I. [1] Pudicitia,
flos morum, honor corporum, decor sexuum, integritas sanguinis, fides generis,
fundamentum sanctitatis, praeiudicium omnibus bonae mentis, quamquam rara nec
facile perfecta uixque perpetua, tamen aliquatenus in saeculo morabatur, si
natura praestruxerat, si disciplina persuaserat, si censura compresserat,
siquidem omne animi bonum aut nascitur aut eruditur aut cogitur. [2] Sed
ut mala magis uincunt, quod ultimorum temporum ratio est, bona iam nec nasci
licet, ita corrupta sunt semina, nec erudiri, ita deserta sunt studia, nec cogi,
ita exarmata sunt iura. [3] Denique
de qua incipimus eo usque iam exoleuit, ut non eiuratio, sed moderatio libidinum
pudicitia credatur, isque satis castus habeatur, qui non nimis castus fuerit. [4] Sed
uiderit saeculi pudicitia cum saeculo ipso, cum suo ingenio si nascebatur, cum
suo studio si erudiebatur, cum suo seruitio si cogebatur; nisi quod infelicior
etiam, si stetisset ut infructuosa, quae non apud Deum egisset. Malo nullum
bonum quam uanum. Quid prodest esse, quod non prodest?
[5] Nostrorum bonorum
status iam mergitur, Christianae pudicitiae ratio concutitur, quae omnia de
caelo trahit, et naturam per lauacrum regenerationis, et disciplinam per
instrumentum praedicationis, et censuram per iudicia ex utroque testamento, et
coacta constantius ex metu et uoto aeterni ignis et regni. [6] Aduersus
hanc nunc, ne dissimulare potuissem, audio etiam edictum esse propositum, et
quidem peremptorium. Pontifex scilicet maximus, episcopus episcoporum, edicit:
« Ego et moechiae et fornicationis delicta paenitentia functis dimitto. » [7] O
edictum cui adscribi non poterit: Bonum factum! Et ubi proponetur liberalitas
ista? Ibidem, opinor, in ipsis libidinum ianuis, sub ipsis libidinum titulis.
Illic eiusmodi paenitentia promulganda est, ubi delinquentia ipsa uersabitur.
Illic legenda est uenia, quo cum spe eius intrabitur. [8] Sed
hoc in ecclesia legitur, et in ecclesia pronuntiatur, et uirgo est. Absit, absit
a sponsa Christi tale praeconium! Illa, quae uera est, quae pudica, quae
sancta, carebit etiam aurium macula. [9] Non
habet, quibus hoc repromittat, et si habuerit, non repromittit, quod et terrenum
Dei templum citius spelunca latronum appellari potuit a Domino quam moechorum et
fornicatorum.
[10] Erit igitur et hic
aduersus psychicos titulus, aduersus meae quoque sententiae retro penes illos
societatem, quo magis hoc mihi in notam leuitatis obiciant. Numquam societatis
repudium delicti praeiudicium. Quasi non facilius sit errare cum pluribus,
quando ueritas cum paucis ametur. [11] At
enim me non magis dedecorabit utilis leuitas quam ornarit nocens. Non suffundor
errore quo carui, quia caruisse delector, quia meliorem me et pudiciorem
recognosco. [12] Nemo
proficiens erubescit. Habet et in Christo scientia aetates suas, per quas
deuolutus est et apostolus: Cum paruulus, inquit, essem, tamquam
paruulus loquebar, tamquam paruulus sapiebam; at ubi uir sum factus, ea quae
paruuli fuerant euacuaui. [13] Adeo
diuertit a sententiis pristinis nec idcirco deliquit, quod aemulator factus est
non paternarum traditionum, sed Christianarum, optans etiam ut praeciderentur
qui circumcisionem detinendam suadebant. [14] Atque
utinam et isti, qui meram et ueram integritatem carnis obtruncant amputantes non
summam superficiem, sed intimam effigiem pudoris ipsius, cum moechis et
fornicatoribus ueniam pollicentur aduersus principalem Christiani nominis
disciplinam, quam ipsum quoque saeculum usque adeo testatur, ut, si quando, eam
in feminis nostris inquinamentis potius carnis quam tormentis punire contendat
id uolens eripere quod uitae anteponunt. [15] Sed
iam haec gloria extinguitur et quidem per eos quos tanto constantius oportuerat
eiusmodi maculis nullam subscribere ueniam, quando propterea, quotiens uolunt,
nubant, ne moechiae et fornicationi succidere cogantur, quod melius est
nubere quam uri. [16] Nimirum
propter continentiam incontinentia necessaria est, incendium ignibus
extinguetur. Cur ergo et crimma postmodum indulgent paenitentiae nomine, quorum
remedia praestituunt multinubentiae iure? [17] Nam
et remedia uacabunt, cum crimina indulgentur et crimina manebunt, si remedia
uacabunt. Itaque utrobique de sollicitudine et neglegentia ludunt, praecauendo
uanissime quibus parcunt et parcendo ineptissime quibus praecauent, cum aut
praecauendum non sit ubi parcitur aut parcendum non sit ubi praecauetur. [18] Praecauent
enim, quasi nolint admitti tale quid, indulgent autem, quasi uelint admitti;
quando si admitti nolint, non debeant indulgere; si indulgere uelint, non
debeant praecauere. [19] Nec
enim moechia et fornicatio de modicis et de maximis delictis deputabuntur, ut
utrumque competat, et sollicitudo quae praecauet et securitas quae indulget. Sed
cum ea sint quae culmen criminum teneant, non capiunt et indulgeri quasi modica
et praecaueri quasi maxima.
[20] Nobis autem maxima
aut summa sic quoque praecauentur, dum nec secundas quidem post fidem nuptias
permittitur nosse, nuptialibus et dotalibus, si forte, tabulis a moechiae et
fornicationis opere diuersas, et ideo durissime nos infamantes Paracletum
disciplinae enormitate digamos foris sistimus. [21] Eundem
limitem liminis moechis quoque et fornicatoribus figimus ieiunas pacis lacrimas
profusuris nec amplius ab ecclesia quam publicationem dedecoris relaturis.
II. [1] «
Ceterum Deus, inquiunt, bonus et optimus et misericors et miserator et
misericordiae plurimus, quam omni sacrificio anteponit, non tanti ducens
peccatoris mortem quam paenitentiam, salutificator omnium hominum et maxime
fidelium. [2] Itaque et filios
Dei misericordes et pacificos esse oportebit, donantes inuicem sicut et Christus
donauit nobis, non iudicantes, ne iudicemur. Domino enim suo stat quis uel
cadit: tu quis es, ut seruum iudices alienum ? Dimitte, et dimittetur
tibi. » [3] Talia et tanta
sparsilia eorum, quibus et Deo adulantur et sibi lenocinantur, effeminantia
magis quam uigorantia disciplinam, quantis et nos et contrariis possumus
repercutere, quae et Dei seueritatem intentent et nostram constantiam prouocent? [4] Quia etsi bonus
natura Deus, tamen et iustus. Ex causa enim, sicut sanare nouit, ita et caedere,
faciens pacem, sed et condens mala, paenitentiam malens, sed et Hieremiae
mandans, ne pro populo peccatore deprecaretur. Quod, et si ieiunauerint, inquit,
non exaudiam obsecrationem eorum. [5] Et
rursus: Et tu ne adoraueris pro populo et ne postulaueris pro his in prece
et oratione, quoniam non exaudiam in tempore, quo inuocauerint me, in tempore
adflictionis suae. [6] Et
adhuc supra, idem misericordiae praelator quam sacrificii: Et tu ne
adoraueris pro populo isto et ne postulaueris misericordiam consequi eos et ne
accesseris pro bis ad me, quoniam non exaudiam utique misericordiam
postulantes, utique ex paenitentia flentes et ieiunantes et adflictationem suam
offerentes Deo. [7] Deus enim
zelotes, et qui naso non deridetur, adulantium scilicet bonitati eius, et
qui licet patiens, tamen per Esaiam comminatur patientiae finem: Tacui,
numquid et semper tacebo et sustinebo? Quieui uelut parturiens, exsurgam
et arescere faciam. Ignis enim procedet ante faciem ipsius, et exuret
inimicos eius, non solum corpus, uerum et animas occidens in gehennam. [8] Ceterum
iudicantibus quomodo Dominus comminetur ipse demonstrat: Quo enim iudicio
iudicaueritis, iudicabitur de uobis. Ita non prohibuit iudicare, sed docuit.
[9] Vnde et apostolus iudicat
et quidem in causa fornicationis, dedendum eiusmodi hominem satanae in interitum
carnis, increpans etiam quod fratres non apud sanctos iudicarentur. Adiciens
enim inquit: Vt quid mihi eos qui foris sunt iudicare? [10] Dimittis
autem, ut dimittatur tibi a Deo. Delicta mundantur, quae quis in fratrem, non
Deum admiserit. Debitoribus denique dimissuros nos in oratione profitemur.
