De Sancto Andrea Apostolo

Iacobus de Voragine (A.D. 1230-1298)



Post ascensionem Domini, divisis apostolis, Andreas apud Scythiam, Matthaeus vero apud Margundiam praedicavit. Viri autem illi praedicationem Matthaei penitus respuentes ei oculos eruerunt et vinctum incarceraverunt post paucos dies occidere eum disponentes. Interea angelus Domini Sancto Andreae apparuit et Margundiam ad Sanctum Matthaeum ire praecepit; quo respondente se viam nescire, iussit, ut ad ripam maris iret et ad primam navem, quam inveniret, intraret. Qui vel ocius iussa complens ad urbem praedictam venit, angelo duce et prospero vento flante. Et invento aperto carcere Sancti Matthaei eoque viso flevit plurimum et oravit. Tunc Dominus Matthaeo reddidit beneficium duorum luminum, quibus eum privaverat nequitia peccatorum. Matthaeus autem ab inde recessit et Antiochiam venit. Andrea vero Margundia remanente irati illi de evasione Sancti Matthaei Andream apprehendunt et per plateas ligatis manibus pertrahunt; cumque eius sanguis efflueret, pro iis oravit et ad Christum eos sua oratione convertit. Inde in Achaiam proficiscitur.

Hoc autem, quod dicitur de huiusmodi liberatione Matthaei et restitutione duorum luminum per Andream, non puto dignum fidei, ne in tanto evangelista minoratio infima denotetur, quasi sibi non potuerit obtinere, quod Andreas ei tam facile impetravit.

Quidam iuvenis nobilis dum invitis parentibus apostolo adhaesisset, parentes eius domum, in qua morabatur cum apostolo, succenderunt. Cumque iam in altum flamma succresceret, puer accepta ampulla super ignem sparsit et statim ignem exstinxit illis autem dicentibus: "Filius noster magus est effectus." Dum per scalas vellent ascendere, a Deo sunt excaecati, ut ipsas scalas penitus non viderunt. Tunc quidam exclamans ait: "Ad quid vos stulto labore consumitis! Deus pugnat pro iis et vos non videtis. Cessate iam, ne in vos ira Dei descendat." Multi ergo videntes domino crediderunt, parentes vero eius post quinquaginta dies mortui in monumento sunt positi.

Quaedam mulier, cuidam homicidae coniuncta, cum parere non posset, sorori suae dixit: "Vade et pro me Dianam dominam nostram invoca." Cui invocanti ait diabolus: "Cur me invocas, cum tibi prodesse non possim! Sed vade ad Andream apostolum, qui sororem tuam poterit adiuvare." Ad quem cum ivisset et apostolum ad sororem periclitantem duxisset, dicit ei apostolus: "Recte hoc pateris, quia male duxisti, male concepisti et daemones consuluisti. Sed tamen poenitere et in Christum crede et puerum proice." Qua credente abortivum protulit et dolor cessavit.

Senex quidam nomine Nicolaus adiit apostolum dicens: "Domine, ecce septuaginta anni vitae meae sunt, in quibus semper luxuriae deservivi. Accepi autem aliquando evangelium orans Deum, ut mihi amodo continentiam largiretur.Sed in ipso peccato inveteratus et a mala concupiscentia illectus statim ad opus solitum revertebar. Quadam igitur vice concupiscentia inflammatus oblitus evangelii, quod super me posueram, ad lupanar ivi statimque meretrix dixit mihi: 'Egredere, senex, egredere, quia angelus Dei es, tu ne me contingas neque huc accedere praesumas: Video enim super te mirabilia.' Stupefactus ad verba meretricis recolui, quod mecum evangelium detulissem. Nunc igitur, Sancte Dei, pro salute mea tua pia oratio intercedat." Audiens hoc beatus Andreas flere coepit et a tertia usque ad nonam oravit et surgens noluit comedere, sed ait: "Non comedam, donec sciam, si Dominus miserebitur huius senis." Cumque diebus quinque ieiunasset, venit vox ad Andream dicens: "Obtines, Andrea, pro sene. Sed sicut per ieiunium macerasti te, sic se et ipse affligat ieiuniis, ut salvetur." Sicque fecit et in sex mensibus in pane et aqua ieiunavit et postmodum plenus bonis operibus in pace requievit. Venit igitur vox ad Andream dicens: "Per orationem tuam Nicolaum, quem perdideram, acquisivi."

