Franciscus servus et amicus altissimi in civitate Assisii
ortus et negotiator effectus fere usque ad vicesimum
aetatis suae annum tempus suum vane vivendo
consumpsit. Quem dominus infirmitatis flagello corripuit
et in virum alterum subito transformavit, ita quod iam
spiritu prophetico pollere coepit. Nam cum quadam vice
ipse cum plurimis a Perusinis captus diro fuisset carceri
mancipatus, dolentibus aliis hic solus exsultat et
redargutus super hoc a concaptivis respondit: "ideo me
exultare noveritis, quia adhuc sanctus per totum
saeculum adorabor." Quadam vice Romam causa
devotionis proficiscens vestimenta sua deposuit et
pauperis cuiusdam vestimenta induens ante ecclesiam
sancti Petri inter pauperes sedit et cum iis velut unus ex
illis avide mendicavit et saepius simile fecisset, nisi
notorum verecundia impedivisset.
Quadam die dum audiret ea, quae dominus discipulis
suis ad praedicandum missis locutus est, statim ad
universa servanda tota virtute consurgit, solvit
calceamenta de pedibus, tunica una, sed vili induitur et
pro corrigia mutavit funiculum. Multi nobiles et
ignobiles, clerici et laici spreta saeculari pompa eius
vestigiis adhaeserunt, quos pater sanctus docuit
evangelicam perfectionem implere, paupertatem
apprehendere et per viam sanctae simplicitatis incedere.
Scripsit praeterea evangelicam regulam sibi et suis
fratribus habitis et habendis, quam dominus papa
Innocentius confirmavit. Coepit extunc ferventius verbi
Dei semina spargere et civitates et castella fervore
mirabili circuire.
In visione servus Dei supra se Seraphim crucifixum
adspexit, qui crucifixionis suae signa sic ei evidenter
impressit, ut crucifixus videretur et ipse. Consignantur
manus et pedes et latus crucis charactere, sed diligenti
studio ab omnium oculis ipsa stigmata abscondebat.
Quidam tamen haec in vita viderunt, sed in morte plurimi
conspexerunt. Quod autem haec stigmata per omnia vera
exstiterint, multis miraculis ostensum est.
Beatus Franciscus columbina simplicitate plenus omnes
creaturas ad creatoris hortatur amorem, praedicat avibus,
auditur ab iis, tanguntur ab ipso nec nisi licentiatae
recedunt; hirundines, dum eo praedicante garrirent, ipso
imperante protinus conticescunt. Apud Portiunculam
iuxta eius cellam cicada in ficu residens frequenter
canebat; quam vir Dei manum extendens vocavit dicens:
"soror mea cicada, veni ad me." Quae statim oboediens
super eius manum adscendit. Cui ille: "canta, mea soror
cicada, et dominum tuum lauda!" quae protinus canens
nonnisi licentiata recessit. Parcit lucernis, lampadibus et
candelis, nolens sua manu deturpare fulgorem.
Super petras reverenter ambulat intuitu eius, qui dicitur
petra legis divinae; vermiculos, ne transeuntium pedibus
conculcentur, levat et apibus, ne inedia pereant glacie
hiemali, mel et optima vina iubet apponi, fraterno
nomine animalia cuncta vocabat. Miro et ineffabili
gaudio replebatur ob creatoris amorem, cum solem,
lunam et stellas intuebatur et eas ad creatoris amorem
invitabat. Coronam sibi magnam fieri prohibebat dicens:
"volo, quod fratres mei pulices partem habeant in capite
meo".
Cum apud castrum Alvianum praedicaret, propter
garritus hirundinum ibidem nidificantium audiri non
poterat. Quibus ille: "sorores meae hirundines, iam
tempus est, ut loquar ego, quia vos satis dixistis; tenete
silentium, donec verbum domini compleatur." Cui
continuo oboedientes protinus conticuerunt.
Transeunte aliquando viro Dei per Apuliam unam bursam
magnam repperit in via denariis tumentem, quam socius
videns accipere voluit, ut pauperibus erogaret, sed ille
nullatenus permisit dicens: "non licet, fili, alienum
auferre." Sed cum ille vehementer instaret, Franciscus
paululum orans iubet, ut bursam tollat, quae iam
colubrum pro pecunia continebat. Quod videns frater
timere coepit, sed oboedientiae volens implere
mandatum, bursam manibus capit et inde magnus
serpens protinus exilivit. Et ait Franciscus: "pecunia
servis Dei nihil aliud est quam diabolus et coluber
venenosus."
Cum vero ad dies iam appropinquaret extremos, longa
infirmitate confectus super nudam humum nudum poni
se fecit fecitque omnes fratres ibidem assistentes ad se
vocari et manus singulis imponens omnibus ibi
praesentibus benedixit et instar cenae dominicae singulis
bucellam panis divisit. Invitabat, ut moris sui erat,
omnes creaturas ad laudem Dei; nam et mortem ipsam
cunctis terribilem et exosam hortabatur ad laudem eique
laetus occurrit et ad suum invitabat hospitium dicens:
"bene veniat soror mea mors." Ad extremam igitur
horam veniens dormivit in domino. Cuius animam
quidam frater vidit in modum stellae similis lunae in
quantitate, soli in splendore.
Christian Latin | The Latin Library | The Classics Homepage |