Antonius cum XX esset annorum et audiret legi in ecclesia: "Si vis
perfectus esse, vade et vende omnia, quae habes, et da pauperibus", omnia
sua vendens, pauperibus erogavit et eremiticam vitam duxit. Vir
innumerabilia daemonum tentamenta sustinuit. Quadam vice dum spiritum
fornicationis virtute fidei superasset, diabolus in specie pueri nigri ante
eum prostrans apparuit et se ab eo victum confessus est. Nam et hoc
precibus impetravit, ut videret fornicationis daemonem iuvenibus
insidiantem. Quem cum in praedicta forma vidisset, dixit: "Vilissima mihi
apparuisti specie, te ultra non timebo.
Alia vice dum in quodam tumulo latitaret, multitudo daemonum eum adeo
laceravit, quod minister eius quasi mortuum eum propriis umeris asportaret.
Cumque eum omnes, qui convenerant, quasi mortuum plorassent, dolentibus
cunctis subito Antonius reviviscit et a ministro ad praedictum tumulum se
iterum portari fecit. Qui cum ibi ex dolore vulnerum prostratus iaceret, ex
virtute animi ad conflictum daemones excitabat. Tunc illi in formis variis
ferarum apparuerunt et eum iterum dentibus, cornibus et unguibus
crudelissime laceraverunt. Tunc subito splendor mirabilis ibi apparuit et
daemones cunctos fugavit. Antonius autem continuo sanatus est. Ibique
Christum adesse intellegens ait:"Ubi eras, bone Iesu! Ubi eras! Quare non a
principio fuisti hic, ut me adiuvares et vulnera mea sanares!" Cui Dominus:
"Antoni, hic eram, sed exspectabam videre certamen tuum: Nunc autem, quia
viriliter dimicasti, in toto orbe te faciam nominare.
Tanti autem fervoris erat, quod, cum Maximianus imperator Christianos
occideret, ipse martyres sequebatur, ut cum iis martyr fieri mereretur, et
vehementer tristabatur, eo quod sibi martyrium non daretur.
Cum autem in alteram eremum pergeret, argenteum discum reperit et intra se
sic dicere coepit: "Unde hic argenteus discus, ubi hominum vestigia nulla
videntur! Si enim viatori cecidisset, utique prae sui magnitudine latere
non posset. Hoc, diabole, anificium tuum est, voluntatem tamen meam numquam
potens immutare." Et hoc dicens, discus ut fumus evanuit. Postmodum
ingentem massam veri auri reperit, sed ut incendium, aurum fugit, sicque ad
montem fugiens XX annis ibi permansit innumeris coruscans miraculis.
Quadam vice dum in spiritu raptus esset, totum mundum laqueis se invicem
connectentibus plenum vidit. Qui exclamans ait: "0 quis istos evadet!" Et
audivit: "Humilitas."
Aliquando dum ab angelis in aere elevaretur, adsunt daemones et eius
transitum prohibent, peccata eius ab exordio nativitatis eius obicientes.
Quibus angeii: "Non debetis illa narrare, quae Chnsti pietate iam sunt
deleta. Si qua autem scitis, ex quo factus est monachus, illa proferte;" Et
cum in probatione deficerent, liber Antonius in sublime tollitur et liber
deponitur.
Narrat Antonius de se dicens: "Vidi aliquando diabolum celsum corpore. Qui
se Dei virtutem et providentiam ausus est dicere et ait: 'quid vis, ut a me
tibi detur, Antoni!' At ego sputa in os eius congeminans totum me in eum
Christi nomine armatus ingessi, et statim evanuit."
Huic diabolus aliquando in tanta proceritate apparuit, quod coelum capite
tangere videretur. Quem cum Antonius, quis esset, interrogasset et ipse se
satanam esse dixisset, addidit satanas: "Cur me sic impugnant monachi et
maledicunt Christiani!" Cui Antonius: "Iuste hoc faciunt, quia tuis saepe
insidiis molestantur. Et ille: "Ego eos nequaquam molesto, sed ipsi invicem
se conturbant. Ego enim ad nihilum sum redactus, quia iam in cunctis
partibus regnat Christus."
Sagittarius quidam beatum Antonium gaudentem cum fratribus quadam vice
conspexit et ei displicuit. Cui Antonius dixit: "Pone sagittam in arcu et
trahe." Quod et fecit, cumque hoc secundo et tertio fieri mandasset, dixit
sagittarius: "Tantum trahere potero, quod de eius fractione dolebo. Cui
Antonius: "Sic est in opere Dei, quoniam, si supra mensuram tendere
vellemus, citius frangeremur. Expedit ergo rigorem aliquando relaxari."
Hoc audiens ille aedificatus recessit.
Interrogavit quidam Antonium dicens: "Quid custodiens placebo Deo!" Et
respondens dlrit: "Quocumque vadis, semper Deum pro oculis tuis habeas; in
his, quae agis, testimonium sacrae scripturae adhibeas; in quocumque loco
sederis, non inde cito recedas. Haec tria custodi et salvus eris."
