I. In quot genera diuidatur res militaris.
II. Quid inter legiones et auxilia intersit.
III. Quae causa exhauriri fecerit legiones.
IIII. Quotenas legiones antiqui ad bellum duxerint.
V. Quemadmodum legio constituatur.
VI. Quot cohortes in una sint legione, item quot milites in una cohorte
sint.
VII. Nomina et gradus principiorum legionis.
VIII. Nomina eorum, qui antiquos ordines ducebant.
VIIII. De officio praefecti legionis.
X. De officio praefecti castrorum.
XI. De officio praefecti fabrorum.
XII. De officio tribuni militum.
XIII. De centuriis atque uexillis peditum.
XIIII. De turmis equitum legionariorum.
XV. Quemadmodum legionum acius instruantur.
XVI. Quemadmodum triarii uel centuriones armentur.
XVII. Commissa pugna grauem armaturam stare pro muro.
(XVIII. Nomina militum et gradus in scutis eorum aduersis scribenda.)
XIX. Praeter corporis robur notarum uel computandi artem in tironibus
eligendem.
XX. Donatiui partem dimidiam debent apud signa milites sequestrare
seruandam ipsis.
XXI. In legione ita fieri promotiones, ut per omnes cohortes transeant qui
promouentur.
XXII. Quid inter tubicines et cornicines et classicum intersit.
XXIII. De exercitatione militum.
XXIIII. Exempla adhortationum exercitii militaris de aliis artibus tracta.
XXV. Enumeratio ferramentorum uel machinarum legionis.
Instituta maiorum partis armatae plenissime clementiam uestram peritissimeque
retinere continuis declaratur uictoribus ac triumphis, siquidem indubitata
adprobatio artis sit rerum semper effectus. Uerum tranquillitas tua, imperator
inuicte, altiori consilio, quam mens poterat terrena concipere, ex libris
antiqua desiderat, cum ipsiam antiquitatem factis recentibus antecedat. Igitur
cum haec litteris breuiter conprehendere maiestati uestrae non tam discenda
quam recognoscenda praeciperer, certauit saepius deuotio cum pudore. Quid enim
audacius, quam domino ac principi generis humani, domitori omnium gentium
barbararum, aliquid de usu ac disciplina insinuare bellorum, nisi forte
iussisset fieri, quod ipse gessisset? et rursum tanti imperatoris non oboedire
mandatis plenum sacrilegii uidebatur atque periculi. Miro itaque more in
parendo audax factus sum, dum metuo uideri audacior, si negassem. Ad quam
temeritatem praecedens me indulgentia uestrae perennitatis anaimauit. Nam
libellum de dilectu atque exercitatione tironum dudum tamquam famulus obtuli;
non tamen culpatus abscessi. Nec formido iussus adgredi opus, quod spontaneum
cessit inpune.
I. Res igitur militaris(, sicut Latinorum egregius auctor carminis sui testatur
exordio, armis constat et uiris. Haec) in tres diuiditur partes, equites pedes
classem. Equitum alae dicuntur ab eo, quod ad similitudinem alarum ab utraque
parte protegunt acies; quae nunc uexillationes uocantur a uelo, quia uelis, hoc
est flammulis, utuntur. Est et aliud genus equitum, qui legionarii uocantur
propterea, quod conexi sunt legioni; ad quorum exemplum ocreati sunt equites
instituti. Classis item duo genera sunt, unum liburnarum, aliud lusoriarum.
Equitibus campi, classibus maria uel flumina, peditibus colles urbes plana et
abrupta seruantur. Ex quo intellegitur magis reipublicae necessarios pedites,
qui possunt ubique prodesse; et maior numerus militum (sumptu) expensa minore
nutritur. Exercitus ex re ipsa atque opere exercitii nomen accepit, ut ei
numquam liceret obliuisci quod uocabatur. Uerum ipsi pedites in duas diuisi
sunt partes, hoc est in auxilia et legiones. Sed auxilia a sociis uel
foederatis gentibus mittebantur; Romana autem uirtus praecipue in legionum
ordinatione praepollet. Legio autem ab eligendo appellata est, quod uocabulum
eorum desiderat fidem atque diligentiam, qui milites probant. In auxiliis
minor, in legionibus longe amplior consueuit militum numerus adscribi.
II. Denique Macedones Graeci Dardani phalangas habuerunt, ut in una phalange
armatorum VIII milia censerentur. Galli atque Celtiberi pluresque barbarae
nationes cateruis utebantur in proelio, in quibus erant sena milia armatorum.
