[...] Cum autem quadam die Maria Magdalena praedicaret, praedictus princeps
dixit ei: "Putas posse defendere fidem, quam praedicas!" Cui illa: "Equidem
illam defendere praesto sum, utpote quotidianis miraculis et praedicatione
magistri mei Petri, qui Romae praesidet, roboratam." Cui princeps cum
coniuge dixit: "Ecce dictis tuis per omnia obtemperare parati sumus, si a
Deo, quem praedicas, nobis filium impetrabis. - "Propter hoc"' inquit
Magdalena, "non remanebit."
Tunc beata Maria pro ipsis Dominum exoravit, ut sibi filium concedere
dignaretur. Cuius preces Dominus exaudivit et matrona illa concepit. Tunc
vir eius coepit velle proficisci ad Petrum, ut probaret, si, ut Magdalena
de Christo praedicaverat, sic veritas se haberet. Cui uxor dixit: "Quid
est, domine! Putasne sine me proficisci! Absit. Te enim recedente recedam;
te veniente veniam; te quiescente quiescam." Cui vir ait:'Non sic fiet,
domina, etenim cum sis gravida et in mari sint infinita pericula, de facili
periclitari posses. Domi igitur quiesces et possessionibus nostris curam
impendes."
Et contra illa instabat femineum nec mutans femina morem et cum lacrimis
pedibus eius obvoluta, quod petebat, tandem obtinuit. Maria ergo humeris
eorum signum crucis imposuit, ne eos antiquus hostis in aliquo itinere
impediret. Navem igitur omnibus necessaris copiose onerantes, ceteia, quae
habebant, in Mariae Magdalenae custodia relinquentes proficisci coeperunr.
Iamque unius diei et noctis cursu consummato coepit nimium mare
intumescere, ventus flare, ita ut omnes et maxime matrona gravida et
debilis tam saeva inundatione fluctuum quassati gravissimis angustiis
urgerentur, in tantum, quod in eam subito dolor partus irruit et inter
angustias ventris et pressuras temporis filium parturiens exspiravit.
Natus igitur puerulus palpitabat et mamillarum maternarum quaerens solacia
lamentabiles dabat vagitus. Proh dolor! Et natus est infans vivus et
matricida effectus. Mori eum convenit, cum non sit, qui vitae tribuat
alimentum.
Quid faciet peregrinus, et cum uxorem mortuam videat et puerum vagientem
querulis vocibus matris mammam appetentem! Lamentabatur plurimum et
dicebat: "Heu miser, quid facies! Filium habere desiderasti, et matrem cum
filio perdidisti." Nautae acclamabant dicentes: "Proiciatur in mare hoc
corpus, antequam insimul pereamus. Quamdiu enim nobiscum fuerit, haec
quassatio non cessabit." Et cum corpus appredendissent, ut illud in mare
iactarent: "Parcite" inquit peregrinus, "parcite, et si nec mihi nec matri
parcere volueritis, misereamini saltem parvuli vagientis. Sinite modicum et
sustinete, si forte mulier prae dolore in exstasi posita adhuc valeat
respirare." Et ecce non procul a navi quidam collis apparuit. Quo viso
utilius esse credidit corpus et puerulum illuc deferri, quam marinis beluis
ad devorandum dari et vix a nautis prece et pretio extorsit, ut illic
applicarent. Cumque illic prae duritia foveam non potuisset effodere, in
secretiori parte collis, chlamyde supposita, corpus collocavit et puerulum
mammis eius apponens cum lacrimis ait: "O Maria Magdalena, ad perditionis
meae cumulum Massiliae applicuisti: Cur infelix admonitione tua hoc iter
arripui! Petiistine Deum, ut mulier mea hac de causa conciperet et periret!
