M. TERENTI VARRONIS

DE LINGUA LATINA

LIBER VIII

Quae Dicantur Cur Non Sit Analogia



I.

Quom oratio natura tripertita esset, ut superioribus libris ostendi cuius prima pars, quemadmodum vocabula rebus essent imposita, secunda, quo pacto de his declinata in discrimina ierint, tertia, ut ea inter se ratione coniuncta sententiam efferant, prima parte exposita de secunda incipiam hinc. Ut propago omnis natura secunda, quod prius illud rectum, unde ea, sic declinata: itaque declinatur in verbis: rectum homo, obliquum hominis, quod declinatum a recto.

De huiuscemodi, multiplici natura discriminum causae sunt hae, cur et quo et quemadmodum in loquendo declinata sunt verba. De quibus duo prima duabus causis percurram breviter, quod et tum, cum de copia verborum scribam, erit retractandum et quod de tribus tertium quod est habet suas permultas ac magnas partes.

II.

Declinatio inducta in sermones non solum Latinos, sed omnium hominum utili et necessaria de causa: nisi enim ita esset factum, neque discere tantum numerum verborum possemus (infinitae enim sunt naturae in quas ea declinantur) neque quae didicissemus ex his, quae inter se rerum cognatio esset, appareret. At nunc ideo videmus, quod simile est, quod propagatum: legi cum de lego, declinatum est, duo simul apparent, quodam modo eadem dici et non eodem tempore factum; at si verbi gratia alterum horum diceretur Priamus, alterum Hecuba, nullam unitatem adsignificaret, quae apparet in lego et legi et in Priamus Priamo.

Ut in hominibus quaedam sunt agnationes ac gentilitates, sic in verbis: ut enim ab Aemilio homines orti Aemilii ac gentiles, sic ab Aemilii nomine declinatae voces in gentilitate nominali: ab eo enim, quod est impositum recto casu Aemilius, orta Aemilii, Aemilium, Aemilios, Aemiliorum et sic reliquae eiusdem quae sunt stirpis.

Duo igitur omnino verborum principia, impositio et declinatio, alterum ut fons, alterum ut rivus. Impositicia nomina esse voluerunt quam paucissima, quo citius ediscere possent, declinata quam plurima, quo facilius omnes quibus ad usum opus esset dicerent.

Ad illud genus, quod prius, historia opus est: nisi discendo, enim aliter id non pervenit ad nos; ad reliquum genus, quod posterius, ars: ad quam opus est paucis praeceptis quae sunt brevia. Qua enim ratione in uno vocabulo declinare didiceris, in infinito numero nominum uti possis: itaque novis nominibus allatis in consuetudinem sine dubitatione eorum declinatus statim omnis dicit populus; etiam novicii servi empti in magna familia cito omnium conservorum nomina recto casu accepto in reliquos obliquos declinant.

Qui si non numquam offendunt, non est mirum: et enim illi qui primi nomina imposuerunt rebus fortasse an in quibusdam sint lapsi: voluisse enim putantur singularis res notare, ut ex his in multitudinem declinaretur, ab homine homines; sic mares liberos voluisse notari, ut ex his feminae declinarentur, ut est ab Terentio Terentia; sic in recto casu quas imponerent voces, ut illinc essent futurae quo declinarentur: sed haec in omnibus tenere nequisse, quod et unae et binae dicuntur scopae, et mas et femina aquila, et recto et obliquo vocabulo vis.

Cur haec non tam sint in culpa quam putant, pleraque solvere non difficile, sed nunc non necesse: non enim qui potuerint adsequi sed qui voluerint, ad hoc quod propositum refert, quod nihilo minus, declinari potest ab eo quod imposuerunt, scopae scoparum, quam si imposuissent scopa, ab eo scopae, sic alia.

III.

Causa, inquam, cur eas ab impositis nominibus declinarint, quam ostendi; sequitur, in quas voluerint, declinari aut noluerint, ut generatim ac summatim item informem. Duo enim genera verborum, unum fecundum, quod declinando multas ex se parit disparilis formas, ut est lego legi legam, sic alia, alterum genus sterile, quod ex se parit nihil, ut est et iam vix cras magis cur.

