscondatur in sinu pauperis. 130
crede mihi: si quid deliqueris,
per hanc deum placare poteris.hanc conmendo vobis praecipue,
haec est via vitae perpetuae,
quod salvator ostendens congrue 135
dixit: omni petenti tribue.scitis ista, neque vos doceo,
sed quod scitis, facere moneo.
pro me loqui iam tandem debeo,
non sum puer, aetatem habeo. 140
vitam meam vobis enucleo,
paupertatem meam non taceo:
sic sum pauper et sic indigeo,
quod tam siti quam fame pereo.non sum nequam, nullum decipio: 145
uno tantum laboro vicio:
nam libenter semper accipio
et plus mihi quam fratri cupio.si vendatur propter denarium
indumentum, quod porto, varium, 150
grande mihi fiet opprobrium;
malo diu pati ieiunium.
largissimus largorum omnium
praesul dedit hoc mihi pallium
magis habens in caelis praemium 155
quam Martinus, qui dedit medium.nunc est opus, ut vestra copia
sublevetur vatis inopia;
dent nobiles dona nobilia:
aurum, vestes et his similia. 160ne pauperi sit excusatio,
det quadrantem gazophylatio;
haec viduae fuit oblatio,
quam divina conmendat ratio.viri digni fama perpetua, 165
prece vestra complector genua:
ne recedam hinc manu vacua,
fiat pro me collecta mutua.mea vobis patet intentio;
vos gravari sermone sentio; 170
unde finem sermonis facio,
quem sic finit brevis oratio.praestet vobis creator Eloy
caritatis lecytum olei,
spei vinum, frumentum fidei, 175
et post mortem ad vitam provehi.nobis vero mundo fruentibus,
vinum bonum saepe bibentibus,
sine vino deficientibus
nummos rnultos pro largis sumptibus. 180
amen.
Fama tuba dante sonum
excitata vox preconum
clamat viris regionum
advenire virum bonum,
patrem pacis et patronum, 5
cui Vienna parat tronum.
multitudo marchionum;
turba strepens istrionum
iam conformat tono tonum.
genus omen balatronum 10
intrat ante diem nonum;
quisque sperat grande donum.Nomen vatis vel personam
manifeste non exponam;
sed quem fuga fecit Ionam 15
per figuram satis bonam
Ione nomen ei ponam.Lacrimarum fluit rivus
quas effundo fugitivus
intra cetum semivivus, 20
tuus quondam adoptivus;
sed pluralis genitivus
nequam nimis et lascivus
mihi factus est nocivus.Voluptate volens frui 25
conparabar brute sui
nec cum sancto sanctus fui.
unde timens iram tui
sicut Ionas dei sui
fugam petens fuga rui. 30Ionam deprehensum sorte
reum tempestatis orte,
condempnatum a cohorte
mox absorbent ceti porte.
sic et ego dignus morte 35
prave vivens et distorte
cuius carnes sunt absorte
(sed cor manet adhuc forte)
reus tibi vereor te
miserturum mihi forte. 40Ecce Ionas tuus plorat,
culpam suam non ignorat,
pro qua cetus eum vorat:
veniam vult et implorat,
ut a peste qua laborat 45
solvas eum quem honorat
tremit colit et adorat.Si remittas hunc reatum
et si ceto des mandatum,
cetus cuius os est latum 50
more suo dans hiatum
vomet vatem decalvatum
et ad portum destinatum
feret fame tenuatum,
ut sit rursus vates vatum 55
scribens opus tibi gratum.
te divine mentis fatum
ad hoc iussit esse natum,
ut decore probitatum
et exemplis largitatum 60
reparares mundi statum.Hunc reatum si remittas,
inter enses et sagittas
tutus ibo quo me mittas,
hederaum ferens vittas. 65Non timebo Ninivitas
neque gentes infronitas;
vincam vita patrum vitas
vitans ea que tu vitas.
poetria inauditas 70
scribam tibi, si me ditas.