Romani legiones habent, in quibus singulis sena milia, interdum amplius
militare consuerunt. Quid autem inter legiones et auxilia interesse uideatur,
expediam. Auxiliares cum ducuntur ad proelium, ex diuersis locis, ex diuersis
numeris uenientes, nec disciplina inter se nec notitia nec affectione
consentiunt. Alia instituta, alius inter eos est usus armorum. Necesse est
autem tardius ad uictoriam peruenire qui discrepant, antequam dimicent. Denique
cum in expeditionibus plurimum prosit omnes milites unius praecepti
significatione conuerti, non possunt aequaliter iussa conplere qui ante pariter
non fuerunt. Tamen haec ipsa si sollemnibus diuersisque exercitiis prope
cotidie roborentur, non mediocriter iuuant. Nam legionibus semper auxilia
tamquam leuis armatura in acie iungebantur, ut in his proeliandi magis
adminiculum esset quam principale subsidium. Legio autem propriis cohortibus
plena cum grauem armaturam, hoc est principes hastatos triarios antesignanos,
item leuem armaturam, hoc est ferrentarios sagittarios funditores ballistarios,
cum propios et sibi insitos equites legionarios isdem matriculis teneat, cum
uno animo parique consensu castra muniat, aciem instruat, proelium gerat, ex
omni parte perfecta, nullo extrinsecus indigens adiumento, quantamlibet hostium
multitudinem superare consueuit. Documentum est magnitudo Romana, quae semper
cum legionibus dimicans tantum hostium uicit, quantum uel ipsa uoluit uel rerum
natura permisit.
III. Legionum nomen in exercitu permanet hodieque, sed per neglegentiam
superiorum temporum robur infractum est, cum uirtutis praemia occuparet ambitio
et per gratiam promouerentur milites, qui promoueri consueuerunt per laborem.
Deinde contubernalibus conpletis stipendiis per testimoniales ex more dimissis
non sunt alii substituti. Praeterea necesse est aliquantos morbo debilitari
atque dimitti, aliquantos deserere uel diuersis casibus interire; ac, nisi
annis singulis, immo singulis paene mensibus in recedentium locum iuniorum
turba succedat, quamuis copiosus exhauritur exercitus. Est et alia causa, cur
adtenuatae sint legiones: magnus in illis labor est militandi, grauiora arma,
plura munera, seuerior disciplina. Quod uitantes plerique in auxiliis festinant
militiae sacramenta praecipere, ubi et minor sudor et maturiora sunt praemia.
Cato ille Maior, cum et armis inuictis esset et consul exercitus saepe
duxisset, plus se reipublicae credidit profuturum, si disciplinam militarem
conferret in litteras. Nam unius aetatis sunt quae fortiter fiunt; quae uero
pro utilitate reipublicae scribuntur aeterna sunt. Idem fecerunt alii
conplures, sed praecipue Frontinus, diuo Traiano ab eiusmodi conprobatus
industria. Horum instituta, horum praecepta, in quantum ualeo, strictim
fideliterque signabo. Nam cum easdem expensas faciat et diligenter et
neglegenter exercitus ordinatus, non solum praesentibus, sed etiam futuris
saeculis proficit, si prouisione maiestatis tuae, imperator Auguste, et
fortissima dispositio reparetur armorum et emendetur dissimulatio praecedentum.
IIII. In omnibus auctoribus inuenitur singulos consules aduersum hostes
copiosissimos non amplius quam binas duxisse legiones additis auxiliis
sociorum. Tanta in illis erat exercitatio, tanta fiducia, ut cuiuis bello duae
legiones crederentur posse sufficere. Quapropter ordinationem legionis antiquae
secundum normam militaris iuris exponam. Quae descriptio si obscurior aut
inpolitior uidebitur, non mihi sed difficultati ipsius rei conuenit inputari.
Adtento itaque animo saepius relegenda sunt, ut memoria intellegentiaque
ualeant conprehendi. Necesse est enim inuictam esse rempublicam, cuius
imperator militari arte percepta, quantos uoluerit, faciat exercitus
bellicosos.
V. Diligenter igitur lectis iunioribus animis corporibusque praestantibus,
additis etiam exercitiis cotidianis quattuor uel eo amplius mensuum, iussu
auspiciisque inuictissimi principis legio formatur. Nam uicturis in cute
punctis milites scripti, cum matriculis inseruntur, iurare solent; et ideo
militiae sacramenta dicuntur. Iurant autem per Deum et Christum et sanctum
Spiritum et per maiestatem imperatoris, quae secundum Deum generi humano
diligenda est et colenda. Nam imperator cum Augusti nomen accepit, tamquam
praesenti et corporali Deo fidelis est praestanda deuotio, inpendendus peruigil
famulatus. Deo enim uel priuatus uel militans seruit, cum fideliter cum diligit
qui Deo regnat auctore. Iurant autem milites omnia se strenue facturos, quae
praeceperit imperator, numquam deserturos militiam nec mortem recusaturos pro
Romana republica.
