AMMIANI MARCELLINI HISTORIAE LIBER XXIII


I    II    III    IV    V    VI

I

1. Haec eo anno - ut praetereamus negotiorum minutias - agebantur. Iulianus vero iam ter consul, adscito in collegium trabeae Sallustio praefecto per Gallias, quater ipse amplissimum inierat magistratum: et videbatur novum adiunctum esse Augusto privatum, quod post Diocletianum et Aristobulum nullus meminerat gestum.

2. et licet accidentium varietatem sollicita mente praecipiens multiplicatos expeditionis apparatus flagranti studio perurgeret, diligentiam tamen ubique dividens imperiique sui memoriam magnitudine operum gestiens propagare, ambitiosum quondam apud Hierosolymam templum, quod post multa et interneciva certamina obsidente Vespasiano posteaque Tito aegre est expugnatum, instaurare sumptibus cogitabat inmodicis, negotiumque maturandum Alypio dederat Antiochensi, qui olim Brittannias curaverat pro praefectis.

3. cum itaque rei idem fortiter instaret Alypius iuvaretque provinciae rector, metuendi globi flammarum prope fundamenta crebris adsultibus erumpentes fecere locum exustis aliquotiens operantibus inaccessum, hocque modo elemento destinatius repellente cessavit inceptum.

4. Isdem diebus legatos ad se missos ab urbe aeterna clare natos meritisque probabilis vitae compertos imperator honoribus diversis adfecit. et Apronianum Romae decrevit esse praefectum, Octavianum proconsulem Africae, Venusto vicariam commisit Hispaniae, Rufinum Aradium comitem orientis in locum avunculi sui Iuliani recens defuncti provexit.

5. quibus ut convenerat ordinatis, terrebatur omine quodam ut docuit exitus praesentissimo. Felice enim largitionum comite profluvio sanguinis repente extincto eumque comite Iuliano secuto vulgus publicos contuens titulos Felicem Iulianum Augustumque pronuntiabat.

6. praecesserat aliud saevum. namque kalendis ipsis ianuariis ascendente eo gradile Genii templum e sacerdotum consortio quidam ceteris diuturnior nullo pulsante repente concidit animamque insperato casu efflavit, quod adstantes - incertum per inperitiam an adulandi cupiditate - memorabant consulum seniori portendi nimirum Sallustio, sed ut apparuit non aetati sed potestati maiori interitum propinquare monstrabatur.

7. super his alia quoque minora signa subinde quid accideret ostendebant. inter ipsa enim exordia procinctus Parthici disponendi nuntiatum est Constantinopolim terrae pulsu vibratam: quod horum periti minus laetum esse pronuntiabant aliena pervadere molienti rectori. ideoque intempestivo conatu desistere suadebant, ita demum haec et similia contemni oportere firmantes, cum inruentibus armis externis lex una sit et perpetua, salutem omni ratione defendere, nihil remittente vi mortis. isdem diebus nuntiatum est ei per litteras Romae super hoc bello libros Sibyllae consultos, ut iusserat, imperatorem eo anno discedere a limitibus suis aperto prohibuisse responso.

II

1. Inter haec tamen legationes gentium plurimarum auxilia pollicentium, liberaliter susceptae remittebantur, speciosa fiducia principe respondente, nequaquam decere adventiciis adiumentis rem vindicari Romanam, cuius opibus foveri conveniret amicos et socios, si auxilium eos adegerit necessitas inplorare.

2. solum Arsacem monuerat Armeniae regem ut collectis copiis validis iubenda operiretur, quo tenderet, quid deberet urgere propere cogniturus. proinde cum primam consultae rationes copiam praebuissent, rumore praecurso hostiles occupare properans terras nondum adulto vere, missa per militares numeros expeditionali tessera cunctos transire iussit Euphraten.

3. quo conperto omnes evolant ex hibernis transmissoque, ut textus docebat scriptorum, dispersi per stationes varias adventum principis exspectabant. ipse autem Antiochiam egressurus Heliopoliten quendam Alexandrum Syriacae iuris dictioni praefecit turbulentum et saevum: dicebatque non illum meruisse, sed Antiochensibus avaris et contumeliosis huius modi iudicem convenire.

4. cumque eum profecturum deduceret multitudo promiscua, itum felicem reditumque gloriosum exoptans oransque ut deinde placabilis esset et lenior, nondum ira, quam ex conpellationibus et probris conceperat, emollita loquebatur asperius se esse eos adserens postea non visurum.

5. disposuisse enim aiebat hiemandi gratia per conpendiariam viam consummato procinctu Tarsum Ciliciae reversurum, scripsisseque ad Memorium praesidem, ut in eadem urbe cuncta usui congrua pararentur. et hoc haut diu postea contigit. corpus namque eius illuc relatum exsequiarum humili pompa in suburbano sepultum est ut ipse mandarat,

6. Iamque apricante caelo tertium nonas Martias profectus Hierapolim solitis itineribus venit. ubi cum introierit civitatis capacissimae portas, sinistra porticus subito lapsa, subter tendentes quinquaginta milites exceptis plurimis vulneratis tignorum tegularumque pondere magno conlisit.

7. unde contractis copiis omnibus Mesopotamiam tam propere signa commovit ut fama de se nulla praeversa - id enim curatius observarat - inprovisus Assyrios occuparet. denique cum exercitu et Scytharum auxiliis Euphrate navali ponte transmisso venit ad Batnas municipium Osdroenae ibique inlaetabile portentum offendit.

8. cum enim calonum frequens multitudo ad suscipiendum consuete pabulum prope acervum palearum stetisset inpendio celsum - hoc enim modo per regiones illas tales species construuntur - rapientibus multis quassata congeries inclinata est, parique exitio quinquaginta obruit homines mole maxima ruinarum

III

1. Maestus exinde digressus venit cursu propero Carras antiquum oppidum, Crassorum et Romani exercitus aerumnis insigne unde duae ducentes Persidem viae regiae distinguuntur, laeva per Adiabenam et Tigridem, dextra per Assyrios et Euphraten.

2. ibi moratus aliquot dies dum necessaria parat, et Lunae, quae religiose per eos colitur tractus, ritu locorum fert sacra, dicitur ante aras nullo arbitrorum admisso occulte paludamentum purpureum propinquo suo tradidisse Procopio mandasseque arripere fidentius principatum si se interisse didicerit apud Parthos.

3. hic Iuliani quiescentis animus agitatus insomniis eventurum triste aliquid praesagiebat. quocirca et ipse et visorum interpretes praesentia contemplantes, diem secuturum, qui erat quartum decimum kalendas Apriles, observari debere pronuntiabant. verum ut conpertum est postea, hac eadem nocte Palatini Apollinis templum praefecturam regente Aproniano in urbe conflagravit aeterna, ubi, ni multiplex iuvisset auxilium, etiam Cumana carmina consumpserat magnitudo flammarum.

