Orate Deum, fratres, ut, ministerio sue sanctitatis, per me, servum suum inutilem atque indignum, ministret vobis hodie aliquidutilitatis.
Fratres mei, more solito hic congregati, propositum nostre congregationis inspiciamus, circa illud aliqua utilia pertractantes.Propositum certe nostre congregationis triplicem habet causam. Quarum prima est illuminatio; nam consuevimus hic congregari adcollationem faciendam, ut oleum ematur de quo sacer iste locus illuminetur. Secunda causa est spiritualis reffectio, quam hic a fratribuscum devotione suscipere consuevimus. Tercia est corporalis reffectio, quam hic cum caritate debemus sumere. De quibus singulariterdespiciamus.
Circa illuminationem scire oportet quod, qui aliis lumen volunt prebere, in se lumen debent habere. Nam, sine lumine, homo quasicecus dicitur et "si cecus ceco ducatum prestet, ambo in foveam cadunt," ut in Evangelio Veritas ipsa testatur. Ut ergo verum lumenhabeamus aliisque possimus conferre, sciendum est quod, sicut in lumine nostro corporali consueto quatuor intervenire debent,videlicet: ignis et oleum atque aliquod corpus purum, in quo oleum infundatur et accendi possit, et ipsa accensio, ita et in lumine verospirituali predicta quatuor intervenire debent.
Ignem namque habere debemus, hoc est Deum in cordibus nostris portare eiusque memoriam habere atque illius amore calefieri. Etquod Deus ignis sit bene testatur Beatus Paulus, in Epistula ad Hebreos, dicens: "Et enim Deus noster ignis est consumens." Consumitenim omnia nostra peccata. Hic enim est ignis, qui Apostolos inflamavit adque illuminavit in pascha Pentecostes. Hic etiam est ignis,qui apparuit Moysi in rubro. Hec est columna ignis, que eduxit populum Israeliticum per desertum. Hic insuper est ignis habenscarbones desolatorios, qui dissolvunt corda nostra ad benefaciendum, de quibus dicit Propheta: "Sagitte potentis acute, cum carbonibusdesolatoriis." Hii sunt carbones, quos debemus inicere super capita inimicorum nostrorum, ut ait Beatus Paulus, in Epistula adRomanos: "Si esurierit inimicus tuus, ciba ilium: si sicierit, potum da illi. Hoc enim faciens, carbones ignis congeris super capud eius."
Oleum vero habere debemus, hoc est nitorem bonorum operum et operum caritatis. Hoc est oleum de quo dicitur in Evangelio dedecem virginibus, quarum quinque erant prudentes, quinque fatue. Prudentes vero ornaverunt lampades suas oleo et intraverunt cumsponso ad nuptias. Fatue vero non sumpserunt oleum secum et ideo excluse sunt a nuptiis dictumque est illis: "Amen dico vobis,nescio vos."
Hoc oleum debet esse purum nullique putredini admixtum, ut ex eo purum lumen et verum valeat elici. Nam, cum facimus operacaritatis, non debemus hoc facere cum vanagloria admixta. Unde dictum est in Evangelio: "Cum facis helemosinam, noli tuba canere,sed secreto, ut nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua: et pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi." Non enim obliviscetur Deusde operibus caritatis, sed in die iudicii dicet: "Esurivi, et dedistis mihi manducare: nudus fui, et copuistis me: hospes fui, et collegistisme: sitivi, et dedistis mihi bibere, infirmus et in carcere fui, et visitastis me." "Venite et percipite regnum," etc.
Nec eciam debemus facere huiusmodi opera invite vel per impressionem, sed hylariter. Nam, ut ait Augustinus: "Qui dat pauperi nonut reficiat viscera indigentis, sed ut removeat tedium impetrantis, et rem perdit et meritum." Et certe opera caritatis meritocomparantur oleo, quia, sicut oleum cuicumque liquori supereminet appositum semper, sive super ponatur, sive infra ponatur ita etcaritas eius opera omnibus virtutibus supereminent. Unde dicit Beatus Paulus, in Epistula prima ad Corinthios: "Nunc autem manentfides, spes et caritas, tria hec: maior autem hiis caritas est."