VI. Sciendum autem est in una legione decem cohortes esse debere. Sed prima
cohors reliquas et numero militum et dignitate praecedit. Nam genere atque
institutione litterarum uiros electissimos quaerit. Haec enim suscipit aquilam,
quod praecipuum signum in Romano est semper exercitu et totius legionis
insigne; haec imagines imperatorum, hoc est diuina et praesentia signa,
ueneratur; habet pedites mille centum quinque, equites loricatos CXXXII, et
appellatur cohors miliaria; haec caput est legionis, ab hac, cum pugnandum est,
prima acies incipit ordinari. Secunda cohors habet pedites DLV, equites LXVI,
et appellatur cohors quingenaria. Tertia cohors similiter habet pedites DLV,
equites LXVI, sed in hac cohorte tertia ualidiores probari moris est, quia in
media acie consistit. Cohors quarta habet pedites DLV, equites LXVI. Cohors
quinta habet pedites DLV, equites LXVI; sed et quinta cohors strenuos desideret
milites, quia, sicut prima in dextro, ita quinta in sinistro ponitur cornu. Hae
quinque cohortes in prima acie ordinantur. Sexta cohors habet pedites DLV,
equites LXVI; in ipsa quoque enucleati adscribendi sunt iuniores, quia in
secunda acie post aquilam et imagines cohors sexta consistit. Cohors VII. habet
pedites DLV, equites LXVI. Cohors VIII. habet pedites DLV, equites LXVI; sed et
ipsa animosos desiderat uiros, quia in secunda acie consistit in medio. Cohors
nona habet pedites DLV, equites LXVI. Cohors X. habet pedites DLV, equites
LXVI; et ipsa bona consueuit accipere bellatores, quia in secunda acie
sinistrum possidet cornum. His decem cohortibus legio plena fundatur, quae
habet pedites sex milia centum, equites DCCXXX. Minor itaque numerus armatorum
in una legione esse non debet; maior autem interdum esse consueuit, si non
tantum unam cohortem sed etiam alias miliarias fuerit iussa suscipere.
VII. Antiqua ordinatione legionis exposita, principalium militum et, ut proprio
uerbo utar, principiorum nomina ac dignitates secundum praesentes matriculas
indicabo. Tribunus maior per epistolam sacram imperatoris iudicio destinatur.
Minor tribunus peruenit ex labore. Tribunus autem uocatur ex tribu, quia
praeest militibus, quos ex tribu primus Romulus legit. Ordinarii dicuntur qui
in proelio (quia primi sunt,) ordines ducunt. Augustales appellantur qui ab
Augusto ordinariis iuncti sunt. Flauiales item, tamquam secundi Augustales, a
diuo Uespasiano sunt legionibus additi. Aquiliferi qui aquilam portant.
Imaginarii qui imperatoris imagines ferunt. Optiones ab adoptando appellati,
quod antecedentibus aegritudine praepeditis hi tamquam adoptati eorum atque
uicarii solent uniuersa curare. Signiferi qui signa portant, quos nunc
draconarios uocant. Tesserarii qui tesseram per contubernia militum nuntiant;
tessera autem dicitur praeceptum ducis, quo uel ad aliquod opus uel ad bellum
mouetur exercitus. Campigeni, hoc est antesignani, ideo sic nominati, quia
eorum opera atque uirtute exercitii genus crescit in campo. Metatores qui
praecedentes locum eligunt castris. Beneficiarii ab eo appellati, quod
promouentur beneficio tribunorum. Librarii ab eo, quod in libros referunt
rationes ad milites pertinentes. Tubicines cornicines et bucinatores qui tuba
uel aere curuo uel bucina committere proelium solent. Armaturae duplares qui
binas consecuntur annonas, simplares qui singulas. Mensores qui in castris ad
podismum demetiuntur loca, in quibus tentoria milites figant, uel hospitia in
ciuitatibus praestant. Torquati duplares, torquati simplares; torques aureus
solidus uirtutis praemium fuit, quem qui meruisset praeter laudem interdum
duplas consequebatur annonas. Duplares, sesquiplicares: duplares duas,
sesquiplicares unam semis consequebantur annonam. Candidati duplares, candidati
simplares. Hi sunt milites principales, qui priuilegiis muniuntur. Reliqui
munifices appellantur, quia munera facere coguntur.
VIII. Uetus tamen consuetudo tenuit, ut ex primo principe legionis promoueretur
centurio primi pili, qui non solum aquilae praeerat, uerum etiam quattuor
centurias, hoc est CCCC milites, in prima acie gubernabat. Hic tamquam caput
totius legionis merita consequebatur et commoda. Item primus hastatus duas
centurias, id est CC homines, ducebat in acie secunda, quem nunc ducenarium
uocant. Princeps autem primae cohortis centuriam semis, hoc est CL homines,
gubernabat. Ad quem in legione prope omnia, quae ordinanda sunt, pertinent.