Ut iam loquar manifeste;
paupertatis premor peste
stultus ego qui penes te
nummis equis victu veste 75
dies omnes duxi feste;
nunc insanus plus Oreste,
male vivens et moleste,
trutannizans inhoneste
omne festum duco meste; 80
res non eget ista teste.Pacis auctor, ultor litis,
esto vati tuo mitis
neque credas imperitis;
genitivis iam sopitis 85
sanctior cum heremeits:
quicquid in me malum scitis
amputabo, si velitis.
ne nos apprehendat sitis,
ero palmes et tu vitis. 90
«omnia tempus habent», et ego breve postulo tempus,
ut possim paucos praesens tibi reddere versus:
electo sacro, praesens in regmine macro.
virgineo more non haec loquor absque rubore.
vive, vir inmense, tibi concedit regimen se, 5
consilio cuius regitur validaque manu ius.
pontificum flos es et maximus inter eos es.
incolumis vivas, plus Nestore consilii vas.
vir pie, vir iuste, precor, ut moneam precibus te,
vir ratione vigens, dat honorem tota tibi gens. 10
amplecti minimos magni solet esse viri mos.
cor miseris flecte, quoniam probitas decet haec te.
pauperie plenos solita pietate fove nos.
et transmontanos, vir transmontane, iuva nos.
nulla mihi certe de vita spes nisi per te. 15
frigore sive fame tolletur spiritus a me.
asperitas brumae necat horriferumque gelu me.
continuam tussim patior, tamquam phthisicus sim,
sentio per pulsum, quod non a morte procul sum.
esse probant inopes nos corpore cum reliquo pes. 20
unde verecundo vultu tibi verba precum do,
in tali veste non sto sine fronte penes te:
liber ab interitu sis et memor esto mei tu.
Archicancellarie, vir discrete mentis,
cuius cor non agitur levitatis ventis
aut morem transgreditur viri sapientis,
non est in me forsitan id, quod de me sentis.
audi preces, domine, veniam petentis; 5
exaudi suspiria gemitusque flentis
et onus impositum ferre non valentis,
quod probare potero multis argumentis.tuus in perpetuum servus et poeta
ibo, si praeceperis, etiam trans freta, 10
et, quodcumque iusseris, scribam mente laeta,
sed angusti temporis me coartat meta.iubes angustissimo spatio dierum
me tractare seriem augustarum rerum,
quas neque Virgilium posse nec Homerum 15
annis quinque scribere constat esse verum.vis, ut infra circulum parvae septimanae
bella scribam fortia breviter et nane,
quae vix in quinquennio scriberes, Lucane,
vel tu, vatum maxime, Maro Mantuane. 20vir virorum optime, parce tuo vati,
qui se totum subicit tuae voluntati;
precor, cum non audeam onus tantum pati,
ut rigorem temperes ardui mandati.nosti, quod in homine non sit eius via; 25
prophetiae spiritus fugit ab Elia,
Elisaeum deserit saepe prophetia,
nec me semper sequitur mea poetria.aliquando facio versus mille cito
et tunc nulli cederem versuum perito, 30
sed post tempus modicum cerebro sopito
versus a me fugiunt carminis oblito.quae semel emittitur, nescit vox reverti;
scripta sua corrigunt etiam diserti.
versus volunt corrigi denuoque verti, 35
ne risum segnities pariat inerti.loca vitant publica quidam poetarum
et secretas eligunt sedes latebrarum,
student, instant, vigilant nec laborant parum
et vix tandem reddere possunt opus clarum. 40ieiunant et abstinent poetarum chori,
vitant rixas publicas et tumultus fori
et, ut opus faciant, quod non possint mori,
moriuntur studio subditi labori.unicuique proprium dat natura munus: 45
ego numquam potui scribere ieiunus;
me ieiunum vincere posset puer unus:
sitim et ieiunium odi quasi funus.unicuique proprium dat natura donum:
ego versus faciens bibo vinum bonum 50
et quod habent melius dolia cauponum;
tale vinum generat copiam sermonum.tales versus facio, quale vinum bibo;
nihil possum facere nisi sumpto cibo;
nihil valent penitus, quae ieiunus scribo; 55
Nasonem post calicem carmine praeibo.mihi numquam spiritus prophetiae datur,
nisi prius fuerit venter bene satur;
dum in arca cerebri Bacchus dominatur,
in me Phoebus irruit et miranda fatur. 60scribere non valeo pauper et mendicus,
quae gessit in Latio Caesar Fridericus,
qualiter subactus est Tuscus inimicus,
praeter te, qui Caesaris integer amicus.poeta pauperior omnibus poetis 65
nihil prorsus habeo, nisi quod videtis;
unde saepe lugeo, quando vos ridetis;
nec me meo vitio pauperem putetis.fodere non debeo, quia sum scholaris,
ortus ex militibus proeliandi gnaris; 70
sed quia me terruit labor militaris,
malui Virgilium sequi quam te, Paris.mendicare pudor est, mendicare nolo,
fures multa possident, sed non absque dolo.
