Legitur in quadam historia licet apocrypha, quod fuit quidam vir in
Jerusalem nomine Ruben, qui alio nomine dictus est Simon de tribu Dan, vel
secundum Hieronymum de tribu Isaschar. Qui habuit uxorem, quae Cyborea
nuncupata est.
Quadam igitur nocte, cum sibi mutuo debitum exsolvissent, Cyborea
obdormiens somnium vidit, quod perterrita cum gemitibus et suspiriis viro
suo retulit dicens: "Videbatur mihi, quod filium flagitiosum parerem, qui
totius gentis nostrae causa perditionis exsisteret." Cui Ruben: "Nefariam
rem", inquit, "nec relatu dignam profaris et spiritu, ceu puto, phitonico
raperis." Cui illa: "Si me concepisse sensero et filium peperero, absque
dubio non spiritus phitonicus exsistit, sed revelatio certa fuit."
Procedente igitur tempore cum filium peperisset, parentes plurimum
timuerunt, et quid de eo facerent, cogitare coeperunt. Cumque filium
abhorrerent occidere nec vellent destructorem sui generis enutrire, ipsum
in fiscella positum mari exponunt. Quem marini nuctus ad insulam
propulerunt, quae Scarioth dicitur. Ab illa igitur insula Iudas Scariotes
appellatus est.
Regina autem illius loci carens liberis ad litus maris causa spatiandi
processit et fiscellam a marinis fluctibus iactari videns. Ipsam aperiri
praecepit inveniensque ibi puerum elegantis formae suspirans ait: "0 si
solaciis tantae sublevarer sobolis, ne regni mei privarer successore."
Puerum igitur secreto nutriri fecit et se gravidam simulavit. Tandem se
filium peperisse mentitur et per totum regnum fama haec celebris
divulgatur. Princeps pro suscepta sobole vehementer exsultat et ingenti
gaudio plebs laetatur. Ipsum igitur secundum magnificentiam regiam educari
fecit. Non post multum vero temporis regina de rege concepit et suo tempore
filium parturivit.
Cum autem pueri aliquantulum iam crevissent, adinvicem saepius colludebant.
Et puerum regium Iudas crebris molestiis et iniuriis molestabat et ad
fletum saepius provocabat. Regina autem hoc moleste ferens et Iudam ad se
non pertinere
sciens ipsum crebrius verberavit. Sed nec sic a molestia pueri desistebat.
Tandem res panditur et Iudas non verus reginae filius, sed inventus
aperitur. Quod Iudas ut comperit, vehementer erubuit et fratrem suum
putativum filium regis latenter occidit.
Ob hoc capitalem sententiam timens cum tributariis in Jerusalem aufugit
seque curiae Pilati, tunc praesidis, mancipavit. Et quoniam res similes
sibi sunt habiles, Pilatus Iudam suis moribus invenit congruere et ideo
coepit ipsum valde carum habere. Universae igitur curiae Pilati Iudas
praeficitur et ad eius nutum omnia disponuntur.
Quadam igitur die Pilatus de palatio suo in quoddam pomerium aspiciens
illorum pomorum tanto desiderio captus est, ut paene deficere videretur.
Erat autem illud pomerium Ruben, patris Iudae, sed nec Iudas patrem neque
Ruben filium agnoscebat, quia et Ruben ipsum his marinis nuctibus periisse
putabat et Iudas, quis pater aut quae patria sua fuerit, penitus ignorabat.
Pilatus itaque accersito Iuda ait: "Tanto illorum fructuum captus sum
desiderio, quod, si his frustratus fuero, spiritum exhalabo." Concitus
igitur Iudas in pomerium insiliit et velocius mala carpit. Interea Ruben
venit et Iudam mala sua carpentem invenit. Fortiter igitur ambo contendunt
et iurgia superaddunt. Post iurgia surgunt ad verbera et mutuis se iniuriis
affecerunt. Tandem Iudas Ruben in ea parte, qua cervix collo connectitur,
lapide percussit, pariter et occidit. Poma igitur sustulit et Pilato, quid
acciderit, enarravit. Iam die inclinante et nocte superveniente Ruben
mortuus invenitur et subitanea morte praeventus esse putatur.
Tunc Pilatus omnes facultates Ruben Iudae tradidit et Cyboream uxorem Ruben
coniugem Iudae dedit. Quadam igitur die dum Cyborea graviter suspiraret et
Iudas, vir eius, quid haberet, diligenter interrogaret, illa respondit:
"Heu infelicissima sum omnium feminarum, quia infantulum meum marinis
auctibus immersi et virum meum morte praeventum inveni, sed et dolori,
misere, Pilatus addidit dolorem, qui me maestissimam nuptui tradidit et
invitissimam tibi in coniugem copulavit."
Cumque illa omnia de infantulo enarrasset et Iudas illa, quae sibi
acciderant, retulisset, inventum est, quod Iudas matrem suam in uxorem
duxerit et patrem suum occiderit. Poenitentia igitur ductus suadente
Cyborea Dominum nostrum Iesum Christum adiit et suorum delictorum veniam
imploravit ... Dominus autem suum eum fecit discipulum. [...]
Christian Latin | The Latin Library | The Classics Homepage |