Quarum rerum usus erat simplex, simplex ibi etiam vocabuli declinatus, ut in qua domo unus servus, uno servili opust nomine, in qua multi, pluribus. Igitur et in his rebus quae sunt nomina, quod discrimina vocis plura, propagines plures, et in his rebus quae copulae sunt ac iungunt verba, quod non opus fuit declinari in plura, fere singula sunt: uno enim loro alligare possis vel hominem vel equum vel aliud quod, quicquid est quod cum altero potest colligari. Sic quod dicimus in loquendo "Consul fuit Tullius et Antonius," eodem illo "et" omnis binos consules colligare, possumus, vel dicam amplius, omnia nomina, atque adeo etiam omnia verba, cum fulmentum ex una syllaba illud "et" maneat unum. Quare duce natura factumst, quae imposita essent vocabula rebus, ne ab omnibus his declinatus putaremus.

IV.

Quorum generum declinationes oriantur, partes orationis sunt duae, nisi item ut Dion in tris diviserimus partes res quae verbis significantur: unam quae adsignificat casus, alteram quae tempora, tertiam quae neutrum. De his Aristoteles orationis duas partes esse dicit: vocabula et verba, ut homo et equus, et legit et currit.

Utriusque generis, et vocabuli et verbi, quaedam priora, quaedam posteriora; priora ut homo, scribit, posteriora ut doctus et docte: dicitur enim homo doctus et scribit docte. Haec sequitur locus et tempus, quod neque homo nec scribit potest sine loco et tempore esse, ita ut magis sit locus homini coniunctus, tempus scriptioni.

Cum de his nomen sit primum (prius enim nomen est quam verbum temporale et reliqua posterius quam nomen et verbum), prima igitur nomina: quare de eorum declinatione quam de verborum ante dicam.

V.

Nomina declinantur aut in earum rerum discrimina, quarum nomina sunt, ut ab Terentius Terentia, aut in eas res extrinsecus, quarum ea nomina non sunt, ut ab equo equiso. In sua discrimina declinantur aut propter ipsius rei naturam de qua dicitur aut propter illius usum qui dicit. Propter ipsius rei discrimina, aut ab toto aut a parte. Quae a toto, declinata sunt aut propter multitudinem aut propter exiguitatem. Propter exiguitatem, ut ab homine homunculus, ab capite capitulum; propter multitudinem, ut ab homine homines; ab eo abeo quod alii dicunt cervices et id Hortensius in poematis cervix.

Quae a parte declinata, aut a corpore, ut a mamma mammosae, a manu manubria, aut ab animo, ut a prudentia prudentes, ab ingenio ingeniosi. Haec sine agitationibus; at ubi motus maiores, item ab animo aut a corpore, ut ab strenuitate et nobilitate strenui et nobiles, sic a pugnando et currendo pugiles et cursores. Ut aliae declinationes ab animo, aliae a corpore, sic aliae quae extra hominem, ut pecuniosi, agrarii, quod foris pecunia et ager.

VI.

Propter eorum qui dicunt usum declinati casus, uti is qui de altero diceret, distinguere posset, cum vocaret, cum daret, cum accusaret, sic alia eiusdem modi discrimina, quae nos et Graecos ad declinandum duxerunt. Sine controversia sunt obliqui, qui nascuntur a recto: unde rectus an sit casus sunt qui quaerant. Nos vero sex habemus, Graeci quinque: quis vocetur, ut Hercules; quemadmodum vocetur, ut Hercule; quo vocetur, ut ad Herculem; a quo vocetur, ut ab Hercule; cui vocetur, ut Herculi; cuius vocetur, ut Herculis.

VII.

Propter ea verba quae erant proinde ac cognomina, ut prudens, candidus, strenuus, quod in his praeterea sunt discrimina propter incrementum, quod maius aut minus in his esse potest, accessit declinationum genus, ut a candido candidius candidissimum sic a longo, divite, id genus aliis ut fieret.

Quae in eas res quae extrinsecus declinantur, sunt ab equo equile, ab ovibus ovile, sic alia: haec contraria illis quae supra dicta, ut a pecunia pecuniosus, ab urbe urbanus, ab atro atratus: ut nonnunquam ab homine locus, ab eo loco homo, ut ab Romulo Roma, ab Roma Romanus.

Aliquot modis declinata ea quae foris: nam aliter qui a maioribus suis, Latonius et Priamidae, aliter quae a facto, ut a praedando praeda, a merendo merces; sic alia sunt, quae circum ire non difficile; sed quod genus iam videtur et alia urgent, omitto.

VIII.

In verborum genere quae tempora adsignificant, quod ea erant tria, praeteritum, praesens, futurum, declinatio facienda fuit triplex, ut ab saluto salutabam, salutabo; cum item personarum natura triplex esset, qui loqueretur, ad quem, de quo, haec ab eodem verbo declinata, quae in copia verborum explicabuntur.

IX.