Item secundus hastatus centuriam semis, id est CL homines, regebat. Triarius
prior centum homines gubernabat. Sic decem centuriae cohortis primae a quinque
ordinariis regebantur. Quibus magnae utilitates et magnus honor esta ueteribus
constitutus, ut ceteri milites ex tota legione omni labore ac deuotione
contenderent ad tanta praemia peruenire. Erant etiam centuriones, qui singulas
centurias curabant; qui nunc centenarii nominantur. Erant decani, denis
militibus praepositi, qui nunc caput contubernii uocantur. Secunda cohors
habebat centuriones quinque; similiter tertia quarta usque ad decimam cohortem.
In tota autem legione erant centuriones quinquaginta quinque.
VIIII. Sed legati imperatoris ex consulibus ad exercitus mittebantur, quibus
legiones et auxilia uniuersa obtemperabant in ordinatione pacis uel necessitate
bellorum, in quorum locum nunc inlustres uiros constat magistros militum
substitutos, a quibus non tantum binae legiones sed etiam plures numeri
gubernantur. Proprius autem iudex erat praefectus legionis, habens comitiuae
primi ordinis dignitatem, qui absente legato tamquam uicarius ipsius potestatem
maximam retinebat. Tribuni uel centuriones ceterique milites eius praecepta
seruabant. Uigiliarum siue profectionis tessera ab eodem petebatur. Si miles
crimen aliquod admisisset, auctoritate praefecti legionis a tribuno deputabatur
ad poenam. Arma omnium militum, item equi uestes annona ad curam ipsius
pertinebat. Disciplinae seueritas, exercitatio non solum peditum sed etiam
equitum legionariorum praecepto eius cotidie curabatur. Ipse autem iustus
diligens sobrius legionem sibi creditam adsiduis operibus ad omnem deuotionem,
ad omnem formabat industriam, sciens ad praefecti laudem subiectorum redundare
uirtutem.
X. Erat etiam castrorum praefectus, licet inferior dignitate, occupatus tamen
non mediocribus causis, ad quem castrorum positio, ualli et fossae aestimatio
pertinebat. Tabernacula uel casae militum cum inpedimentis omnibus nutu ipsius
curabantur. Praeterea aegri contubernales et medici, a quibus curabantur,
expensae etiam ad eius industriam pertinebant. Uehicula sagmarii necnon etiam
ferramenta, quibus materies secatur uel caeditur, quibusque aperiuntur fossae,
contexitur uallum aquaeductus, item ligna uel stramina arietes onagri ballistae
ceteraque genera tormentorum ne deessent aliquando, procurabat. Is post longam
probatamque militiam peritissimus omnium legebatur, ut recte doceret alios quod
ipse cum laude fecisset.
XI. Habet praeterea legio fabros tignarios structores carpentarios ferrarios,
pictores reliquosque artifices ad hibernorum aedificia fabricanda, ad machinas
turres ligneas ceteraque, quibus uel expugnantur aduersariorum ciuitates uel
defenduntur propriae, praeparatos, qui arma uehicula ceteraque genera
tormentorum uel noua facerent uel quassata repararent. Habebant etiam fabricas
scutarias loricarias arcuarias, in quibus sagittae missibilia cassides omniaque
armorum genera formabantur. Haec enim erat cura praecipua, ut quicquid
exercitui necessarium uidebatur numquam deesset in castris, usque eo, ut etiam
cunicularios haberent, qui ad morem Bessorum ducto sub terris cuniculo murisque
intra fundamenta perfossis inprouisi emergerent ad urbes hostium capiendas.
Horum iudex proprius erat praefectus fabrum.
XII. Decem cohortes habere diximus legionem. Sed prima erat miliaria, in qua
censu genere litteris forma uirtute pollentes milites mittebantur. Huic
tribunus praeerat armorum scientia, uirtute corporis, morum honestate
praecipuus. Reliquae cohortes, prout principi placuisset, a tribunis uel a
praepositis regebantur. Tanta autem seruabatur exercendi milites cura, ut non
solum tribuni uel praepositi contubernales sibi creditos sub oculis suis
iuberent cotidie meditari, sed etiam ipsi armorum arte perfecti ceteros ad
imitationem proprio cohortarentur exemplo. Tribuni autem sollicitudo, tribuni
laudatur industria, cum miles ueste nitidus, armis bene munitus ac fulgens,
exercitii usu et disciplina eruditus incedit.