Sed non decet ultra de auctoritate scripturarum eiusmodi funem contentiosum
alterno ductu in diuersa distendere, ut haec restringere frenos disciplinae,
illa laxare uideantur, quasi incertae et paenitentiae subsidium illa prosternere
per lenitatem, haec negare per austeritatem. [11] Porro
si et auctoritas scripturae in suis terminis stabit sine alterutra oppositione,
et paenitentiae subsidium suis condicionibus determinatur sine passiua
concessione, et ipsae prius causae eius distinguuntur sine confusa propositione.
[12] Causas paenitentiae
delicta condicimus. Haec diuidimus in duos exitus. Alia erunt remissibilia, alia
inremissibilia. Secundum quod nemini dubium est alia castigationem mereri, alia
damnationem. [13] Omne
delictum aut uenia dispungit aut poena, uenia ex castigatione, poena ex
damnatione. De ista differentia iam et quasdam praemisimus altercationes
scripturarum hinc retinentium hinc dimittentium delicta. [14] Sed
et Iohannes docebit: Si quis scit fratrem suum delinquere delictum non ad
mortem, postulabit et dabitur uita ei; quia non ad mortem delinquit,
hoc erit remissibile. Est delictum ad mortem; non pro illo dico, ut quis
postulet, hoc erit inremissibile. [15] Ita
ubi est postulationis <ratio>, illic etiam remissionis; ubi nec
postulationis, ibi aeque nec remissionis. Secundum hanc differentiam delictorum
paenitentiae quoque condicio discriminatur. [16] Alia
erit quae ueniam consequi possit, in delicto scilicet remissibili, alia quae
consequi nullo modo possit, in delicto scilicet inremissibili. Et superest
specialiter de moechiae et fornicationis statu examinare, in quam delictorum
partem debeant redigi.
III. [1] Sed
prius decidam intercedentem ex diuerso responsionem ad eam paenitentiae speciem,
quam cum maxime definimus uenia carere. « Si enim, inquiunt, aliqua paenitentia
caret uenia, iam nec in totum agenda tibi est. Nihil enim agendum est frustra. [2] Porro
frustra agetur paenitentia, si caret uenia. Omnis autem paenitentia agenda est.
Ergo omnis ueniam consequatur, ne frustra agatur, quia non ent agenda, si
frustra agatur. Porro frustra agitur, si uenia carebit. » [3] Merito
itaque opponunt, quod huius quoque paenitentiae fructum, id est ueniam, in sua
potestate usurpauerunt. Quantum enim ad illos, a quibus pacem humanam
consequitur, <frustra agitur>. Quantum autem ad nos, qui solum Dominum
meminimus delicta concedere, et utique mortalia, non frustra agetur. [4] Ad
Dominum enim remissa et illi exinde prostrata, hoc ipso magis operabitur ueniam,
quod eam a solo Deo exorat, quod delicto suo humanam pacem sufficere non credit,
quod ecclesiae mauult erubescere quam communicare. [5] Adsistit
enim pro foribus eius et de notae exemplo ceteros admonet et lacrimas fratrum
sibi quoque aduocat et redit plus utique negotiata, compassionem scilicet quam
communicationem. Et si pacem hic non metit, apud Dominum seminat. [6] Nec
amittit, sed praeparat fructum. Non uacabit ab emolumento, si non uacauerit ab
officio. Ita nec paenitentia huiusmodi uana nec disciplina eiusmodi dura est.
Deum ambae honorant. Illa nihil sibi blandiendo facilius impetrabit, ista nihil
sibi adsumendo plenius adiuuabit.
IV. [1] Possumus
igitur demandata paenitentiae distinctione ad ipsorum iam delictorum regredi
censum, an ea sint, quae ueniam ab hominibus consequi possint. Inprimis quod
moechiam et fornicationem nominamus, usus expostulat. [2] Habet
et fides quorundam nominum familiaritatem. Ita in omni opusculo usum custodimus.
Ceterum et si adulterium et si stuprum dixero, unum erit contaminatae carnis
elogium. [3] Nec enim interest
nuptam alienam an uiduam quis incurset, dum non suam feminam; sicut nec
<de> locis refert, in cubiculis an in turribus pudicitia trucidetur. Omne
homicidium <et> extra siluam latrocinium est. [4] Ita
et ubicumque uel in quacumque semetipsum adulterat et stuprat, qui aliter quam
nuptiis utitur. Ideo penes nos occultae quoque coniunctiones, id est non prius
apud ecclesiam professae, iuxta moechiam et fornicationem iudicari
periclitantur, ne inde consertae obtentu matrimonii crimen eludant. [5] Reliquas
autem libidinum furias impias et in corpora et in sexus ultra iura naturae non
modo limine, uerum omni ecclesiae tecto submouemus, quia non sunt delicta, sed
monstra.
V. [1] Ergo
moechia, quod etiam fornicationis est res secundum opus criminis, quanti
aestimanda sit sceleris prima lex Dei praesto est. Siquidem post interdictam
alienorum deorum superstitionem ipsorumque idolorum fabricationem, post
commendatam sabbati uenerationem, post imperatam in parentes secundam a Deo
religionem, nullum aliud in talibus titulis firmandis muniendisque substruxit
praeceptum quam non moechaberis. [2] Post
spiritalem enim castitatem sanctitatemque corporalis sequebatur integritas. Et
hanc itaque muniuit hostem statim eius prohibendo moechiam. Quale delictum iam
intellege, cuius cohibitionem post idololatriam ordinauit. [3] Nihil
secundum longinquat a primo. Nihil tam proximum primo quam secundum. Quod fit ex
primo, aliud quodammodo primum est. [4] Itaque
moechia adfinis idololatriae ó nam et idololatria moechiae nomine et
fornicationis saepe populo exprobrata ó etiam sorte coniungetur illi, sicut et
serie; etiam damnatione cohaerebit illi, sicut et dispositione. [5] Eo
amplius praemittens non moechaberis, adiungit non occides. Honorauit
utique moechiam, quam homicidio anteponit, in prima itaque fronte sanctissimae
legis, in primis titulis caelestis edicti, principalium utique delictorum
proscriptione signatam. De loco modum, de ordine statum, de confinio meritum
cuiusque dignoscas. [6] Est et
mali dignitas, quod in summo aut in medio pessimorum collocatur. Pompam quandam
atque suggestum aspicio moechiae, hinc ducatum idololatriae antecedentis, hinc
comitatum homicidii insequentis. [7] Inter
duos apices facinorum eminentissimos sine dubio digna consedit, et per medium
eorum quasi uacantem locum pari criminis auctoritate compleuit. [8] Quis
eam talibus lateribus inclusam, talibus costis circumfultam a cohaerentium
corpore diuellet, de uicinorum criminum nexu, de propinquorum scelerum complexu,
ut solam eam secernat ad paenitentiae fructum? [9] Nonne
hinc idololatria, inde homicidium detinebunt et, si qua uox fuerit, reclamabunt:
« Noster hic cuneus est, nostra compago? Ab idololatria metamur, illa
distinguente coniungimur, illi de medio emicanti adunamur; concorporauit nos
scriptura diuina, litterae ipsae glutina nostra sunt, iam nec ipsa sine nobis
potest. [10] Ego quidem
idololatria saepissime moechiae occasionem subministro. Sciunt luci mei et mei
montes, et uiuae aquae ipsaque in urbibus templa quantum euertendae pudicitiae
procurem. [11] Ego quoque
homicidium nonnumquam moechiae elaboro. Vt tragoedias omittam, sciunt hodie
uenenarii, sciunt magi, quot pellicatus ulciscar, quot riualitates defendam,
quot custodes, quot delatores, quot conscios auferam. Sciunt etiam obstetrices,
quot adulteri conceptus trucidentur. [12] Etiam
apud Christianos non est moechia sine nobis. Ibidem sunt idololatriae, ubi
immundi spiritus res est; ibidem est et homicidium, ubi homo, cum inquinatur,
occiditur. [13] Igitur aut
nec illi aut etiam nobis paenitentiae subsidia conuenient. Aut detinemus eam,
aut sequimur. » [14] Haec
ipsae res loquuntur. Si res uoce deficiunt, adsistit idololatres, adsistit
homicida, in medio eorum adsistit et moechus. Pariter de paenitentiae officio
sedent, in sacco et cinere inhorrescunt, eodem fletu ingemiscunt, eisdem
precibus ambiunt, eisdem genibus exorant, eandem inuocant matrem. [15] Quid
agis, mollissima et humanissima disciplina? Aut ommbus eis hoc esse debebis, beati
enim pacifici, aut, si non omnibus, nostra esse. Idololatrem quidem
et homicidam semel damnas, moechum uero de medio excipis? idololatrae
successorem, homicidae antecessorem, utriusque collegam: personae acceptatio
est; miserabiliores paenitentias reliquisti.
