HISTORIA SANCTI NICOLAI

Iacobus de Voragine (A.D. 1230-1298)



Nicolaus civis Paterae urbis ex divitibus et sanctis parentibus originem duxit. Pater eius Epiphanes, mater vero Iohanna dicta est. Quem cum primaevo iuventutis suae flore parentes genuissent, deinceps caelibem vitam duxerunt. Hic prima die, dum balnearetur, erectus stetit in pelvi. Insuper quarta et sexta feria tantum semel sugebat ubera. Factus autem iuvenis aliorum devitans lascivias ecclesiarum potius terebat limina et, quidquid ibi de sacra scriptura intellegere poterat, memoriter retinebat. Parentibus vero suis defunctis cogitare coepit, qualiter tantam divitiarum copiam non ad laudem humanam, sed ad Dei gloriam dispensaret.

Tunc quidam contermineus suus satis nobilis tres filias ob inopiam prostituere cogitur, ut sic earum commercio aleretur. Quod ubi sanctus comperit, scelus abhorruit et massam auri panno involutam in domum eius per fenestram nocte clam iecit et clam recessit. Mane autem surgens homo massam auri reperit et Deo gratiam agens primogenitae nuptias celebravit. Non multo post tempore Dei famulus simile peregit opus. Quod rursus ille reperiens etiam laudes immensas prorumpens de cetero vigilare proposuit, ut sciret, quis esset, qui suae inopiae subvenisset. Post paucos etiam dies duplicatam auri massam in dornum proiecit, ad cuius sonitum ille excitatur et Nicolaum fugientem insequitur talique voce alloquitur: "Siste gradum teque aspectui ne subtrahas meo." Sicque accurrens velocius Nicolaum hunc esse cognovit. Mox humi prostratus osculari volebat pedes eius, quod ille refutans ab eo exegit, ne eum, quamdiu viveret, publicaret.

Post hoc Myreae civitatis defuncto eplscopo convenerunt episcopi illi ecclesiae de episcopo provisuri. Aderat autem inter eos quidam magnae auctontatls episcopus, ad cuius electionem omnium sententia dependebat. Cum igitur cunctos ieiuniis et orationibus insistere monuisset, nocte illa vocem audivit dicentem sibi, ut hora matutina fores ecclesiae observaret et, quem primum ad ecclesiam, cuius etiam nomen esset Nicolaus, venire conspiceret, ipsum in episcopum consecraret. Hoc ergo aliis revelans episcopis admonuit, ut omnes orationibus insisterent et ipse pro foribus excubaret. Mirum in modum in hora matutinali quasi a Deo missus ante omnes se agebat Nicolaus, quem apprehendens episcopus dixit ei: "Quod tibi nomen est!" Ille ut erat columbina simplicitate plenus, inclinato capite: "Nicolaus", inquit, "vestrae sanctitatis servus." Quem in ecclesiam ducentes licet plurimum renitentem in cathedram collocarunt. Ipse autem eandem quam prius humil;tatem et morum gravitatem in omnibus sectabatur, in oratiane pervigilabat, corpus macerabat, mulierum consortia fugiebat, humilis erat in omnes suspiciendo, efficax in loquendo, alacer in exhortando, severus in corripiendo. Fertur quoque, sicut legitur in chronica quadam, Nicolaum Nicaeno interfuisse concilio.

Quadam autem die dum quidam nautae periclitarentur, ita cum lacrimis oraverunt: "Nicolae, famule Dei, si vera sunt, quae de te audimus, nunc ea experiamur." Mox quidam in eius similitudinem apparuit dicens: "Ecce assum. Vocastis enim me." Et coepit eos in antennis et rudentibus aliisque iuvare navis armamentis, statimque cessavit tempestas. Cum autem ad eius ecclesiam venissent, quem numquam ante viderant, sine indice cognoverunt. Tunc Deo et sibi de liberatione gratias egerunt. Quod ille divinae rnisericordiae et eorum fidei, non suis meritis attribuere docuit.

Quodam tempore totam provinciam Sancti Nicolai fames valida perculit, ita ut omnibus deficerent alimenta. Audiens autem vir Dei naves onustas tritico portui applicasse. Illuc statim proficiscitur rogans nautas, ut saltem in centum modiis per quamlibet navem fame periclitantibus subvenirent. Cui illi: "Non audemus, pater. Quia mensuratum est Alexandriae, oportet in horrea imperatoris nos reddere." Quibus Sanctus dixit: "Facitanunc, quod dico, et vobis in Dei virtute promitto, quod nullam minorationem habebitis apud regium exactorem." Quod cum fecissent et eandem mensuram, quam Alexandriae acceperant, reddidissent ministris imperatoris, miraculum referunt et Deum in suo famulo magnifica laude attollunt. Frumentum autem secundum uniuscuiusque indigentiam vir Dei distribuit, ita ut miraculose duobus annis non tantum ad victum sufficeret, sed etiam ad usum seminis abundaret.

