Vincentius quasi "vitium incendens" vel "vincens incendia" vel "victoriam
tenens". Ipse enim incendit, id est, consumpsit vitia per carnis
mortificationem; vicit incendia suppliciorum per constantem poenarum
perpessionem; victoriam tenuit mundi per ipsius despectionem. Vicit enim
tria, quae erant in mundo, scilicet falsos errores, immundos amores,
mundanos timores, quos vicit per sapientiam, munditiam et constantiam. De
quibus dicit Augustinus: "Ut cum omnibus erroribus, amoribus et timoribus
vincatur hic mundus, sanctorum martyria docent et docuerunt.'
Vincentius, nobilis genere, sed fide ac religione nobilior, beati Valerii
episcopi diaconus fuit. Cui episcopus, quia expeditioris erat linguae,
vices suas commiserat et ipse orationi et contemplationi vacabat.
Iussu igitur Daciani praesidis Valentiam trahuntur et diro carceri
mancipantur. Cumque eos fame paene defecisse cerneret, eos suo adspectui
iussit adstare, quos cumque sanos cerneret et gaudentes, iratus in hanc
vocem prorupit: "Quid dicis tu, Valeri, qui sub nomine religionis contra
decreta principum facis?" Cum autem beatus Valerius lenius responderet,
dixit ei Vincentius: "Noli, pater venerabilis, quasi mente timida
submurmurare, sed libera voce exclama. Si ergo iubes, pater sancte,
responsis iudicem aggrediar." Cui ille: "Iamdudum tibi, fili carissime,
loquendi curam commiseram et nunc pro fide, qua adstamus, responsa
committo." Tunc Vincentius conversus ad Dacianum: "Hactenus", inquit, "a te
sermo de neganda fide peroravit, sed nefariam apud Christianos prudentiam
esse, cognosce, Deitatis cultum abnegando blasphemare."
Tunc iratus Dacianus episcopum in exsilium mitti praecepit, Vincentium
vero, tamquam contumacem et praesumptuosum iuvenem, ut eius exemplo alii
terreantur, in equuleum distentum membris omnibus iussit dissipari. Cumque
corpore totus dissiparetur, ait Dacianus: "Dic mihi, Vincenti, ubi nunc
tuum miserrimum corpus conspicis!" At ille subridens ait: "Hoc est, quod
semper optavi." Tunc iratus praeses coepit ei omnia genera tormentorum
minari, nisi ei assensum praeberet. Cui Vincentius: "O felicem me, quo mihi
irasci te gravius putas, eo melius incipis misereri. Insurge ergo, miser,
et toto malignitatis spiritu debacchare: Videbis me Dei virtute plus posse,
dum torquor, quam possis ipse, qui torques." Ad hoc praeses coepit clamare
et carnifices virgis et fustibus verberare. Et ait Vincentius: "Quid dicis,
Daciane! Tu ipse me vindicas de tortoribus meis." Tunc praeses amens factus
dixit carnificibus: "Miserrimi, nihil facitis. Cur deficiunt manus
vestrae? Adulteros et parricidas vincere potuistis, ut nihil inter illata
supplicia celare possent, et nunc solus Vincentius vestra potuit superare
tormenta."
Tunc carnifices pectines ferreos usque ad intima costarum fixerunt, ita ut
de toto eius corpore sanguis efflueret et solutis costarum compaginibus
viscera interna paterent. Et ait Dacianus: "Commiserere tui, Vincenti, ut
possis tam pulchram recuperare iuventutem et ea, quae supra sunt, lucrari
tormenta." Et ait Vincentius: "0 venenosa diaboli lingua, tormenta tua non
timeo, sed hoc solum valde metuo, quod te mihi fingis velle misereri. Nam
quo te magis iratum video, eo amplius et magis exsulto. Nolo, ut aliquid
minuas de suppliciis, ut te victum in omnibus fatearis." Tunc ex equuleo
depositus atque ad ignis craticulam raptus, moras carnificum arguendo ad
poenam alacriter properabat. Craticulam ergo sponte conscendens ibidem
assatur, exuritur et crematur membrisque omnibus uncini ferrei et ardentes
laminae infiguntur, dumque flamma respergitur, vulnera vulneribus
imprimuntur. Sal insuper in ignem spargitur, ut in corpus eius undique
vulneratum resiliens stridentibus flammis crudelius comburatur. Iamque non
ad artus, sed ad viscera tela iaciuntur iamque intima viscera de eius
corpore extra labuntur. Inter haec ille immobilis et, sursum erectis
luminibus, Dominum precabatur.