quid ergo iam faciam, qui nec agros colo, 75
nec mendicus fieri nec fur esse volo?saepe de miseria meae paupertatis
conqueror in carmine viris litteratis.
laici non sapiunt ea, quae sunt vatis,
et nil mihi tribuunt, quod est notum satis. 80a viris Teutonicis multa solent dari,
digni sunt prae ceteris laude singulari.
. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .
praesules Italiae, praesules avari, 85
potius idolatrae debent nominari;
vix quadrantem tribuunt pauperi scholari:
quis per dona talia poterit ditari?doleo, cum video leccatores multos
penitus inutiles penitusque stultos, 90
nulla prorsus animi ratione fultos
sericis et variis indumentis cultos.vellem, soli milites eis ista darent,
et de nobis praesules nostri cogitarent,
non leonum spoliis asinos ornarent; 95
sed dum quaerunt gloriam, pietate carent.eia nunc pontifices pietatis mirae,
cum poeta soleat foris esurire,
mimi solent cameras vestras introire,
qui nil sciunt facere praeter insanire. 100pereat hypocrisis omnium parcorum!
scimus, quod avarus est cultor idolorum.
commendetur largitas praesulum largorum;
electus Coloniae primus est eorum.in regni negotiis potens et peritus 105
a regni negotio nomen est sortitus;
praecepti dominici memor, non oblitus
tribuit hilariter, non velut invitus.unde fit, ut aliquid petere praesumam:
nudus ego, metuens frigus atque brumam, 110
qui vellus non habeo nec in lecto plumam;
tam libenter mihi det, quam libenter sumam.Archicancellarie, spes es mea solus;
in te non est macula, non est in te dolus.
longa tibi tempora det fatalis colus, 115
cuius illustrabitur claritate polus.nummos, quos tu dederas, bene dispensavi:
pauperem presbyterum hac aestate pavi,
ut te deus protegat in labore gravi
et coram te corruant inimici pravi. 120largum habens dominum nolo parcus esse,
nolo sine socio mea frui messe:
nobilis est animi pluribus prodesse;
largo numquam poterit animo deesse.secundum quod habeo, tribuo libenter 125
neque panem comedo solus et latenter,
et non sum, qui curias intrem imprudenter,
sicut illi faciunt, quorum deus venter.Archicancellarie, spes et vita mea,
in quo mens est Nestoris et vox Ulixea, 130
Christus tibi tribuat annos et trophaea
et nobis facundiam, ut scribamus ea.
nocte quadam sabbati somno iam refectus,
cum mihi fastidio factus esset lectus,
signo crucis muniens frontem, vultus, pectus
indui me vestibus, quibus eram tectus.