VI. [1] Plane,
si ostendas, de quibus patrociniis exemplorum praeceptorumque caelestium soli
moechiae et in ea fornicationi quoque ianuam paenitentiae expandas, ad hanc iam
lineam dimicabit nostra congressio. Praescribam tamen tibi formam necesse est,
ne ad uetera manum emittas, ne in terga respicias. [2] Vetera
enim transierunt secundum Esaiam, et nouata est iam nouatio secundum Hieremiam,
et obliti posteriorum in priora porrigimur secundum apostolum, et lex et
prophetae usque ad Iohannem secundum Dominum. [3] Nam
et si cum maxime a lege coepimus demonstrando moechiam, merito ab eo statu
legis, quem Christus non dissoluit, sed impleuit. Onera enim legis usque ad
Iohannem, non remedia. Operum iuga reiecta sunt, non disciplinarum. Libertas in
Christo non fecit innocentiae iniuriam. [4] Manet
lex tota pietatis sanctitatis humanitatis ueritatis castitatis iustitiae
misericordiae beneuolentiae pudicitiae. In qua lege beatus uir qui
meditabitur die ac nocte. De qua idem Dauid rursus: Lex Domini
inuituperabilis, conuertens animas; iura Domini directa, oblectantia corda;
praeceptum Domini longe lucens, inluminans oculos. [5] Sic
et apostolus: Itaque lex quidem sancta est, et praeceptum sanctum et
optimum ; utique: Non moechaberis. Sed et supra: Legem ergo
euacuamus per fidem? Absit, sed legem sistimus, scilicet in his quae
et nunc nouo testamento interdicta etiam cumulatiore praecepto prohibentur. [6] Pro
« non moechaberis », « qui uiderit ad concupiscentiam, iam
moechatus est in corde suo », et pro « non occides » « qui
dixerit fratri suo Racha, reus erit gebennae ». Quaere, an salua sit
lex non moechandi, cui accessit nec concupiscendi.
[7] Ceterum si qua uobis
exempla in sinum plaudent, non opponentur huic quam defendimus disciplinae.
Frustra enim lex suprastructa est, origines quoque delictorum id est
concupiscentias et uoluntates non minus quam facta condemnans, si ideo hodie
concedetur moechiae uenia, quia et aliquando concessa est. [8] Cui
emolumento hodie pleniore disciplina coercetur, nisi ut maiore forsitan
lenocinio tuo indulgeatur? Dabis ergo et idololatrae et omni apostatae ueniam,
quia et populum ipsum totiens reum istorum totiens inuenimus retro restitutum. [9] Communicabis
et homicidae, quia et Nabothae sanguinem Achab deprecatione deleuit et Dauid
Vriae caedem cum causa eius moechia confessione purgauit. [10] Iam
et incesta donabis propter Loth et fornicationes cum incesto propter Iudam et
turpes de prostitutione nuptias propter Osee, et non tantum frequentatas, uerum
et simul plures, propter patres nostros. [11] Vtique
enim dignum est peraequari nunc quoque gratiam circa omnia retro indulta, si de
pristino aliquo exemplo uenia moechiae uindicatur. [12] Habemus
quidem et nos eiusdem uetustatis exempla pro sententia nostra, non modo non
indulti, uerum etiam repraesentati iudicii fornicationis. [13] Et
utique sufficit tantum numerum XXIV milium populi fornicantis in filias Madian
una plaga ruisse. [14] Sed
malo in gloriam Christi a Christo deducere disciplinam. Habuerint pristina
tempora omnis impudicitiae, si uolunt psychici, etiam potestatem. Luserit ante
Christum caro, immo perierit antequam a Domino suo requisita est: nondum erat
digna dono salutis, nondum apta officio sanctitatis. [15] Adhuc
in Adam deputabatur cum suo uitio, facile quod speciosum uiderat concupiscens et
ad inferiora respiciens et de ficulneis foliis pruriginem retinens. Inhaerebat
usquequaque libidinis uirus et + lacteae sordes, non habentes, id onear quod nec
ipsae adhuc aquae lauerant. [16] At
ubi sermo Dei descendit in carnem ne nuptiis quidem resignatam et sermo caro
factus est ne nuptiis quidem resignanda, quae ad lignum non incontinentiae,
sed tolerantiae accederet, quae non dulce aliquid, sed amarum inde gustaret,
quae non ad inferos, sed ad caelum pertineret, quae non lasciuiae frondibus, sed
sanctimoniae floribus praecingeretur, quae munditias suas aquis traderet, exinde
caro quaecumque in Christo reliquas sordes pristinas soluit, alia iam res est,
noua emergit, iam non ex seminis limo, non ex concupiscentiae fimo, sed ex aqua
pura et spiritu mundo. [17] Quid
itaque illam de pristino excusas? Non corpus Christi, non membra Christi, non
templum Dei uocabatur, cum ueniam moechiae consequebatur. [18] Itaque
si exinde, quo statum uertit, et in Christum tincta induit Christum et magno
redempta est, sanguine scilicet Domini et agni, tenes aliquod exemplum siue
praeceptum siue formam siue sententiam indultae siue indulgendae fornicationis
atque moechiae habes etiam temporis a nobis definitionem, ex quo deputetur aetas
quaestionis.
VII. [1] A
parabolis licebit incipias, ubi est ouis perdita a Domino requisita et humeris
eius reuecta. Procedant ipsae picturae calicum uestrorum, si uel in illis
perlucebit interpretatio pecudis illius, utrumne Christiano an ethnico peccatori
de restitutione conliniet. [2] Praescribimus
enim ex naturae disciplina, ex lege auris et linguae, ex mentis sanitate ea
semper responderi quae prouocantur [id est ad ea quae prouocant]. Prouocauit, ut
opinor, quod Pharisaei publicanos et peccatores ethnicos admittentem Dominum et
cum illis de uictu communicantem indignati mussitabant. [3] Ad
hoc Dominum pecudis perditae restitutionem, cui alii configurasse credendum est
quam ethnico perdito, de quo agebatur, non [de] Christiano, qui adhuc nemo? Aut
quale est, ut Dominus quasi cauillator responsionis omissa specie praesenti,
quam repercutere deberet, de futura laboret? [4] Sed
« ouis proprie Christianus et grex Domini ecclesiae populus et pastor bonus
Christus et ideo Christianus in oue intellegendus, qui ab ecclesiae grege
errauerit. » [5] Ergo nihil
ad Pharisaeorum mussitationem respondisse uis Dominum, sed ad tuam
praesumptionem? Et tamen ita eam uindicare debebis, ut neges in ethnicum
competere, quae in Christianum existimas conuenire. [6] Dic
mihi, nonne omne hominum genus unus Dei grex est? Nonne uniuersarum gentium
idem Deus et Dominus et pastor est? Quis magis perit a Deo quam ethnicus,
quamdiu errat? Quis magis requiritur a Deo quam ethnicus, quando reuocatur a
Christo? [7] Denique
antecedit hic ordo in ethnicis; siquidem non aliter Christiani ex ethnicis
fiunt nisi prius perditi et a Deo requisiti et a Christo reportati. Ita etiam
hunc ordinem seruari oportet, ut in eos tale aliquid interpretemur, in quibus
prius.
[8] At tu, opinor, hoc
uelis, ut ouem non de grege perditam faceret, sed de arca uel de armario. Sic
etsi [ethnicorum] reliquum numerum iustum ait, non ideo Christianos esse
ostendit, cum Iudaeis agens et illos cum maxime obtundens, quod indignarentur
spei ethnicorum, sed ut exprimeret aduersus liuorem Pharisaeorum suam gratiam et
beneuolentiam etiam circa unum ethnicum, praeposuit unius peccatoris salutem ex
paenitentia quam illorum ex iustitia. [9] Aut
numquid non iusti Iudaei, et quibus paenitentia opus non esset habentibus
gubernacula disciplinae et timoris instrumenta legem et prophetas? Posuit
igitur illos in parabola, etsi non quales erant, sed quales esse debuerant, quo
magis suffunderentur, aliis et non sibi paenitentiam audientes necessariam.