XIII. Primum signum totius legionis est aquila, quam aquilifer portat. Dracones
etiam per singulas cohortes a draconariis feruntur ad proelium. Sed antiqui,
quia sciebant in acie commisso bello celeriter ordines aciesque turbari atque
confundi, ne hoc posset accidere, cohortes in centurias diuiserunt et singulis
centuriis singula vexilla constituerunt, ita ut, ex qua cohorte uel quota esset
centuria, in illo uexillo litteris esset adscriptum, quod intuentes uel
legentes milites in quantouis tumultu a contubernalibus suis aberrare non
possent. Centuriones insuper, qui nunc centenarii uocantur, (nimium bellicosus)
(loricatos) transuersis cassidum cassidum cristis, ut facilius noscerentur,
singulas iusserunt gubernare centurias, quantenus nullus error existeret, cum
centeni milites sequerentur non solum uexillum suum sed etiam centurionem, qui
signum habebat in galea. Rursus ipsae centuriae in contubernia diuisae sunt, ut
decem militibus sub uno papilione degentibus unus quasi praeesset decanus, qui
caput contubernii nominatur. Contubernium autem manipulus uocabatur ab eo, quod
coniunctis manibus pariter dimicabant.
XIIII. Quemadmodum inter pedites centuria uel manipulus appellatur, ita inter
equites turma dicitur; et habet una turma equites XXXII. Huic qui praeest
decurio nominatur. Centum enim decem pedites ab uno centurione sub uno uexillo
gubernantur; similiter XXXII equites ab uno decurione sub uno uexillo reguntur.
Praeterea sicut centurio eligendus est magnis uiribus, procera statura, qui
dimicare gladio et scutum rotare doctissime nouerit, qui omnem artem didicerit
armaturae, uigilans sobrius agilis, magis ad facienda quae ei imperantur quam
ad loquendum paratus, contubernales suos ad disciplinam retineat, ad armorum
exercitium cogat, ut bene uestiti et calciati sint, ut arma omnium defricentur
ac splendeant; similiter eligendus est decurio, qui turmae equitum praeponatur,
inprimis habili corpore, ut loricatus et armis circumdatus omnibus cum summa
admiratione equum possit ascendere, equitare fortissime, conto scienter uti,
sagittas doctissime mittere, turmales suos, id est sub cura sua equites
positos, erudire ad omnia quae equestris pugna deposcit, eosdem cogere loricas
suas uel catafractas, contos et cassides frequenter tergere et curare. Plurimum
enim terroris hostibus armorum splendor inportat. Quis credat militem
bellicosum, cuius dissimulatione situ ac robigine arma foedantur? Non solum
autem equites sed etiam ipsos equos adsiduo labore conuenit edomari. Itaque ad
decurionem et sanitatis et exercitationis tam hominum quam equorum pertinet
cura.
XV. Nunc, qualiter instruenda sit acies, si pugna immineat declaretur unius
legionis exemplo; quod, si usus exegerit, transferri possit ad plures. Equites
locantur in cornibus. Acies peditum a prima cohorte incipit ordinari in cornu
dextro. Huic cohors secunda coniungitur. Tertia cohors in media acie
conlocatur. Huic adnectitur quarter. Quinta uero cohors sinistrum suscipit
cornum. Sed ante signa et circa signa nec non etiam in prima acie dimicantes
principes uocabantur(, hoc est ordinarii ceterique principales). Haec erat
grauis armatura, quia habebant cassides catafractas ocreas scuta gladios
maiores, quos spathas uocant, et alios minores, quos semispathia nominant,
plumbatas quinas positas in scutis, quas primo impetu iaciunt, item bina
missibilia, unum maius ferro triangulo unciarum nouem, hastili pedem quinque
semis, quod pilum uocabant, nunc spiculum dicitur, ad cuius ictum exercebantur
praecipue milites, quod arte et uirtute directum et scutatos pedites et
loricatos equites saepe transuerberat, aliud minus ferro unciarum quinque,
hastili pedum trium semis, quod tunc uericulum, nunc uerutum dicitur. Prima
acies principum(, secunda hastatorum) armis talibus docetur instructa. Post hos
erant ferentarii et leuis armatura, quos nunc exculcatores et armaturas
dicimus, scutati (qui) plumbatis gladiis et missibilibus accincti, sicut nunc
prope omnes milites uidentur armati, erant item sagittarii cum cassidibus
catafractis et gladiis, sagittis et arcubus, erant funditores, qui ad fundas
uel fustibalos lapides iaciebant, erant tragularii, qui ad manuballistas uel
arcuballistas dirigebant sagittas. Secunda acies similiter armabatur, in qua
consistentes milites hastati uocabantur. Sed in secunda acie dextro cornu
cohors sexta ponebatur, cui iungebatur septima. Octaua cohors mediam aciem
tenebat nona comitante. Decima cohors in secunda acie sinistrum semper obtinet
cornum.
XVI. Post omnes autem acies triarii cum scutis catafractis et galeis ocreati
cum gladiis semispathiis plumbatis binis missibilibus locabantur, qui genu
posito subsidebant, ut, si primae acies uincerentur, ab his quasi de integro
reparata pugna posset sperari uictoria. Omnes antesignani uel signiferi,
quamuis pedites, loricas minores accipiebant et galeas ad terrorem hostium
ursinis pellibus tectas. Centuriones uero habebant catafractas et scuta et
galeas ferreas, sed transuersis et argentatis cristis, ut celerius
agnoscerentur a suis.