sic dum nec accumberem neque starem rectus, 5
tantus odor naribus rneis est iniectus,
quantum numquam protulit spica nardi nec thus
neque liquor balsami recens et electus.ortus erat Lucifer, stella matutina,
cum perfusus undique luce repentina 10
sum raptus ad aethera quadum vi divina;
ubi deus raptor est, dulcis est rapina.repente sub pedibus hunc relinquo mundum
et in orbem videor ingredi secundum,
cuius admirabile lumen et iocundum 15
non valet exprimere verbis os facundum.non est ibi gemitus neque vox dolentis,
ubi sanctus populus immortalis gentis
liber a periculis, tutus a tormentis
pace summa fruitur et quiete mentis. 20ibi pulchritudinem vidi domus dei,
ipsum tamen oculi non videre mei;
nam divinae tantus est splendor faciei,
quod mirantur angeli, qui ministrant ei.hic nec Aristotelem vidi nec Homerum 25
tamen de sententiis nominum et rerum,
de naturis generum atque specierum
magnus mihi protulit Augustinus verum.post haec ad archangelum loquens Michaelem,
qui regit per angelos populum fidelem, 30
ab eo sum monitus, ut secreta celem
et caeli consilia nemini revelem.unde quamvis cernerem de futuris multa,
quae sunt intellectibus hominum sepulta,
caeli tamen prodere vereor occulta. 35
tu vero ne timeas, praesul, sed exulta.tibi deputatus est unus angelorum,
super omnes alios os habens decorum,
sicut tu virtutibus operum clarorum
meritis praeradias omnium proborum. 40huius ope proelia te vicisse scias,
ut des deo gloriam nec superbus fias;
tui dux itineris est per omnes vias
pro tuis excessibus preces fundens pias.per hunc regnum Siculi fiet tui iuris; 45
ad radicem arboris ponitur securis:
tyrannus extollitur et est sine curis,
sed eius interitus venit instar furis.nolo tibi denique nimium blandiri
neque meo domino blandiens mentiri: 50
nemo potest adeo mundus inveniri,
ut sit sine macula mens et actus viri.ille sanctus, inclitus, gemma sacerdotum,
cuius nomen omnibus reor esse notum,
qui suis miraculis replet orbem totum, 55
se dicit adversum te nimis esse motum.cumque vellet conqueri de te coram deo,
vix querelam distulit flexus fletu meo;
flebam namque graviter, sicut saepe fleo,
lacrimis indutias postulans ab eo. 60fluebant ab oculis lacrimarum rivi,
et quia compescere lacrimas nequivi,
de terra ridentium lacrimans exivi,
inventus in lectulo more semivivi.
precor ergo, domine, flos praesentis aevi, 65
ut ad sancti gratiam redeas in brevi:
res eius diripiunt quidam lupi saevi,
quas tu restituere verbo potes levi.quamvis incessabilis sarcina curarum
mentem tuam distrahat nec fatiget parum, 70
scire tamen opus est, quid sit deo carum:
iuvare viriliter res ecclesiarum.fac ergo concordiam cum sancto Martino,
qui pro te multotiens me potavit vino;
quod haec pax sit melior quam cum Palatino, 75
novit quisquis agitur spiritu divino.cum te vir sanctissimus vellet accusare,
vix eum prohibui lacrimans amare.
et quia sic volui pro te laborare,
debes mihi magnum quid in hoc festo dare. 80tussis indeficiens et defectus vocis
cum ruinam nuntient obitus velocis,
circumdant me gemitus in secretis locis,
nec iam libet solitis delectari iocis.quamvis tamen moriar et propinquem fini, 85
et me fata terreant obitus vicini,
non possum diligere nomen Palatini,
per quem facta carior est lagoena vini.afflixit iniuriis populum et clerum;
sed de tot iniuriis diversarum rerum 90
ego non conquererer, ut iam loquar verum,
nisi mihi carius venderetur merum.ut tyrannis comitis exponatur ipsi,
tales versus facio, quales numquam scripsi:
omne vae, quod legitur in Apocalypsi, 95
ferat, nisi liberet vites ab eclipsi.interim me dominus iuxta psalmum David
regit et in pascuae claustro collocavit;
hic mihi, non aliis vinum abundavit:
abbas bonus pastor est et me bene pavit. 100
en habeo versus te praecipiente reversus;
sit tibi frons laeta versus recitante poeta.
laudibus aeternum nullus negat esse Salernum;
illuc pro morbis totus circumfluit orbis,
nec debet sperni, fateor, doctrina Salerni, 5
quamvis exosa mihi sit gens illa dolosa.
quid sim passus ibi, nequit ex toto modo scribi;
iam febre vexatus nimioque dolore gravatus
hic infirmabar, quod vivere posse negabar,
et mihi dicebant medici, qui signa videbant: 10
«ecce, poeta, peris, non vives, sed morieris.»
sed febrem tandem medicina fugavit eandem;
nostri languoris testis tibi sit color oris,
in vultu pallor apparet adhuc, nisi fallor.