4. Post quae ita digesta, agmina et commeatus omnis generis disponenti procursatorum adventu anhelantium etiam tum indicatur equestres hostium turmas vicino limite quodam perrupto avertisse subito praedas.

5. cuius atrocitate mali perculsus ilico, ut ante cogitaverat, triginta milia lectorum militum eidem commisit Procopio iuncto ad parilem potestatem Sebastiano comite ex duce Aegypti, isdemque praecepit, ut intra Tigridem interim agerent vigilanter omnia servaturi, nequid inopinum ex incauto latere oreretur, qualia multa saepe didicerat evenisse, mandabatque eis ut, si fieri potius posset, regi sociarentur Arsaci cumque eo per Corduenam et Moxoenam, Chiliocomo uberi Mediae tractu, partibusque aliis praestricto cursu vastatis apud Assyrios adhuc agenti sibi concurrerent necessitatum articulis adfuturi.

6. His ita ordinatis ipse exitu simulato per Tigridem, quod iter etiam re cibaria de industria iusserat instrui, flexit dextrorsus et quieta nocte emensa, mane iumentum quo veheretur ex usu, poposcit, oblatusque ei equus Babylonius nomine ictu torminis consternatus dum dolorum inpatiens volvitur, auro lapillisque ornamenta distincta conspersit. quo ostento laetior exclamavit plaudentibus proximis ´Babylona humi procidisse ornamentis omnibus spoliatamª.

7. et paulisper detentus, ut omen per hostias litando firmaret, Davanam venit castra praesidiaria, unde ortus Belias fluvius funditur in Euphraten. hic corporibus cibo curatis et quiete, postridie ventum est ad Callinicum

4, munimentum robustum et commercandi opimitate gratissimum, ubi diem sextum kalendas Apriles, quo Romae Matri deorum pompae celebrantur annales, et carpentum, quo vehitur simulacrum, Almonis undis ablui perhibetur, sacrorum sollemnitate prisco more conpleta, somno per otium capto exultans pernoctavit et laetus.

8. luce vero secuta profectus exinde per supercilia riparum fluvialium aquis adulescentibus undique convenis cum armigera gradiens manu in statione quadam sub pellibus mansit, ubi Saracenarum reguli gentium genibus supplices nixi oblata ex auro corona tamquam mundi nationumque suarum dominum adorarunt, suscepti gratanter ut ad furta bellorum adpositi.

9. dumque hos adloquitur, Xerxis illius potentissimi regis instar, classis advenit tribuno Constantiano cum comite Lucilliano ductante, quae latissimum flumen Euphraten artabat, in qua mille erant onerariae naves ex diversa trabe confectae, commeatus abunde ferentes et tela et obsidionales machinas; quinquaginta aliae bellatrices totidemque ad conpaginandos necessariae pontes.

4

IV

1. Re ipsa admoneor, breviter, quantum mediocre potest ingenium haec instrumentorum genera ignorantibus circumscripte monstrare; et ballistae figura docebitur prima.

2. ferrum inter axiculos duos firmum conpaginatur et vastum in modum regulae maioris extentum, cuius ex volumine tereti, quod in medio pars polita conponit, quadratus eminet stilus extentius, recto canalis angusti meatu cavatus, et hac multiplici chorda nervorum tortilium inligatus: eique cochleae duae ligneae coniunguntur aptissime, quarum prope unam adsistit artifex contemplabilis et subtiliter adponit in temonis cavamine sagittam ligneam spiculo maiore conglutinatam, hocque facto hinc inde validi iuvenes versant agiliter rotabilem flexum.

3. cum ad extremitatem nervorum acumen venerit summum, percita interno pulsu a ballista ex oculis avolat, interdum nimio ardore scintillans, et evenit saepius, ut antequam telum cernatur, dolor letale vulnus agnoscat.

4. Scorpionis autem, quem appellant nunc Onagrum, huius modi forma est. dolantur axes duo quernei vel ilicei, curvanturque mediocriter, ut prominere videantur in gibbas, hique in modum serratoriae machinae conectuntur ex utroque latere patentius perforati, quos inter per cavernas funes conligantur robusti, conpagem, ne dissiliat, continentes.

5. ab hac medietate restium ligneus stilus exsurgens obliquus et in modum iugalis temonis erectus ita nervorum nodulis inplicatur, ut altius tolli possit et inclinari, summitatique eius unci ferrei copulantur, e quibus pendet stuppea vel ferrea funda, cui ligno fulmentum prosternitur ingens, cilicium paleis confertum minutis, validis nexibus inligatum et locatum super congestos cespites vel latericios aggeres. nam muro saxeo huius modi moles inposita disiectat quidquid invenerit subter concussione violenta, non pondere.

6. cum igitur ad concertationem ventum fuerit, lapide rotundo fundae inposito, quaterni altrinsecus iuvenes repagula, quibus incorporati sunt funes, explicantes, retrorsus stilum paene supinum inclinant: itaque demum sublimis adstans magister claustrum, quod totius operis continet vincula, reserat malleo forti perculsum, unde absolutus ictu volucri stilus et mollitudine offensus cilicii saxum contorquet, quicquid incurrerit conlisurum.

7. et tormentum quidem appellatur ex eo quod omnis explicatio torquetur, scorpio autem quoniam aculeum desuper habet erectum, cui etiam onagri vocabulum indidit aetas novella ea re, quod asini feri eum venatibus agitantur, ita eminus lapides post terga calcitrando emittunt, ut perforent pectora sequentium aut perfractis ossibus capita ipsa displodant.

8. Hinc ad arietem veniemus. eligitur abies vel ornus excelsa, cuius summitas duro ferro concluditur et prolixo, arietis efficiens prominulam speciem, quae forma huic machinamento vocabulum indidit, et sic suspensa utrimque transversis asseribus et ferratis quasi ex lance vinculis trabis alterius continetur, eamque quantum mensurae ratio patitur multitudo retro repellens rursus ad obvia quaeque rumpenda protrudit ictibus validissimis instar adsurgentis et cedentis arietis qua crebritate velut reciproci fulminis impetu aedificiis scissis in rimas concidunt structurae laxatae murorum.

9. hoc genere operis si fuerit exserto vigore discussum, nudatis defensoribus ideoque solutis obsidiis civitates munitissimae recluduntur.

10. Pro his arietum meditamentis iam crebritate despectis conditur machina scriptoribus historicis nota, quam elepolin Graeci cognominamus. cuius opera diuturna Demetrius Antigoni filius regis Rhodo aliisque urbibus oppugnatis Poliorcetes est appellatus.

11. aedificatur autem hoc modo. testudo conpaginatur inmanis axibus roborata, longissimis ferreisque clavis aptata et contegitur coriis bubulis virgarumque recenti textura atque limo asperguntur eius suprema ut flammeos detrectet et missiles casus.

12. conseruntur autem eius frontalibus trisulcae cuspides praeacutae, ponderibus ferreis graves, qualia nobis pictores ostendunt fulmina vel fictores, ut quicquid petierit aculeis exsertis abrumpat.