Quoniam dictum de duobus, declinatio cur et in quas sit facta, tertium quod relinquitur, quemadmodum, nunc dicetur. Declinationum genera sunt duo, voluntarium et naturale; voluntarium est, quo ut cuiusque tulit voluntas declinavit. Sic tres cum emerunt Ephesi singulos servos, nonnunquam alius declinat nomen ab eo qui vendit Artemidorus, atque Artemam appellat, alius a regione quod ibi emit, ab Ionia Iona, alius quod Ephesi Ephesium, sic alius ab alia aliqua re, ut visum est.

Contra naturalem declinationem dico, quae non a singulorum oritur voluntate, sed a communi consensu. Itaque omnes impositis nominibus eorum item declinant casus atque eodem modo dicunt huius Artemidori et huius Ionis et huius Ephesi, sic in casibus aliis.

Cum utrumque nonnunquam accidat, et ut in voluntaria declinatione animadvertatur natura et in naturali voluntas, quae, cuiusmodi sint, aperientur infra; quod utraque declinatione alia fiunt similia, alia dissimilia, de eo Graeci Latinique libros fecerunt multos, partim cum alii putarent in loquendo ea verba sequi oportere, quae ab similibus similiter essent declinata, quas appellarunt analogias, alii cum id neglegendum putarent ac potius sequendam dissimilitudinem, quae in consuetudine est, quam vocarunt anomalian, cum, ut ego arbitror, utrumque sit nobis sequendum, quod in declinatione voluntaria sit anomalia, in naturali magis analogia.

De quibus utriusque generis declinationibus libros faciam bis ternos, prioris tris de earum declinationum disciplina, posteriores de eius disciplinae propaginibus. De prioribus primus erit hic, quae contra similitudinem declinationum dicantur, secundus, quae contra dissimilitudinem, tertius de similitudinum forma; de quibus quae expediero singulis tribus, tum de alteris totidem scribere ac dividere incipiam.

X.

Quod huiusce libri est dicere contra eos qui similitudinem sequuntur, quae est ut in aetate puer ad senem, puella ad anum, in verbis ut est scribo scribam, dicam prius contra universam analogiam, dein tum de singulis partibus. A natura sermonis incipiam.

XI.

Omnis oratio cum debeat dirigi ad utilitatem, ad quam tum denique pervenit, si est aperta et brevis, quae petimus, quod obscurus et longior orator est odio; et cum efficiat aperta, ut intellegatur, brevis, ut cito intellegatur, et apertam consuetudo, brevem temperantia loquentis, et utrumque fieri possit sine analogia, nihil ea opus est. Neque enim, utrum Herculi an Herculis clavam dici oporteat, si doceat analogia, cum utrumque sit in consuetudine, non neglegendum, quod aeque sunt et brevia et aperta.

XII.

Praeterea quoius utilitatis causa quaeque res sit inventa, si ex ea quis id sit consecutus, amplius eam scrutari cum sit nimium otiosi, et cum utilitatis causa verba ideo sint imposita rebus ut eas significent, si id consequimur una consuetudine, nihil prodest analogia.

XIII.

Accedit quod quaecumque usus causa ad vitam sint assumpta, in his nostrumst utilitatem quaerere, non similitudinem: itaque in vestitu cum dissimillima sit virilis toga tunicae, muliebris stola pallio, tamen inaequabilitatem hanc sequimur nihilo minus.

XIV.

In aedificiis, quom non videamus habere ad atrium peristylon similitudinem et cubiculum ad equile, tamen propter utilitatem in his dissimilitudines potius quam similitudines sequimur: itaque et hiberna triclinia et aestiva non item valvata ac fenestrata facimus.

XV.

Quare cum, ut in vestitu aedificiis, sic in supellectile cibo ceterisque omnibus quae usus causa ad vitam sunt assumpta dominetur inaequabilitas, in sermone quoque, qui est usus causa constitutus, ea non repudianda.

XVI.

Quod si quis duplicem putat esse summam, ad quas metas naturae sit perveniendum in usu, utilitatis et elegantiae, quod non solum vestiti esse volumus ut vitemus frigus, sed etiam ut videamur vestiti esse honeste, non domum habere ut simus in tecto et tuto solum, quo necessitas contruserit, sed etiam ubi voluptas retineri possit, non solum vasa ad victum habilia, sed etiam figura bella atque ab artifice ficta, quod aliud homini, aliud humanitati satis est; quodvis sitienti homini poculum idoneum, humanitati nisi bellum parum; sed cum discessum est ab utilitate ad voluptatem, tamen in eo ex dissimilitudine plus voluptatis quam ex similitudine saepe capitur.