[10] Proinde drachmae
parabolam, ut ex eadem materia prouocatam, aeque in ethnicum interpretamur, etsi
in domo amissam, quasi in ecclesia, etsi ad lucernae lumen repertam, quasi ad
Dei uerbum. [11] Atquin totus
hic mundus una omnium domus est, in quo magis ethnico gratia Dei inlucet, qui in
tenebris inuenitur, quam Christiano, qui iam in Dei luce est. [12] Denique
et oui et drachmae unus error adscribitur. Nam si iam in Christianum peccatorem
defingerentur post fidem perditum, et <de> iterata amissione eorum et
restitutione tractaretur. [13] Decedam
nunc paulisper de gradu isto, quo magis eum etiam decedendo commendem, cum sic
quoque obduxero diuersae partis praesumptionem. Condico Christianum iam
peccatorem in parabola utraque portendi, non tamen ideo eum adfirmandum, qui de
facinore moechiae et fornicationis restitui per paenitentiam possit. [14] Licet
enim perisse dicatur, erit et de perditionis genere retractare, quia et ouis non
moriendo, sed errando et drachma non interiendo, sed latitando perierunt. Ita
licet dici perisse, quod saluum est. [15] Perit
igitur et fidelis elapsus in spectaculum quadrigarii furoris et gladiatorii
cruoris et scaenicae foeditatis et xysticae uanitatis, in lusus, in conuiuia
saecularis sollemnitatis, <si> in officium, in ministerium alienae
idololatriae aliquas artes adhibuit curiositatis in uerbum ancipitis negationis
aut blasphemiae impegit. [16] Ob
tale quid extra gregem datus est uel et ipse forte ira, tumore, aemulatione,
quod denique saepe fit, dedignatione castigationis abrupit. Debet requiri atque
reuocari. Quod potest recuperari, non perit, nisi foris perseuerauerit.
[17] Bene interpretaberis
parabolam uiuentem adhuc reuocans peccatorem. Moechum uero et fornicatorem quis
non mortuum statim admisso pronuntiabit? Quo ore mortuum restitues in gregem ex
parabolae eius auctoritate, quae non mortuum pecus reuocat? [18] Denique
si meministi prophetarum, cum pastores increpantur, puto Ezechielis est uox: Pastores,
ecce lac deuoratis et lanis uestimini; quod forte est occidistis, quod infirmum
est non curastis, quod comminutum est non ligastis, quod expulsum est non
conuertistis, quod periit non requisistis. [19] Numquid
et de mortuo exprobrat, quod non et illud in gregem reficere curauerint? Plane
ingerit, quod perire oues fecerint et a bestiis agri comedi ó neque possunt
nec perire in mortem nec comedi, si relinquantur ó non, ut perditae in mortem
et comestae resumantur.
[20] Iuxta drachmae quoque
exemplum etiam intra domum Dei ecclesiam licet esse aliqua delicta pro ipsius
drachmae modulo ac pondere mediocria, quae ibidem delitescentia mox ibidem et
reperta statim ibidem cum gaudio emendationis transigantur. [21] Moechiae
uero et fornicationis non drachma, sed talentum, quibus exquirendis non lucernae
spiculo [lumine], sed totius solis lancea opus est. [22] Simul
apparuit, statim homo de ecclesia expellitur nec illic manet nec gaudium confert
repertrici ecclesiae, sed luctum nec congratulationem aduocat uicinarum sed
contristationem proximarum fraternitatum. [23] Commissa
itaque etiam hac nostra cum illorum interpretatione eo magis in ethnicum
spectabunt et ouis et drachmae argumenta, quanto nec in eius delicti Christianum
competere possunt, propter quod in Christianum de diuersa parte coguntur.
VIII. [1] Sed
enim plerosque interpretes parabolarum idem exitus decipit, quem in uestibus
purpura oculandis saepissime euenire est. Cum putaueris recte conciliasse
temperamenta colorum et credideris comparationes eorum inter se amasse, erudito
mox utroque corpore et luminibus expressis errorem omnem traducta diuersitas
euomet. [2] Eadem itaque
caligine circa filiorum quoque duorum parabolam quibusdam ad praesens
concolorantibus figuris a uero lumine exorbitant eius comparationis quam
parabolae materia praetexit. [3] Duos
enim populos in duobus filiis collocant, Iudaicum maiorem, Christianum minorem.
Nec enim possunt exinde Christianum peccatorem in filio minore disponere ueniam
consecuturum, nisi in maiore Iudaicum expresserint. [4] Porro
si Iudaicum ostendero deficere a comparatione filii maioris, consequenter utique
nec Christianus admittetur de configuratione filii minoris. Licet enim filius
audiat et Iudaeus et maior, quia prior in adoptione, licet et Christiano
reconciliationem Dei Patris inuideat, quod uel maxime diuersa pars carpit, sed
non erit Iudaei dictum ad patrem: Ecce quot annis tibi seruio et praeceptum
tuum numquam praeteriui. [5] Quando
enim non transgressor legis Iudaeus, aure audiens et non audiens, odio habens
traducentem in portis et aspernamento sermonem sanctum? Sic nec patris ad
Iudaeum erit uox: Tu semper mecum es, et omnia mea tua sunt. [6] Iudaei
enim apostatae filii pronuntiantur, generati quidem et in altum elati, sed qui
non computauerint Deum et qui dereliquerint Dominum et in iram prouocauerint
sanctum Israelis. [7] Omnia
plane Iudaeo concessa dicemus, cui etiam condicio gratior quaeque de gula erepta
est, nedum ipsa terra paternae promissionis. Atque adeo non minus hodie Iudaeus
quam minor filius prodacta substantia Dei in aliena regione mendicat seruiens
usque adhuc principibus eius, id est saeculi huius. [8] Quaerant
igitur alium Christiani suum fratrem; Iudaeum enim parabola non recipit. Multo
aptius Christianum maiori et Iudaeum minori filio adaequassent secundum fidei
comparationem, si ordo utriusque populi ab utero Rebeccae designatus permitteret
demutationem. Nisi quod et clausula refragaretur. [9] Christianum
enim de restitutione Iudaei gaudere et non dolere conueniet, siquidem tota spes
nostra cum reliqua Israelis expectatione coniuncta est. Ita etsi quaedam
facient, sed aliis contra sapientibus interimitur exemplorum peraequatio. [10] Quamquam,
etsi omnia ad speculum respondere possint, unum sit praecipuum periculum
interpretationum, ne aliorsum temperetur facilitas comparationum, quam quo
parabolae cuiusque materia mandauit. [11] Meminimus
enim et histriones, cum allegoricos gestus adcommodant canticis, alia longe a
praesenti et fabula et scaena et persona et tamen congruentissime exprimentes.
Sed uiderit ingenium extraordinarium. Nihil enim ad Andromacham. [12] Sic
et haeretici easdem parabolas quo uolunt tribuunt, non quo debent. Aptissime
excludunt. Quare aptissime? Quoniam a primordio secundum occasiones parabolarum
ipsas materias confinxerunt doctrinarum. Vacuit scilicet illis solutis a regula
ueritatis ea conquirere atque componere, quorum parabolae uidentur.
IX. [1] Nos
autem quia non ex parabolis materias commentamur, sed ex materiis parabolas
interpretamur, nec ualde laboramus omnia in expositione torquere, dum contraria
quaeque caueamus. [2] Quare
centum oues? Et quid utique decem drachmae? Et quae illae scopae? Necesse
erat, qui unius peccatoris salutem gratissimam Deo uolebat exprimere, aliquam
numeri quantitatem nominaret, de quo unum quidem perisse describeret; necesse
erat, ut habitus requirentis drachmam in domo tam scoparum quam lucernae
adminiculo adcommodaretur. [3] Huiusmodi
enim curiositates et suspecta faciunt quaedam et coactarum expositionum
subtilitate plerumque deducunt a ueritate. Sunt autem, quae et simpliciter
posita sunt ad struendam et disponendam et texendam parabolam, ut illuc
perducantur, cui exemplum procuratur. [4] Et
duo utique filii illuc spectabunt, quo et drachma et ouis. Quibus enim
cohaerent, eandem habent causam, eandem utique mussitationem Pharisaeorum erga
commercium Domini <et> ethnicorum. [5] Aut
si quis dubitat ethnicos fuisse publicanos apud Iudaeam usurpatam iam pridem
Pompeii manu atque Luculli, legat Deuteronomium: Non erit uectigal pendens
ex filiis Israel. [6] Nec
tam execrabile esset nomen publicanorum apud Dominum, nisi extraneum, uendentium
ipsius caeli et terrae et maris transitus. Peccatores autem cum adiungit
publicanis, non statim Iudaeos ostendit, etsi aliqui fuisse potuerunt. [7] Sed
unum genus ethnicorum alios ex officio peccatores id est publicanos, alios ex
natura id est non publicanos, pariter ponendo distinxit. Ceterum nec denotaretur
cum Iudaeis communicans uictum, sed cum ethnicis, quorum mensam Iudaica
disciplina depellit. [8] Nunc
de filio prodigo id prius considerandum est quod utilius. Non enim admittetur
exemplorum adaequatio, licet in agina congruentissima, si fuerit saluti
nocentissima. Totum autem statum salutis in tenore disciplinae constitutum
subuerti uidemus ea interpretatione, quae ex diuerso adfectatur. [9] Nam
si Christianus est qui acceptam a Deo patre substantiam utique baptismatis,
utique Spiritus sancti et exinde spei aeternae longe euagatus a patre prodigit
ethnice uiuens, si exutus bonis mentis etiam principi saeculi (cui alii quam
diabolo?) seruitium suum tradidit et ab eo porcis alendis, immundis scilicet
spiritibus curandis praepositus resipuit ad patrem reuerti, iam non moechi et
fornicarii, sed idololatrae et blasphemi et negatores et omne apostatarum genus
hac parabola patri satisfacient, et elisa est uerissime hoc magis modo tota
substantia sacramenti. [10] Quis
enim timebit prodigere, quod habebit postea recuperare? Quis curabit perpetuo
conseruare, quod non perpetuo poterit amittere? Securitas delicti etiam libido
est eius. [11] Recuperabit
igitur et apostata uestem priorem, indumentum Spiritus sancti, et anulum denuo,
signaculum lauacri, et rursus illi mactabitur Christus, et recumbet eo in toro,
de quo indigne uestiti a tortoribus solent tolli et abici in tenebras, nedum
spoliati. Plus est igitur, si nec expedit in Christianum conuenire ordinem filii
prodigi.