13. hanc ita validam molem rotis et funibus regens numerosus intrinsecus miles languidiori murorum parti viribus admovet concitis, et nisi desuper propugnantium valuerint vires conlisis parietibus aditus patefacit ingentes.

14. Malleoli autem, teli genus, figurantur hac specie. sagitta est cannea inter spiculum et harundinem multifido ferro coagmentata, quae in muliebris coli formam, quo nentur lintea stamina, concavatur ventre subtiliter et plurifariam patens atque in alveo ipso ignem cum aliquo suscipit alimento.

15. et si emissa lentius arcu invalido - ictu enim rapidiore extinguitur - haeserit usquam, tenaciter cremat aquisque conspersa acriores excitat aestus incendiorum, nec remedio ullo quam superiacto pulvere consopitur. hactenus de instrumentis muralibus, e quibus pauca sunt dicta. nunc ad rerum ordinem revertamur.

V

1. Adscitis Saracenorum auxiliis, quae animis obtulere promptissimis, tendens imperator agili gradu Cercusium principio mensis Aprilis ingressus est munimentum tutissimum et fabre politum. cuius moenia Abora et Euphrates ambiunt flumina velut spatium insulare fingentes.

2. quod Diocletianus exiguum antehac et suspectum muris turribusque circumdedit celsis, cum in ipsis barbarorum confiniis interiores limites ordinaret, ne vagarentur per Syriam Persae ita ut paucis ante annis cum magnis provinciarum contigerat damnis.

3. namque, cum Antiochiae in alto silentio scaenicis ludis mimus cum uxore inmissus e medio sumpta quaedam imitaretur, populo venustate attonito coniunx ´nisi somnus estª inquit ´en Persaeª et retortis plebs universa cervicibus exacervantia in se tela declinans spargitur passim. ita civitate incensa et obtruncatis pluribus, qui pacis more palabantur effusius, incensisque locis finitimis et vastatis, onusti praeda hostes ad sua remearunt innoxii, Mareade vivo exusto, qui eos ad suorum interitum civium duxerat inconsulte. et haec quidem Gallieni

2 temporibus evenerunt.

4. Iulianus vero dum moratur apud Cercusium, ut per navalem Aborae pontem exercitus et omnes sequelae transirent, litteras tristes Sallusti Galliarum praefecti suscepit orantis suspendi expeditionem in Parthos obtestantisque, ne ita intempestive nondum pace numinum exorata inrevocabile subiret exitium.

5. posthabito tamen suasore cautissimo fidentius ultra tendebat, quoniam nulla vis humana vel virtus meruisse umquam potuit, ut quod praescripsit fatalis ordo non fiat. statimque transgressus pontem avelli praecepit, necui militum ab agminibus propriis revertendi fiducia remaneret.

6. pari sorte hic quoque omen inlaetabile visum est apparitoris cuiusdam cadaver extentum carnificis manu deleti, quem praefectus Sallustius praesens, ea re supplicio capitali damnarat, quod intra praestitutum diem alimentorum augmentum exhibere pollicitus casu inpediente frustratus est. sed miserando homine trucidato postridie advenit, ut ille promiserat, alia classis abunde vehens annonam.

7. Profecti exinde Zaitham venimus locum, qui olea arbor interpretatur. hic Gordiani imperatoris longe conspicuum vidimus tumulum, cuius actus a pueritia prima exercituumque felicissimos ductus et insidiosum interitum digessimus tempore conpetenti

8. ubi cum pro ingenita pietate consecrato principi parentasset pergeretque ad Duram desertum oppidum, procul militarem cuneum conspicatus stetit inmobilis eique dubitanti quid ferrent, offertur ab eis inmanissimi corporis leo, cum aciem peteret multiplici telorum iactu confossus. quo omine velut certiore iam spe status prosperioris elatus exsultantius incedebat, sed incerto fatu fortunae aliorsum prorupit eventus. obitus enim regis portendebatur, sed cuius, erat incertum.

9. nam et oracula dubia legimus, quae non nisi casus discrevere postremi, ut fidem vaticinii Delphici, quae post Halyn flumen transmissum maximum regnum deiecturum praedixerat Croesum, et aliam quae Atheniensibus ad certandum contra Medos oblique destinaverat mare, sortemque his posteriorem veram quidem sed non minus ambiguam: aio te Aeacida Romanos vincere posse.

10. Etrusci tamen haruspices qui comitabantur, gnari prodigialium rerum, cum illis procinctum hunc saepe arcentibus non crederetur, prolatis libris exercitualibus ostendebant signum hoc esse prohibitorium principique aliena licet iuste invadenti contrarium.

11 . sed calcabantur philosophis refragantibus, quorum reverenda tunc erat auctoritas, errantium subinde et in parum cognitis perseverantium diu. et enim ut probabile argumentum ad fidem implendam scientiae suae id praetendebant, quod et Maximiano antehac Caesari cum Narseo Persarum rege iam congressuro itidem leo et aper ingens trucidati simul oblati sunt, et superata gente discessit incolumis, illo minime contemplato, quod aliena petenti portendebatur exitium et Narseus primus Armeniam Romano iuri obnoxiam occuparat.

12. secuto itidem die, qui erat septimum idus Aprilis, sole vergente iam in occasum ex parva nubecula subito aere crassato usus adimitur lucis, et post minacem tonitruum crebritatem et fulgurum Iovianus nomine miles de caelo tactus cum duobus equis concidit, quos potu satiatos a flumine reducebat.

13. eoque viso harum rerum interpretes arcessiti interrogatique etiam id vetare procinctum fidentius adfirmabant, fulmen consiliarium esse monstrantes: ita enim appellantur quae dissuadent aliquid fieri vel suadent ideoque hoc nimis cavendum, quod militem celsi nominis cum bellatoriis iumentis extinxit, et hoc modo contacta loca nec intueri nec calcari debere fulgurales pronuntiant libri.

14. contra philosophi candorem ignis sacri repente conspecti nihil significare aiebant, sed esse acrioris spiritus cursum ex aethere aliqua vi ad inferiora detrusum, aut si exinde praenoscitur aliquid, incrementa claritudinis imperatori portendi gloriosa coeptanti, cum constet flammas suapte natura nullo obstante ad sublimia convolare.

15. Peracto igitur, ut ante dictum est, ponte cunctisque transgressis imperator antiquissimum omnium ratus est militem adloqui sui rectorisque fiducia properantem intrepide. signo itaque per lituos dato cum centuriae omnes et cohortes et manipuli convenissent, ipse aggere glebali adsistens coronaque celsarum circumdatus potestatum talia ore sereno disservit favorabilis studio concordi cunctorum:

16. ´Contemplans maximis viribus et alacritate vos vigere, fortissimi milites, contionari disposui, docturus ratione multiplici non nunc primitus, ut maledici mussitant, Romanos penetrasse regna Persidis. namque ut Lucullum transeam vel Pompeium, qui per Albanos et Massagetas, quos Alanos nunc appellamus, hac quoque natione perrupta vidit Caspios lacus, Ventidium novimus Antoni legatum strages per hos tractus innumeras edidisse.