Quo nomine et gemina conclavia dissimiliter poliunt et lectos non omnis paris magnitudine ac figura faciunt. Quod si esset analogia petenda supellectili, omnis lectos haberemus domi ad unam formam et aut cum fulcro aut sine eo, nec cum ad tricliniarem gradum, non item ad cubicularem; neque potius delectaremur supellectile distincta quae esset ex ebore aliisve rebus disparibus figuris quam grabatis, qui ana logon, ad similem formam plerumque eadem materia fiunt. Quare aut negandum nobis disparia esse iucunda aut, quoniam necesse est confiteri, dicendum verborum dissimilitudinem, quae sit in consuetudine, non esse vitandam.

XVII.

Quod si analogia sequenda est nobis, aut ea observanda est quae est in consuetudine aut quae non est. Si ea quae est sequenda est, praeceptis nihil opus est, quod, cum consuetudinem sequemur, ea nos sequetur; si quae non est in consuetudine, quaeremus: ut quisque duo verba in quattuor formis finxerit similiter, quamvis haec nolemus, tamen erunt sequenda, ut Iuppitri, Marspitrem? Quas si quis servet analogias, pro insano sit reprehendendus. Non ergo ea est sequenda.

XVIII.

Quod si oportet id esse, ut a similibus similiter omnia declinentur verba, sequitur, ut ab dissimilibus, dissimilia debeant fingi, quod non fit: nam et ab similibus alia fiunt similia, alia dissimilia, et ab dissimilibus partim similia partim dissimilia. Ab similibus similia, ut a bono et malo bonum malum; ab similibus dissimilia, ut ab lupus lepus lupo lepori. Contra ab dissimilibus dissimilia, ut Priamus Paris, Priamo Pari: ab dissimilibus similia, ut Iupiter ovis, Iovi ovi.

Eo iam magis analogias esse negandum, quod non modo ab similibus dissimilia finguntur, sed etiam ab isdem vocabulis dissimilia neque a dissimilibus similia, sed etiam eadem. Ab isdem vocabulis dissimilia fingi apparet, quod, cum duae sint Albae, ab una dicuntur Albani, ab altera Albenses; cum trinae fuerint Athenae, ab una dicti Athenaei, ab altera Athenaiis, a tertia Athenaeopolitae.

Sic ex diversis verbis multa facta in declinando inveniuntur eadem, ut cum dico ab Saturni Lua Luam, et ab solvendo luo luam. Omnia fere nostra nomina virilia et muliebria multitudinis cum recto casu fiunt dissimilia, eadem in dandi: dissimilia, ut mares Terentiei, feminae Terentiae, eadem in dandi, vireis Terentieis et mulieribus Terentieis. Dissimile Plautus et Plautius, Marcus et Marcius; et commune, ut huius Plauti et Marci.

XIX.

Denique si est analogia, quod in multis verbis est similitudo verborum, sequitur, quod in pluribus est dissimilitudo, ut non sit in sermone sequenda analogia.

XX.

Postremo, si est in oratione, aut in omnibus eius partibus est aut in aliqua: at in omnibus non est, in aliqua esse parum est, ut album esse Aethiopa non satis est quod habet candidos dentes: non est ergo analogia.

XXI.

Cum ab similibus verbis quae declinantur similia fore polliceantur qui analogias esse dicunt, et cum simile tum, denique dicant esse verbo verbum, ex eodem si genere eadem figura transitum de cassu in cassum similiter ostendi possit, qui haec dicunt utrumque ignorant, et in quo loco similitudo debeat esse, et quemadmodum spectari soleat, simile sit necne. Quae cum ignorant, sequitur ut, cum de analogia dicere non possint, sequi non debeamus.

Quaero enim, verbum utrum dicant vocem quae ex syllabis est ficta, eam quam audimus, an quod ea significat, quam intellegimus, an utrumque. Si vox voci esse debet similis, nihil refert, quod significat mas an femina sit, et utrum nomen an vocabulum sit, quod illi interesse dicunt.

Sin illud quod significatur debet esse simile, Diona et Theona quos dicunt esse paene ipsi geminos, inveniuntur esse dissimiles, si alter erit puer, alter senex, aut unus albus et alter Aethiops, item aliqua re alia dissimiles. Sin ex utraque parte debet verbum esse simile, non cito invenietur quin in altera utra re claudicet, nec Perpenna et Alfena erit simile, quod alterum nomen virum, alterum mulierem significat. Quare quoniam ubi similitudo esse debeat nequeunt ostendere, impudentes sunt qui dicunt esse analogias.

XXII.

