Blasius cum omni mansuetudine et sanctitate polleret, Christiani eum in
Sebaste, civitate Cappadociae, in episcopum elegerunt. Qui, episcopatu
suscepto, ob Diocletiani persecutionem speluncam petiit et ibi eremiticam
vitam duxit. Cui aves pabulum afferebant ac fere ad eum unanimiter
confluebant et, dum usque imponeret manum iis benedicens, non recedebant ab
eo. Denique si quae infirmabantur, ad eum continuo veniebant et sanitatem
ad integrum reportabant.
Praeses igitur illius regionis dum milites suos ad venandum misisset et
illi in vanum alibi laborantes ad antrum sancti Blasii casu pervenissent,
magnam ibidem bestiarum multitudinem ante ipsum stantium repererunt; quas
dum nullatenus capere possent, attoniti suo domino nuntiarunt; qui statim
milites plures misit et, ut ipsum cum omnibus Christianis ad se adducerent,
praecepit. In ipsa autem nocte ter Christus ei apparuit dicens: "Surge et
offer mihi sacrificium." Ecce autem advenerunt milites dicentes: "Egredere!
vocat te praeses."
Quibus respondit sanctus Blasius: "Bene venistis, filii, nunc video, quod
Deus non est oblitus mei." Pergens vero cum iis numquam a praedicatione
cessavit et coram iis mirabilia multa fecit.
Tunc mulier quaedam filium suum morientem, in cuius gutture os piscis
transversum erat, ad pedes eius attulit et, ut sanaretur, eum lacrimis
postulabat. Sanctus vero Blasius super eum manus imponens oravit, ut puer
ille et omnes, qui in eius nomine aliquid peterent, sanitatis beneficium
obtinerent, et statim sanatus est.
Mulier quaedam paupercula unum solum porcum habens, quem tamen violenter
lupus rapuerat, sanctum Blasium deprecabatur, ut sibi reddi faceret suum
porcum. Qui subridens dixit: "Mulier, noli contristari, reddetur tibi
porcus tuus." Continuo lupus venit et porcum viduae reddidit.
Ingrediens Blasius civitatem, iussu principis, carceri mancipatur. Alia
vero die iussit praeses ipsum sibi praesentari. Quem videns blandis
sermonibus salutavit dicens: "Gaude, Blasi amice deorum." Cui Blasius:
"Gaude et tu, optime praeses, sed ne dicas eos deos, sed daemones, quia
aeterno igni cum his, qui eos honorant, traduntur." Iratus praeses eum
fustibus caedi iussit et in carcerem retrudi fecit. Cui Blasius dixit:
"Insensate, speras per poenas tuas Dei mei a me auferre amorem, qui ipsum
in me habeo corroboratorem!"
Audiens haec vidua illa, cui porcum reddiderat, porcum ipsum occidit et
caput cum pedibus, candela et pane ad sanctum Blasium deportavit. Ille
gratias agens comedit sibique dixit: "Singulis annis candelam in ecclesia
nominis mei offeras, et tibi et quicumque hoc fecerit, bene erit." Quod
semper egit et sibi prosperitas multa fuit.
Post hoc cum eductum praeses a carcere ad deos inclinare non posset, iussit
eum in ligno suspendi et carnes eius cum ferreis pectinibus laniari et sic
iterum in carcerem reportari.
Septem ergo mulieres sequentes guttas sanguinis colligebant, quae mox
tenentur et ad deorum sacrificium compelluntur. Quae dixerunt: "Si vis, ut
deos tuos adoremus cum reverentia, mitte eos ad stagnum, ut, faciebus
ablutis, mundius adorare possimus." Laetus praeses efficitur et citius,
quod dixerat, adimpletur. Illae vero deos arripuerunt et eos in stagni
medium proiecerunt dicentes: "Si dei sunt, videbimus." Quod praeses audiens
et prae ira insaniens et se ipsum percutiens dixit ministris: "Cur non
tenuistis deos nostros, ut non mitterentur in profundum laci?" Cui
dixerunt: "Dolose tecum locutae sunt mulieres et eos in stagnum
proiecerunt."
Cui mulieres: "Deus verus dolos non pantur, sed et si dii fuissent,
praescivissent utique, quid iis facere volebamus."
Et iratus praeses iussit plumbum liquefactum et pectines ferreos et VII
loricas igne candentes ex una parte parari et ex alia VII camisias afferri
lineas. Quo dicente, ut ex his, quod mallent, eligerent, una illarum duos
parvulos habens audacter cucurrit et lineas camisias accipiens in caminum
proiecit.
Pueri vero matri dixerunt: "Non nos, mater dulcissima, post te relinquas,
sed sicut nos replesti dulcedine lactis, sic nos reple dulcedine regni
caelestis." Tunc praeses iussit eas suspendi et carnes earum pectinibus
ferreis laniari. Quarum carnes ut nix albissimae erant et pro sanguine lac
fluebat. Cum autem supplicia invitae ferrent, angelus Domini ad eas venit
et eas viriliter confortavit dicens: "Nolite timere, bonus enim operarius,
qui bene incepit et bene perficit et a conducente se benedictionem meretur
pro completo opere et mercedem accipit pro labore et gaudium possidet pro
mercede."
Tunc praeses iussit eas deponi et in caminum mitti. Quae divinitus
exstincto igne exierunt illaesae. Quibus praeses: "Iam nunc magicam artem
dimittite et deos nostros adorate." Quae responderunt: "Perfice, quod
coepisti, quia iam ad regnum caeleste vocatae sumus." Tunc ille data
sententia eas decollari mandavit. Quae, dum decollari deberent, flexibus
genubus adoraverunt dicentes: "Deus, qui nos a tenebris separasti et in
lucem dulcissimam adduxisti, qui nos sacrificiurn tuum fecisti, animas
nostras suscipe et ad vitam aeternam facias nos pervenire." Et sic
truncatis capitibus ad Dominum migraverunt.
Post hoc iussit praeses Blasium sibi praesentari et dixit ei: "Vel nunc
adoras deos vel non?" Cui Blasius: "Impie, non timeo minas tuas. Age, ut
vis. Corpus enim meum penitus tibi trado." Tunc iussit mitti in stagnum.
Ipse vero aquam signavit et mox sicut terra arida fixa permansit; dixitque:
"Si veri sunt dei vestri, ostendite virtutem eorum et ingredimini huc."
Ingressique LXV viri stagnum continuo sunt submersi. Angelus autem Domini
descendens dixit ei: "Egredere, Blasi, et coronam tibi a Deo paratam
suscipe." Cumque exiisset, dixit ad eum praeses: "Omnino decrevisti non
adorare deos?" Cui Blasius: "Cognosce, miser, quia Christi servus sum nec
daemones adoro." Et statim iussit eum decollari. Ipse autem oravit ad
Dominum, ut, quicumque per infirmitatem gutturis vel alia quacumque
infirmitate eius patrocinia postularet, exaudiretur et continuo
liberaretur. Et ecce vox de caelis ad eum venit, quod si fieret, ut oravit.
Sicque cum duobus puerulis decollatus est circa annos Domini CCLXXXIII.
Christian Latin | The Latin Library | The Classics Homepage |