Christophorus gente Cananaeus, procerissimae staturae vultuque terribili erat et XII cubitos in longitudine
possidebat. Qui, ut in quibusdam gestis suis legitur, cum staret cum quodam rege Cananaeorum, venit sibi in
mentem, ut maiorem principem, qui in mundo esset, quaereret et ad eundem secum moraturus accederet. Venit
igitur ad quendam maximum regem, de quo generalis fama habebatur, quod maiorem mundus principem non
haberet. Quem rex videns libenter recepit et in sua curia manere fecit. Quodam autem die ioculator quidam
cantionem coram rege cantabat, in qua frequenter diabolum nominabat. Rex autem cum fidem Christi haberet,
quemcumque diabolum nominari audiebat, protinus in faciem suam crucis signaculum imprimebat. Quod
videns Christophorus plurimum admirabatur, cur hoc rex ageret et quidnam huiusmodi signum sibi vellet.
Cum autem de hac re regem interrogaret et ille hoc sibi manifestare nollet, respondit Christophorus: "Nisi hoc
mihi dixeris, tecum ulterius non manebo." Quapropter coactus rex dixit ei: "Quemcumque diabolum nominari
audio, hoc signo me munio timens, ne in me potestatem accipiat mihique noceat." Cui Christophorus: "Si
diabolum, ne tibi noceat, metuis, ergo ille maior et potentior te esse convincitur, quem in tantum formidare
probaris. Frustratus igitur sum spe mea putans, quod maiorem et potentiorem mundi dominum invenissem,
sed iam nunc valeas, quia ipsum diabolum quaerere volo, ut ipsum mihi in dominum assumam et eius servus
efficiar."
Discessit igitur ab illo rege et diabolum quaerere properabat. Cum autem per quandam solitudinem pergeret,
vidit magnam multitudinem militum, quorum quidam miles ferus et terribilis veniebat ad eum et, quonam
pergeret, requisivit Cui Christophorus respondit: "Vado quaerere dominum diabolum, ut ipsum in dominum
mihi assumam." Cui ille: "Ego sum ille, quem quaeris." Gavisus Christophorus se sibi in servum perpetuum
obligavit et ipsum pro domino accepit.
Cum ergo ambo pergerent et in quadam via communi crucea erectam invenissent, mox ut diabolus ipsam
crucem vidit, territus fugit et viam deserens per asperam solitudinem Christophorum duxit et postmodum
ipsum ad viam reduxit. Quod videns Christophorus et admirans interrogavit illum, cur in tantum timens viam
planam reliquerit et tantum devians per tam asperam solitudinem ierit. Quod cum ille nullatenus indicare
vellet, dixit Christophorus: "Nisi mihi hoc indicaveris, statim a te discedam." Quapropter compulsus diabolus
dixit ei: "Quidam homo, qui dicitur Christus, in cruce fixus fuit, cuius crucis signum cum video, plurimum
pertimesco et territus fugio." Cui Christophorus: "Ergo ille Christus maior et potentior te est, cuius signum in
tantum formidas! In vacuum igitur laboravi nec adhuc maiorem mundi principem inveni. Iam nunc valeas,
quia te volo deserere et ipsum Christum inquirere."
Cum igitur diu quaesivisset, qui sibi Christi notitiam indicaret, tandem ad quendam eremitam devenit, qui sibi
Christum praedicavit et in eius fide ipsum diligenter instruxit. Dixitque eremita Christophoro: "Rex iste, cui
servire desideras, istud requirit obsequium, quia frequenter ieiunare oportebit." Cui Christophorus: "Aliud a me
requirat obsequium, quia istam rem nequaquam agere valeo." Rursus eremita: "Multas quoque orationes te sibi
facere oportebit." Cui Christophorus: "Nescio, quid sit hoc, nec huiusmodi obsequium perficere possum." Cui
eremita: "Nosti talem fluvium, in quo multi transeuntes periclitantur et pereunt!" Cui Christophorus: "Novi."
Et ille: "Cum procerae staturae sis et fortis viribus, si iuxta nuvium illum resideres et cunctos traduceres, regi
Christo, cui servire desideras, plurimum gratum esset, et spero, quod ibidem se manifestaret." Cui
Christophorus: "Utique istud obsequium agere valeo et me sibi in hoc serviturum promitto." Ad praedictum
igitur fluvium accessit et ibidem sibi habitaculum fabricavit portansque loco baculi quandam penicam in
manibus, qua se in aqua sustentabat et omnes sine cessatione transferebat.
Evolutis multis diebus cum in domuncula sua quiesceret, audivit vocem cuiusdam pueri se vocantis et dicentis:
"Christophore, veni foras et me ipsum traducas." Concitus Christophorus exsiliit, sed neminem reperit.
Rediensque in domunculam suam praedictam iterum vocem se acclamantis audivit. Qui rursus foras cucurrit et
neminem invenit. Tertia vice ab eodem ut prius vocatus exiit et puerum quendam iux ripam fluminis invenit,
qui Christophorum, ut se traducere obnixe rogavit. Christophorus igitur puerum sibi in umeris elevans et
baculum suum accipiens numen transiturus intravit. Et ecce, aqua numinis paulatim intumescebat et puer
instar plumbi gravissime ponderabat. Quantoque magis procedebat, tanto amplius unda crescebat et puer magis
ac magis Christophori umeros pondere intolerabili deprimebat, adeo ut Christophorus in angustia multa positus
esset et se periclitari formidaret. Sed cum vix evasisset et nuvium transfretasset, puerum in ripa deposuit eique
dixit: "In magno periculo puer, me posuisti et adeo ponderasti, quod, si totum mundum super me habuissem,
vix maiora pondera praesensissem." Ad quem puer respondit: "Ne mireris, Christophore, quia non solum super
te totum mundum habuisti, si etiam illum, qui creavit mundum, tuis umeris baiulasti. Ego enim sum rex
Christus tuus, cui in hoc opere ipse deservis. Et ut me verum dicere comprobes, cum pertransieris, bacululum
tuum iuxta domunculam tuam in terra fige et mane ipsum floruisse et fructificasse videbis." Statimque ab oculis
eius evanuit. Veniens igitur Christophorus cum baculum suum terram fixisset, mane surgens invenit ipsum ad
modum palmae frondes et dactylos pertulisse.
Christian Latin | The Latin Library | The Classics Homepage |