Rogate Deum, fratres, ut ministerio sue sanctitatis, tribuat mihi, servo suo inutili, dicere inter vos hodie aliquid utilitatis. Fratres meicarisimi, qui estis ab hominibus sapientes nominati, summa opere curare debetis ut, secundam legem nostram, vera nomina sintconsequencia rebus, hoc est vere sitis sapientes, veramque sapientia possiddeatis. "Quicumque ergo vestrum indiget sapientia, postulet illama Deo, qui dat omnibus affluenter, nec improperat: et dabitur ei," ut Beatus Iacobus in Epistula sua dixit. Et certe, sicut per leges humanas"uniuscuiusque rei potentissima pars principium est," et "uniuscuiusque contractus initium spectandum est," ita per legem divinam, adpercipiendam sapientiam, ad initium vos ocurrere oportet, hoc est ad timorem Domini, qui est initium sapientie, ut Propheta dixit, qui ait:"Initium sapientie timor Domini." Audiamus itaque verbum Domini, per eundem Prophetam dicentis: "Venite, fili, audite me: timoremDomini docebo vos." Ad doctrinam vos invitat Dominus sui timoris, ut tribuat vobis dulcedine sui amoris. Hec est enim Domini iusta consuetudo ut, cui vult tribuere suam gratiam et suum amorem, prius incutiat suum timorem, quod potestisvidere per multa exempla. Nam, cum voluit tribuere Beate Virgini Marie suam gratiam et suum amorem, prius incussit ei per Angelumsuum timorem. Unde scriptum est in Evangelio quia, cum perturbata esset Virgo Maria in salutatione Angeli, rendit ei Angelus, dicens: "Netimeas, Maria, invenisti enim gratiam apud Deum." Similiter, cum voluit tribuere Beato Iohanni suum amorem et ostendere illi secreta sua,prius incussit ei tantum timorem ut caderet enim in terram quasi mortuus, ut in Apochalipsi legitur. Similiter, cum Dominus BeatumPaulum vas electionis fecit, eique suam gratiam tribuit, tantum timorem ei incussit ut caderet in terram quasi mortuus pre timore et dixit:"Domine, quid vis me facere?" ut in Actibus Apostolorum legitur. Et sic possent poni infinita exempla. Habeamus ergo timore Domini et multa bona habebimus. Nam dixit Tobias filio suo: "Multa bona habebis, si timueris Deum." Et certe perDei timorem, ut dixi, habebimus cuis amorem et etiam omnia et oa bene geremus. Nam dixit Cassiodorus: "Semper bene geritur, si celestismetus humanis moribus apponatur." Tertio. Per Dei timorem habebimus claves ad omnem bonum et ad percipiendam gloriam in conductum. Ait enim Petrus Alfonsus, qui fuitoptimus phylosophus: "Timor Domini est clavis ad omnem bonum et ad percipiendam gloriam in conductum." Quarto. Per Dei timorem habebimus lucrum sine labore. Dixit enim idem Petrus: "Fili, timor Domini sit negotiatio tua et veniet tibi lucrumsine labore." Quinto. Per Dei timorem initialem, qui et caritativus dicitur, expellemus omnes timores, videlicet umanum mundanum servilem et omnianos timebunt. Nam dixit idem Petrus: "Qui timet Deum, omnia timent eum; qui vero non timet Deum, timet omnia." Timere itaquedebemus Deum cum virtute et sapientia, ut omnes terrores vidicamus. Scriptum est enim in libro qui dicitur Ymago mundi: "Virtus,adiutorio sapientie, omnes terrores vincit." Sexto. Per Dei timorem expellemus omnem inopiam et non minuemur omni bono. Dixit enim Propheta: "Timete in eum omnes sancti eius;quoniam non est inopia timentibus eum. Divites eguerunt, et esurierunt: inquirentes autem Dominum non minuentur omni bono." Septimo. Per timorem Dei expellemus omnem servitutem et aquiremus non solum libertatem, sed eciam summam ingenuitatem. Nam"Qui timet Dominum diligit illum; et qui diligit illum, obedit Deo," ut Petrus Alfonsus dixit. Et qui timet et diligit illum et obedit Deo,Spiritus