Alterum illud quod dixi, quemadmodum simile spectari oporteret, ignorare apparet ex eorum praecepto, quod dicunt, cum transierit e nominandi casibus in eos quos appellant vocandi, tum denique posse dici rectos esse similis aut dissimilis: esset enim ut si quis, Menaechmos, geminos cum videat, dicat non posse iudicare similesne sint, nisi qui ex his sint nati considerarit num discrepent inter se.

Nihil, inquam, quo magis minusve sit simile quod conferas cum altero, ad iudicandum extrinsecus oportet sumi. Quare cum ignorent, quemadmodum similitudo debeat sumi, de analogia dicere non possunt. Haec apertius dixissem, nisi brevius eo nunc mallem, quod infra sunt planius usurpanda. Quare quod ad universam naturam verborum attinet, haec attigisse modo satis est.

XXIII.

Quod ad partis singulas orationis, deinceps dicam. Quoius quoniam sunt divisiones plures, nunc ponam potissimum eam qua dividitur oratio secundum naturam in quattuor partis: in eam quae habet casus et quae habet tempora et quae habet neutrum et in qua est utrumque. Has vocant quidam appellandi, dicendi, adminiculandi, iungendi. Appellandi dicitur ut homo et Nestor, dicendi ut scribo et lego, iungendi ut scribens et legens, adminiculandi ut docte et commode.

Appellandi partes sunt quattuor, e quis dicta a quibusdam provocabula quae sunt ut quis, quae; vocabula ut scutum, gladium; nomina ut Romulus, Remus; pronomina ut hic, haec. Duo media dicuntur nominatus; prima et extrema articuli. Primum genus est infinitum, secundum ut infinitum, tertium ut finitum, quartum finitum.

Haec singulatim triplicia esse debent quod ad sexum, multitudinem, casum: sexum, utrum virile an muliebre an neutrum sit, ut doctus docta doctum; multitudinem, unum an plura significet, ut hic hi, haec hae; casum, utrum recto sit ut Marcus, an obliquo ut Marco, an communi ut ovis.

XXIV.

His discretis partibus singulas perspice, quo facilius nusquam esse analogias quas sequi debeamus videas. Nempe esse oportebat vocis formas ternas, ut in hoc humanus humana humanum, sed habent quaedam binas, ut cervus cerva, quaedam singulas, ut aper, et sic multa. Non ergo est in huiuscemodi generibus analogia.

XXV.

Et in multitudine ut unum significat pater, plures patres, sic omnia debuerunt esse bina. Sed et singularia solum sunt multa, ut cicer, siser: nemo enim dicit cicera, sisera; et multitudinis sunt, ut salinae balneae: non enim ab his singulari specie dicitur salina et balnea. Neque ab eo quod dicunt balneum habet multitudinis consuetudo: nam quod est ut praedium balneum, debuerunt esse plura, ut praedia balnea, quod non est: non est ergo in his quoque analogia.

XXVI.

Alia casus habent et rectos et obliquos, alia rectos solum, alia modo obliquos habent: utrosque ut Iuno, Iunonis, rectos modo ut Iupiter, Maspiter, obliquos solum ut Iovis, Iovem: non ergo in his est analogia.

XXVII.

Nunc videamus in illa quadripertita. Primum si esset analogia in infiniteis articulis, ut est quis quoius, sic diceretur quae quaius; et ut est quis quoi, sic diceretur qua quae: nam est proportione simile: ut deae bonae quae, sic dea bona qua est; et ut est quem quis, sic quos ques. Quare quod nunc dicitur qui homines, dici oportuit ques.

XXVIII.

Praeterea ut est ab is, ei, sic ab ea eae diceretur, quod nunc dicitur ei, et pronuntiaretur ut in ieis viris, sic eais mulieribus; et ut est in rectis casibus is ea, in obliquis esset eius eaius; nunc non modo in virili sicut in muliebri dicitur eius, sed etiam in neutris articulis, ut eius viri, eius mulieris, eius pabuli, cum discriminentur in rectis casibus is ea id. De hoc genere parcius tetigi, quod librarios haec spinosiora indiligentius elaturos putavi.

XXIX.

De nominatibus qui accedunt proxime ad infinitam naturam articulorum atque appellantur vocabula, ut homo equus, eorum declinationum genera sunt quattuor: unum nominandi, ut ab equo equile, alterum casuale, ut ab equo equum, tertium augendi, ut ab albo albius, quartum minuendi, ut a cista cistula.