dum sapiens fieri cupio medicusque videri, 15
insipiens factus sum mendicare coactus.
nunc mendicorum socius sum, non medicorum,
nudus et incultus cunctis appareo stultus;
pro vili panno sum vilis parque trutanno.
nec me nudavit ludus neque fur spoliavit: 20
pro solo victu sic sum spoliatus amictu,
pro victu vestes consumpsi, dii mihi testes.dum redeo, didici populi totius ab ore,
quod tua distribuas solo pietatis amore.
per mundum redoles tanto bonitatis odore, 25
Caesaris adiutor, speciali dignus honore.te pauper sequitur, te praedicat omnis egenus,
idcirco quod sis hilaris dator atque serenus;
tu miseris pater es multa dulcedine plenus;
nulla quidem virtus est, a qua sis alienus. 30cum de praesulibus male quisque loquatur avaris,
omnes extollunt te laudibus undique claris.
tu cum trans Alpes famosus ut hic habearis,
re famam superas, non a fama superaris.optime vir, cuius soror est et amica Minerva, 35
qua bene cuncta regis quamvis in gente proterva,
sic da pauperibus, sic in caelis coacerva,
ne totum dones aliis, vero mihi serva.vir pie, qui numquam bursam pro paupere nodas,
quantum sis largus, largo mihi munere prodas. 40
inde poeta tuus tibi scribam carmen et odas.
sit finis verbi verbum laudabile: do, das.
Archicancellarie,
viris maior ceteris,
splendore prudentiae,
qua prudentes praeteris,
iubar es ecclesiae, 5
sicut sol est aetheris.
laudes tibi canimus,
cuius luce iubaris
illustratur animus
Friderici Caesaris, 10
quod libenter facimus,
cum sis dator hilaris.
pollens bonis moribus
et nitore generis
in humanis artibus 15
et divinis litteris
cum sis maior omnibus,
nullo minor crederis.
vir fortis et sapiens
Fortunam non sequeris, 20
in adversis patiens,
modestus in prosperis,
cuncta bene faciens
recta via graderis.
Ulixe facundior 25
Tulliane loqueris,
columba simplicior
nulli fraudes ingeris,
serpente callidior
a nullo deciperis. 30
Alexandro fortior
inimicos conteris,
David mansuetior
a cunctis diligeris,
Martinoque largior 35
das, quod iuste peteris.
in regni negotio
fit quodcumque praecipis,
qui sine consilio
nihil prorsus incipis; 40
viget tanto socio
mens Romani principis.
adhuc starent moenia
Mediolanensium
nec Caesar per proelia 45
victor esset hostium,
nisi dei gratia
te dedisset socium.
electum Coloniae
claris dignum laudibus 50
prae multa pauperie
nudis laudo pedibus;
conqueror hoc hodie
coram sanctis omnibus.
dum sanctorum omnium 55
colitur celebritas,
singuli colentium
gerunt vestes inclutas,
Archicancellarium
vatem pulset nuditas. 60
poeta composuit
rationem rhythmicam,
at Irus imposuit
melodiam musicam,
unde bene meruit 65
mantellum et tunicam.
Praesul urbis Agrippinae,
qui rigorem disciplinae
bonitate temperas,
nihil agens indiscrete,
ne sit fama mendax de te, 5
vita famam superas.
salve mundi domine, Caesar noster ave!
cuius bonis omnibus iugum est suave;
quisquis contra calcitrat putans illud grave,
obstinati cordis est et cervicis pravae.
princeps terrae principum, Caesar Friderice, 5
cuius tuba titubant arces inimicae,
tibi colla subdimus tigres et formicae
et cum cedris Libani vepres et myricae.nemo prudens ambigit te per dei nutum
super reges alios regem constitutum 10
et in dei populo digne consecutum
tam vindictae gladium, quam tutelae scutum.
unde diu cogitans, quod non esset tutum
Caesari non reddere censum vel tributum,
vidua pauperior tibi do minutum, 15
de cuius me laudibus pudet esse mutum.tu foves et protegis magnos et minores,
magnis et minoribus tuae patent fores;
omnes ergo Caesari sumus debitores,
qui pro nostra requie sustinet labores. 20
dent fruges agricolae, pisces piscatores,
auceps volatilia, feras venatores:
nos poetae pauperes, opum contemptores,
scribendo Caesareos canimus honores.filius ecclesiae fidem sequor sanam, 25
contemno gentilium falsitatem vanam,
unde iam non invoco Phoebum vel Dianam
nec a Musis postulo linguam Tullianam.
