Historia de Sancta Anastasia

Iacobus de Voragine (A.D. 1230-1298)



Anastasia nobilissima Romanorum filia, Praetaxati illustris, sed pagani. A matre sua Fantasta Christiana et a beato Chrysogono fidem Christi edocta est. Tradita autem Publio in uxorem languorem simulans semper se ab eius consortio abstinebat. Qui audiens eam cum una tantum ancilla in vili habitu Christianorum carceres circuire et iis necessaria ministrare fecit eam artissime custodiri, ita ut etiam eidem alimoniam denegaret volens autem eam sic perimere, ut posset in eius largissimis possessionibus lascivire. Putans igitur se mori dolorosas epistolas Chrysogono mittebat et ille consolatorias remittebat. Interea vir eius moritur et illa a carceribus liberatur.

Haec habebat tres ancillas pulcherrimas, quae sorores erant. Quarum una dicebatur Agapete, altera Thionia et altera Irenia. Quae cum Christianae essent et praefecti monitis nullatenus oboedirent, in cubiculum eas reclusit, ubi coquinae utensilia servabantur. Praefectus autem in earum ardens amorem ad eas ivit, ut suam libidinem exerceret. Qui in amentiam versus putans se tractare virgines cacabos, patellas, caldaria et similia amplectens osculabatur et, cum ex hoc satiatus fuisset, foras exiit nigerrimus et deformis et vestimentis concisis. Quem servi, qui eum pro foribus exspectaverant, sic aptatum videntes cogitantes, quod in daemonem versus esset, eum verberibus affecerunt et fugientes solum reliquerunt. Cumque imperatorem adiret, ut de hoc conqueretetur, alii virgis percutiebant, alii lutum et pulverem in eum proiciebant suspicantes, quod in furiam versus esset. Oculi autem eius tenebantur, ne sic se defornem videret. Videbatur enim ei, quod ipse et omnes albis vestibus essent induti. Quapropter mirabatur plurimum, cum sic eum omnes deridebant, quem in tanto honore habere consueverant. Putans vero, cum sic se deformem ab aliis didicisset, quod puellae sibi per artem magicam hoc fecissent, iussit eas coram se exspoliari, ut eas saltem nudas aspiceret. Sed statim earum vestimenta sic corporibus adhaeserunt, ut nullo modo exui valerent. Praefectus autem prae admiratione ita obdormivit stertens, quod etiam a pulsantibus non poterat excitari.

Tandem virgines martyrio coronantur et Anastasia ab imperatore cuidam praefecto traditur, ut, si eam sacrificare faceret, postmodum in uxorem eam haberet. Cumque eam in thalamum induxisset et eam amplexari vellet, statim caecus effectus est. Deos adiit quaerens, si evadere posset. Responderunt dicentes: "Quia sanctam Anastasiam contristasti, nobis traditus es et amodo semper nobiscum in inferno torqueberis."

Cumque domum reduceretur, inter manus puerorum vitam finivit. Tunc Anastasia alii praefecto traditur, ut eam in custodia detineret. Audiens enim, quod infinitas possessiones haberet, privatim dixit ei: "Anastasia, si vis esse Christiana, fac, quod praecepit Dominus tuus. Ille enim praecepit: 'Qui non renuntiaverit omnibus, quae possidet etc.' Omnia igitur, quae habes, mihi da et vade, quo volueris, et vere Christiana eris." Cui illa respondit: "Deus meus praecepit: 'Vende omnia, quae habes, et da a pauperibus et non divitibus.' Cum ergo dives sis, contra praeceptum Dei facerem, si aliquid tibi darem."

Tunc Anastasia diro carceri fame crucianda traditur, sed a sancta Theodora, quae iam per martyrium coronata fuerat, per duos menses esca coelesti pascitur. Tandem cum ducentis virginibus ad insulas Palmarias ducta est, ubi multi propter nomen Christi fuerant relegati. Post aliquos vero dies praefectus omnes ad se vocavit et Anastasiam ad palos ligatam ignibis concremavit. Alios vero diversis suppliciis interemit.

Inter quos unus erat, qui pluries propter Christum multis divitiis spoliatus semper dicebat: "Christum saltem mihi non auferetis. Apollonia autem corpus sanctae Anastasiae in viridario facta ibi ecclesia honorifice sepelivit. Passa est autem sub Diocletiano, qui coepit circa annos Domini CCLXXXVII.



Christian Latin The Latin Library The Classics Homepage