17. sed ut a vetustate discedam, haec quae tradidit recens memoria replicabo. Traianus et Verus et Severus hinc sunt digressi victores et tropaeati, redissetque pari splendore iunior Gordianus, cuius monumentum nunc vidimus honorate, apud Resainam superato fugatoque rege Persarum, ni factione Philippi praefecti praetorio sceleste iuvantibus paucis in hoc ubi sepultus est loco, vulnere impio cecidisset. nec erravere diu manes eius inulti, quod velut clarente iustitia omnes, qui in eum conspiravere, cruciabilibus interiere suppliciis.

18. et illos quidem voluntas ad altiora propensior subire inpulit facinora memoranda, nos vero miseranda recens captarum urbium et inultae caesorum exercituum umbrae et damnorum magnitudines carorumque amissiones ad haec, quae proposuimus, hortantur, votis omnium sociis ut medeamur praeteritis et honorata huius lateris securitate re publica, quae de nobis magnifice loquatur posteritas relinquamus.

19. adero ubique vobis adiumento numinis sempiterni imperator et antesignanus et conturmalis ominibus secundis, ut reor. at si fortuna versabilis in pugna me usquam fuderit, mihi vero pro Romano orbe memet vovisse sufficiet ut Curtii Muciique veteres et clara prosapia Deciorum. abolenda nobis natio molestissima cuius in gladiis nondum nostrae propinquitatis exaruit cruor.

20. plures absumptae sunt maioribus nostris aetates, ut interirent radicitus quae vexabant. devicta est perplexo et diuturno Marte Carthago, sed eam dux inclytus timuit superesse victoriae. evertit funditus Numantiam Scipio post multiplices casus obsidionis emensos. Fidenas ne imperio subcrescerent aemulae, Roma subvertit, et Faliscos ita oppressit et Veios, ut suadere nobis laboret monumentorum veterum fides, ut has civitates aliquando valuisse credamus.

21. haec ut antiquitatum peritus exposui, superest ut aviditate rapiendi posthabita, quae insidiatrix saepe Romani militis fuit, quisque agmini cohaerens incedat, cum ad necessitatem congrediendi fuerit ventum, signa propria secuturus sciens, quod, si remanserit quisquam, exsectis cruribus relinquetur. nihil enim praeter dolos et insidias hostium vereor nimium callidorum.

22. ad summam polliceor universis rebus post haec prospere mitigatis absque omni praerogativa principum, qui quod dixerint vel censuerint pro potestate auctoritatis iustum esse existimant, rationem me recte consultorum vel secus siquis exegerit redditurum.

23. quocirca erigite iam nunc, quaeso, erigite animos vestros, multa praesumentes et bona aequata sorte nobiscum quicquid occurrerit difficile subituri et coniectantes aequitati semper solere iungi victoriamª.

24. Conclusa oratione ad hunc gratissimum finem, ductoris gloria proeliator miles exsultans, speque prosperorum elatior, sublatis altius scutis nihil periculosum fore vel arduum clamitabat sub imperatore plus sibi laboris quam gregariis indicente.

25. maxime omnium id numeri Gallicani fremitu laetiore monstrabant, memores aliquotiens eo ductante perque ordines discurrente cadentes vidisse gentes aliquas, alias supplicantes.

VI

1. Res adegit huc prolapsa, ut in excessu celeri situm monstrare Persidis, descriptoribus gentium curiose digestum, e quibus aegre vera dixere paucissimi. quod autem erit paulo prolixior textus, ad scientiam proficiet plenam. quisquis enim adfectat nimiam brevitatem ubi narrantur incognita non quid signatius explicet, sed quid debeat praeteriri, scrutatur.

2. Hoc regnum quondam exiguum multisque antea nominibus appellatum ob causas quas saepe rettulimus, cum apud Babylona Magnum fata rapuissent Alexandrum, in vocabulum Parthi concessit Arsacis obscure geniti, latronum inter adulescentiae rudimenta ductoris, verum paulatim in melius mutato proposito clarorum contextu factorum aucti sublimius.

3. qui post multa gloriose et fortiter gesta superato Nicatore Seleuco eiusdem Alexandri successore, cui victoriarum crebritas hoc indiderat cognomentum, praesidiisque Macedonum pulsis ipse tranquillius agens temperator oboedientium fuit et arbiter lenis.

4. denique post finitima cuncta vi vel aequitatis consideratione vel metu subacta, civitatum et castrorum castellorumque munimentis oppleta Perside, adsuefactaque timori esse accolis omnibus, quos antea formidabat, medium ipse agens cursum aetatis placida morte decessit. certatimque summatum et vulgi sententiis concinentibus, astris, ut ipsi existimant, ritus sui consecratione permixtus est omnium primus.

5. unde ad id tempus reges eiusdem gentis praetumidi appellari se patiuntur Solis fratres et Lunae, utque imperatoribus nostris Augusta nuncupatio amabilis est et optata, ita regibus Parthicis abiectis et ignobilibus antea, incrementa dignitatum felicibus Arsacis auspiciis accessere vel maxima.

6. quam ob rem numinis eum vice venerantur et colunt ea usque propagatis honoribus ut ad nostri memoriam non nisi Arsacides is sit, quisquam in suscipiendo regno cunctis anteponatur, et in qualibet civili concertatione, quae adsidue apud eos eveniunt, velut sacrilegium quisque caveat ne dextra sua Arsaciden arma gestantem feriat vel privatum.

7. Satisque constat hanc gentem regna populis vi superatis conpluribus dilatasse ad usque Propontidem et Thracias, sed alte spirantium ducum superbia licenter grassantium per longinqua aerumnis maximis inminutam primo per Cyrum, quem Bospori fretum cum multitudine fabulosa transgressum ad internecionem delevit Tomyris regina Scytharum ultrix acerrima filiorum.

8. deinde cum Dareus posteaque Xerxes Graeciam elementorum usu mutato adgressi cunctis paene copiis terra marique consumptis vix ipsi tutum invenere discessum, ut bella praetereamus Alexandrina et testamento nationem omnem in successoris unius iura translatam.

9. Quibus peractis transcursisque temporibus longis sub consulibus et deinceps in potestatem Caesarum redacta re publica, nobiscum hae nationes subinde dimicarunt paribusque momentis interdum, aliquotiens superatae, non numquam abiere victrices.

10. Nunc locorum situm, quantum ratio sinit, carptim breviterque absolvam. hae regiones in amplitudines diffusae longas et latas ex omni latere insulosum et celebre Persicum ambiunt mare, cuius ostia adeo esse perhibentur angusta, ut ex Harmozonte Carmaniae promuntorio contra oppositum aliud promuntorium, quod appellant incolae Maces, sine inpedimento cernatur.