Ecce enim concepit et pariendo mortem subiit. Conceptus est natus, ut
pereat, cum non sit, qui enutriat. Ecce, quod prece tua obtinui, tibi enim
omnia mea commendavi Deoque tuo commendo. Si potens es, memor sis animae
matris, et prece tua misereatur, ne pereat natus." Tunc chlamyde sua corpus
cum puero circumquaque operuit et postmodum navem conscendit.
Cumque ad Petrum venisset, Petrus ei obvius fuit, qui viso signo crucis in
umero suo, qui esset et unde veniret, sciscitatus est. Qui omnia sibi per
ordinem narravit, cui Petrus: "Pax tibi fiat, bene venisti et utili
consiiio credidisti. Nec moleste feras, si mulier tua dormit, si parvulus
cum ea quiescit. Potens enim est Dominus, cui vult, dona dare, data
auferre, ablata restituere, et maerorem tuum in gaudium commutare." Petrus
autem ipsum in Hierosolymam duxit et omnia loca, in quibus Christus
praedicavit et miracula fecit, locum etiam, in quo passus est et in quo
caelos adscendit, eidem ostendit. Cumque de fide fuisset instructus
diligenter a Petro, biennii spatio iam elapso navem adscendit repatriare
curans. Cum igitur navigarent, Domino disponente iuxta collem, in quo
corpus uxoris cum puero positum fuerat, pervenerunt. Qui prece et pretio
eos ibi ad applicandum induxit.
Puerulus autem ibidem a Maria Magdalena incolumis conservatus frequenter ad
litus maris procedebat et ibidem, ut puerorum moris est, cum lapillis et
glareis ludere solitus erat. Et, cum applicuisset, vidit puerulum more
solito in litore maris cum lapillis ludentem, et quid esset, admirari non
desinens, de scapha exsiliit. Quem videns parvulus, cum numquam tale quid
vidisset, expavit et ad solita matris recurrens ubera occulte sub chlamyde
latitabat. Peregrinus vero, ut manifestius videret, illuc accessit et
puerulum pulcherrimum matris ubera sugentem invenit et accipiens puerum
ait: "0 beata Maria Magdalena, quam felix essem, quam mihi cuncta prospera
advenissent, si mulier respiraret et mecum repatriare valeret. Scio
equidem, scio et procul dubio credo, quod tu, quae puerum dedisti et in hac
rupe per biennium pavisti, poteris matrem suam prece tua pristinae
restituere sanitati."
Ad haec verba mulier respiravit et quasi a somno evigilans ait: "Magni
meriti es, beata Maria Magdalena, et gloriosa, quae in partus mei pressuris
obstetricis implevisti officium et in omnibus necessitatibus ancillae
servitium explesti." Quo audito peregrinus admirans ait: "Vivisne uxor mea
dilecta?" Cui illa: "Vivo equidem et nunc primo de peregrinatione, de qua
et tu venisti, venio. Et sicut beatus Petrus te Hierosolymam duxit et omnia
loca, in quibus Christus passus est, mortuus et sepultus, et alia plura
loca ostendit, sic et ego una cum beata Maria Magdalena duce et comite
vobiscum fui et conspecta memoriae commendavi." Et incipiens loca omnia, in
quibus Christus passus est, et miracula, quae viderat, adeo plene
explicuit, ut nec in aliquo deviaret.
Tunc peregrinus recepta coniuge et puero navem laetus conscendit et paulo
post Massiliae portibus applicuerunt et ingressi invenerunt beatam Mariam
Magdalenam cum suis discipulis praedicantem. Et eius pedibus cum lacrimis
provoluti omnia, quae iis acciderant, narraverunt et a beato Maximino
sacrum baptisma susceperunt. Tunc in civitate Massiliae omnium idolorum
templa destruentes Christi ecclesias construxerunt et beatum Lazarum in
eiusdem civitatis episcopum unanimiter elegerunt. Tandem divino nutu ad
Aquensem civitatem venerunt et populum illum ad fidem Christi per multa
miracula adduxerunt. [...]
Christian Latin | The Latin Library | The Classics Homepage |