Primum genus, ut dixi, id est, cum ab aliqua parte orationis declinata sunt recto casu vocabula, ut a balneis balneator. Hoc fere triplices habet radices, quod et a vocabulo oritur, ut a venatore venabulum, et a nomine, ut a Tibure Tiburs, et a verbo, ut a currendo cursor. In nullo horum analogiam servari videbis.

XXX.

Primum cum dicatur ut ab ove et sue ovile et suile, sic a bove bovile non dicitur; et cum simile sit avis et ovis, neque dicitur ut ab ave aviarium ab ove oviarium, neque ut ab ove ovile ab ave avile; et cum debuerit esse ut a cubatione cubiculum sic a sessione sediculum, non est.

Quoniam taberna, ubi venit vinum, a vino vinaria, a creta cretaria, ab unguento unguentaria dicitur, ana logon si essent vocabula, ubi caro venit, carnaria, ubi pelles, pelliaria, ubi calcei, calcearia diceretur, non laniena ac pellesuina et sutrina. Et sicut est ab uno uni, ab tribus trini, a quattuor quadrini, sic a duobus duini, non bini diceretur; nec non ut quadrigae trigae, sic potius duigae quam bigae. Permulta sunt huiusce generis, quae quoniam admonitus perspicere potest, omitto.

XXXI.

Vocabula quae ab nominibus oriuntur, si ab similibus nominibus similia esse debent, dicemus, quoniam gemina sunt Parma Roma, ut Parmenses sic Romenses; aut quoniam est similis Roma Nola Parma, dicemus ut Romani Nolani sic Parmani; et a Pergamo, ab Ilio similiter Pergamenus Ilienus; aut ut Ilius et Ilia mas et femina, sic Pergamus et Pergama vir et mulier; et quoniam similia nomina sunt Asia Libya, dicemus Asiaticos et Libyaticos homines.

XXXII.

Quae vocabula dicuntur a verbis, funt ut a scribendo scriptor, a legendo lector, haec quoque non servare similitudinem licet videre ex his: cum similiter dicatur ut ab amando amator, ab salutando salutator, non est a cantando cantator; et cum dicatur lassus sum metendo ferendo, ex his vocabula non reddunt proportionem, quoniam non fit ut messor fertor. Multa sunt item in hac specie in quibus potius consuetudinem sequimur quam rationem verborum.

Praeterea cum sint ab eadem origine verborum vocabula dissimilia superiorum, quod simul habent casus et tempora, quo vocantur participia, et multa sint contraria ut amo amor, lego legor, ab amo et eiusmodi omnibus verbis oriuntur praesens et futurum ut amans et amaturus, ab eis verbis tertium quod debet fingi praeteriti, in lingua Latina reperiri non potest: non ergo est analogia. Sic ab amor legor et eiusmodi verbis vocabulum eius generis praeteriti temporis fit, ut amatus, neque praesentis et futuri ab his fit.

Non est ergo analogia, praesertim cum tantus numerus vocabulorum in eo genere interierit quod dicimus. In his verbis quae contraria non habent, ut loquor et venor, tamen dicimus loquens et venans, locuturus et venaturus, locutus et venatus, quod secundum analogias non est, quoniam dicimus loquor et venor, non loquo et veno, unde illa erant superiora; eo minus servantur, quod ex his quae contraria verba non habent alia efficiunt terna, ut ea quae dixi, alia bina, ut ea quae dicam: currens ambulans, cursurus ambulaturus: tertia enim praeteriti non sunt, ut cursus sum, ambulatus sum.

Ne in his quidem, quae saepius quid fieri ostendunt, servatur analogia: nam ut est a cantando cantitans, ab amando amitans non est et sic multa. Ut in his singularibus, sic in multitudinis: sicut enim cantitantes seditantes non dicuntur.

XXXIII.

Quoniam est vocabulorum genus quod appellant compositicium et negant conferri id oportere cum simplicibus de quibus adhuc dixi, de compositis separatim dicam. Cum ab tibiis et canendo tibicines dicantur, quaerunt, si analogias sequi oporteat, cur non a cithara et psalterio et pandura dicamus citharicen et sic alia; si ab aede et tuendo aeditumus dicatur, cur non ab atrio et tuendo potius atritumus sit quam atriensis; si ab avibus capiendis auceps dicatur, debuisse aiunt a piscibus capiendis ut aucupem sic piscicupem, dici.

Ubi lavetur aes aerarias, non aerelavinas nominari; et ubi fodiatur argentum argentifodinas dici, neque ubi fodiatur ferrum ferrifodinas; qui lapides caedunt lapicidas, qui ligna, lignicidas non dici; neque ut aurificem sic argentificem; non doctum dici indoctum, non salsum insulsum. Sic ab hoc quoque fonte quae profluant, analogiam non servare animadvertere est facile.