11. quibus angustiis permeatis cum latitudo patuerit nimis extensa, navigatio ad usque urbem Teredona porrigitur, ubi post iacturas multiplices pelago miscetur Euphrates, omnisque sinus dimensione litorea in numerum viginti milium stadiorum velut spatio detornato finitur, cuius per oras omnes oppidorum est densitas et vicorum naviumque crebri discursus.

12. ergo permeatis angustiis ante dictis venitur ad Carmaniae sinum orienti obiectum intervallo. Cantichus nomine panditur sinus australis. haut procul inde alius, quem vocant Chaliten, occiduo obnoxius sideri. hinc praestrictis pluribus insulis, e quibus paucae sunt notae, Indorum mari iunguntur oceano, qui ferventem solis exortum suscipit omnium primus ipse quoque nimium calens.

13. utque geographici stili formarunt, hac specie distinguitur omnis circuitus ante dictus. ab arctoo cardine usque ad Caspias portas Cadusiis conterminat et Scytharum gentibus multis et Arimaspis hominibus luscis et feris. ab occidua plaga contingit Armenios et Niphaten et in Asia sitos Albanos, mare rubrum et Scenitas Arabas, quos Saracenos posteritas appellavit: Mesopotamiam sub axe meridiali despectat: orienti a fronte contrarius ad Gangen extenditur flumen, quod Indorum intersecans terras in pelagus eiectatur australe.

14. Sunt autem in omni Perside hae regiones maximae, quas Vitaxae id est magistri equitum curant, et reges et satrapae - nam minores plurimas recensere difficile est et superfluvm Assyria, Susiana, Media, Persis, Parthia, Carmania maior, Hyrcania, Margiana, Bactriani, Sogdiani, Sacae, Scythia infra Imaum et ultra eundem montem, Serica, Aria, Paropanisadae, Drangiana, Arachosia et Gedrosia.

15. Citra omnes provincias est nobilis Assyria celebritate et magnitudine et multiformi feracitate ditissima. quae per populos pagosque amplos diffusa quondam et copiosa, ad unum concessit vocabulum et nunc omnis appellatur Assyria, ubi inter bacarum vulgariumque abundantiam frugum bitumen nascitur prope lacum nomine Sosingiten, cuius alveo Tigris voratus fluensque subterraneus percursis spatiis longis emergit.

16. hic et naphtha gignitur picea specie glutinosa, similis ipsa quoque bitumini, cui etiam si avicula insederit brevis, praepedito volatu submersa penitus evanescit. et cum hoc liquoris ardere coeperit genus, nullum inveniet humana mens praeter pulverem extinguendi commentum.

17. In his pagis hiatus quoque conspicitur terrae, unde halitus letalis exsurgens quodcumque animal proxime steterit odore gravi consumit. quae lues oriens a profundo quodam puteo, cum os eius excesserit latum, antequam sublimius vagaretur, terras circumsitas inhabitabiles acerbitate fecisset.

18. cuius simile foramen apud Hierapolim Phrygiae antehac, ut adserunt aliqui, videbatur. unde emergens itidem noxius spiritus perseveranti odore quicquid prope venerat conrumpebat absque spadonibus solis, quod qua causa eveniat, rationibus physicis permittatur.

19. apud Asbamaei quoque Iovis templum in Cappadocia, ubi amplissimus ille philosophus Apollonius traditur natus prope oppidum Tyana, stagno effluens fons cernitur, qui magnitudine aquarum inflatus seseque resorbens numquam extra margines intumescit.

20. Intra hunc circuitum Adiabena est, Assyria priscis temporibus vocitata longaque adsuetudine ad hoc translata vocabulum ea re quod inter Onam et Tigridem sita navigeros fluvios adiri vado numquam potuit: transire enim diabainein dicimus Graeci.

21. et veteres quidem hoc arbitrantur. nos autem id dicimus quod in his terris amnes sunt duo perpetui, quos ipsi transivimus, Diabas et Adiabas iunctis navalibus pontibus, ideoque intellegi Adiabenam cognominatam ut a fluminibus maximis Aegyptos Homero auctore et India et Euphratensis ante hoc Commagena, itidemque Hiberia ex Hibero, nunc Hispania, et a Baeti amne insigni provincia Baetica.

22. In hac Adiabena Ninus est civitas, quae olim Persidis regna possederat, nomen Nini potentissimi quondam regis Samiramidis mariti declarans, et Ecbatana et Arbela et Gaugamela, ubi Dareum Alexander post discrimina varia proeliorum incitato Marte prostravit.

23. In omni autem Assyria multae sunt urbes. inter quas Apamia eminet Mesene cognominata et Teredon et Apollonia et Vologessia hisque similes multae. splendidissimae vero et pervulgatae hae solae sunt tres: Babylon cuius moenia bitumine Samiramis struxit - arcem enim antiquissimus rex condidit Belus - et Ctesiphon quam Vardanes temporibus priscis instituit, posteaque rex Pacorus incolarum viribus amplificatam et moenibus Graeco indito nomine, Persidis effecit specimen summum. post hanc Seleucia ambitiosum opus Nicatoris Seleuci.

24. qua per duces Veri Caesaris, ut ante rettulimus, expulsata, avulsum sedibus simulacrum Comei Apollinis perlatumque Romam in aede Apollinis Palatini deorum antistites collocarunt. fertur autem quod post direptum hoc idem figmentum incensa civitate milites fanum scrutantes invenere foramen angustum, quo reserato, ut pretiosum aliquid invenirent, ex adyto quodam concluso a Chaldaeorum arcanis labes primordialis exiluit, quae insanabilium vi concepta morborum eiusdem Veri Marcique Antonini temporibus ab ipsis Persarum finibus ad usque Rhenum et Gallias cuncta contagiis polluebat et mortibus.

25. Hic prope Chaldaeorum est regio altrix philosophiae veteris, ut memorant ipsi, apud quos veridica vaticinandi fides eluxit. perfluvnt autem has easdem terras potiores ante alios amnes hi, quos praediximus, et Marses et Flumen regium et Euphrates cunctis excellens. qui tripertitus navigabilis per omnes est rivos, insulasque circumfluens, et arva cultorum industria diligentius rigans vomeri et gignendis arbustis habilia facit.

26. His tractibus Susiani iunguntur, apud quos non multa sunt oppida. inter alia tamen eminet Susa saepe domicilium regum, et Arsiana et Sele et Aracha. cetera brevia sunt et obscura. fluvii vero multi per haec loca discurrunt, quibus praestant Oroates et Harax et Mosaeus, per harenosas angustias, quae a rubro prohibent Caspium mare, aequoream multitudinem inundantes.

27. At in laeva Media confinis Hyrcano panditur mari: quam ante regnum Cyri superioris et incrementa Persidos legimus Asiae reginam totius Assyriis domitis, quorum plurimos pagos in Atropatenae vocabulum permutatos belli iure possedit.