Quidam iuvenis Christianus secretius Sancto Andreae dixit: "Mater mea pulchrum me videns de opere me illicito tentat. Cui dum nullatenus assentirem, iudicem adiit, volens in me crimen tantae nequitiae retorquere, sed ora pro me, ne moriar tam iniuste, nam et accusatus penitus reticebo malens vitam perdere quam matrem meam tam turpiter infamare." Iuvenis igitur ad iudicium vocatur et illuc eum Andreas prosequitur. Accusat constanter mater filium, quod se voluerit violare. Interrogatus pluries iuvenis, an res taliter se haberet, nihil penitus respondebat. Tunc Andreas matri dixit: "Crudelissima feminarum, quae per tuam libidinem unicum filium vis perire." Tunc illa praeposito dixit: "Domine, huic homini filius meus adhaesit, postquam hoc agere voluit, sed nequivit." Iratus itaque iudex iussit puerum in saccum linitum pice et bitumine mitti et in flumen proici, Andream vero in carcere reservari, donecexcogitaret supplicium, quo periret. Sed orante Andrea tonitruum horribile omnes terruit et terrae motus ingens cunctos prostravit et mulier a fulmine percussa et arefacta corruit. Orantibus autem ceteris apostolum, ne perirent, oravit pro iis et omnia cessaverunt. Tunc praepositus credidit et domus eius tota.

Cum autem esset apostolus in civitate Nicaea, dixerunt ei cives, quod extra civitatem secus viam septem daemones erant, qui praetereuntes homines occidebant. Quibus ad iussum apostoli ante populum in specie canum venientibus praecepit, ut illuc irent, ubi nulli hominum nocere possent. Qui statim evanuerunt. Illi autem homines hoc viso fidem Christi receperunt. Et cum venisset ad portam alterius civitatis, ecce quidam iuvenis mortuus ferebatur. Quaerente apostolo, quid ei accidisset, dictum est ei, quod septem canes venerunt et eum in cubiculo necaverunt. Et lacrimans apostolus ait: "Scio, Domine, quod fuerunt daemones, quos a Nicaea urbe repuli." Dixitque patri: "Quid dabis mihi, si suscitavero filium tuum" Cui ille: "Nil carius ego possidebam, ipsum ergo tibi dabo." Et facta oratione surrexit et apostolo adhaesit.

Cum quidam viri numero quadraginta ad apostolum navigio venirent, ut ab eo fidei doctrinam reciperent, ecce a diabolo mare concitatur et omnes pariter submerguntur. Cum autem eorum corpora ad litus delata fuissent, ante apostolum deportantur et ab eo continuo suscitantur. Qui omnia, quae sibi acciderunt, narraverunt. Unde in quodam hymno ipsius legitur: "Quaternos iuvenes submersos maris fluctibus vitae reddidit usibus."

Beatus igitur Andreas in Achaia consistens totam cum ecclesiis implevit et plurimos ad fidem Christi convertit. Uxorem quoque Aegeae proconsulis fidem Christi docuit et sacro baptismatis fonte ipsam regeneravir. Audito hoc Aegeas Patras civitatem ingreditur compellens Christianos ad sacrificia idolorum, cui occurrens Andreas dixit: "Oportebat, ut tu, qui iudex hominum esse meruisti in terris, iudicem tuum, qui in coelis est, agnosceres et agnitum coleres et colendo animum a falsis diis penitus revocares." Cui Aegeas: "Tu es Andreas, qui superstitiosam praedicas sectam, quam Romani principes nuper exterminare iusserunt." Ad quem Andreas: "Romani pnncipes nondum cognoverunt, quomodo filius Dei veniens docuerit idola esse daemonia, quae hoc docent, unde offendatur Deus, ut offensus ab iis avertatur et aversus non exaudiat et non exaudiendo ipsi a diabolo captiventur et captivati tamdiu deludantur, donec nudi de corpore exeant nihil secum praeter peccata portantes." Cui Aegeas: "Ista vana Iesus vester praedicans crucis patibulo est affixus." Cui Andreas: "Pro restauratione nostra, non pro culpa sua crucis patibulum sponte suscepit." Ad quem Aegeas dixit: Cum a suo discipulo fuerit traditus et a Iudaeis tentus et a militibus crucifixus - quomodo tu dicis eum sponte crucis subiisse supplicium!"