Cumque ministri haec Daciano retulissent, "Heu", ait Dacianus, "vincimini,
sed iam nunc ut in poena diutius vivat, ipsum taeterrimo carceri includite
et ibi testas acutissimas congerite, pedes eius ligno affigite, sine omni
humano solacio, extensum sic super testas relinquite et, cum defecerit,
nuntiate."
Favent quantocius ministri crudeles domino crudeliori, sed ecce rex, pro
quo miles patitur, poenam commutavit in gloriam: Nam tenebrae carceris ab
immensa luce expelluntur, testarum asperitas in omnium florum suavitatem
mutatur, compedes dissolvuntur et angelorum solacio venerando perfruitur.
Cumque super flores cum angelis psallens incederet, modulatio dulcis et
mira suavitas florum procul diffunditur. Perterriti custodes cum per rimas
carceris, quod intus, vidissent, ad fidem conversi sunt.
Haec audiens Dacianus amens factus ait: "Et quid ei amplius faciemus! Ecce
enim victi sumus. Transferatur ad lectulum et stramentis mollioribus
reponatur, ne plus eum gloriosum faciamus, si forte in tormentis defecerit,
sed postquam recreatur, novis iterum suppliciis puniatur."
Cum igitur ad stratum molliorem deportatus esset et ibidem paululum
quievisset, statim spiritum tradidit circa annos Domini CCLXXXVII sub
Diocletiano et Maximiano.
Quo audito Dacianus vehementer expavit et se sic victum dolens ait: "Etsi
non potui eum superare viventem, puniam vel defunctum et sic satiabor de
poena et sic poterit mihi provenire victoria."
Iussu ergo Daciani corpus eius in campum ab avibus et bestiis devorandum
exponitur, sed statim angelorum custodia praemunitur et intactum a bestiis
conservatur. Denique corvus ingluviei deditus alias aves se maiores impetu
alarum abegit et lupum accurrentem morsibus et clamoribus effugavit, qui
renexo capite in aspectu corporis sacri fixus cernitur, utpote qui ibidem
angelorum custodiam mirabatur.
Quod audiens Dacianus ait: "Puto, quod neque defunctum potero superare."
Iubet ergo corpori eius ingentem molam alligari et in pelago proici, ut,
quod in terra a bestiis consumi non potuit, saltem in pelago a marinis
belvis devoretur. Nautae ergo corpus eius in pelagus deferentes submergunt,
sed velocius ipsis nautis, litora corpus petit. Quod a quadam matrona et
quibusdam aliis ipso revelante invenitur et ab iis hononfice sepelitur.
De hoc martyre sic dicit Augustinus: "Beatus Vincentius vicit in verbis,
vicit in poenis, vicit in confessione, vicit in tribulatione, vicit
exustus, vicit submersus, vicit ortus, vicit mortuus." Idem: "Torquetur
Vincentius, ut exerceatur, bagellatur, ut erudiatur, tunditur, ut
subsolidetur, exuritur, ut repurgetur. "Ambrosius in Praefatione quoque de
ipso sic ait: "Torquetur Vincentius, tunditur, nagellatur et exuritur, sed
invictus pro sancto nomine animus non concutitur, plus ardens igne zeli
quam ferri, plus nectitur timore Dei quam saeculi, plus voluit placere Deo
quam foro, plus dilexit mori mundo quam Domino.
Item Augustinus: "Ante oculos nostros mirandum spectaculum constitutum est:
iudex iniquus, tortor cruentus, martyr invictus, crudelitatis pietatisque
certamen." Prudentius quoque, qui claruit tempore Theodosii senioris, qui
coepit anno Domini CCCLXXXVII, ipsum Daciano respondisse ait: "Tormenta, carceres,
ungulae, stridensque flammis lamina atque ipsa poenarum ultima mors
Christianis ludus est." Tunc Dacianus: "Vinctum, retortum bracchiis sursum
ac deorsum extendite, donec compago ossium divulsa membratim crepet, ut per
lacunas vulnerum iecur detectum palpitet." Ridebat hic miles Dei manus
cruentas increpans, quod fixa non profundius intraret artus ungula. Cum
esset in carcere, angelus dixit ad eum: "Exsurge, martyr inclite, exsurge
securus et almis coetibus noster sodalis addere: O miles invictissime
fortissimorum fortior, iam te ipsa saeva et aspera tormenta victorem
tremunt." Exclamat Prudentius: "Tu solus insignite, solus bravii duplicis
palmam tulisti, tu duas simul paravisti laureas.
Christian Latin | The Latin Library | The Classics Homepage |