Abbas quidam interrogavit Antonium dicens: "Quid faciam!" Cui Antonius:
"Non confidas in tua iustitia, ventris et linguae sit tibi continentia et
ne poenitearis de re transacta."
Dixit iterum Antonius: "Sicut pisces, si in sicco tardaverint, moriuntur,
ita et monachi extra cellam tardantes aut cum viris saecularibus immorantes
a quietis proposito resolvuntur. Iterum dixt Antonius: "Qui sedet in
solitudine et quiescit, a tribus bellis eripitur, scilicet auditus,
locutionis et visus, et contra unum tantummodo pugnam habebit, scilicet
cordis."
Quidam fratres cum quodam sene ad abbatem Antonium visitandum iverunt.
Dixitque Antonius fratribus: "Bonum comitem habuistis senem hunc." Deinde
dixit seni: "Bonos fratres invenisti tecum, abba!" Cui ille: "Bonos quidem
inveni, sed habitatio eorum non habet ianuam. Quicumque enim vult, intrat
in stabulum et solvit asinum." Hoc autem dicebat, quoniam omnia, quae erant
in corde eorum, statim erant in ore.
Dixit abbas Antonius: "Scire convenit: Quoniam sunt tres motus corporales,
unus quidem naturae, alius ex ciborum plenitudine, tertius ex daemone."
Frater quidam renuntiaverat saeculo, sed non plene, quia quaedam sibi
retinebat. Cui Antonius : "Vade et eme carnes." Qui vadens emit carnes, et
portans eas dum veniret, lacerabant eum canes. Cui Antonius: "Qui
renuntiant saeculo et volunt habere pecunias, ita impugnati a daemonibus
discerpuntur.
Antonius dum in eremo taedio afficeretur, dixit: "Domine, volo salvus fieri
et non permittunt me cogitationes meae." Et surgens exivit foras et vidit
quendam sedentem atque operantem et deinde surgentem et orantem. Erat autem
angelus Domini et dixit ei: "Sic fac et salvus eris."
Cum quadam vice fratres de statu animarum ab Antonio quaesivissent,
sequenti nocte vox vocavit eum dicens: "Surge et exi et vide." Et ecce
vidit quendam longum et terribilem caput usque ad nubes tollentem, qui
quosdam pennatos ad coelum volare cupientes extensis manibus prohibebat et
alios libere pervolantes retinere non poterat. Et maximum gaudium mixtum
cum nimio dolore audiebat et intellexit animarum illum esse adscensum et
diabolum prohibentem, qui quasdam obnoxias retineret ef de sanctorum
volatu, quos retinere non poterat, sic doleret.
Aliquando dum cum fratribus operaretur Antonius, suspiciens in coelum cum
tristem visionem vidisset, provolutus ante Deum rogavit, ut futurum scelus
averteret. Fratribus vero super hoc interrogantibus cum lacrimis et
singultibus dixit, quod inauditum scelus saeculis immineret.'Vidi, inquit,
altare Dei a multitudine equorum circumdatum, qui calcibus omnia
discerpebant. Magno enim turbine fides catholica subverterur et homines
iumentis similes Christi sacramenta diripient. " Factaque est vox Domini
dicens: "Abominabuntur altare meum." Post duos autem annos erumpentibus
Ananis ecclesiae unitatem sciderunt, baptisteria et ecclesias polluerunt et
super altaria Christianos ad instar ovium mactaverunt.
Dux quidam Aegyptius Arianus nomine Ballachius cum ita ecclesiam Dei
infestaret et virgines et monachos nudatos publice verberaret, sic ei
scripsit Antonius: "Video iram Dei super te venientem. Iam desine persequi
Christianos, ne ira Dei te occupet, qui proximum tibi minatur intentum."
Infelix legit epistolam, Irrisit et in eam exsecrans ad terram proiecit ac
portitores verberibus multis afficiens Antonio talia remandavit: "Quando
tibi est tanta cura de monachis, ad te quoque perveniet nostri disciplina
rigoris."
Post quinque autem dies equum suum mansuetissimum insidens, morsu ipsius
equi ad terram proicitur et corrosis atque laceratis cruribus intra triduum
exspiravit.
Cum quidam fratres verbum salutis ab Antonio quaesivissent, ait ille:
"Audiistis Dominum dicentem, si quis te percusserit in maxillam, praebe ei
alteram." Dicunt ei: "Hoc implere non possumus." Et ille: "Saltem de una
patienter ferte. Et illi: "Etiam nec haec possemus." Quibus Antonius:
"Saltem ne velitis percutere magis quam percuti." Et illi: "Nec hoc
possemus." Tunc Antonius dixit discipulo suo: "Sucos praepara fratribus
istis, quia nimis delicati sunt: Sola oratio necessaria est vobis." Haec in
vitis patrum leguntur.
Tandem beatus Antonius CV anno vitae suae fratres deosculans in pace
quievit sub Constantino, qui coepit circa annum Domini CCCXL.
FINIS HISTORIAE
Christian Latin | The Latin Library | The Classics Homepage |