28. pugnatrix natio et formidanda post Parthos, quibus vincitur solis, regiones inhabitans ad speciem quadratae figurae formatas. harum terrarum incolae omnes ad latitudinem nimiam extenduntur, eisque maximae celsitudines imminent montium, quos Zagrum et Orontem et Iasonium vocant.

29. Coroni quoque montis altissimi partem habitantes occiduam frumentariis agris adfluvnt et vinariis, pingui fecunditate laetissimi et fluminibus fontiumque venis liquidis locupletes.

30. edunt apud eos prata virentia fetus equorum nobilium, quibus, ut scriptores antiqui docent nosque vidimus, ineuntes proelia viri summates vehi exultantes solent, quos Nesaeos appellant.

31. abundat aeque civitatibus ditibus Media et vicis in modum oppidorum exstructis et multitudine incolarum. utque absolute dicatur, uberrimum est habitaculum regum.

32. In his tractibus Magorum agri sunt fertiles, super quorum secta studiisque, quoniam huc incidimus, pauca conveniet expediri. magiam opinionum insignium auctor amplissimus Plato machagistiam esse verbo mystico docet, divinorum incorruptissimum cultum, cuius scientiae saeculis priscis multa ex Chaldaeorum arcanis Bactrianus addidit Zoroastres, deinde Hystaspes rex prudentissimus Darei pater.

33. qui cum superioris Indiae secreta fidentius penetraret, ad nemorosam quandam venerat solitudinem, cuius tranquillis silentiis praecelsa Brachmanorum ingenia potiuntur, eorumque monitu rationes mundani motus et siderum purosque sacrorum ritus quantum colligere potuit eruditus, ex his, quae didicit, aliqua sensibus magorum infudit, quae illi cum disciplinis praesentiendi futura per suam quisque progeniem posteris aetatibus tradunt.

34. ex eo per saecula multa ad praesens una eademque prosapia multitudo creata deorum cultibus dedicatur. feruntque, si iustum est credi, etiam ignem caelitus lapsum apud se sempiternis foculis custodiri, cuius portionem exiguam ut faustam praeisse quondam Asiaticis regibus dicunt.

35. huius originis apud veteres numerus erat exilis eiusque ministeriis Persicae potestates in faciendis rebus divinis sollemniter utebantur. eratque piaculum aras adire vel hostiam contrectare antequam magus conceptis precationibus libamenta diffunderet praecursoria. verum aucti paulatim in amplitudinem gentis solidae concesserunt et nomen villasque inhabitantes nulla murorum firmitudine conmunitas et legibus suis uti permissi religionis respectu sunt honorati.

36. ex hoc magorum semine septem post mortem Cambysis regnum inisse Persidos antiqui memorant libri docentes eos Darei factione oppressos, imperitandi initium equino hinnitu sortiti.

37. In hac regione oleum conficitur Medicum, quo inlitum telum, si emissum lentius laxiore arcu - nam ictu extinguitur rapido - haeserit usquam, tenaciter cremat, et si aqua voluerit abluere quisquam, aestus excitat acriores incendiorum, nec remedio ullo quam iactu pulveris consopitur.

38. paratur autem hoc modo. oleum usus communis herba quadam infectum condiunt harum rerum periti ad diuturnitatem servantes et coalescens durant ex materia venae naturalis similis oleo crassiori: quae species gignitur apud Persas, quam ut diximus, naphtam vocabulo appellavere gentili.

39. Per haec loca civitates dispersae sunt plures, quis omnibus praestant Zombis et Patigran et Gazaca. inter quas opibus et magnitudine moenium conspicuae sunt Heraclia et Arsacia et Europos et Cyropolis et Ecbatana sub Iasonio monte in terris sitae Syromedorum.

40. amnes has regiones praetereunt multi, quorum maximi sunt Choaspes et Gyndes et Amardus et Charinda et Cambyses et Cyrus, cui magno et specioso Cyrus ille superior rex amabilis abolito vetere id vocabulum dedit cum ereptum ire regna Scythica festinaret, quod et fortis est, ut ipse etiam ferebatur, et vias sibi ut ille impetu ingenti molitus in Caspium delabitur mare.

41. Per tractus meridianos expansa post haec confinia litoribus proxima Persis habitatur antiqua, minutis frugibus dives et palmite aquarumque copia iucundissima. amnes quippe multi per eam ante dictum influvnt sinum, quorum maximi sunt Batradites et Rogomanius et Brisoana atque Bagrada.

42. oppida vero mediterranea sunt ampliora - incertum enim, qua ratione per oras maritimas nihil condiderunt insigne - inter quae Persepolis est clara et Ardea et Obroatis atque Tragonice. insulae vero visuntur ibi tres tantum Tabiana et Fara et Alexandria.

43. His propinquant Parthi siti sub aquilone colentes nivales terras et pruinosas, quorum regiones Choatres fluvius interscindit ceteris abundantior: et haec potiora residuis sunt oppida Oenunia, Moesia, Charax, Apamia, Artacana et Hecatompylos, a cuius finibus per Caspia litora ad usque portarum angustias stadia quadraginta numerantur et mille.

44. feri sunt illic habitatores pagorum omnium atque pugnaces eosque ita certamina iuvant et bella, ut iudicetur inter alios omnes beatus, qui in proelio profuderit animam. excedentes enim e vita morte fortuita conviciis insectantur ut degeneres et ignavos.

45. Quibus ab orientali australique plaga Arabes beati conterminant, ideo sic appellati quod frugibus iuxta et fetibus et palmite odorumque suavitate multiplici sunt locupletes, magnaeque eorum partes mare rubrum a latere dextro contingunt, laeva Persico mari conlimitant, elementi utriusque potiri bonis omnibus adsueti.

46. ubi et stationes et portus tranquilli sunt plures et emporia densa et diversoria regum ambitiosa nimium et decora, aquarumque suapte natura calentium saluberrimi fontes et rivorum fluminumque multitudo perspicua, sospitalisque temperies caeli, ut recte spectantibus nihil eis videatur ad felicitatem deesse supremam.

47. ac licet abundet urbibus mediterraneis atque maritimis, campisque copiosis et vallibus, has tamen civitates habet eximias Geapolim et Nascon et Baraba itidemque Nagara et Maepham et Tapphara et Dioscurida. insulas autem conplures habet per utrumque proximas mare, quas dinumerare non refert. insignior tamen aliis Turgana est, in qua Serapidis maximum esse dicitur templum.

48. Post huius terminos gentis Carmania maior verticibus celsis erigitur ad usque Indicum pertinens mare, fructuariis arboreisque fetibus culta sed obscurior Arabum terris multo et minor. fluminibus tamen ipsa quoque non minus abundans caespiteque ubere iuxta fecunda.

