Historia de Virgine Quadam Antiochena

Iacobus de Voragine (A.D. 1230-1298)



Virgo quaedam fuit Antiochiae, cuius historiam Ambrosius in secundo libro De Virginibus recitat in haec verba: Antiochiae nuper virgo quaedam fuit, fugitans publici visus ostentationem. Sed quo magis vitabat oculos, incendebat affectus eo amplius impudicos. Pulchritudo enim audita nec visa plus desideratur duobus stimulis cupiditatum amoris et cognitionis, dum et nihil occurrit, quod minus placeat, et plus putatur esse, quod placeat; quod non index oculus explorat, sed animus amator exoptat.

Itaque sancta virgo, ne diutius aleretur potiendae spes cupiditatis, integritatem pudoris professa, sic restrinxit improborum facies, ut iam non amaretur, sed proderetur. Ecce persecutio.

Puella fugere nescia, aetate pavida. Ne incideret in insidiatores pudoris, animam ad virtutem paravit, tam religiosa, ut mortem non timeret, tam pudica, ut mortem exspectaret.

Venit enim coronae dies. Maxima omnium exspectatio. Producitur puella duplex professa certamen: castitatis et religionis. Sed ubi viderunt constantiam professionis, metum pudoris, paratam ad cruciatus, erubescentem ad aspectus, excogitare coeperunt, quemadmodum spe castitatis religionem tollerent, ut, cum id abstulissent, quod erat amplius, etiam id eriperent, quod derelinquerent. Aut sacrificare virginem aut lupanari prostitui iubetur. Quomodo colunt deos suos, qui sic vindicant, aut quemadmodum ipsi vivunt, qui ita iudicant?

Haec puella, non quod de religione ambigeret, sed quod de pudore trepidaret, ipsa secum inquit: "Quid agimus hodie?

Aut martyr aut virgo, altera nobis invidetur corona. Sed nec virginis nomen agnoscitur, ubi virginitatis auctor negatur. Nam quemadmodum virgo, si meretricium colas, quemadmodum virgo, si adulterium deligas, quemadmodum virgo, si amorem petas? Tolerabilius est mentem virginem, quam carnem habere. Utrumque bonum, si liceat, et si non liceat, saltem non homini castae, sed Deo simus. Et Raab meretrix fuit, sed postquam Domino credidit, salutem invenit. Et Iudith se, ut adultero placeret, ornavit. Quae tamen quia hoc religione, non amore faciebat, nemo eam adulteram iudicabat. Bene successit exemplum. Nam si illa, quae se commisit religioni, et pudorem servavit et patriam, fortassis et nos servando religionem servabimus etiam castitatem. Quodsi Iudith pudicitiam religioni praeferre voluisset, perdita prima etiam pudicitiam perdidisset."

Itaque talibus informata exemplis silenter animo tenens verba Domini, quibus ait: "Quicumque perdiderit animam suam propter me, inveniet eam." Flevit et tacuit, ne eam vel loquentem adulter audiret, nec pudoris elegit iniuriam, sed Christi recusavit.

Aestimate, utrum adulterare potuerit corpore, quae nec voce adulteravit. Iamdudum verecundabatur oratio mea et quasi adire gestorum seriem criminosam atque explanare formidat.

Claudite aures, virgines Dei: Ducitur puella Dei ad lupanar. Sed aperite aures, virgines Dei: Virgo prostitui potest, adulterari non potest. Ubicumque Dei virgo est, templum Dei est.

Nec lupanaria infamant castitatem, sed castitas etiam loci abolet infamiam. Ingens petulantium concursus fit ad fornicem. Discite martyris miracula, sanctae virgines, dediscite locorum vocabula: Clauditur intus columba, strepunt accipitres foris. Certant singuli, quis praedam primus invadat. At illa manibus ad caelum levatis quasi ad domum orationis venisset, non ad libidinis deversorium: "Christe", inquit, "domuisti virgini feros leones, potes domare etiam hominum feras mentes. Chaldeis roravit ignis, Iudaeis sese unda suspendit misericordia tua, non natura sua. Susanna ad supplicium genua flexit et de adulteris triumphavit. Aruit dextra, quae templi tui dona violabat. Nunc templum ipsum attrectatur tuum. Ne patiaris incestum sacrilegii, qui non passus es furtum. Benedicatur et nomen tuum, ut, quae ad adulterium virgo veni, virgo discedam."