Tunc Andreas quinque rationibus coepit ostendere Christum voluntarie passum fuisse: "Scilicet ex eo, quod passionem suam praevidit et discipulis futuram praedixit: 'Ecce', inquiens, 'ascendimus Hierosolyma etc.' Et ex eo, quod Petro eum ab hoc avertere cupienci dure indignatus fuit dicens:'Vade post me Satana etc.' Et ex eo, quod utriusque scilicet patiendi et resurgendi se potestatem habere manifestavit dicens: 'Potestatem habeo ponendi animam meam et irerum sumendi eam.' Et ex eo, quod proditorem praecognovit, cum panem intinctum ei dedit, nec tamen vitavit. Et ex eo, quod locum, in quo proditorem venturum sciebat, elegit. " Et his omnibus se interfuisse asseruit. Addit Andreas, quod mysterium crucis magnum esset. Cui Aegeas: "Mysterium dici non potest, sed supplicium. Verumtamen ubi mihi non obtemperaveris, ipsum mysterium te faciam experiri."

Cui Andreas: "Si crucis patibulum expavescerem, crucis gloriam non praedicarem. Audiri a te volo mysterium crucis, si forte credas et ipsum agnitum colas, ut salveris." Tunc coepit ei mysterium reoemptionis pandere et, quam congruum et necessariwm fuerit, quinque rationibus persuadere. "Prima ratio est, quod, quia primus homo per lignum mortem suscitavit, congruum fuit, ut secundus eam per lignum pelleret patiendo. Secunda, quod, quia de immaculata terra factus fuerat praevaricator, congruum fuit, ut de immaculata nasceretur virgine reconciliator. Tertia, quod, quia Adam ad cibum vetitum incontinenter manus extenderat, congruum fuit, ut secundus Adam in cruce immaculatas manus extenderet.

Quarta, quod, quia Adam cibum suavem vetitum gustaverat, congruum fuit ad hoc, quod contrarium pelleretur contrario, ut Christus esca fellea cibaretur. Quinta, quia ad hoc, quod Christus nobis suam immortalitatem conferret, congruum fuit, ut nostram sibi mortalitatem assumeret. Nisi enim Deus factus fuisset mortalis, homo non fieret immortalis." Tunc Aegeas dixit: "Haec vana tuis narra et mihi obtempera diisque omnipotentibus sacrifica." Cui Andreas: "Omnipotenti Deo agnum immaculatum quotidie offero, qui, postquam a toto populo comestus fuerit, vivus et integer perseverat."Aegea, quomodo hoc fieret, requirente dixit Andreas, ut formam discipuli assumeret. Cui Aegeas: "Ego cum tormentis a te exigam rei notitiam."

Iratusque iussit eum in carcere recludi. Mane facto tribunali sistitur et ad sacrificia idolorum iterum invitare coepit dicens: "Nisi mihi obtemperaveris, in ipsam, quam laudasti, crucem faciam te suspendi." Cumque ei multa supplicia minaretur, respondit: "Quidquid tibi videtur in suppliciis maius, excogita; tanto enim regi meo ero acceptior, quanto fuero pro nomine eius in tormentis constantior." Tunc iussit eum a viginti uno hominibus caedi et caesum manibus et pedibus cruci alligari, ut sic longiorem reciperet cruciatum. Cumque duceretur ad crucem, factus est concursus populorum dicentium: "Innocens sanguis eius sine causa damnatur." Quos tamen rogavit apostolus, ne suum martyrium impedirent.

Videns autem Andreas a longe crucem salutavit eam dicens: "Salve crux, quae in corpore Christi dedicata es et ex membris eius eamquam margaritis ornata. Antequam in te adscenderet Dominus, timorem terrenum habuisti. Modo vero amorem coelestem obtinens pro voto susciperis. Securus igitur et gaudens venio ad te, ut tu exsultans suscipias me discipulum eius, qui pependit in te: Quia amator tuus semper fui et desideravi amplectite. O bona crux, quae decorem et pulchritudinem de membris Domini suscepisti. Diu desiderata, sollicite amata, sine intermissione quaesita, aliquando concupiscenti animo praeparata. Accipe me ab hominibus et redde me magistro meo, ut per te me accipiat, qui per te me redemit."

Et haec dicens se exuit et vestimenta carnificibus tradidit sicque eum in crucem, ut iussum fuerat, suspenderunt. In qua biduo vivens viginti milibus hominum adstantium praedicavit. Tunc minitante turba Aegeae mortem et dicente virum sanctum et mansuetum et pium non debere ita pati. Venit, ut ipsum deponeret. Quem videns Andreas dixit: "Quid tu ad nos venisti, Aegea, si pro poenitentia, ipsam consequeris, si autem, ut me deponas, scias, quod ego vivus de cruce non descendam. Iam enim video regem meum, qui me exspectat."