Cum autem regio illa idolis deservisset, prae ceteris nefandae Dianae simulacrum populus coluerat adeo, ut usque ad tempus viri Dei nonnulli rustici praedictae religioni exsecrabili deservirent ac sub quadam arbore consecrata Dianae quosdam ritus gentilium exercerent. Ac vir Dei praedictum ritum de omnibus finibus expulit ipsamque arborem praecidi mandavit. Iratus ex hoc contra eum hostis antiquus oleum Mydyatum, quod in naturam in aqua et lapidibus ardet, confecit seque in formam religiosae feminae transfigurans quibusdam ad virum Dei navigantibus in quadam saginula obviavit sicque affata est eos: "Mallem ad Sanctum Dei venire vobiscum, sed nequeo. Rogo ergo vos, ut hoc oleum ad eius ecclesiam offeratis et ob mei memoriam exinde aulae eius parietes liniatis." Et statim evanuit.

Et ecce aliam cernunt naviculam cum honestis personis, inter quos erat simillimus sancto Nicolao, qui sic ait illis: "Heu quid mulier illa locuta est vobis vel quid attulit!" Illi autem cuncta per ordinem narraverunt. Quibus ille: "Haec est impudica Diana, et ut me verum dicere comprobetis, oleum illud in mare proicite." Quibus proicientibus ingens ignis in mari succenditur et ~ontra naturam diutius in mari ardens conspicitur. Venientes igitur ad servum Dei aiebant: "Vere tu es ille, qui nobis in mari apparuisti et a diaboli insidiis liberast;" [. . . ]

Vir quidam ab uno Iudaeo quandam summam pecuniae mutuo accepit iurans super altare sancti Nicolai, cum alium fideiussorem habere nequiret, quod, quam citius posset, sibi redderet. Tenente autem illo diu pecuniam Iudaeus eam expostulavit, sed eam sibi reddidisse affirmat. Trahit ergo eum ad iudicium, et iuramentum indicitur debitori. Ille baculum cavatum, quem auro minuto impleverat, secum detulerat, ac si eius adminiculo indigeret. Volens igitur facere iuramentum Iudaeo baculum tradidit reservandum. Iuravit ille, quod plus igitur reddiderit etiam, quam deberet. Facto iuramento baculum suum repetiit, et Iudaeus ignarus astutiae eum sibi reddidit.

Rediens autem, qui fraudem fecerat, in quodam bivio oppressus corruit somno currusque cum impetu veniens eum necavit et plenum baculum auro fregit et aurum effudit. Audiens hoc Iudaeus concitus illico venit cumque dolum vidisset et a multis ei suggereretur, ut aurum reciperet, omnino renuit, nisi, qui defunctus fuerat, ad vitam beati Nicolai meritis redderetur, asserens se, si hoc fieret, baptismum suscepturum et Christianum futurum. Continuo qui defunctus fuerat, suscitatur et Iudaeus in Christi nomine baptizatur.

Quidam Iudaeus videns beati Nicolai virtuosam potentiam in miraculis faciendis imaginem eius sibi fieri praecepit eamque in sua domo collocavit, cui res suas, cum aliquo longius iret, cum minis commendabat haec vel similia verba dicens: "Ecce Nicolae, omnia bona mea tibi custodienda committo et, nisi omnia bene custodieris, ultionem expetam de te verberibus et flagellis." Quadam igitur vice dum ille abesset, fures adveniunt, cuncta rapiunt, solam imaginem derelinquunt. Iudaeus autem rediens et se spoliatum videns imaginem alloquitur talibus vel similibus usus verbis: "Domine Nicolae, nonne in domo mea te posueram, ut res meas a latronibus servares! Cur hoc facere noluisti et latrones quare non prohibuisti! Igitur dira tormenta recipies et pro latronibus poenam lues. Sicque damnum meum in tuis recompensabo tormentis et furorem meum in tuis refrigerabo verberibus et flagellis." Accipiens ergo Iudaeus imaginem dire eam verberat direque nagellat.

Mira res prorsus et stupenda. Dividentibus furibus, quae rapuerant, Sanctus Dei, tamquam in se verbera recepisset, apparuit haec vel similia verba dicens: "Cur tam dire pro vobis flagellatus sum! Cur tam crudeliter verberatus! Cur tormenta tot passus! Ecce, quomodo corpus meum livet. Ecce, qualiter effusione sanguinis rubet. Pergite citius et cuncta reddite, quae tulistis. Alioquin Dei omnipotentis in vos ira desaeviet, ita ut scelus vestrum in medium publicetur et quilibet vestrum suspendium patiatur." Ad quem illi: "Quis es tu, qui nobis talia loqueris!" Et ille: "Ego sum Nicolaus, servus Iesu Christi, quem Iudaeus ille pro rebus suis, quas tulistis, tam crudeliter flagellavit." Territi illi ad Iudaeum veniunt, miraculum referunt, ab eo, quid imagini fecerit, audiunt, cuncta reddunt. Sicque et latrones ad viam redeunt rectitudinis, et Iudaeus fidem amplectitur salvatoris. [. . .]



Christian Latin The Latin Library The Classics Homepage