Marina virgo unica erat patri suo. Cum autem pater quoddam monasterium
intrasset, mutavit habitum filiae suae, ut non femina, sed masculus
videretur. Rogavitque abbatem et fratres, ut filium suum unicum reciperent.
Quibus eius precibus annuentibus in monachum est receptus et frater Marinus
ab omnibus appellatus. Coepit autem valde religiose vivere et valde
oboediens esse. Cum autem esset viginti septem annorum et pater eius se
mori appropinquare sentiret, filiam suam vocavit et ipsam in bono proposito
confirmans praecepit, ne aliquando alicui revelaret, quod mulier esset.
Ibat igitur frequenter cum plaustro et bobus et ligna monasterio deferebat.
Consueverat autem hospitari in domo cuiusdam viri, cuius filia, cum de
quodam milite concepisset. Interrogata Marinum monachum se violasse
asseruit. Interrogatus autem Marinus, cur tantum flagitium perpetrasset, se
pecasse fatetur et veniam precatur. Statim de monasterio eiectus ad ostium
monasterii mansit et tribus annis ibidem permanens bucella panis
sustentabatur.
Postmodum filius ablactatus abbati mittitur et Marino educandus traditur et
cum eo ibidem per duos annos commoratur. Omnia autem cum maxima patientia
recipiebat et in omnibus gratias Deo.referebat. Tandem eius humilitatis et
patientiae fratres miserti eum in monasterium recipiunt et quaeque officia
viliora sibi iniungunt. Ipse autem omnia hilariter suscipiebat et cuncta
patienter et devote agebat. Tandem in bonis operibus vitam ducens migravit
ad Dominum.
Cum autem corpus eius lavarent, et in vili loco sepelire disponerent,
respicientes mulierem ipsum esse viderunt. Stupefacti sunt omnes et
perterriti, se in Dei famulam plurimam deliquisse fatentur. Currunt omnes
ad tam grande spectaculum et veniam postulant ignorantiae et delicti.
Corpus igitur eius in ecclesia honorifice posuerunt.
Illa autem, quae famulam Dei infamaverat, a daemone arripitur et scelus
suum confitens et ad sepulcrum virginis veniens liberatur. Ad cuius tumulum
populi undique confluunt et multa miracula ibi fiunt. Obiit autem XVI
calendas Iulii.
Christian Latin | The Latin Library | The Classics Homepage |