XVII. Illud autem sciendum est et modis omnibus retinendum: commisso bello
prima ac secunda acies stabat inmota, triarii quoque residebant. Ferentarii
autem armaturae exculcatores sagittarii funditores, hoc est leuis armatura,
aduersarios prouocabant ante aciem praecedentes. Si hostes fugare potuerant,
sequebantur; si eorum uirtute aut multitudine premebantur, reuertebantur ad
suos et post eos stabant. Excipiebant autem proelium grauis armatura, et
tamquam murus, ut ita dicam, ferreus stabat et non solum missibilibus sed etiam
gladiis comminus dimicabant. Et si hostes fugassent, non sequebatur grauis
armatura, ne aciem suam ordinationemque turbaret et ad dispersos recurrentes
hostes incompositos obprimerent, sed leuis armatura cum funditoribus
sagittariis et equitibus fugientes sequebatur inimicos. Hac dispositione atque
cautela sine periculo legio uincebat aut superata seruabatur incolumis, quia
legionis ius est facile nec fugere nec sequi.
(XVIII.) Sed ne milites aliquando in tumultu proelii a suis contubernalibus
aberrarent, diuersis cohortibus diuersa in scutis signa pingebant, ut ipsi
nominant, digmata, sicut etiam nunc moris est fieri. Praeterea in aduerso scuto
uiuscuiusque militis litteris erat nomen adscriptum, addito et ex qua esset
cohorte quaue centuria. Ex his igitur apparet legionem bene instituam quasi
munitissimam esse ciuitatem, quae omnia proelia necessaria secum ubique
portaret nec metueret repentinum hostium superuentum, quae etiam in mediis
campis subito fossa se ualloque muniret, quae omne genus militum contineret et
armorum. Si quis igitur pugna publica superari barbaros cupit, ut diuinitas
nutu, dispositione imperatoris inuicti reparentur ex tironibus legiones, uotis
omnibus petat. Intra breue autem spatium temporis iuniores diligenter electi et
exercitati cotidie non solum mane sed etiam post meridiem omni armorum
disciplina uel arte bellandi ueteres illos milites, qui orbem terrarum integrum
subegerunt, facile coaequabunt. Nec moueat, quod olim est consuetudo mutata
quae uiguit; sed huius felicitatis ac prouisionis est perennitas tua, ut pro
salute reipublicae et noua excogitet et antiqua restituat. Omne opus difficile
uidetur, antequam temptes; ceterum si exercitati et prudentes uiri dilectui
praeponantur, celeriter manus bellis apta poterit adgregari et diligenter
institui. Quiduis enim efficit sollertia, si conpetentes non denegentur
expensae.
XVIIII. Sed quoniam in legionibus plures scholae sunt, quae litteratos milites
quaerunt, ab his, qui tirones probant, in omnibus quidem staturae magnitudinem,
corporis robur, alacritatem animi conuenit explorari, sed in quibusdam notarum
peritia, calculandi computandique usus eligitur. Totius enim legionis ratio,
siue obsequiorum siue militarium munerum siue pecuniae, cotidie adscribitur
actis maiore prope diligentia, quam res annonaria uel ciuilis polyptychis
adnotatur. Cotidianas etiam in pace uigilias, item excubitum siue agrarias de
omnibus centuriis et contuberniis uicissim milites faciunt: ut ne quis contra
iustitiam praegrauetur aut alicui praestetur immunitas, nomina eorum, qui uices
suas fecerunt, breuibus inseruntur. Quando quis commeatum acceperit uel quot
dierum, adnotatur in breuibus. Tunc enim difficile commeatus dabatur, nisi
causis iustissimis adprobatis. Nec aliquibus milites instituti deputabantur
obsequiis, nec priuata eisdem negotia mandabantur; siquidem incongruum
uideretur imperatoris militem, qui ueste et annona publica pascebatur,
utilitatibus uacare priuatis. Ad obsequia tamen iudicium uel tribunorum nec non
etiam principalium deputabantur milites, qui uocabantur accensi, hoc est postea
additi, quam fuisset legio completa, quos nunc supernumerarios uocant;
fascicularia tamen, id est lignum foenum aquam stramen, etiam legitimi milites
in castra portabant. Munifices enim ab eo appellantur, quod haec munera
faciunt.
