Paulus primus eremita, ut testatur Hieronymus, qui eius vitam conscripsit,
fervente Decii persecutione, eremum vastissimum adiit ibique in quadam
spelunca LX annis hominibus incognitus permansit. Iste autem Decius dicitur
fuisse Gallienus, qui fuit binomius, qui coepit anno Domini CCLVI.
Videns enim sanctus Paulus Christianis tot tormentorum genera irrogari in
eremum aufugit.
Eo siquidem tempore duo iuvenes Christiani comprehenduntur, quorum unus
toto corpore melle perungitur et sub ardore solis aculeis muscarum et
crabronum et vesparum lacerandus exponitur. Alter vero mollissimo lecto
imponitur et in loco amoenissimo collocatur, ubi aeris erat temperies,
rivorum sonitus, cantus avium et florum olfactus. Funibus tamen floreis
coloribus obtectis sic iuvenis cingitur, ut manibus vel pedibus se iuvare
non posset.
Adest quaedam iuvencula corpore pulcherrima et impudica ac impudice tractat
iuvenem Dei amore repletum. Cum autem ille in carne motus contrarios
rationi sensisset, non habens arma, quibus ab hoste se eruat, linguam
propriam dentibus suis incidit et in faciem impudicae exspuit et sic
tentationem dolor fugavit et trophaeum laude dignum promeruit.
Horum et aliorum poenis sanctus Paulus territus eremum petiit.
Eo tempore cum Antonius primum se inter monachos eremicolam cogitaret, in
somniis alium se multo meliorem eremum colere edocetur. Qui dum eum per
silvas inquireret, obvium habuit hippocentaurum, hominem equo mixtum, qui
ei viam dextram demonstravit. Postmodum obvium habuit animal, ferens
fructus palmarum, supra imagine hominis insignitum, deorsum vero caprae
formam habens. Qui dum ipsum per Deum coniuraret, ut sibi diceret, quis
esset, respondit se esse Satyrum, deum silvarum secundum errorem gentilium.
Postremo obviavit ei lupus, qui eum ad cellam sancti Pauli perduxit.
Paulus autem Antonium praesentiens ostium sera clausit.
Antonius vero rogat, ut sibi aperiat, asserens se numquam inde recessurum,
sed ibi potius moriturum. Victus Paulus ei aperuit, statimque ambo in
amplexus ruunt.
Cumque hora prandii adesset, corvus duplicatam panis partem attulit. Cumque
de hoc Antonius miraretur, respondit Paulus, quod Deus sibi omni die
taliter ministrabat et praebendam propter hospitem duplicaverat. Pia lis
oritur, quis magis dignus esset panem dividere. Defert Paulus hospiti et
Antonius seniori. Tandem uterque manum apponunt et in aequas partes panem
dividunt.
Cum autem Antonius rediens iam cellae suae appropinquaret, vidit angelos
Pauli animam deferentes. Qui velociter rediens invenit corpus Pauli flexis
genubus in modum orantis erectum, ita ut ipsum vivere aestimaret. Sed cum
ipsum mortuum didicisset, ait: "O sancta anima, quod gerebas in vita, in
morte monstrasti." Cum autem non haberet, unde sepulturam faceret, ecce duo
leones advenerunt et foveam paraverunt sepultoque eo ad silvam redierunt.
Antonius autem tunicam Pauli ex palmis contextam assumpsit, qua postmodum
in solemnitatibus utebatur. Obiit autem circa annos CCLXXXVII.
Christian Latin | The Latin Library | The Classics Homepage |