Et cum vellent eum solvere, nullo modo poterant ad eum pertingere, quia statim eorum bracchia stupida reddebantur. Videns autem Andreas, quod plebs volebat eum deponere, hanc orationem in cruce fecit, ut dicit Augustinus in libro de poenitentia: "Ne me permittas, Domine, descendere vivum, sed tempus est, ut commendes terrae corpus meum: Tamdiu enim portavi iam, tamdiu super commendatum vigilavi et laboravi, quod vellem iam ab ista oboedientia liberari et isto gravissimo indumento spoliari. Recordor, quantum in portando onerosum, in domando superbum, in fovendo infirmum, in coercendo lascivum laboravi. Scis, Domine, quoties a puritate contemplationis retrahere me contendebat, quoties a dilectissimae quietis tuae somnu me excitare obtendebat quantum et quoties dolorem ingerebat. Cui igitur tamdiu, ut potui, pater benignissime, pugnanti restiti et tua ope superavi. A te iusto remuneratore et pio posco, ne mihi id ultra commendes. Sed depositum reddo. Commenda alii nec me illo ultra impedias, et resurrecturum servet et reddat, ut ipsum quoque meritum sui laboris recipias. Terrae id commenda, ut me amplius vigilare non oporteat et libere ad te fontem vitae et indeficientis gaudii tendere anxiantem non retrahat nec impediat." Haec Augustinus.

His dictis splendor nimius de coelo veniens dimidia hora eum circumdedit, ita ut nullus eum videre posset, et abscedente lumine simul cum ipso lumine spiritum tradidit. Maximilla vero uxor Aegeae tulit corpus apostoli sancti et honorifice sepelivit. Aegeas vero antequam domum suam rediisset, arreptus a daemone in via coram omnibus exspiravit.

Aiunt quoque de sepulcro sancto Andreae mannam in modum farinae et oleum cum odore emanare, a quo, quae sit anni futuri fertilitas, incolis regionis ostenditur. Nam si exiguum pronuit, exiguum terra exhibet fructum, si copiose, copiosum. Hoc forte antiquitus verum fuit, sed modo corpus apud Constantinopolitanos translatum esse perhibetur. Episcopus atque Diabolus Episcopus quidam religiosam habens vitam beatum Andream inter ceteros sanctos in veneratione habebat, ita quod in cunctis suis operibus hunc semper titulum praeponebat: "Ad honorem Dei et beati Andreae." Invidens igitur viro sancto diabolus, hostis antiquus, ad eum decipiendum tota se calliditate contulit seque in formam mulieris pulcherrimae transformavit.

Venit igitur ad palatium episcopi asserens, se velle confiteri eidem. Mandat episcopus, ut suo poenitentiali confiteatur, cui plenitudinem tradiderat potestatis. Renuntiat illa, quod nulli hominum nisi sibi secreta suae conscientiae revelet, sicque convictus episcopus eam ad se venire praecepit. Cui illa: "Obsecro, domine, miserere mei, ego vero in annis puellaribus, ut cernitis, constituta et a pueritia delicate nutrita, nec nun et regia stirpe progenita huc in peregrino habitu sola veni. Nam pater meus rex, itaque valde potens cuidam magno principi me volebat in coniugem sociare, cui respondi: Omnem torum abominor maritalem, quia virginitatem meam Christo in perpetuum dedicavi et ideo numquam possem in carnalem copulam consentire. Denique sic artata, quod oportebat me aut eius voluntaii oboedire aut terrae diversa subire supplicia, latenter fugam mll magis eligens exsulare quam sponso meo fidem infringere. Audiens vero vestrae sanctitatis praeconium sub alas vestrae protectionis confugi sperans me apud vos locum reperire quietis, ubi possim contemplationis carpere secreta silentia praesentisque vitae vitare naufragia et perturbationem mundi fugere perstrepentis." Admirans in ea episcopus nobilitatem generis, pulchritudinem corporis, tam immensum fervorem et tantae eloquentiae venustatem placita et benigna voce respondit: "Esto secura, filia, ne formides, quia ille, ob cuius amorem te et tuos et tua tam viriliter contempsisti, tibi ob hoc et in praesenti cumulum gratiae et in futuro plenitudinem gloriae largietur. Sed et ego servus eius me et mea tibi offero. Eligasque tibi, ubi placuerit, mansionem: Volo autem hodie mecum prandere debeas." Cui illa: "Noli, inquit, pater, noli de hac re me rogare, ne forte ex hoc aliqua mali suspicio perveniat et nitor famae vestrae denigrationem aliquam patiatur." Ad quam episcopus dixit: "Plures erimus et non soli. Et ideo nullum mali suspicionis scrupulum in aiquo poterit generari."