Et sicut nostro oleo materiali tripliciter fungimus, videlicet: ad illuminationem et ad condienda alia cibaria et ad unctionem, ita et deisto oleo spirituali, id caritatis, debemus tripliciter fungi, scilicet ad illuminarocum, quia per illud pervenimus ad verum lumen, utdixi; et ad condiendas alias virtutes, quia sine hac caritate alie virtutes nichil sunt, ut Paulus in predicta Epistula dixit et ad unctionem,diligendo iusticiam et odio habendo iniquitatem, ad exemplum Christi, de quo dixit Propheta: "Dilexisti iustitiam, et odisti iniquitatem:propterea unxit te Deus, tuus oleo leticie, pre consortibus tuis." Et Iesus Sirac dixit: "Fili, agonizare pro anima tua, et usque ad mortemcerta pro iusticia, et Dominus expugnabit pro te omnes inimicos tuos." Si autem predicta opera caritatis non fierent pura intencione, sedex vanagloria vel aliter, hoc oleum non esset purum, sed faciens hoc accepisset mercedem suam, et diceretur oleum peccatoris, de quodicit Propheta: "Oleum peccatoris non impinguet caput meum."
Tercium autem intervenire debet, hoc est corpus aliquod purum, quod accendatur, id corpora nostra debent esse pura ut in hiis oleumpredictum bene infundatur et accendi possint. Ea namque purificare debemus et omnem putredinem peccatorum a nobis removere peropera penitentie, que sunt septem, videlicet: sollicitudo, defensio, indignatio, timor, desiderium, emulatio, pena. De quibus omnibusmentionem facit Paulus, in Epistula secunda ad Corinthios, circa medium, ubi: "Que enim secundum Deum est tristicia, penitenciam,"etc.
Sollicitudinem enim habere debemus emendandi quod deliquimus.
Defensionem vero debemus facere vel habere, quia nos debemus defendere a precedentibus delictis ab seu.
Indignationem vero debemus habere, id indignare contra nosmet ipsos, si forte caderemus in predicta delicta vel alia peccata.
Timorem vero semper debemus habere ne forte incidamus et revertamur ad priora, quia "Beatus homo, qui semper erit pavidus.""Inicium enim sapientie est timor Domini," ut Propheta dixit et eciam quidam philosophus dixit: "Qui timet Deum, omnia timenteum; qui vero non timet Deum, omnia timet." Et alius dixit: "Timor Domini sit negotiatio tua, et veniet tibi lucrum sine labore."
Desiderium vero debemus habere semper provehi in melius.
Emulationem vero habere debemus, scilicet sanctorum, quia illos semper debemus imitari.
Penam vero debemus substinere, hoc est corpora nostra affligere vigiliis et ieiuniis et aliis operibus bonis. Etiam et si, per predicta operapenitencie, corpora nostra ita fuerint debi depurata, bene potent in hiis oleum infundi, eaque ad Dei amorem bene poterunt accendi.
Quartum etiam ad illuminationem veram est necessarium, ut dixi, videlicet ipsa accensio. Ait enim Lucas in Evangelio: "Ignem veroveni mittere in terram, et quid volo nisi ut accendatur?" Certe accendi debet ignis amoris Christi in corporibus nostris perexagitacionem ipsorum corporum circa opera caritatis, ad modum facis, que semper quanto magis exagitatur, tanto magis accenditur etin maiorem flamma erigitur Ysaia propheta testante, qui ait: "Cum effuderis animam tuam esurienti, et animam afflictam repleveris,orietur in tenebris lux tua, et tenebre tue erunt sicut meridies. Et requiem tibi dabit Dominus Deus semper, et in splendoribus animamtuam salvabit, et ossa tua liberabit, et eris quasi ortus irriguus, et sicut fons vivus, cuius non deficuit aque." Et iterum idem ait: "Frangepanem tuum esurienti, et si videris nudum, operi eum et, egenos vagosque induc in domum tuam: et carnem tuam non despexeris. Ettunc erumpet quasi mane lumen tuum, et sanitas tua citius orietur." Et etiam Tobias dixit: "De tua substantia fac helemosinam, et noliavertere faciem tuam anullo paupere: ita enim fiet, ut nec a te avertatur facies Domini," que facies vera lux est, ut Beatus Iohannesdixit: "Erat lux vera, que illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum." Et iterum idem Tobias dixit: "Quando potueris,misericors esto. Si multum tibi fuerit, habundanter tribue: si exiguum fuerit, exiguum impartiri stude. Premium enim tibi bonumthesaurizas in die necessitatis; quoniam helemosina ab omni peccato et morte liberat, et non patitur animam ire in tenebris." Et ita, ortoet accensso lumine in nobis, poterit dici esse Propheta: "De vobis lux occulorum orta est iusto, et recto corde leticia." Servire enim Deovera leticia est. Unde eciam Salomon dixit: "Lux oculorum letificat animam: et fama bona inpinguat ossa." Et eciam dici poterit cumBeato Paulo: "Eratis aliquando tenebre, nunc autem lux in Domino. Ut ergo filii lucis ambulate: fructus autem lucis est in omnibonitate, et iusticia, et veritate."
