Ambrosius, filius Ambrosii praefecti Romae, cum in cunabulis in atrio
praetorii esset positus et dormiret, examen apum subito veniens faciem eius
et os ita complevit, ut quasi in alveolum suum intrarent pariter et
exirent. Quae postea evolantes in tantam aeris altitudinem sublevatae sunt,
ut humanis oculis minime viderentur. Quo peracto territus pater ait: "Si
vixerit infantulus iste, aliquid magni erit."
Postea cum adolevisset et videret matrem et sororem, sacrum virginem, manus
sacerdotibus osculari, ipse ludens sorori dextram offerebat asserens et
sibi id ab ea fieri oportere. Illa vero ut adolescentem et nescientem, quid
diceret, respuebat.
Romae igitur litteris eruditus cum causas praetorii splendide peroraret, a
Valentiniano imperatore ad regendam Liguriam Emiliamque provinciam directus
est. Cumque Mediolanum venisset et ibidem episcopus tunc deesset, convenit
populus, ut sibi de episcopo provideret. Sed cum inter Arianos et
catholicos de eligendo episcopo seditio non modica oriretur, illuc
Ambrosius causa sedandae seditionis perrexit et statim vox infantis
insonuit dicens Ambrosium episcopum. Cuius voci omnes unanimiter
consenserunt Ambrosium episcopum acclamantes.
Quo ille cognito, ut eos a se terroribus removeret, ecclesiam exiens
tribunal conscendit et contra consuetudinem suam tormenta personis adhiberi
iussit. Quod cum faceret, populus nihilominus acclamabat: "Peccatum tuum
super nos."
Tunc ille turbatus domum rediit et philosophiam profiteri voluit. Quod ut
nefaceret, revocatus est. Publicas mulieres publice ad se ingredi fecit, ut
his visis ab eius electione populum revocaret. Sed cum nec sic proficeret,
sed semper populum "peccatum tuum super nos" acclamare videret, fugam media
nocte concepit.
Cumque Ticinum se pergere putaret, mane ad portam civitatis Mediolanensis,
quae Romana dicitur, invenitur. Qui inventus cum custodiretur a populo,
missa relatio est ad clementissimum imperatorem Valentianum, qui summo
gaudio accepit, quod iudices a se directi ad sacerdotium peterentur.
Laetabatur enim Probus praefectus, quod verbum suum fuerat in eo
adimpletum. Dixerat enim, cum proficisccenti mandata donaret: "Vade, age,
non ut iudex, sed ut episcopus .
Pendente relatione iterum absconditur, sed inventus cum adhuc esset
catechumenus, baptizatur et VIII die in eplscopalem cathedram sublimatur.
Cum autem post IV annos Romam ivisset et soror sua, sacra virgo, eius
dextram oscularetur, sibi ridens ait: "Ecce, ut dicebam tibi, sacerdotis
manum oscularis. " [...]
Quadam vice, ut aiunt, cum beatus Ambrosius Romam pergeret et in quadam
villa Tusciae apud quendam hominem nimium locupletem hospitatus fuisset,
illum hominem super statu suo sollicite requisivit. Cui ille respondit:
"Status meus, domine, semper felix exsistit et gloriosus. Ecce enim
divitiis infinitis abundo, servos et famulos quam plures habeo et omnia
semper ad vota habui nec umquam mihi aliquid adversum accidit vel, quod
contristaret, evenit." Quod audiens Ambrosius vehementer obstupuit et his,
qui erant secum in comitatu, dixit: "Surgite et hinc quantocius fugiamus,
quia Dominus non est in loco isto. Festinate, filii, festinate nec in
fugiendo moram facite, ne nos hic divina ultio apprehendat et in peccatis
illorum pariter nos involvat."
Cum ergo fugerent et aliquantulum processissent, subito se terra aperuit et
hominem illum cum universis, qui ad illum pertinebant, ita absorbuit, ut
nullum inde vestigium remaneret.
Quod cernens Ambrosius dixit: "Ecce fratres, quam misencorditer Deus
parcit, cum hic adversa tribuit, et quam severe irascitur, cum semper
prospera elargitur." In eodem autem loco fovea quaedam profundissima
remansisse dicitur, quae usque hodie in huius facti testimonium perseverat.
[. . .]
Christian Latin | The Latin Library | The Classics Homepage |