Vix compleverat orationem et ecce miles specie terribilis irrupit. Quemadmodum virgo tremuit, cui populus tremens cessit. Sed illa non immemor lectionis: "Et Daniel", inquit, "supplicium Susannae spectaturus advenerat, et, quam populus damnaverat, unus absolvit. Potest et in hoc lupi habitu ovis latere. Habet et Christus milites suos, qui etiam legiones habet. Aut fortasse percussor intravit. Ne verearis, anima: Et tales solent martyres facere."

O virgo, fides tua te salvam fecit. Cui miles: "Quaeso, ne paveas, soror: Huc veni salvare animam, non perdere. Serva me, ut ipsa serveris. Quasi adulter ingressus. Si vis, martyr egrediar. Vestimenta mutemus. Conveniunt mea tibi et tua mihi, sed utraque Christo. Tua vestis me verum militem faciet et mea te virginem. Bene tu vestieris, ego melius exuar, ut me persecutor agnoscat. Sume habitum, qui abscondat feminam. Trade, qui consecret martyrem. Indue chlamydem, quae occultet membra virginis et servet pudorem. Sume pileum, qui tegat crines, abscondat ora: Solent erubescere, qui lupanar intraverunt. Sane cum egressa fueris, ne respicias retro: Memor uxoris Loth, quae naturam suam, quia impudicos licet castis oculis adspexit, amisit. Nec verearis, ne quid pereat sacrificio. Ego pro te hostiam Deo meo reddam. Tu pro me milites Christo habens bonam militiam castitatis, quae stipendiis militat sempiternis, loricam iustitiae, quae spirituali munimine corpus induat, scutum fidei, quo vulnu repellas, galeam salutis. Ibi enim est praesidium nostrae salutis, ubi est Christus. Quoniam mulieris caput est vir, virginum Christus." Et inter haec verba chlamydem exuit, suspectus tamen adhuc habitus et persecutoris et adulteri. Virgo cervicem, chlamydem coepit miles offerre. Quae pompa illa! Quae gratia, cum in lupanari de martyrio certarent! Addantur personae miles et virgo. Hae dissimiles inter se natura, sed Dei miseratione consimiles, ut compleatur oraculum: Tunc lupi et agni simul pascentur." Ecce agna et lupus non solum simul pascuntur, sed etiam immolantur.

Quid plura? Mutato habitu evolat puella de laqueo, iam non suis alis. Utpote quae spiritualibus ferebatur et, quod nulla umquam viderunt saecula, egreditur de lupanari virgo Christi.

At illi, qui videbant oculis et non videbant corde, ceu raptores ad agnam lupi fremuere ad praedam. Unus, qui erat immodestior, introivit, sed ubi hausit oculis rei textum: "Quid hoc", inquit, "est! Puella ingressa est, vir videtur.Ecce non fabulosum illud cerva pro virgine, sed quod verum est, miles ex virgine. At etiam audieram et non credideram, quod aquas Christus in vina convertit, iam mutare coepit sexum. Recedamus hinc, dum adhuc, quod fuimus, sumus. Numquid et ipse mutatus sum, qui aliud cerno, quam credo. Ad lupanar veni. Cerno vadimonium. Et tamen, dum mutatur, egrediar. Pudicus exibo, qui adulter intravi."

Iudicio rei, quia debebatur tanto corona victori, damnatus est pro virgine, qui pro virgine comprehensus est. Ita de lupanari non solum virgines, sed etiam martyres exierunt. [...]



Christian Latin The Latin Library The Classics Homepage