Ambulare itaque debemus ita ut lumen duret nec extinguatur, quod facere possumus duobus modis, videlicet: perseverantia, et si earemoverimus a nobis, que consueverunt lumini obesse illud que extinguere; que in meo iudicio, sunt sex, videlicet: impuritas luminis,remotio luminis vel a lumine, ventus sive aura, obstaculum lumini appositum, occulatio luminis, et luminis singularitas.
De impuritate luminis satis dixi vobis.
Si autem remoti estis a lumine vel lumen a vobis nimis est remotum, ita ut non clare videatis, servate dictum Prophete, qui ait:"Accedite ad Deum, et illuminamini: et facies vestre non confundentur." Quod facere debemus per penitenciam eiusque opera,auferendo a nobis peccata et vicia.
Ventum autem et auram, que consueverunt lumen extinguere, a nobis removere debemus. Hoc est superbiam, que vento conparatur;dixit enim Marcialis: "Etheream pacem ventosa superbia tollit" quare penitus est removenda. "Odibilis est coram Deo et hominibussuperbia: et execrabilis omnis iniquitas," ut Iesus Sirac dixit, qui eciam ait: "Obiurgatio et iniurie annullabunt substantiam: et domusque nimis locuplex est, annullabitur superbia." Et Iob dixit: "Si ascenderit usque ad celos superbia, et capud eius nubes tetigerit: quasisterquilinium in fine perdetur." Et Salomon dixit: "Ubi fuerit superbia, ibi et contumelia: ubi autem humilitas, ibi et sapientia," simulcum gloria. Obstaculum vero lumini oppositum est auferendum, quia, si cordia nostra fuerint a peccatis et viciis obsessa, debemus illaper penitentiam auferre atque penitus removere.
Lumen enim talis nostre nature est, quod ubique diffunditur, nisi obstaculum ei opponatur. Nam sicut hostio clauso domus esttenebrosa, eoque aperto, statim, fugatis tenebris, lumen subintrat, ita Deus, qui est ad ostium cordis nostri et pulsat, ut ipsemet testatur,dicens: "Ego sto ad ostium, et pulso." Et, si obstaculum peccatorum aufferatur, statim lumen Christi subintrat totumque cor ad Deiamorem illuminat. Occultatio vero luminis removeri debet, quia, ut ipse Dominus ait: "Nemo accendit lucernam, et ponit eam submodio, sed super candelabrum, ut luceat omnibus, qui in domo sunt." Non enim debemus abscondere lumen scientie nostre, sedomnibus, tam in dictis quam in factis, ad utilitatem conferre compter atque tribuem. Nam ut ait Tullius: Fructus ingenii atque virtutisomnisque prestancie tunc maximus capitur cum in proximum quemque confertur." Peccatum enim est ei utilia occultare. Undescriptum est: "Invidia livet, qui recitanda silet; crimine se fedat, qui quod sapit utile celat." Et etiam dictum est: "In mundo duo sunt,que nil abscondita prosunt: fossus humi census et, clausus sub pectore sensus." Singularitas denique luminis aufferenda est, quia cumscientia nostra debet omnibus lucere atque conferi. Singulariter quandoque confertur tantummodo uni parti accipiendo pars potentum,vel amicorum, et eciam pro peccunia, vel odio, vel timore, aliter iudicatur vel fit quam ratio postulat, quod est peccatum mortale, utteges et omnia iura pro clamant. Hiis itaque sex impedimentis a lumine sublatis, verum lumen, dante Domino, poterimus haberealiisque conferre atque tribuere.
Nunc accedamus ad secundam causam proposita nostre congregationis, scilicet ad tractandum de reffectione spirituali, quam hic afratribus cum devocione recipere consuevimus. Circa quam sciendum est quod, sicut in refectione corporali habere debemus panem etaquam et alia cibaria et vinum, ita et in refectione spirituali predicta debemus habere.
