Iam nocet frigus teneris, Nec lympha caret alveus, Modo frigescit quidquid est, Nutritur ignis osculo Ignis grecus extinguiturDe ramis cadunt folia,
nam viror totus periit,
iam calor liquit omnia
et abiit;
nam signa coeli ultima
sol petiit.
et avis bruma leditur,
et philomena ceteris
conqueritur,
quod illis ignis etheris
adimitur.
nec prata virent herbida,
sol nostra fugit aureus
confinia;
est inde dies niveus,
nox frigida.
sed solus ego caleo;
immo sic mihi cordi est
quod ardeo;
hic ignis tamen virgo est,
qua langueo.
et leni tactu virginis;
in suo lucet oculo
lux luminis,
nec est in toto seculo
plus numinis.
cum vino iam acerrimo;
sed iste non extinguitur
miserrimo:
immo fomento alitur
uberrimo.
Medieval Latin | The Library | The Classics Homepage |