Historia de Sancto Macario

Iacobus de Voragine (A.D. 1230-1298)



Macarius abbas descendit per vastitatem deserti et intravit dormire in monumentum, ubi sepulta erant corpora paganorum, et exrraxit unum corpus sub caput suum tamquam pulvinarium. Daemones autem volentes eum terrere vocabant quasi unam mulierem dicentes: "Surge et veni nobiscum ad balneum." Et alter daemon sub ipso tamquam ex mortuo illo dicebat: "Peregrinum quendam habeo super me, non possum venire." Ille autem non expavit, sed respondebat corpori illi dicens: "Surge et vade, si potes." Et audientes daemones fugerunt voce magna clamantes: "Vicisti nos, domine."

Dum aliquando abbas Macarius in palude ad cellam suam praeteriret, occurrit ei diabolus cum falce messoria et volens eum cum falce percutere non potuit. Et dixit ei: "Multam violentiam patior a te, Macari, quia non possum praevalere adversum te. Ecce enim quidquid tu facis, et ego facio. Ieiunas tu, et ego penitus non comedo, vigilas tu, et ego modo non dormio. Unum est solummodo, in quo me superas." Et dixit abbas: "Quid est illud?" Cui ille: "Humilitas tua, per quam non praevaleo adversum te."

Dum tentationes ipsum iuvenem molestarent, surgens et magnum saccum arenae humens suis imponens diebus multis sic per desertum ibat. Quem Theosebius inveniens dixit: "Abba, cur tantum onus portas!" Et ille: "Vexo vexantem me."

Abbas Macarius vidit Satanam transeuntem in habitu hominis et habentem vestimentum lineum laceratum, et per omnia foramina dependebant ampullae et dixit ei: "Quo vadis!" Et ille: "Vado potionare fratres." Cui Macarius: "Quare tot ampullas portas!" Respondit: "Gustum fratribus porto, et si unum alicui non placebit, offeram aliud vel tertium, et sic per ordinem, ut aliquid placeat." Et cum rediret, dixit ei Macarius: "Quid fecisti!" Respondit: "Omnes sanctificati sunt et nemo mihi acquievit, nisi unus, qui vocatur Theotistus." Surgens autem Macarius illuc ivit ei fratrem tentatum inveniens sua eum exhortatione convertit. Post haec iterum eum Macarius inveniens dixit: "Quo vadis!" Cui ille: "Ad fratres vado." evenerti occurrit senex et dixit: "Quid faciunt fratres illi!" Cui diabolus: "Male." Et dixit: "quare?" "Quia omnes sancti sunt et, quod est maius malum, unum, quem habebam, amisi et omnibus sanctior factus est." Audiens hoc senex gratias egit Deo.

Quodam die sanctus Macarius caput defuncti reperit et, dum orasset, interrogavit illud, cuius caput fuerit. Et respondit se fuisse paganum. Et dixit ei Macarius: "Ubi est anima tua!" Respondit: "In inferno." Cumque requireret, si multum in profundo esset, respondit, quod tantum in profundo esset, quantum distaret terra a coelo.Cui Macarius: "Suntne aliqui te profundiores?" Respondit: "Etiam, Iudaei." Cui iterum ille: "Et ultra Iudaeos suntne aliqui profundiores!" Cui ille: "Profundiores omnibus sunt falsi Christiani, qui Christi sanguine redempti tantum pretium parvi pendunt. "

Dum per quandam solitudinem profundissimam pergeret, ad milliare harundinem figebat, ut postmodum redire sciret. Sed dum iam novem diaetas fecisset et in quodam loco quiesceret, diabolus omnes harundines collegit et ad caput eius posuit, unde ad redeundum plurimum laborabat.

Frater quidam plurimum cogitationibus suis molestabatur, quod scilicet in cella sua inutiliter esset, sed si inter homines habitaret, multis prodesse posset. Qui cum cogitationes suas Macario retulisset, ille ait: "Fili, sic illis responde: Hoc saltem facio, quia propter Christum parietes istius cellae custodio.

Dum quendam pulicem se pungentem manu occidisset et multum de illo sanguinis emanasset, reprehendens se, quod propriam vindicasset iniuriam, nudus sex mensibus in deserto mansit et inde a scabronibus totus laceratus exivit. Post hoc multis clarus virtutibus in pace quievit.



Christian Latin The Latin Library The Classics Homepage