Venientes itaque ad mensam episcopus et illa ex opposito consederunt ceteris residencibus hinc et inde. Intendit in eam crebro eplscopus eiusque faciem non desinit intueri et pulchritudinem admirari. Sicque dum oculus figitur, animus sauciatur, et dum eius faciem non desinit intueri, diabolus, antiquus hostis, cor eius gravi iaculo vulneravit.

Perpendit hoc ipse diabolus et pulchritudinem suam coepit magis ec magis augere iamque episcopus proximus erat consensui, ut eam de illicito opere attentaret, quando possibilitas se offerret, tunc subito quidam peregrinus venit ad ostium crebris ictibus pulsans et magnis clamoribus postulans sibi aperiri. Cumgue aperire nollent et ille magnis clamoribus et ictibus nimis iis fieret importunus, interrogat episcopus mulierem, si ingressum illius peregrini hominis acceptaret. Cui illa dixit: "Proponatur sibi aliqua quaestio gravis, quam si enodare sciverit, admittatur, si autem nescierit, tamquam inscius et indignus ab episcopi praesentia repellatur." Favent eius omnes sententiae et, quis sufficiens esset hanc quaestionem proponere, sciscitantur. Cumque nullus inveniretur, episcopus dixit: "Quis enim nostrum ad hoc tam sufficiens est quam vos, o domma, quae ceteros nos et eloquentia praeceditis et sapientia nobis omnibus amplius rutilatis? Vos igitur hanc proponite quaestionem." Tunc illa dixt: "Interrogetur, quod est maius mirabile, quod Deus umquam in parva re fecerit." Interrogatus de hoc peregrinus per nuntium dixit: "Diversitas et excellentia facierum: Inter tot enim homines, qui fuerunt ab initio mundi et usque in finem futuri sunt, duo reperiri non possent, quorum facies per omnia similes sint vel possent, et in ipsa tam minima facie omnes sensus corporis Deus collocavit."

Audientes omnes eius responsionem admirantes dixerunt: "Vera et optima est solutio quaestionis." Tunc mulier ait: "Proponatur sibi secunda quaestio gravior, in qua melius possumus sapientiam eius experiri: Quaeratur ab eo, ubi terra sit altior omni coelo." Percunctatus de hoc peregrinus respondit: "In coelo empyreo, ubi residet corpus Christi. Corpus enim Christi, quod est altius omni coelo, est de nostra carne formatum. Porro caro nostra quaedam terrea substantia est. Cum ergo corpus Christi super omnes coelos sit et de nostra carne originem duxerit, caro autem nostra de terra sit condita, constat, quod, ubi corpus Christi residet, ibi procul dubio terra altior coelo manet."

Refert nuntius, quod responderat peregrinus, et ecce omnes responsionem eius mirabiliter approbant et magnifice sapientiam eius laudant. Tunc illa iterum dixit: "Fiet ei tertia quaestio gravissima et occulta et ad solvendum difficilis et obscura, ut sic eius sapientia tertio comprobetur et dignus sit, ut ad mensam episcopi merito admittatur. Quaeratur ab eo, quanti spatii sit a terra usque in coelum." Requisitus de hoc peregrinus nuntio dixit: "Vade ad eum, qui te misit ad me et de hoc diligenter percunctare. Ipse enim melius me hoc novit et ideo tibi de hoc melius respondebit. Nam ipse illud spatium mensuravit, quando de coelo in abyssum cecidit. Ego autem de coelo numquam cecidi et illud spatium numquam mensuravi. Non enim est mulier, sed diabolus, qui se posuit in similitudinem mulieris."

Audiens hoc nuntius vehementer expavit et ea, quae audierat coram omnibus recitavit. Mirantibus itaque omnibus et stupentibus diabolus,antiquus hostis, de medio eorum evanuit. Episcopus autem rediens ad se redarguit amare semet ipsum et de perpetrata culpa veniam lamentabiliter precabatur, misitque nuntium, ut peregrinus introduceretur, sed nequaquam amplius invenitur. Tunc eplscopus populum convocavit et iis evidenter exposuit ordinem gestae rei praecepitque, ut omnes ieiuniis et orationibus insisterent, si forte Dominus revelare alicui dignaretur, quisnam ille peregrinus fuerit, qui eum a tanto periculo liberavit. Revelatum autem est illa nocte episcopo, quod beatus Andreas fuerit, qui pro liberatione ipsius se posuerit in habitu peregrini. Coepit igitur episcopus in devotione Sancti Andreae magnifice crescere ac eum exinde in reverentia plus habere.



Christian Latin
The Latin Library
The Classics Homepage