XX. Illud uero ab antiquis diuinitus insitutum est, ut ex donatiuo, quod
milites consecuntur, dimidia pars sequestraretur apud signa et ibidem ipsis
militibus seruaretur, ne per luxum aut inanium rerum conparationem ab
contubernalibus posset absumi. Plerique enim homines et praecipue pauperes
tantum erogant, quantum habere potuerint. Sepositio autem ista pecuniae primum
ipsis contubernalibus docetur adcommoda; nam cum publica sustententur annona,
ex omnibus donatiuis augetur eorum pro medietate castrense peculium. Miles
deinde, qui sumptus suos scit apud signa depositos, de deserendo nihil cogitat,
magis diligit signa, pro illis in acie fortius dimicat, more humani ingenii, ut
pro illis habeat maximam curam, in quibus suam uidet positam esse substantium.
Denique decem folles, hoc est decem sacci, per cohortes singulas ponebantur, in
quibus haec ratio condebatur. Addebatur etiam saccus undecimus, in quem tota
legio particulam aliquam conferebat, sepulturae scilicet causa, ut, si quis ex
contubernalibus defecisset, de illo undecimo sacco ad sepulturam ipsius
promeretur expensa. Haec ratio apud signiferos, ut nunc dicunt, in cofino
seruabatur. Et ideo signiferi non solum fideles sed etiam litterati homines
eligebantur, qui et seruare deposita scirent et singulis reddere rationem.
XXI. Non tantum humano consilio sed etiam diuinitatis instinctu legiones a
Romanis arbitror constitutas. In quibus decem cohortes ita sunt ordinatae, ut
omnium unum corpus, una uideatur esse coniunctio. Nam quasi in orbem quendam
per diuersas cohortes et diuersas scholas milites promouentur, ita ut ex prima
cohorte ad gradum quempiam promotus uadat ad decimam cohortem et rursus ab ea
crescentibus stipendiis cum maiore gradu per alias recurrat ad primam. Ideo
primi pili centurio, postquam in orbem omnes cohortes per diuersas
administrauerit scholas, in prima cohorte ad hanc peruenit palmam, in qua ex
omni legione infinita commoda consequatur; sicut primiscrinius in officio
praefectorum praetorio ad honestum quaestuosumque militiae peruenit finem. Ita
legionarii equites cohortes suas contubernii adfectione uenerantur, cum
naturaliter equites a peditibus soleant discrepere. Per hanc ergo contextionem
in legionibus et omnium cohortium et equitum peditumque seruabatur una
concordia.
XXII. Habet praeterea legio tubicines cornicines bucinatores. Tubicen ad bellum
uocat milites et rursum receptui canit. Cornicines quotiens canunt, non milites
sed signa ad eorum obtemperant nutum. Ergo quotiens ad aliquod opus exituri
sunt soli milites, tubicines canunt, quotiens mouenda sunt signa, cornicines
canunt; quotiens antem pugnatur, et tubicines et cornicines pariter canunt.
Classicum item appellatur quod bucinatores per cornu dicunt. Hoc insigne
uidetur imperii, quia classicum canitur imperatore praesente uel cum in militem
capitaliter animaduertitur, quia hoc ex imperatoris legibus fieri necesse est.
Siue ergo ad uigilias uel agrarias faciendas siue ad opus aliquod uel ad
decursionem campi exeunt milites, tubicine uocante operantur et rursus tubicine
admonente cessant. Cum autem mouentur signa aut iam mota figenda sunt,
cornicines canunt. Quod ideo in omnibus exercitiis et processionibus
custoditur, ut in ipsa pugna facilius obtemperent milites, siue eos pugnare
siue stare siue sequi uel redire praeceperint duces; siquidem ratio manifesta
sit semper in otio debere fieri quod necessario faciendum uidetur in proelio.
XXIII. Legionis ordinatione digesta ad exercitium reuertimur, unde, sicut iam
dictum est, exercitus nomen accepit. Iuniores quidem et noui milites mane ac
post meridiem ad omne genus exercebantur armorum. Veteres autem et eruditi sine
intermissione semel in die exercebantur armis. Neque enim longitudo aetatis aut
annorum numerus artem bellicam tradit, sed, post quanta uolueris stipendia,
inexercitatus miles semper est tiro. Armaturam, quae festis diebus exhibetur in
circo, non tantum armaturae, qui sub campidoctore sunt, sed omnes aequaliter
contubernales cotidiana meditatione discebant. Nam et uelocitas usu ipso
adquiritur corporis et scientia feriendi hostem seque protegendi, praesertim si
gladiis comminus dimicetur; illud uero maius est, quod seruare ordines discunt
et uexillum suum in tantis permixtionibus in ipsa prolusione comitantur nec
inter doctos aliquis error existit, cum multitudinis sit tanta confusio. Ad
palum quoque uel sudibus exerceri percommodum est, cum latera uel pedes aut
caput petere punctim caesimque condiscant. Saltus quoque et ictus facere
pariter adsuescant, insurgere tripudiantes in clipeum rursusque subsidere, nunc
gestiendo prouolare cum saltu, nunc cedentes in terga resilire. Missibilibus
etiam palos ipsos procul ferire meditentur, ut et ars dirigendi et dexterae
uirtus possit adcrescere. Sagittarii uero uel funditores scopas, hoc est
fruticum uel straminum fasces, pro signo ponebant, ita ut sexcentis pedibus
remouerentur a signo, ut sagittis uel certe lapidibus ex fustibalo destinatis
signum saepius tangerent. Propterea sine trepidatione in acie faciebant quod
ludentes in campo fecerant semper. Adsuescendum est etiam, ut semel tantum
funda circa caput rotetur, cum ex ea emittitur saxum. Sed et manu sola omnes
milites meditabantur libralia saxa iactare, qui usus paratior creditur, quia
non desiderat fundam. Missibilia quoque uel plumbatas iugi perpetuoque
exercitio dirigere cogebantur usque adeo, ut tempore hiemis de tegulis uel
scindulis, quae si deessent, certe de cannis, ulua uel culmo et porticus
tegerentur ad equites et quaedam uelut basilicae ad pedites, in quibus
tempestate uel uentis aere turbato sub tecto armis erudiebatur exercitus.