Dei est in illo. Et certe "Ubi Spiritus Dei est, ibi libertas est," ut dixit Beatus Paulus, in Epistula secunda ad Corinthios. Et BeataAgatha, interogata a Quintiano cuius conditionis esset, rendit: "Ingenua sum." Et cum ille reprehendisset eam, dicens: "si ingenuam es,quomodo ancillam Christi te esse comemoras?" et illa respondit: "Summa ingenuita hec est in qua servitus, Christi comemoratur," ut inpassione dicte Virginis legitur. Octavo. Per timorem Domini acquiremus illius misericordiam. Quare Beata Maria Virgo dixit: "Et misericordia eius a progenies in progeniestimentibus eum." Nono. Per Dei timorem acquiremus illius adiutorium atque protectionem. Ait enim Propheta: "Qui timent Dominum, speraverunt inDomino: adiutor corum, et protector eorum est." Decimo. Per Dei timorem acquiremus illius glorificationem. Dicit enim Propheta: "Multa flagella peccatoris." "Timentes autem Dominum,glorificat." Undecimo. Per Dei timorem acquiremus beatitudines et erimus beati. Dixit enim Propheta: "Beati omnes, qui timent Dominum, quiambulant in viis eius." Duodecimo. Per Dei timorem perveniemus ad perfectum bonum, hoc est ad veram sapientiam et sciam divinarum et humanarum rerum.Est enim "sapientia perfectum bonum mentis humane," et "divinarum et humanarum rerum scientia," ut Seneca in Epistulis dixit. Est enimsumum bonum in vita solamen studium sapientie, quam qui invenit felix est et qui possidet beatus. Quam sapientiam Salomon inProverbiis super omnia commendavit, dicens: "Melior est sapientia cunctis preciosis opibus: et omne desiderabile ei non poterit comparari."Unde ait: "Dic sapiencie, soror mea es: et prudentiam amicam tuam voca." Et iterum: "Posside sapientiam, quia auro melior est: et acquireprudentiam, quia melior est argento." Quam sapientiam habere debemus ad sobrietatem et cum timore Domini. Nam dixit Beatus Paulus, inEpistula sua ad Romanos: "Noli altum sapere, sed time." Et iterum, in eadem: "Non plus sapere quam oportet sapere, sed sapere adsobrietatem." Et certe, si ita fecerimus, sapientia multa bona nobis tribuet. In primis enim letificat cor, ut Iesus Syrac testatur, dicens: "Vinum, et musica letificant cor: et super ultraque dilectio sapience." Insupereciam animum sanat. Nam dixit Seneca in Epistulis: "Eger animus est sine sapientia." Sapiencia insuper "animum firmat et fabricat, vitadisponit, regit actiones, agenda et omittenda demonstrat." "Sapientia nos tueri debet. Hoc docebit ut Deum sequaris, feras casus." "Hoc exigitut ad legem suam quisque vivat nec a ratione vita dissentiat." Hominem ita sapientem facit ut a quodam phylosopho dicatur: "Sapiens contraomnes feret arma cum cogitat." Nos ergo ita sapientes esse debemus ut simus "sapientes in bono, et simplices in malo," ut Beatus Paulus, inEpistula ad Romanos, dixit. Et contra omnes malos fere debemus arma iustitie, cum cogitamus. Nam, cum homines veniunt ad nos pro conscilio vel auxilio petendo,bene et iuste debemus eis consulere illosque adiuvare in bona causa, et etiam possumus inde iustum pretium petere sive salarium accipere.Nam dixit Beatus Augustinus: "Licet advocato vendere iustam advocationem et iurisconsulto vendere iustum consilium." Et si forte amicus vel vicinus vel aliquis potens vellet ut ei collusionem vel maliciam iudicemus vel in mala causa eum adiuvemus veldefendamus, viriliter ei resistere eumque a malo proposito revocare pro posse debemus et rendere illi secundum Apostoli dictum, qui dixit,in Epistula secunda ad Corinthios: "Non enim possumus adversus veritatem, sed pro veritate." Et etiam secundum leges nostras responderedebemus, que