[12] Quod si nec in
Iudaeum integre filii imago concurrit, ad propositum Domini simpliciter
interpretatio gubernabitur. Venerat Dominus utique, ut quod perierat saluum
faceret, medicus languentibus magis quam sanis necessarius. [13] Hoc
et in parabolis figurabat et in sententiis praedicabat. Quis perit hominum, quis
labat de ualetudine, nisi qui Deum nescit? Quis saluus ac sanus, nisi qui Deum
nouit? Has duas species de genere fraternas haec quoque signabit parabola. [14] Vide
an habeat ethnicus substantiam in Deo patre census et sapientiae et naturalis
agnitionis in Deum, per quam et apostolus notat in sapientia Dei non cognouisse
mundum per sapientiam Deum, quam utique a Deo acceperat. [15] Hanc
itaque prodegit longe a Domino moribus iactus inter errores et inlecebras et
libidines saeculi, ubi fame ueritatis compulsus tradidit se principi huius aeui.
Ille eum praefecit porcis (ut familiare id daemonum pecus pasceret), ubinec illi
compos esset uitalis esca simulque alios uideret in opere diuino abundantes pane
caelesti. [16] Recordatur
patris Dei, satisfacto redit, uestem pristinam recipit, statum scilicet eum,
quem Adam transgressus amiserat. Anulum quoque accipit tunc primum, quo fidei
pactionem interrogatus obsignat, atque ita exinde opimitate dominici corporis
uescitur, eucharistia scilicet. [17] Hic
erit prodigus filius, qui numquam retro frugi, qui statim prodigus, quod non
statim Christianus. Hunc et Pharisaei de saeculo ad patris complexus reuertentem
in publicanis et peccatoribus maerebant. [18] Et
ideo ad hoc solum maioris fratris adcommodatus est liuor, non quia innocentes et
Deo obsequentes Iudaei, sed quia inuidentes nationibus salutem, plane quos
semper apud patrem esse oportuerat. [19] Et
utique Iudaeus ad primam statim uocationem Christiani gemit, non ad secundam
restitutionem. Illa enim etiam ethnicis relucet, haec uero quae in ecclesiis
agitur ne Iudaeis quidem nota est.
[20] Puto me et materiae
parabolarum et congruentiae rerum et tutelae disciplinarum adcommodatiores
interpretationes reddidisse. Ceterum si in hoc gestit diuersa pars ouem et
drachmam et filii luxuriam Christiano peccatori configurare, ut moechiam et
fornicationem paenitentia donent, aut et cetera delicta pariter capitalia
concedi oportebit aut paria quoque eorum moechiam et fornicationem
inconcessibilia seruari. [21] Sed
plus est, quod nihil aliud argumentari licet citra id de quo agebatur. Denique
si aliorsum parabolas transducere liceret, ad martyrium potius dirigeremus spem
illarum, quod solum omni substantia prodacta restituere filium poterit et
drachmam inter omnia licet in stercore repertam cum gaudio praedicabit, et ouem
per aspera quaeque et abrupta fugitiuam humeris ipsius Domini in gregem referet.
[22] Sed malumus in
scripturis minus, si forte, sapere quam contra. Proinde sensum Domini custodire
debemus atque praeceptum. Non est leuior transgressio in interpretatione quam in
conuersatione.
X. [1] Excusso
igitur iugo in ethnicum disserendi parabolas istas et semel dispecta uel recepta
necessitate non aliter interpretandi quam materia propositi est, contendunt iam
nec competere ethnicis paenitentiae denuntiationem, quorum delicta obnoxia ei
non sint, ignorantiae scilicet imputanda, quam sola natura ream Deo faciat, [2] Porro
nec remedia sapere quibus pericula ipsa non sapiant, illic autem paenitentiae
constare rationem ubi conscientia et uoluntate delinquitur, ubi et culpa sapiat
et gratia, illum lugere, illum uolutari, qui sciat et quid amiserit et quid sit
recuperaturus, si paenitentiam Deo immolarit, utique eam magis filiis offerenti
quam extraneis.
[3] Num ergo et Ionas
idcirco ethnicis Niniuitis non putabat paenitentiam necessariam, cum
cauillaretur in praedicationis officio, an potius misericordiam Dei prouidens
etiam in extraneos profusam quasi destructuram praeconium uerebatur? [4] Atque
adeo propter ciuitatem profanam, nondum Dei compotem, adhuc ignorantia
delinquentem, paene periit prophetes? Nisi quod exemplum passus est dominicae
passionis ethnicos quoque paenitentes redempturae. [5] Bene
quod et Iohannes Domini uias sternens non minus militantibus et publicanis quam
filiis Abraham paenitentiae erat praeco. Ipse Dominus Sidoniis et Tyriis
praesumpsit paenitentiam, si uirtutum documenta uidissent. [6] Atquin
ego illam naturalibus magis peccatoribus competere contendam quam uoluntariis.
Magis enim merebitur fructum eius qui nondum eo usus est quam qui iam et abusus
est, magisque sapient remedia prima quam exoleta. [7] Nimirum
Dominus ingratis benignus magis quam ignaris et citius reprobatis misericors
quam nondum probatis, ut non magis irascatur contumeliis clementiae suae quam
blandiatur, et non libentius extraneis eam impertiat quam in filiis perdidit,
cum gentes sic adoptauerit, dum Iudaei de patientia ludunt. [8] Sed
hoc uolunt psychici, ut Deus iusti iudex eius peccatoris paenitentiam malit quam
mortem qui mortem paenitentia maluit. Quod si ita est, peccando promeremur. [9] «
Age tu funambule pudicitiae et castitatis et omnis circa sexum sanctitatis, qui
tenuissimum filum disciplinae eiusmodi ueri a uere uia pendente uestigio
ingrederis, carnem spiritu librans, animam fide moderans, oculum metu temperans.
[10] Quid itaque in gradu
totus es? Perges ne, si potueris, si uolueris, dum tamen securus et quasi in
solido es. Nam si qua te carnis uacillatio, animi auocatio, oculi euagatio de
tenore decusserit, Deus bonus est. [11] Suis,
non ethnicis, sinum subicit; secunda te paenitentia excipiet; eris iterum de
moecho Christianus. » Haec tu mihi benignissime Dei interpres. [12] Sed
cederem tibi, si scriptura « Pastoris », quae sola moechos amat, diuino
instrumento meruisset incidi, si non ab omni concilio ecclesiarum, etiam
uestrarum, inter apocrypha et falsa iudicaretur, adultera et ipsa et inde
patrona sociorum, a qua et alias initiaris, cui ille, si forte, patrocinabitur
pastor, quem in calice depingis, prostitutorem et ipsum Christiani sacramenti,
merito et ebrietatis idolum et moechiae asylum post calicem subsecuturae, de quo
nihil libentius bibas quam ouem paenitentiae secundae. [13] At
ego eius pastoris scripturam haurio, qui non potest frangi. Hanc mihi statim
Iohannes offert cum paenitentiae lauacro et officio dicentem: Facite dignos
paenitentiae fructus, et ne dixeritis, patrem habemus Abraham (ne scilicet
rursum blandimenta delinquentiae de patrum resumerent gratia): Potest enim
Deus de lapidibus istis filios suscitare Abrahae. [14] Sic
et nos sequitur, ut eos, qui hactenus delinquant, facientes dignum paenitentiae
fructum. Quid enim ex paenitentia maturescit quam emendationis effectus? Sed et
si uenia potius est paenitentiae fructus, hanc quoque consistere non licet sine
cessatione delicti. Ita cessatio delicti radix est ueniae, ut uenia sit
paenitentiae fructus.