Christi sensus imbuat mentem Christianam,
ut de Christo domini digna laude canam, 30
qui potenter sustinens sarcinam mundanam
relevat in pristinum gradum rem Romanam.scimus per desidiam regum Romanorum
ortas in imperio spinas impiorum
et sumpsisse cornua multos populorum, 35
de quibus commemoro gentem Lombardorum.quae dum turres erigit more Giganteo,
volens altis turribus obviare deo,
contumax et fulmine digna Cyclopeo
instituta principum sprevit ausu reo. 40libertatis titulo volens gloriari,
nolens in Italia regem nominari,
indignata regulis legum coartari
extra legum terminos coepit evagari.de tributo Caesaris nemo cogitabat, 45
omnes erant Caesares, nemo censum dabat;
civitas Ambrosii velut Troia stabat,
deos parum, homines minus formidabat.dives bonis omnibus et beata satis,
nisi quia voluit repugnare fatis, 50
cuius esse debuit summa libertatis,
ut, quod erat Caesaris, daret ei gratis.surrexit interea rex iubente deo,
metuendus hostibus tamquam ferus leo,
similis in proeliis Iudae Maccabaeo, 55
de quo, quidquid loquerer, minus esset eo.non est eius animus in curanda cute,
curam carnis comprimit animi virtute;
de communi cogitans populi salute
pravorum superbiam premit servitute. 60quanta sit potencia vel laus Friderici,
cum sit patens omnibus, non est opus dici.
qui rebelles lancea fodiens ultrici,
repraesentat Carolum dextera victrici.hic ergo considerans orbem conturbatum 65
potenter aggreditur opus deo gratum
et ut regnum revocet ad priorem statum,
repetit ex debito census civitatum.prima suo domino paruit Pavia,
urbs bona, flos urbium, clara, potens pia; 70
digna foret laudibus et topographia,
nisi quod nunc utimur brevitatis via.post Paviam ponitur urbs Novariensis,
cuius pro imperio dimicavit ensis
frangens et reverberans viribus immensis 75
impetum superbiae Mediolanensis.carmine, Novaria, semper meo vives,
cuius sunt per omnia commendandi cives,
inter urbes alias eris laude dives,
donec desint Alpibus frigora vel nives. 80
laetare, Novaria, numquam vetus fies,
meis te carminibus renovari scies:
famae tuae terminus nullus erit dies,
nunc est tibi reddita post laborem quies.Mediolanensium dolor est immensus, 85
prae dolore nimio conturbatur sensus.
civibus Ambrosii furor est accensus,
dum ab eis petitur ut a servis census.interim praecipio tibi, Constantine:
iam depone dexteram, tuae cessent minae! 90
Mediolanensium tantae sunt ruinae,
quod in urbe media modo regnant spinae.
tantus erat populus atque locus ille,
si venisset Graecia tota cum Achille,
in qua tot sunt moenia, tot potentes villae, 95
non eam subicere possent annis mille.iussu tamen Caesaris obsidetur locus,
donec ita venditur esca sicut crocus.
in tanta penuria non est ibi iocus,
ludum tandem Caesaris terminavit rochus. 100sonuit in auribus angulorum terrae
et in maris insulis huius fama gerrae;
quam si mihi liceat plenius referre,
hoc opus Aeneidi poteris praeferre.modis mille scriberem bellicos conflictus, 105
hostiles insidias et viriles ictus,
quantis minis impetit ensis hostem strictus,
qualiter progreditur castris rex invictus.
erant in Italia greges vespillonum,semitas obsederat rabies praedonum, 110
quorum cor ad scelera semper erat pronum,
quibus malum facere videbatur bonum.