Panem habere debemus, scilicet vite et intellectus, de quo legitur in libro vite Sapientie: "Cibabis illos pane vite et intellectus, et aquasapie salutaris potabit eos." Panis vite est panis lacrimarum et compunctio peccatorum. De quo pane dicit Propheta: "Cibabis nos panelacrimarum: et potum dedisti nobis lacrimis in mensura?" Per hunc panem pervenibimus ad panem vivum, hoc est ad Christum, quiait: "Ego sum panis vivus, qui de celo descendi." Hunc panem manducant angeli et manducare debet homo, Propheta testante: "Panemangelorum manducavit homo: et cibaria dedisti eis in habundantia." Hunc panem qui obliviscuntur manducare arescunt, ut ait de sePropheta: "Percussus sum ut ferum et aruit cor meum: quia oblitus sum comedere panem meum." Hunc ergo panem cum affectionedie noctuque magna debemus a Domino postulare, ut ipse docuit in oratione sua, dicens: "Panem nostrum cotidianum da nobis hodie."Aquam debemus habere sapientie, ut dixi, et doctrine celestis, quam aquam promisit Dominus samaritane, dicens: "Dabo tibi aquam,salientem in vitam eternam."
Vinum vero habere debemus pro compunctionis peccatis nostris. De quo vino dicit Propheta: "Potasti nos vino compunctionis." Perhoc vinum pervenitur ad merum vinum, hoc est ad celeste misterium, quod est mixtum Novo et Veteri Testamento. De hoc vinomero plenus est calix in manu Domini, ut dicit Propheta: "Hunc humiliat, hunc exaltat: quia calix in manu Domini vini meri plenusmixto."
Alia vero cibaria ad plenam refectionem habere debemus, scilicet omnia verba Dei et de Deo loquentia. Nam, ut ipse ait: "Non in solopane vivit homo, sed de omni verbo, quod procedit ex ore Dei." Cibi enim nostri debet esse facere et adimplere verba et voluntatemeius, qui misit nos, ut ipsemet de se dicit; ait enim: "Meus est cibus, ut faciam voluntatem eius, qui misit me."
Nunc accedamus ad terciam causam propositi nostre congregationis, hoc est ad reffectionem corporalem, quam cum caritate hicconsuevimus percipere. Circa quem, modum certum debemus servare ante reffectionem et in reffectione et post reffectionem.
Ante refectionem debemus observare septem, que hiis versibus continetur: "Sit timor in dapibus, benedictio, lectio, tempus, sermobrevis, vultus ylaris pars detur egenis."
Timorem certe habere debemus, cum dapes nobis apponuntur, ne forte nimis comedamus vel in aliquo Deum offendamus, iuxta illud:"Beatus homo, qui semper erit pavidus." Si ei Adam timuisset de Paradiso iectus non fuisset.
Benedictio intervenire debet, iuxta illud: "Benedixit, et fregit."
Lectio et tempus intervenire debent, quia debemus, si religiosi sumus, facere legi ante nostram presentiam, et sacram oram terciamexpectare, antequam ineamus convivia: ut de hiis duobus legitur in Decretis XLIIII-dic "Non liceat."
Sermo vero brevis debet adesse, juxta illud "in multiloquio non deesse peccatum," et etiam secundum Catonem, qui ait: "Loquerepauca in convivio."
Vultum vero ylarem debemus habere secundum Beatum Paulum dicentem: "Ylarem datorem diligit Deus," et iterum: "Qui misereturin ylaritate." Et etiam iuxta dictum Iesus Sirac, qui ait: "In omni dato ylarem fac vultum."
Pars quoque detur egenis, iuxta verbum Domini dicentis qui ait: "Date helemosinam, et omnia dabuntur vobis," et iuxta verbum applidicentis: "Date helemosinam: et omnia munda erunt vobis," et eciam secundum verbum sapientis, qui ait: "Quisquis es in mensa,primum de paupere pensa; nam dum pascis eum, pascis, amice, Deum; pauperis in specie nam latet ipse Deus."
In ipsa autem refectione quatuor debent abesse, multa vero adesse. Quatuor vero debent abesse, que continentur hoc versu: "Absintdelicie, detractio, crapula, murmur."