XI. [1] Exinde
quod ad euangelium pertinet, parabolarum quidem discussa iam quaestio est. Si
uero et factis aliquid tale pro peccatoribus edidit Dominus, ut cum peccatrici
feminae etiam corporis sui contactum permittit lauanti lacrimis pedes eius et
crinibus detergenti et unguento sepulturam ipsius inauguranti, ut cum
Samaritanae sexto iam matrimonio non moechae, sed prostitutae, etiam quod nemini
facile, quis esset ostendit, nihil ex hoc aduersariis confertur, et si iam
Christianis ueniam delictorum praestitisset. [2] Nunc
enim dicimus, soli Domino hoc licet, hodie potestas indulgentiae eius operetur.
Ad illa tamen tempora, quibus in terris egit, hoc definimus nihil aduersum nos
praeiudicare, si peccatoribus etiam Iudaeis uenia conferebatur. [3] Christiana
enim disciplina a nouatione testamenti et, ut praemisimus, a redemptione carnis
id est Domini passione censetur. Nemo perfectus ante repertum ordinem fidei,
nemo Christianus ante Christum caelo resumptum, nemo sanctus ante Spiritum
sanctum de caelo repraesentatum ipsius disciplinae determinatorem.
XII. [1] Itaque
isti qui alium Paracletum in apostolis et per apostolos receperunt, quem nec in
prophetis propriis agnitum iam nec in apostolis possident, age nunc uel de
apostolico instrumento doceant maculas carnis post baptisma respersae
paenitentia dilui posse. [2] Nos
in apostolis quoque ueteris legis forma soluta cernimus moechiae quanta sit
demonstrationem, ne forte lenior existimetur in nouitate disciplinarum quam in
uetustate. [3] Cum primum
intonuit euangelium et uetera concussit, ut de legis retinendae necessitate
disceptaretur, primum hanc regulam de auctoritate Spiritus sancti apostoli
emittunt ad eos qui iam ex nationibus allegi coeperant. [4] Visum
est, inquiunt, Spiritui sancto et nobis nullum amplius uobis adicere
pondus quam eorum a quibus necesse est abstineri, a sacrificiis et a
fornicationibus et sanguine. A quibus obseruando recte agetis uetante uos
Spiritu sancto. [5] Sufficit
et hic seruatum esse moechiae et fornicationi locum honoris sui inter
idololatriam et homicidium. Interdictum enim sanguinis multo magis humani
intellegemus. [6] Porro
qualia uideri uolunt apostoli crimina, quae sola in obseruatione de lege
pristina excerpunt, quae sola necessario abstinenda praescribunt? Non quod alia
permittant, sed quod haec sola praeponant utique non remissibilia, qui
ethnicorum causa cetera legis onera remissibilia fecerunt. [7] Cur
ergo ceruicem nostram a tanto iugo excusant, nisi ut illi compendia ista
disciplinae semper imponant? Cur tot uincula indulgent, nisi ut perpetuo ad
necessariora constringant? [8] Soluerunt
a pluribus, ut nocentioribus obseruandis obligaremur. Compensatione res acta
est. Lucrati sumus multa, ut aliqua praestemus. Compensatio autem reuocabilis
non est, nisi denique reuocabitur iteratione moechiae utique et sanguinis et
idololatriae. [9] Tota enim
iam lex sumetur, si ueniae condicio soluetur. Sed non leuiter nobiscum pactus
est Spiritus sanctus, etiam ultro pactus, quo magis honorandus. Sponsionem eius
nemo dissoluet nisi ingratus. Iam nec recipiet quae dimisit nec dimittet quae
retinuit. [10] Nouissimi
testamenti semper indemutabilis status est, et utique recitatio decreti
consiliumque illud cum saeculo desinet. Satis denegauit ueniam eorum, quorum
custodiam elegit, uindicauit quae non proinde concessit. [11] Hinc
est, quod neque idololatriae neque sanguini pax ab ecclesiis redditur. De qua
finitione sua apostolos excidisse, puto, non licet credere; aut si credere
quidam possunt, debebunt probare.
XIII. [1] Nouimus
plane et hic suspiciones eorum. Reuera enim suspicantur apostolum Paulum in
secunda ad Corinthios eidem fornicatori ueniam dedisse, quem in prima dedendum
satanae in interitum carnis pronuntiarit, impium patris de matrimonio heredem,
quasi uel ipse postea stilum uerterit, scribens: [2] Si
quis autem contristauit, non me contristauit, sed ex parte, ne uos onerem omnes.
Satis est talis increpatio quae a multis fit; uti e contrario magis nos donare
et aduocare, ne forte abundantiore tristitia deuoretur eiusmodi. Propter quod
oro uos, constituatis in eum dilectionem. [3] In
hoc enim et scripsi, uti cognoscam probationem uestram, quod in omnibus
obauditis mihi. Si cui autem donaueritis, et ego. Nam et ego si quid donaui,
donaui in persona Christi, ne fraudemur a satana, quoniam non ignoramus
iniectiones eius. [4] Quid
hic de fornicatore, quid de paterni tori contaminatore, quid de Christiano
ethnicorum impudentiam supergresso intellegitur, cum proinde utique speciali
uenia absoluisset quem speciali ira damnasset? [5] Obscurius
miseretur quam indignatur. Apertior est in austeritate quam in lenitate. Atquin
facilius ira quam indulgentia obliqua est. Magis tristiora cunctantur quam
laetiora. [6] De modica
scilicet indulgentia agebatur; quae, si forte, nunc aestimaretur, quando maxima
quaeque non soleant etiam sine praedicatione donari, tanto abest sine
significatione. [7] Et tu
quidem paenitentiam moechi ad exorandam fraternitatem in ecclesiam inducens
conciliciatum et concineratum cum dedecore et horrore compositum prosternis in
medium ante uiduas, ante presbyteros, omnium lacrimas suadentem, omnium uestigia
lambentem, omnium genua detinentem, inque eum hominis exitum quantis potes
misericordiae inlecebris bonus pastor et benedictus papa contionaris et in
parabola ouis capras tuas quaeris? [8] Tua
ouis ne rursus de grege exiliat (quasi non exinde iam liceat quod nec semel
licuit), ceteras etiam metu comples cum maxime indulgens. [9] Apostolus
uero sceleratam libidinem fornicationis incesto onustam tam proiecte ignouisset,
ut nec hunc saltem habitum legatum paenitentiae, quem ab ipso didicisse deberes,
ab eo exegerit? Nihil de postero sit comminatus, nihil de cetero allocutus? [10] Quin
immo et ultra obsecrat, constituerent in eum dilectionem, quasi satisfaciens,
non quasi ignoscens. Et tamen dilectionem audio, non communicationem. [11] Quod
et ad Thessalonicenses: Si quis autem non obaudit sermoni nostro per
epistolam, hunc notate, ne commisceamini illi, ut reuereatur, non quasi inimicum
deputantes, sed quasi fratrem obiurgantes. [12] Adeo
potuisset dicere et fornicatori dilectionem solummodo concessam, non et
communicationem, incesto uero nec dilectionem, quem scilicet auferri iussisset
de medio ipsorum, multo magis utique de animo. [13] Sed
uerebatur, ne fraudarentur a satana circa eius personae amissionem, quem satanae
ipse proiecerat, aut ne abundantia maeroris deuoraretur, quem in interitum
carnis addixerat. [14] Hic
iam carnis interitum in officium paenitentiae interpretantur, quod uideatur
ieiuniis et sordibus et incuria omni et dedita opera malae tractationis carnem
exterminando satis Deo facere, ut ex hoc argumententur fornicatorem, immo
incestum illum non in perditionem satanae ab apostolo traditum, sed in
emendationem, quasi postea ueniam ob interitum id est conflictationem carnis
consecuturum, igitur et consecutum.
[15] Plane idem apostolus
Hymenaeum et Alexandrum satanae tradidit, ut emendarentur non blasphemare, sicut
Timotheo suo scribit. Sed et ipse datum sibi ait sudem, angelum satanae, a quo
colaphizaretur, ne se extolleret. [16] Si
et hoc tangunt, ut traditos satanae ab illo in emendationem, non in perditionem
intellegamus, quid simile blasphemia et incestum et anima ab his integra, immo
non aliunde quam ex summa sanctitate et ex omni innocentia elata, quae in
apostolo colaphis, si forte, cohibebatur, per dolorem, ut aiunt, auriculae uel
capitis? [17] Incestum uero
atque blasphemia totos homines in possessionem ipsi satanae, non angelo eius
tradidisse meruerunt. Et de hoc enim interest, immo et ad hoc plurimum refert,
quod illos traditos ab apostolo legimus satanae, apostolo uero angelum datum
satanae. [18] Postremo cum
deprecatur Dominum Paulus, quid audit? Satis habe gratiam meam, uirtus enim
in infirmitate perficitur. Hoc qui satanae deduntur audire non possunt. [19] Hymenaei
autem et Alexandri crimen si et in isto et in futuro aeuo inremissibile est,
blasphemia scilicet, utique apostolus non aduersus terminum Domini sub spe
ueniae dedisset satanae iam a fide in blasphemiam mersos. [20] Vnde
et naufragos eos iuxta fidem pronuntiauit, non habentes iam solacium nauis
ecclesiae. Illis enim uenia negatur, qui de fide in blasphemia impegerunt.
