[...] Cum quidam rusticus, ut aic Gregorius Turonensis, in die dominica
arare vellet, protinus contractis digitis manubrium securis, cum qua
vomerem mundare volebat, eius dextrae adhaesit. Sed post duos annos in
ecclesia sancti Iuliani ad eius preces curatus est.
[...] Fuit etiam alius Iulianus, qui utrumque parentem, nesciens, occidit.
Cumque is Iulianus, praedictus iuvenis ac nobilis, quadam die venationi
insisteret et quendam cervum repertum insequeretur. Subito cervus versus
eum divino nutu se vertit eique dixit: "Tu me insequeris, qui patris et
matris tuae occisor eris!" Quod ille audiens vehementer extimuit et, ne
sibi forte contingeret, quod a cervo audierat, relictis omnibus clam
discessit. Ad regionem remotam pervenit ibique cuidam principi adhaesit et
tam strenue ubique et in bello et in pace se habuit, quod princeps eum
militem fecit et quandam castellanam viduam in coniugem ei tradidit et
castellum pro dote accepit.
Interea parentes Iuliani pro amissione filii Iuliani nimium dolentes
vagabundi ubique pergebant et filium suum sollicite quaerebant. Tandem ad
castrum, ubi Iulianus praeerat, devenerunt. Tunc autem Iulianus a castro
casu recesserat. Quos cum uxor Iuliani vidisset et, quinam essent,
inquisivisset, et illi omnia, quae filio suo acciderant, enarrassent,
intellexit,
quod viri sui parentes erant, ut puto, quia hoc a viro suo forte frequenter
audierat. Ipsos igitur benigne suscepit et pro amore viri sui lectum iis
dimisit et ipsa sibi alibi lectulum collocavit. Facto autem mane,
castellana ad ecclesiam perrexit et ecce Iulianus mane veniens in thalamum
quasi uxorem suam excitaturus intravit et inveniens duos pariter
dormientes, uxorem cum adultero suo, silenter extracto gladio, ambos
pariter interemit. Exiens autem domum vidit uxorem eius ab
ecclesia revertentem et admirans interrogavit, quinam essent illi, qui in
suo lecto dormirent. At illa ait: "Parentes vestri sunt, qui vos diutissime
quaesierunt, et eos in vestro thalamo collocavi." Quod ille audiens paene
exanimis effectus amarissime flere coepit ac dicere: "Heu miser, quid
faciam! Quia dulcissimos meos parentes occidi. Ecce impletum est verbum
cervi, quod, dum vitare volui, miserrimus adimplevi. Iam vale, soror
dulcissima, quia de cetero non quiescam, donec sciam, quod Deus
poenitentiam meam acceperit." Cui illa: "Absit, dulcissime frater, ut te
deseram et sine me abeas, sed quae fui tecum particeps gaudii, ero
particeps et doloris."
Tunc insimul recedentes iuxta quoddam magnum flumen, ubi multi
periclitabantur. Quoddam hospitale maximum statuerunt, ut ibi poenitentiam
facerent et omnes, qui vellent transire fluvium, incessanter transveherent
et hospitio universos
pauperes reciperent. Post multum vero temporis media nocte, dum Iulianus
fessus quiesceret et gelu grave esset, audivit vocem miserabiliter
lamentantem ac Iulianum, ut se traduceret fluvium, lugubri voce invocantem.
Quod ille audiens concitus surrexit et iam gelu deficientem inveniens in
domum suam portavit et ignem accendens ipsum calefacere studuit.
Sed cum calefieri non posset et, ne ibi deficeret, timeret, ipsum in
lectulum suum portavit et diligenter cooperuit. Post paululum ille, qui sic
infirmus et quasi leprosus apparuerat, splendidus scandit ad aethera et
hospiti suo dixit: "Iuliane, Dominus misit me ad te mandans tibi, quod tuam
poenitentiam acceptavit et ambo post modicum in Domino quiescetis." Sicque
ille disparuit et Iulianus cum uxore sua post modicum plenus bonis operibus
et eleemosynis in Domino requievit. [. . .]
Christian Latin | The Latin Library | The Classics Homepage |