dicunt: "Que facta pietatem et extimationem vel verecundiam nostram ledunt, et generaliter, que contra bonos mores fiunt,nec nos facere posse credendum est," et ea demum fieri posse creduntur, que commode fiunt. Et si forte ille amicus foster institerit, volensnos a bono proposito ad malum trahere, constantiam habeamus et in memoriam dictum Apostoli, qui ait in Epistula ad Romanos: "Nolivinci a malo, sed vince in bono malum." Et eciam recordemur conscilii Salomonis, qui dixit: "Noli esse humilis sapiencia tua, ne humiliatusin stulticiam seducaris." Et aperte dicamus illi amico vel clientulo nostro: "Amice, hec lex in amiciciam sciatur, ut neque rogemus res turpesneque faciamus rogatii" et: "Ab amicis honesta petamus et, amicorum causa, honesta faciamus." Peccatum enim pro amicis facere nondebemus. Nam dixit Tullius De amicitia: "Nulla est excusatio peccati, si amici causa peccaveris" et maxime in re turpi, ubi duplex estpeccatum. Ait enim Seneca: "In turpi re peccare, bis est delinquere." Nec eciam debemus illos deffendere in pecato, ne nobis crimen paremus. Ait enim Seneca: "Et nocentem qui defendit, crimen sibi parat." Etiterum: "Socius fit culpe, qui nocentem iuvat." Innoxie enim alios deffendere debemus, ut proprie deffensores dicamur. Ait enimCassiodorus: "Ille proprie defensor est dicendus qui defendit innoxie." "Amici enim vicia si feras, facis tua," ut Tulius dixit. Nec dicat aliquis quod sapientia nostra sit sapientia mundana, que est stulticia apud Deum. Illa enim scientia, que maliciose et a maliciosoexercetur est scientia huius mundi et abusive dicitur scientia. Illa vero scientia, que est sapore virtutum condita, est vera sapientia ad cuiusstudium summa ope niti debemus, quia sine illa nemo beate vivere potest. Nec dicat aliquis: "Non bene possem lucrari nisi maliciamexercerem in causis." Nam certo certius est quod in duplum lucrabitur, si cadat in famam bonitatis et legalitatis, videlicet quod bonus etlegalis sit in consiliis et in processu causarum et in iudicando, quam ille maliciosus, et merito. Ait enim Iesus Syrac: "Curam habe de bononomine: hoc enim magis permanebit, quam mille thesauri magni, et preciosi." Et Salomon ait: "Super argentum et aurum bona est." EtSeneca dixit: "Cui omnes benedicunt, possidet populi bona." Ille vero malitiosus negligit famam et ideo crudelis est iudicandus. Nam, ut dixit Augustinus: "Qui negligit famam, crudelis est." Et si fortealiquando plus lucretur, cum mala fama et dampno suo hoc facit. Nam scriptum est: "Lucrum cum mala fama dampnum est appellandum."Unde quidam philosophus dixit: "Perdidise malle, quam turpiter accepisse." Et hec vidi meis temporibus, qui in hac professione e plus viginti quatuor annis exertitatus sum; omnes enim habentes famam iusticie etbonitatis vidi habundare omnibus bonis, maliciosos autem, habentes famam iniusticie atque malignitatis, omnes vidi destructos cum omnisua substantia et omnibus suis bonis, et merito. Scriptum est enim: "Substantie iniustorum sicut fluvius siccabuntur," quia: "Qui malecongregat, cito dispergit." Iustum iudicium est ut, que de malo perveniunt ad malum perveniant, nec accedat ad bonum, quod non proceditex bono. Summo igitur ope curemus ut nostra nomina sint consequencia rebus et vere sapientes sumus, veramque sapientiam taliter possideamus ut,omnia cum timore Domini facientes, per hanc scalam, duodecim gradus habentem, qui omnes gradus procedunt a timore Domini, valeamusscandere ad regnum Dei, ad quod ille nos conducat, qui sine fine vivit et regnat. Amen. Amen.
Medieval Latin | The Latin Library | The Classics Homepage |