Ceterum ethnici et haeretici cotidie ex blasphemia emergunt. [21] Sed
et si dixit: Tradidi eos satanae, uti disciplinam acciperent non blasphemandi,
de ceteris dixit, qui illis traditis satanae id est extra ecclesiam proiectis
erudiri haberent blasphemandum non esse. [22] Sic
igitur et incestum fornicatorem non in emendationem, sed in perditionem tradidit
satanae, ad quem iam super ethnicum delinquendo transierat, ut discerent
fornicandum non esse. [23] Denique
in interitum, inquit, carnis, non in cruciatum, ipsam substantiam
damnans, per quam exciderat, quae exinde iam perierat baptismate amisso, ut
spiritus, inquit, saluus sit in die Domini. [24] Et
de hoc enim quaeratur, si spiritus hominis ipsius saluus erit. Ergo saluus erit
spiritus tanto scelere pollutus, propter hoc perdita carne, ut saluus sit in
poena? Ergo poenam sine carne censebit contraria interpretatio. Sic
resurrectionem carnis amittimus. [25] Superest
igitur ut eum spiritum dixerit, qui in ecclesia censetur, saluum id est integrum
praestandum in die Domini ab immunditiarum contagione eiecto incesto
fornicatore. Siquidem subiungit: Non scitis, quod modicum fermentum totam
desipiat consparsionem? Et tamen fornicatio incesta non erat modicum, sed
grande fermentum.
XIV. [1] Et
his itaque discussis, quae intercesserant, regredior ad secundam Corinthiorum,
ut probem illud quoque apostoli dictum: Sufficiat eiusmodi homini increpatio
ista quae a multis, non in fornicatoris persona conuenire. [2] Si
enim dedendum satanae pronuntiauerat in interitum carnis, utique damnauerat eum
magis quam increpauerat. Alius ergo erat, cui uoluit sufficere increpationem;
siquidem fornicator non increpationem de sententia eius retulerat, sed
damnationem. [3] Nam et hoc
ipsum dispiciendum tibi offero, an fuerint in epistola prima et alii qui
apostolum contristauerint incondite agentes et contristati sint ab illo
increpationem referentes iuxta sensum epistolae secundae, ex quibus in ea ueniam
aliquis potuerit adipisci. [4] Animaduertamus
autem totam epistolam primam, ut ita dixerim, non atramento, sed felle
conscriptam, tumentem, indignantem, dedignantem, comminantem, inuidiosam et per
singulas causas in quosdam quasi mancipes earum figuratam. [5] Sic
enim exegerant schismata et aemulationes et dissensiones et praesumptiones et
elationes et contentiones, ut et inuidia onerarentur et correptione
retunderentur et superbia elimarentur et austeritate deterrerentur. Et qualis
inuidia humilitatis aculeus? [6] Deo
gratias ago, quod neminem uestrum tinxerim, nisi Crispum et Gaium, ne qui dicat,
quod in nomine meo tinxerim. Nec enim iudicaui scire aliquid in uobis quam Iesum
Christum et hunc crucifixum. [7] Et
puto, nos Deus apostolos nouissimos elegit uelut bestiarios, quoniam spectaculum
facti sumus huic mundo et angelis et hominibus et purgamenta huius mundi
facti sumus, omnium peripsema, et: Non sum liber, non sum apostolus, non
Christum Iesum Dominum nostrum uidi ? [8] De
quali contra supercilio pronuntiare compulsus est: Mihi autem in modico est,
ut a uobis interroger aut ab humano die; neque enim conscius mihi sum, et: Gloriam
meam nemo inaniet. Non scitis quod angelos sumus iudicaturi? [9] Ceterum
libertas quam aperta obiurgationis, quam exerta acies machaerae spiritalis: Iam
ditati estis, iam saturati estis, iam regnatis, et: Si quis se putat
scire, nondum scit quemadmodum oporteat eum scire ! [10] Nonne
et tunc in faciem alicuius impingens, quis enim, inquit, te discernit
? Quid autem habes, quod non accepisti? <Si autem accepisti,> quid
gloriaris, quasi non acceperis ? Nonne et illos in os caedit?
[11] Quidam autem in
conscientia usque nunc quasi idolothytum edunt. Sic autem delinquentes
percutiendo conscientias fratrum infirmas in Christum delinquent. Iam uero
et nominatim: Aut non habemus potestatem manducandi et bibendi et mulieres
circumducendi, sicut et ceteri apostoli et fratres Domini et Cephas ? Et:
Si alii de potestate uestra consequuntur, non magis nos? [12] Aeque
et illos singulari stilo figit: Propterea qui se putat stare, uideat ne cadat,
et: Si quis contentiosus uidetur, nos talem consuetudinem non habemus neque
ecclesia Domini. [13] Tali
clausula maledicto detexta, si quis non amat Dominum Iesum, sit anathema
maranatha, aliquem utique percussit.
Sed illic magis stabo, ubi apostolus magis feruet, ubi ipse fornicator aliis
quoque negotium fecit. [14] Quasi
non sim uenturus ad uos, inflati sunt quidam. Veniam autem citius, si permiserit
Dominus, et cognoscam non sermonem eorum qui inflati sunt, sed uirtutem. Non
enim in sermone est regnum Dei, sed in uirtute. Et quid uultis? Veniam
ad uos in uirga an in spiritu lenitatis? [15] Quid
enim suberat? Auditur in uobis in totum fornicatio et talis fornicatio,
qualis nec in gentibus, ut uxorem patris sui quis habeat. Et uos inflati estis,
et non luxistis potius, ut auferatur de medio uestrum qui tale facinus admisit?
[16] Pro quo lugerent?
Vtique pro mortuo. Ad quem lugerent? Vtique ad Dominum, ut quo modo auferatur
de medio eorum, non utique ut extra ecclesiam detur (hoc enim non a Deo
postularetur quod erat in praesidentis officio), sed ut per mortem hanc quoque
communem et propriam carnis ipsius, quae iam cadauer, quo captiuum, esset,
immunditia inrecuperabili tabiosum, plenius de ecclesia deberet auferri. [17] Et
ideo, quomodo interim potuit auferri, iudicauit dedendum eiusmodi satanae in
interitum carnis. Maledici enim eam sequebatur, quae diabolo proiciebatur, ut
sacramento benedictionis exauctoraretur numquam in castra ecclesiae reuersura. [18] Videmus
itaque hoc in loco diuisam apostoli seueritatem in quendam inflatum et in
quendam incestum, in alterum uirga, in alterum sententia armatam: virga, qua
minabatur, sententia, quam exsequebatur; illam adhuc coruscantem, hanc statim
fulminantem, qua increpabat quaque damnabat. [19] Certumque
est exinde increpitum quidem sub intentatione uirgae tremuisse, damnatum uero
sub repraesentatione poenae perisse. Stat enim ille timens plagam, abiit ille
luens poenam.