Ceteris autem etiam hibernis diebus, si niues tantum pluuiaeque cessarent,
exerceri cogebantur in campo, ne intermissa consuetudo et animos militum
debilitaret et corpora. Siluam caedere, portare onera, transilire fossas,
natare in mari siue fluminibus, gradu pleno ambulare uel currere etiam armatos
cum sarcinis suis frequentissime conuenit, ut cotidiani laboris usus in pace
difficilis non uideatur in bello. Siue ergo legio siue auxilia fuerint,
exerceantur adsidue. Nam quemadmodum bene exercitatus miles proelium cupit, ita
formidat indoctus. Postremo sciendum est in pugna usum amplius prodesse quam
uires; nam si doctrina cesset armorum, nihil paganus distat a milite.
XXIIII. Athleta uenator auriga propter exiguam mercedem uel certe plebis
fauorem cotidiana meditatione artes suas aut seruare aut augere consueuit;
militem, cuius est manibus seruanda respublica, studiosius oportet scientiam
dimicandi usumque rei bellicae iugibus exercitiis custodire, cui contingit non
tantum gloriosa uictoria sed etiam amplior praeda, quem ad opes ac dignitates
ordo militiae et imperatoris iudicium consueuit euehere. Artifices scaenici ab
exercitiis non recedunt pro laude uulgi; miles sacramento lectus ab exercitio
armorum uel nouellus uel iam uetustus cessare non debet, cui pugnandum est pro
salute propria et libertate communi, praesertim cum antiqua sit prudensque
sententia omnes artes in meditatione consistere.
XXV. Legio autem non tantum militum numero sed etiam genere ferramentorum
uincere consueuit. Primum omnium instruitur iaculis, quae nullae loricae, nulla
possunt scuta sufferre. Nam per singulas centurias singulas carroballistas
habere consueuit, quibus muli ad trahendum et singula contubernia ad armandum
uel dirigendum, hoc est undecim homines, deputantur. Hae quanto maiores
fuerint, tanto longius ac fortius tela iaculantur. Non solum autem castra
defendunt, uerum etiam in campo post aciem grauis armaturae ponuntur; ante
quarum impetum nec equites loricati nec pedites scutati possunt hostium stare.
In una autem legione quinquaginta quinque carroballistae esse solent. Item
decem onagri, hoc est singuli per singulas cohortes, in carpentis bubus
portantur armati, ut, si forte hostes ad adpugnandum uenerint uallum, sagittis
et saxis possint castra defendi. Scafas quoque de singulis trabibus excauatas
cum longissimus funibus et interdum etiam ferreis catenis secum legio portat,
quatenus contextis isdem, sicut dicunt, monoxylis, superiectis etiam tabulatis,
flumina sine pontibus, quae uadari nequeunt, tam a peditibus quam ab equitatu
sine periculo transeantur. habet ferreos harpagonas, quos lupos uocant, et
falces ferreas confixas longissimis contis, item ad fossarum opera facienda
bidentes ligones palas rutra alueos cofinos, quibus terra portetur. Habet
quoque dolabras secures ascias serras, quibus materies ac pali dedolantur atque
serrantur. Habet praeterea artifices cum omnibus ferramentis, qui ad
obpugnandas hostium ciuitates testudines musculos arietes uineas, ut appellant,
turres etiam ambulatorias faciunt. Verum ne singula enumerando plura dicantur,
uniuersa, quae in quocumque belli genere necessaria esse creduntur, secum legio
debet ubique portare, ut, in quouis loco fixerit castra, armatam faciat
ciuitatem.
Vegetius | The Miscellany | The Latin Library | The Classics Homepage |