Caesaris est gloria, Caesaris est donum,
quod iam patent omnibus viae regionum,
dum ventis exposita corpora latronum 115
surda flantis boreae captant aure sonum.iterum describitur orbis ab Augusto,
redditur res publica statui vetusto;
pax terras ingreditur habitu venusto,
et iam non opprimitur iustus ab iniusto. 120volat fama Caesaris velut velox equus;
hac audita trepidat imperator Graecus,
iam, quid agat nescius, iam timore caecus,
timet nomen Caesaris, ut leonem pecus.iam tyranno Siculo Siculi detrectant; 125
Siculi te sitiunt, Caesar, et exspectant;
iam libenter Apuli tibi genu flectant,
mirantur, quid detinet, oculos humectant.Archicancellarius viam praeparavit,
dilatavit semitas, vepres exstirpavit, 130
ipso iugo Caesaris terram subiugavit;
et me de miseriae lacu liberavit.imperator nobilis, age sicut agis!
sicut exaltatus es, exaltare magis!
fove tuos subditos, hostes caede plagis, 135
super eos irruens ultione stragis.
Estuans intrinsecus ira vehementi
in amaritudine loquar mee menti:
factus de materia levis elementi
folio sum similis de quo ludunt venti.Cum sit enim proprium viro sapienti
supra petram onere sedem fundamenti,
stultus ego comparor fluvio labenti
sub eodem aere nunquam permanenti.Feror ego veluti sine nauta navis,
ut per vias aeris vaga fertur avis.
non me tenent vincula, non me tenet clavis,
quero mei similes et adiungor pravis.Mihi cordis gravitas res videtur gravis,
iocus est amabilis dulciorque favis;
quicquid Venus imperat, labor est suavis;
que nunquam in cordibus habitat ignavis.Via lata gradior more iuventutis,
inplico me viciis immemor virtutis,
voluptatis avidus magis quam salutis,
mortuus in anima curam gero cutis.Presul discretissime, veniam te precor:
morte bona morior, dulci nece necor;
meum pectus sauciat puellarum decor,
et quas tactu nequeo, saltem corde mechor.Res est arduissima vincere naturam,
in aspectu virginis mentem esse puram;
iuvenes non possumus legem sequi dura
leviumque corporum non habere curam.Quis in igne positus igne non uratur?
quis Papie demorans castus habeatur,
ubi Venus digito iuvenes venatur,
oculis illaqueat, facie predatur?Si ponas Ypolitum hodie Papie,
non erit Ypolitus in sequenti die:
Veneris in thalamos ducunt omnes vie;
non est in tot turribus turris Alethie.Secundo redarguor etiam de ludo,
sed cum ludus corpore me dimittit nudo,
frigidus exterius mentis estu sudo;
tunc versus et carmina meliora cudo.Tercio capitulo memoro tabernam.
illam nullo temore sprevi neque spernam,
donec sanctos angelos venientes cernam
cantantes pro mortuis "Requiem eternam."Meum est propositum in taberna mori,
ut sint vina proxima morientis ori.
tunc cantabunt letius angelorum chori:
"Sit deus propitius huic potatori."Poculis accenditur animi lucerna;
cor inbutum nectare volat ad superna.
mihi sapit dulcius vinum de taberna
quam quod aqua miscuit presulis pincerna.Ecce mee proditor pravitatis fui,
de qua me redarguunt servientes tui.
sed eorum nullus est accusator sui,
quamvis velint ludere seculoque frui.Iam nunc in presentia presulis beati
secundum dominici regulam mandati
mittat in me lapidem neque parcat vati,
cuius non est animus conscius peccati.Sum locutus contra me quicquid de me novi
et virus evomui quod tam diu fovi.
vita vetus displicet, mores placent novi;
homo videt faciem, sed cor patet Iovi.Iam virtutes diligo, viciis irascor,
renovatus animo spiritu renascor;
quasi modo genitus novo lacte prascor,
ne sit meum amplius vanitatis vas cor.Electe Colonie, parce penitenti,
fact, misericordiam veniam petenti
et da penitenciam culpam confitenti:
feram quicquid iusseris animo libenti.Parcit enim subditis leo ex ferarum
et est erga subditos immemor irarum,
et vos idem facite, principes terrarum:
quod caret dulcedine, nimis est amarum.
Medieval Latin | The Latin Library | The Classics Homepage |