XXXIV.

Reliquitur de casibus, in quo Aristarchei suos contendunt nervos.

XXXV.

Primum si in his esset analogia, dicunt debuisse omnis nominatus et articulos habere totidem casus: nunc alios habere unum solum, ut litteras singulas omnes, alios tris, ut praedium praedii praedio, alios quattuor, ut mel mellis melli melle, alios quinque, ut quintus quinti quinto quintum quinte, alios sex, ut unus unius uni unum une uno: non esse ergo in casibus analogias.

XXXVI.

Secundo quod Crates, cur quae singulos habent casus, ut litterae Graecae, non dicantur alpha alphati alphatos, si idem mihi respondebitur quod Crateti, non esse vocabula nostra, sed penitus barbara, quaeram, cur idem nostra nomina et Persarum et ceterorum quos vocant barbaros cum casibus dicant.

Quare si essent in analogia, aut ut Poenicum et Aegyptiorum vocabula singulis casibus dicerent, aut pluribus ut Gallorum ac ceterorum; nam dicunt alauda alaudas et sic alia. Sin quod scribunt dicent, quod Poenicum sint, singulis casibus ideo eas litteras Graecas nominari: sic Graeci nostra senis casibus non quinis dicere debebant; quod cum non faciunt, non est analogia.

XXXVII.

Quae si esset, negant ullum casum duobus modis debuisse dici; quod fit contra. Nam sine reprehensione vulgo alii dicunt in singulari hac ovi et avi, alii hac ove et ave; in multitudinis hae puppis restis et hae puppes restes; item quod in patrico casu hoc genus dispariliter dicuntur civitatum parentum et civitatium parentium, in accusandi hos montes fontes et hos montis fontis.

XXXVIII.

Item cum, si sit analogia, debeant ab similibus verbis similiter declinatis similia fieri et id non fieri ostendi possit, despiciendam eam esse rationem. Atqui ostenditur: nam qui potest similius esse quam gens, mens, dens? Cum horum casus patricus et accusativus in multitudine sint dispariles: nam a primo fit gentium et gentis, utrubique ut sit I, ab secundo mentium et mentes, ut in priore solo sit I, ab tertio dentum et dentes, ut in neutro sit.

Sic item quoniam simile est recto casu surus lupus lepus, rogant, quor non dicatur proportione suro lupo lepo. Sin respondeatur similia non esse quod ea vocemus dissimiliter sure lupe lepus (sic enim respondere voluit Aristarchus Crateti: nam cum scripsisset similia esse Philomedes Heraclides Melicertes, dixit non esse similia: in vocando enim cum E brevi dici Philomedes, cum E longo Heraclide, cum A brevi Melicerta), in hoc dicunt Aristarchum non intellexisse quod quaeretur se non solvere.

Sic enim, ut quicque in obliquis casibus discrepavit, dicere potuit propter eam rem rectos casus non esse similis; quom quaeratur duo inter se similia sint necne, non debere extrinsecus adsumi cur similia sint.

Item si esset analogia, similiter ut dicunt aves oves sues, dicerent item avium ovium suium. Si analogia est, inquit, cur populus dicit Dei Penates, Dei Consentes, cum sit ut hic reus ferreus deus, sic hei reei ferreei deei?

Item quaerunt, si sit analogia, cur appellant omnes aedem Deum Consentium et non Deorum Consentium? Item quor dicatur mille denarium, non mille denariorum? Est enim hoc vocabulum figura ut Vatinius, Manilius, denarius: debet igitur dici ut Vatiniorum Maniliorum denariorum; et non equum puplicum mille assarium esse, sed mille assariorum: ab uno enim assario multi assarii, ab eo assariorum.

Item secundum illorum rationem debemus secundis syllabis longis Hectorem Nestorem: est enim ut quaestor praetor Nestor quaestorem praetorem Nestorem, quaestoris praetoris Nestoris; et non debuit dici quibus das, his das: est enim ut hi qui his quis, aut sicut quibus hibus.

Cum dicatur da patri familias, si analogias sequi vellent, non debuerunt dicere hic pater familias, quod est ut Atiniae Catiniae familiae, sic una Atinia Catinia familia. Item plures patres familias dicere non debuerunt, sed, ut Sisenna scribit, patres familiarum.

Neque oportebat consuetudinem natare alios dicere boum greges, alios boverum, et signa alios Ioum, alios Ioverum, cum esset ut Iovis bovis struis et Iovem bovem struem Iovi bovi strui; nec cum haec convenirent in obliquis casibus, dubitare debuerunt in rectis, in quibus nunc in consuetudine aliter dicere, pro Ious Iupiter, pro bous bos, pro strus strues.