49. amnes autem sunt hic ceteris notiores Sagareus et Saganis et Hydriacus. sunt etiam civitates licet numero paucae victu tamen et cultu perquam copiosae, inter quas nitet Carmana omnium mater et Portospana et Alexandria et Hermupolis.

50. Interius vero pergenti occurrunt Hyrcani, quos eiusdem nominis adluit mare. apud quos, glebae macie internecante sementes, ruris colendi cura est levior, sed vescuntur venatibus, quorum varietate inmane quantum exuberant. ubi etiam tigridum milia multa cernuntur feraeque bestiae plures, quae cuiusmodi solent capi commentis dudum nos meminimus rettulisse.

51. nec ideo tamen stivam ignorant, sed seminibus teguntur aliquae partes ubi solum est pinguius, nec arbusta desunt in locis habilibus ad plantandum et marinis mercibus plerique sustentantur.

52. hic amnes duo pervulgati sunt nominis Oxus et Maxera, quos urgente inedia superantes natatu aliquotiens tigris improvisae finitima populantur. habent etiam civitates inter minora municipia validas duas quidem maritimas Socanda et Saramanna, mediterraneas alias Asmurnam et Salen et his nobiliorem Hyrcanam.

53. Contra hanc gentem sub aquilone dicuntur Abii versari genus piissimum, calcare cuncta mortalia consuetum, quos, ut Homerus fabulosius canit, Iuppiter ab Idaeis montibus contuetur.

54. Sedes vicinas post Hyrcanos sortiti sunt Margiani, omnes paene collibus altis undique circumsaepti, ideo a mari discreti. et quamquam pleraque sunt ibi deserta soli aquarum penuria, quaedam tamen habent oppida; sed Iasonion et Antiochia et Nigaea sunt aliis notiora.

55. Proximos his limites possident Bactriani, natio antehac bellatrix et potentissima Persisque semper infesta antequam circumsitos populos omnes ad dicionem gentilitatemque traheret nominis sui, quam rexere veteribus saeculis etiam Arsaci formidabiles reges.

56. eius pleraeque partes ita ut Margiana procul a litoribus sunt disparatae, sed humi gignentium fertiles, et pecus, quod illic per campestria loca vescitur et montana, membris est magis conpactis et validis, ut indicio sunt cameli a Mithridate exinde perducti et primitus in obsidione Cyzicena visi Romanis.

57. gentes isdem Bactrianis oboediunt plures, quas exsuperant Tochari, et ad Italiae speciem crebris fluminibus inundantur. e quibus Artamis et Zariaspes ante sibi consociati itidemque Ochus et Dargomanes iuncti convenis aquis augent inmania Oxi fluenta.

58. sunt et hic civitates, quas amnes diversi perstringunt, his cedentes ut melioribus, Chatracharta et Alicodra et Astacana et Menapia et Bactra ipsa, unde regnum et vocabulum nationis est institutum.

59.... sub imis montium pedibus, quos appellant Sogdios, inter quos amnes duo fluvnt navium capacissimi Araxates et Dymas, qui per iuga vallesque praecipites in campestrem planitiem fluvii decurrentes Oxiam nomine paludem efficiunt late longeque diffusam. hic inter alia oppida celebrantur Alexandria et Cyreschata et Drepsa metropolis.

60. His contigui sunt Sacae natio fera, squalentia incolens loca soli pecori fructuosa, ideo nec civitatibus culta. cui Ascanimia mons inminet et Comedus. praeter quorum radices et vicum, quem Lithinon pyrgon appellant, iter longissimum patet mercatoribus pervium ad Seras subinde commeantibus.

61. Circa defectus et crepidines montium, quos Imavos et Apurios vocant, Scythae sunt intra Persicos fines Asianis contermini Sarmatis Halanorumque latus tangentes extremum. qui velut agentes quodam secessu coalitique solitudine per intervalla dispersi sunt longa adsueti victu vili et paupertino.

62. et gentes quidem variae hos incolunt tractus, quas nunc recensere alio properans superfluvm puto. illud tamen sciendum est inter has nationes paene ob asperitatem nimiam inaccessas homines esse quosdam mites et pios ut Iaxartae sunt et Galactophagi, quorum meminit vates Homerus in hoc versu glaktophagon Abion te dikaiotaton anthropon.

63. inter flumina vero multa, quae per has terras vel potioribus iungit natura vel lapsu post trahit in mare, Rhymmus celebris est et Iaxartes, et Daicus. civitates autem non nisi tres solas habere noscuntur Aspabota et Chauriana et Saga.

64. Vltra haec utriusque Scythiae loca contra orientalem plagam in orbis speciem consertae celsorum aggerum summitates ambiunt Seras ubertate regionum et amplitudine circumspectos, ab occidentali latere Scythis adnexos, a septentrione et orientali nivosae solitudini cohaerentes: qua meridiem spectant ad usque Indiam porrectos et Gangen. appellantur autem ibidem montes Anniba et Auzacium et Asmira et Emodon et Oporocorra.

65. hanc itaque planitiem undique prona declivitate praeruptam terrasque lato situ distentas duo famosi nominis flumina Oechardes et Bautis lentiore meatu percurrunt. et dispar est tractuum diversorum ingenium: hic patulum, alibi molli devexitate subductum, ideoque satietate frugum et pecoribus et arbustis exuberat.

66. incolunt autem fecundissimam glebam variae gentes, e quibus Anthropophagi et Annibi et Sizyges et Chardi aquilonibus obiecti sunt et pruinis. exortum vero solis suspiciunt Rabannae et Asmirae et Essedones omnium splendidissimi, quibus Athagurae ab occidentali parte cohaerent et Aspacarae: Baetae vero australi celsitudine montium inclinati. urbibus licet non multis, magnis tamen celebrantur et opulentis, inter quas maximae Asmira et Essedon et Aspacara et Sera nitidae sunt et notissimae.

67. agunt autem ipsi quietius Seres, armorum semper et proeliorum expertes, utque hominibus sedatis et placidis otium est voluptabile, nulli finitimorum molesti. caeli apud eos iucunda salubrisque temperies, aeris facies munda leniumque ventorum commodissimus flatus et abunde silvae sublucidae, a quibus arborum fetus aquarum asperginibus crebris velut quaedam vellera molientes ex lanugine et liquore mixtam subtilitatem tenerrimam pectunt, nentesque subtegmina conficiunt sericum ad usus antehac nobilium, nunc etiam infimorum sine ulla discretione proficiens.

68. ipsi praeter alios frugalissimi pacatioris vitae cultores vitantes reliquorum mortalium coetus. cumque ad coemenda fila vel quaedam alia fluvium transierint advenae, nulla sermonum vice propositarum rerum pretia solis oculis aestimantur, et ita sunt abstinentes ut apud se tradentes gignentia nihil ipsi comparent adventicium.