Delicie debent abesse. Non enim desiderare delicias vel delicata cibaria debemus licet illis quandoque uti possimus, si absque desideriosumantur. Nam eciam viles cibi apperenter, accepti, impediunt profectum abstinentie, ut legitur in Decretis Xd-xli "Delicie."
Detractio vero debet abesse, quia non debemus detrahere cibis, nec factoribus eorum, nec alicui alii, iuxta verbum Pauli: "Neminidetrahentes."
Crapula insuper debet abesse, secundum verbum Pauli dicentis: "Non in crapula, et ebrietate."
Murmur denique debet abesse, iuxta verbum Pauli dicentis, in Epistula prima ad Corinthios: "Neque murmuraveritis, sicut quidameorum murmuraverunt, et perierunt ab exterminatore;" et secundum Salamonem dicentem: "Cavete vos a murmuratione, que nichilprodest, quoniam pensum obscurum in vacuum non ibit."
Multa vero debent adesse in reffectione: nam modum servare debemus in quantitate et qualitate et in multitudine ciborum ac varietate.In quantitate, quia non debemus nimis comedere. Ait enim Seneca De formula honeste vite "Ede citra crapulitatem, bibe citraebrietatem. Victus tibi ex facili sit: nec ad voluptatem, sed ad cibum accedas. Palatum tuum fames excitet, non sapores." "Hanc ergosanam et salubrem vite tene formam, ut tantum corpori indulgeas quantum bone valitudini satis est," ut idem in Epistulis dixit.
In qualitate vero debemus modum servare, quia non debemus curare qualia sint cibaria, sed, si videntur nobis dura vel non benecondita, famem debemus expectare, secundum Senecam, qui ait in Epistulis: "Fames reddet malum panem bonum et tenerum et ideonon est ante ante edendum quam illa imperet."
In multitudine vero ciborum et varietate debemus modum servare. Ut ait Yesus Sirac: "Noli esse avidus in omni epulatione, neceffundas te super omnem escam." In multis enim escis erit infirmitas; sic et de potu idem dixit: "Sanitas est corporis et anime sobriuspotus. Vinum multum potatum, irritationem et iram et ruinas multas facit." Et Seneca in Epistulis dixit "bone valitudini contraria essealimenta varia et nostris corporibus aliena."
Predicta denique servando, poterimus turpem paupertatem vitare, sanitatem servare et iram Dei fugere.
Paupertatem turpem fugiemus, quia, ut ait Iesus Sirac: "Qui diligit epulas, in egestate erit." Et iterum idem dixit: "Pessima est paupertas,que a gula procedit," et iterum: "Qui amat vinum et pinguia, non ditabitur," et rursus: "Operarius ebriosus non locuplectabitur: et quisspernit modica, paulatim decidet."
Iram vero Dei poterimus sic fugere, quia irascitur Deus pro huic gulositatibus, ut Propheta dixit: "Manducaverunt, et saturati suntnimis. Et adhuc esce eorum erant in ore ipsorum, et ira Dei ascendit super eos."
Sanitatem vero sic poterimus conservare, quia, ut ait Iesus Sirac: "Propter crapulam multi obierunt: qui autem abstinens est, ad adicietsibi vitam," et habebit censum salutis corporis, qui est super omnem censum. Nam, ut idem ait: "Non est census super censum salutiscorporis: nec est oblectatio super cordis gaudium." Vitare itaque debemus comessationes, crapula, ebrietates nimias et maximas etfrequentes comestiones ac delicatas. Hec namque gravant stomachum, turbant sensum, opprimunt intellectum, ventrem commovent,guttas inducunt, et per anum et os fetidum flatum et horribilem sonum emittunt, oculos lacrimosos faciunt, catarum inducunt, nareset os et aures faciunt fetore atque putredine habundare. Et per hoc insuper acquiritur peccatum, luxurie, Deus offenditur. Hec, denique,substantias minuunt, honores tollunt, corpus simul cum anima post multas infirmitates ad inferna perducunt.
Post refectionem, denique, modum servemus, qui in hoc versu continetur: "Sumptoque cibo, reddatur gratia Christo," ut in Decretis inpredicta di xliiii c "Non liceat."
Predicta servantes cum devocione, dante Domino, poterimus refici ad mensam Christi, in regno Dei, ad quod ille nos conducat, qui sinefine vivit et regnat in secula seculorum. Amen.
Medieval Latin | The Latin Library | The Classics Homepage |