XXXIX.

Deinceps dicam de altero genere vocabulorum, in quo contentiones fiunt, ut album albius albissumum, in quo item analogias non servari apparet: nam cum sit simile salsum caldum et dicatur ab his salsius caldius, salsissimum caldissimum, debuit dici, quoniam simile est bonum malum, ab his bonius et malius, bonissimum et malissimum. Nonne dicitur bonum melius optimum, malum peius pessimum?

In aliis verbis nihil deest, ut dulcis dulcior dulcissimus, in aliis primum, ut peium a peius pessimum, in aliis medium, ut caesior a caesius caesissumus, in aliis bina sunt quae desint ab eadem voce declinata, et ea ita ut alias desint secundum et tertium, ut in hoc mane manius manissime, alias ut duo prima absint, ut ab optimum optius optum, alias ut primum et tertium desit, ut a melius melum melissumum.

Praeterea si dicerentur similiter, cum similia essent macer tener et macerrimus tenerrimus, non discreparet in his macrior tenerior, neque alia trisyllaba alia quadrisyllaba fierent; et si in his dominaretur similitudo, diceremus ut candidissimus candidissima, pauperrumus pauperrima, sic candidus candida, pauper paupera; et ut dicimus doctus docta, doctissimus doctissima, sic diceremus frugalissumus frugalissima, frugalus et frugala.

Et si proportione essent verba, ut uno vocabulo dicimus virum et mulierem sapientem et diligentem et sapientiorem et diligentiorem, sic diceremus item, cum pervenissemus ad summum, quod nunc facimus aliter: nam virum dicimus sapientissimum et diligentissimum, feminam sapientissimam et diligentissimam. Quod ad vocabulorum huius generis exempla pertinet, multa sunt reliqua; sed ea quae dicta, ad iudicandum satis sunt, quor analogias in collatione verborum sequi non debeamus.

XL.

Magnitudinis vocabula cum possint esse terna, ut cista cistula cistella, in aliis media non sunt, ut in his macer macricolus macellus, niger nigricolus nigellus. Item minima in quibusdam non sunt, ut avis avicula avicella, caput capitulum capitellum. In hoc genere vocabulorum quoniam multa desunt, dicendum est non esse in eo potius sequendam quam consuetudinem rationem. Quod ad vocabulorum genera quattuor pertinet, ut in hoc potius consuetudinem quam analogias dominari facile animadverti possit, dictum est.

XLI.

Sequitur de nominibus, quae differunt a vocabulis ideo quod sunt finita ac significant res proprias, ut Paris Helena, cum vocabula sint infinita ac res communis designent, ut vir mulier; e quibus sunt alia nomina ab nominibus, ut Ilium ab Ilo et Ilia ab Ilio, alia a vocabulo, ut ab albo Albius, ab atro Atrius. In neutris servata est analogia: nam et cum sit a Romulo Roma, proportione non est quod debuit esse Romula, non Roma.

Item Perpenna debuit esse Perpenni filia, non Perpennae filius. Nam Perpenna mulieris nomen esse debuit et nata esse a Perpenno, quod est ut Arvernus Percelnus Perpennus, Arverna Percelna Perpenna. Quod si Marcus Perpenna virile est nomen et analogia sequenda, Lucius Aelia et Quintus Mucia virilia nomina esse debebunt; item quae dicunt ab Rhodo, Andro, Cyzico Rhodius, Andrius, Cyzicenus, similiter Cyzicius dici debebat, et civis unus quisque: non ut Athenaeus dicitur rhetor nomine, etsi non sit Atheniensis.

In hoc ipso analogia non est, quod alii nomina habent ab oppidis, alii aut non habent aut non ut debent habent.

Habent plerique libertini a municipio manumissi, in quo, ut societatum et fanorum servi, non servarunt proportione rationem, et Romanorum liberti debuerunt dici ut a Faventia Faventinus, ab Reate Reatinus sic a Roma Romanus, ut nominentur libertini orti a publicis servis Romani, qui manumissi ante quam sub magistratuum nomina, qui eos liberarunt, succedere coeperunt.

Hinc quoque illa nomina Lesas, Ufenas, Carrinas, Maecenas, quae cum essent ab loco ut Urbinas, et tamen Urbinius, ab his debuerunt dici ad nostrorum nominum similitudinem Lesius Ufenius Carrinius Maecenius ***



Varro The Latin Library The Classics Homepage