69. Ariani vivunt post Seras, Boreae obnoxii flatibus, quorum terras amnis vehendis sufficiens navibus Arias perfluit nomine, faciens lacum ingentem eodem vocabulo dictitatum. abundat autem haec eadem Aria oppidis, inter quae sunt celebria Vitaxa Sarmatina et Sotira et Nisibis et Alexandria, unde naviganti ad Caspium mare quingenta stadia numerantur et mille.

70. His locis Paropanisadae sunt proximi, Indos ab oriente Caucasumque ab occidentali latere prospectantes, ipsi quoque montium defectibus inclinati, quos residuis omnibus maior Ortogordomaris interluit fluvius a Bactrianis exsurgens. habent autem etiam civitates aliquas, quibus clariores sunt Agazaca et Naulibus et Ortospana, unde litorea navigatio ad usque Mediae fines, portis proximos Caspiis stadiorum sunt duo milia et ducenta.

71. Ante dictis continui sunt Drangiani collibus cohaerentes, ... Arabium nomine ideo adpellatum quod inde exoritur, interque alia duobus municipiis exultantes Prophthasia et Ariaspe ut opulentis et claris.

72. Post quos exadversum Arachosia visitur, dextrum vergens in latus Indis obiecta, quam ab Indo fluviorum maximo, unde regiones cognominatae sunt, amnis multo minor exoriens aquarum adluit amplitudine efficitque paludem Arachotoscrenem appellatam. hic quoque civitates sunt inter alias viles Alexandria et Arbaca et Choaspa.

73. At in penitissima parte Persidos Gedrosia est, dextra terminos contingens Indorum, inter minores alios Arabio uberior flumine, ubi montes deficiunt Arbitani, quorum ex pedibus imis emergentes alii fluvii Indo miscentur, amittentes nomina magnitudine potioris. civitates autem etiam hic sunt praeter insulas Sedratira et Gynaecon limen meliores residuis aestimantur.

74. Ne igitur orae maritimae spatia adluentia Persidis extremitates per minutias demonstrantes a proposito longius aberremus, id sufficiet dici, quod mare praetentum a Caspiis montibus per borium latus ad usque memoratas angustias novem milium stadiorum, australe vero ab ostiis Nili fluminis ad usque principia Carmanorum quattuordecim milium stadiorum numero definitur.

75. Per has nationes dissonas et multiplices hominum quoque diversitates sunt ut locorum. sed ut generaliter corpora describamus et mores graciles paene sunt omnes, subnigri vel livido colore pallentes, caprinis oculis torvi et superciliis in semiorbium speciem curvatis iunctisque, non indecoribus barbis capillisque promissis hirsuti, omnes tamen promiscue vel inter epulas festosque dies gladiis cincti cernuntur. quem Graecorum veterum morem abiecisse primos Athenienses Thucydides est auctor amplissimus.

76. effusius plerique soluti in venerem aegreque contenti multitudine pelicum, puerilium stuprorum expertes, pro opibus quisque adsciscens matrimonia plura vel pauca. unde apud eos per libidines varias caritas dispersa torpescit. munditias conviviorum et luxum maximeque potandi aviditatem vitantes ut luem.

77. nec apud eos extra regales mensas hora est praestituta prandendi, sed venter uni cuique velut solarium est, eoque monente quod inciderit editur, nec quisquam post satietatem superfluos sibi ingerit cibos.

78. inmane quantum restricti et cauti, ut inter hostiles hortos gradientes non numquam et vineta, nec cupiant aliquid nec contingant venenorum et secretarum artium metu.

79. super his nec stando mingens nec ad requisita naturae secedens facile visitur Persa: ita observantius haec aliaque pudenda declinant.

80. adeo autem dissoluti sunt et artuum laxitate vagoque incessu se iactitantes ut effeminatos existimes, cum sint acerrimi bellatores, sed magis artifices quam fortes eminusque terribiles, abundantes inanibus verbis insanumque loquentes et ferum, magnidici et graves ac taetri, minaces iuxta in adversis rebus et prosperis, callidi superbi crudeles, vitae necisque potestatem in servos et plebeios vindicantes obscuros: cutes vivis hominibus detrahunt particulatim vel solidas, nec ministranti apud eos famulo mensaeque adstanti hiscere vel loqui licet vel spuere: ita prostratis pellibus labra omnium vinciuntur.

81. leges apud eos inpendio formidatae, inter quas diritate exsuperant latae contra ingratos et desertores, et abominandae aliae, per quas ob noxam unius omnis propinquitas perit.

82. ad iudicandum autem usu rerum spectati destinantur et integri, parum alienis consiliis indigentes, unde nostram consuetudinem rident, quae interdum facundos iurisque publici peritissimos post indoctorum conlocat terga. nam quod supersidere corio damnati ob iniquitatem iudicis iudex alius cogebatur, aut finxit vetustas aut olim recepta consuetudo cessavit.

83. militari cultu ac disciplina proludiisque continuis rei castrensis et armaturae, quam saepe formavimus metuendi vel exercitibus maximis, equitatus virtute confisi, ubi desudat nobilitas omnis et splendor. pedites enim in speciem mirmillonum contecti iussa faciunt ut calones. sequiturque semper haec turba tamquam addicta perenni servitio nec stipendiis aliquando fulta nec donis. et gentes plurimas praeter eas quas abunde perdomuit, sub iugum haec natio miserat ita audax et ad pulveres Martios erudita, ni bellis civilibus externisque adsidue vexarentur.

84. indumentis plerique eorum ita operiuntur lumine colorum fulgentibus vario ut, licet sinus lateraque dissuta relinquant flatibus agitari ventorum, inter calceos tamen et verticem nihil videatur intectum. armillis uti monilibusque aureis et gemmis, praecipue margaritis quibus abundant, adsuefacti post Lydiam victam et Croesum.

85. Restat ut super ortu lapidis huius pauca succinctius explicentur. apud Indos et Persas margaritae reperiuntur in testis marinis robustis et candidis permixtione roris anni tempore praestituto conceptae. cupientes enim velut coitum quendam humores ex lunari aspergine capiunt densius oscitando. exindeque gravidulae edunt minutas binas aut ternas vel uniones ideo sic appellatas quod evisceratae conchulae singulas aliquotiens pariunt sed maiores.

86. idque indicium est aetheria potius derivatione, quam saginis pelagi hos oriri fetus vesci, quod guttae matutini roris isdem infusae claros efficiunt lapillos et teretes, vespertini vero flexuosos contra et rutilos et maculosos interdum. minima autem vel magna pro qualitate haustuum figurantur casibus variatis. conclusae vero saepissime metu fulgurum inanescunt aut debilia pariunt aut certe vitiis diffluvnt abortivis.

87. capturas autem difficiles et periculosas et amplitudines pretiorum illa efficit ratio quod frequentari sueta litora propter piscantium insidias declinantes, ut quidam coniciunt, circa devios scopulos et marinorum canum receptacula delitescunt.

88. quod genus gemmae etiam in Brittannici secessibus maris gigni legique licet dignitate dispari non ignoramus.



Ammianus The Latin Library The Classics Page