[20] Cum ad Corinthios
eiusdem apostoli litterae iterantur, uenia fit plane, sed incertum cui, quia nec
persona nec causa proscribitur. Res cum sensibus conferam. [21] Si
incestus opponitur, ibidem erit et inflatus. Sane rei ratio satis habetur, cum
inflatus increpitus est, incestus uero damnatus est. Inflato ignoscitur, sed
increpito; incesto non uidetur ignotum, ut damnato. [22] Si
ei ignoscebatur, cui deuoratio ex maerore nimio timebatur, deuorari adhuc
increpitus periclitabatur deficiens ob comminationem et maerens ob increpationem
; damnatus uero et culpa et sententia iam deuoratus deputabatur, qui non maerere
haberet, sed pati quod ante passionem maerere potuisset. [23] Si
idcirco ignoscebatur, ne fraudaremur a satana, in eo utique detrimentum
praecauebatur quod nondum perisset. Nihil de transacto praecauetur, sed de adhuc
saluo. [24] Damnatus autem
et quidem in possessionem satanae iam tunc perierat ecclesiae, cum tale facinus
admiserat, nedum cum et ab ipsa eierabatur. Quomodo uereretur fraudem pati eius,
quem iam et ereptum amiserat et damnatum habere non potuerat? [25] Postremo,
quid iudicem indulgere conueniet, quod pronuntiatione deciderit an quod
interlocutione suspenderit, et utique eum iudicem, qui non solet ea quae
destruxit reaedificare, ne transgressor habeatur? [26] Age
iam, si non tot personas prima epistola contristasset, si neminem increpuisset,
neminem terruisset, si solum incestum cecidisset, si nullum in causam eius in
pauorem misisset, inflatum consternasset, nonne melius suspicareris et fidelius
argumentareris aliquem potius longe alium apud Corinthios tunc in eadem causa
fuisse, ut increpitus et territus et maerore saucius propterea permittente
modulo delicti ueniam postea ceperit, quam ut eam incesto fornicatori
interpretareris? [27] Hoc
enim legisse debueras, etsi non epistola, sed in ipsa apostoli secta, a pudore
clarius quam stilo eius impressum, ne scilicet Paulum apostolum Christi,
doctorem nationum in fide et ueritate, uas electionis, ecclesiarum conditorem,
censorem disciplinarum, tantae leuitatis inficeres, ut aut damnauerit temere
quem mox esset absoluturus aut temere absoluerit quem non temere damnasset, ob
solam licet fornicationem simplicis impudicitiae, nedum ob incestas nuptias et
impiam luxuriam et libidinem parricidalem, quam nec nationibus comparauerat, ne
in consuetudinem deputaretur, quam absens iudicarat, ne spatium reus lucraretur,
quam aduocata etiam Domini uirtute damnauerat, ne humana sententia uideretur. [28] Lusit
igitur et de suo spiritu et de ecclesiae angelo et de uirtute Domini, si quod de
consilio eorum pronuntiauerat, rescidit.
XV. [1] Si
etiam sequentia illius epistolae ad intentationem apostoli extendas, nec ipsa
comparabuntur ad obliterationem incesti, ne et hic suffundatur apostolus
posteriorum incongruentia sensuum. [2] Quale
est enim, ut cum maxime incesto fornicatori postliminium largitus ecclesiasticae
pacis statim ingesserit de auersatione immunditiarum, de amputatione macularum,
de exhortatione sanctimoniarum, quasi nihil contrarium paulo ante decreuerit? [3] Compara
denique, an eius sit dicere: Propterea habentes ministrationem istam,
secundum quod misericordiam consecuti sumus, non deficimus, sed abdicamus
occulta dedecoris, qui non dedecoris tantum, sed et sceleris manifestum
dedamnauerit. [4] An eiusdem
sit excusare aliquam impudicitiam qui inter titulos laborum suorum post
angustias atque pressuras, post ieiunia et uigilias castimoniam quoque
praedicarit. [5] An eiusdem
sit recipere in communicationem reprobos quosque qui scribat: Quae enim
societas iustitiae et iniquitati ? Quae autem communicatio luci et
tenebris? Quae consonantia Christo et Belial? Aut quae pars fideli cum
infideli? Aut quis consensus templo Dei et idolis ? [6] Nonne
constanter audire debebit, et quomodo discernis quae supra incesti restitutione
iunxisti? Illo enim concorporato rursus ecclesiae et iustitia cum iniquitate
sociatur et tenebrae cum luce communicant et Belial consonat Christo et
infidelis cum fideli sacramenta participat. [7] Et
uiderint idola, ipse templi Dei uitiator in templum Dei conuenit. Nam et hic, uos
enim, inquit, estis templum Dei uiui. Dicit enim, quia inhabitabo in
uobis, et inambulabo, et ero Deus illorum, et illi erunt mihi populus. Propter
quod discedite de medio eorum, separamini et immundum ne attigeritis. [8] Hoc
quoque euoluis, o apostole, ut cum maxime ipse tanto immunditiarum gurgiti manum
tradis, immo et adhuc superdicis: Habentes igitur promissionem istam,
dilecti, emundemus nos ab omni inquinamento carnis et spiritus perficientes
castimoniam in Dei timore. [9] Oro
te, qui talia infigit mentibus nostris, reuocauerat aliquem fornicatorem in
ecclesiam? An ideo scribit, ne tibi nunc reuocasse uideatur?
Haec sicuti et praeteritis praescribere, ita et sequentibus praeiudicare
debebunt. [10] In finem enim
epistolae dicens, ne rursus cum uenero, humiliet me Deus, et lugeam multos
eorum qui ante deliquerunt et paenitentiam non egerunt super immunditia quam
admiserunt, fornicatione et uilitate, non utique recipiendos constituit, si
paenitentiam inissent, quos in ecclesia inuenturus erat, sed lugendos et sine
dubio eiciendos, ut paenitentiam perderent. [11] Et
ceterum non competit eum de communicatione aliquid hic ostendisse, qui eam supra
luci et tenebris, iustitiae et iniquitati negarat. Sed ignorant apostolum omnes
isti, qui aliquid contra naturam atque propositum hominis ipsius, contra formam
et regulam doctrinarum eius intellegunt, ut sanctitatis omnis etiam ex semetipso
magistrum, impuritatis omnis exsecratorem et expiatorem et ubique talem citius
incesto quam alicui humaniori reo ecclesiam reddidisse praesumant.
XVI. [1] Necesse
est igitur usque illis apostolum ostendi quem ego et in secunda Corinthiorum
talem defendam qualem et in omnibus litteris noui. Qui et in prima primus omnium
templum Dei dedicauit: Non scitis uos templum Dei esse et in uobis Dominum
habitare? [2] Qui et
templo sanciendo purificandoque aeditualem legem scripsit: Si quis templum
Dei uitiauerit, uitiabit illum Deus; templum enim Dei sanctum est, quod estis
uos. [3] Age iam, quis
omnino uitiatum a Deo redintegrauit id est traditum satanae in interitum carnis,
cum idcirco substruxerit: Nemo seducat semetipsum id est nemo praesumat
uitiatum a Deo redintegrari denuo posse? [4] Sicut
rursus inter cetera, immo et ante cetera, moechos et fornicatores et molles et
masculorum concubitores negans regnum Dei consecuturos praemisit: Ne
erraueritis, scilicet si putaueritis eos consecuturos. [5] Quibus
autem regnum adimitur, utique nec uita permittitur quae inest regno. Etiam
ingerens: Sed haec quidem fuistis, sed abluti estis, sed sanctificati estis
in nomine Domini Iesu Christi et in spiritu Dei nostri, quanto delicta ista
ante lauacrum accepto facit, tanto post lauacrum inremissibilia constituit,
siquidem denuo ablui non licet. [6] Agnosce
et in sequentibus Paulum columnam immobilem disciplinarum: Cibi uentri, et
uenter cibis, Deus et hunc et illos confidet; corpus autem non
fornicationi, sed Deo (faciamus enim hominem, ait Deus, ad imaginem et
similitudinem nostram, et fecit hominem Deus, ad imaginem et similitudinem Dei
fecit illum) et Dominus corpori (sermo enim caro factus est). [7] Deus
autem et Dominum suscitauit et nos suscitabit per uirtutem suam), propter
corporis scilicet nexum cum illo. [8] Et
ideo: Non scitis corpora uestra membra Christi? Quia et Christus Dei
templum. Euertite templum hoc, et ego illud in triduo resuscitabo. Auferens
membra Christi faciam membra fornicariae? Non scitis, quod, qui adglutinatur
fornicariae, unum corpus efficitur? Erunt enim duo in unam carnem. Qui autem
adglutinatur Domino, unus est spiritus. Fugite fornicationem.
[9] Si reuocabilem uenia,
quomodo fugiam moechus denuo futurus? Nihil profecero, si eam fugero; unum ero
corpus, cui communicando adglutinabor. Omne delictum quod admiserit homo
extra corpus est; qui autem fornicatur, in corpus suum peccat. [10] Ac
ne hoc dictum in licentiam fornicationis inuaderes, ut in rem tuam, non Domini
delicturus, aufert te tibi, et Christo, sicut disposuerat, addicit: Et non
estis uestri, statim apponens: Empti enim estis pretio, sanguine
scilicet Domini: Glorificate et tollite Deum in corpore uestro. [11] Hoc
qui praecipit, uide an ignouerit ei, qui dedecorauerit Deum et qui deiecerit eum
de corpore suo et quidem per incestum.
[12] Si uis omnem
notitiam apostoli ebibere, intellege, quanta secure censurae omnem siluam
libidinum caedat et eradicet et excaudicet, ne quidquam de recidiuo fruticare
permittat, aspice illum a iusta fruge naturae, a matrimonii dico pomo, animas
ieiunare cupientem. [13] De
quibus autem scripsistis, bonum est homini mulierem non contingere; sed propter
fornicationem unusquisque uxorem suam habeat; uir uxori et uxor uiro debitum
reddat. [14] Huius boni
fibulam quis illum nesciat inuitum relaxasse, ut fornicationi obuiam esset?
Quam si cui indulsit uel indulget, utique consilium remedii sui infregit et
tenebitur iam frenandis continentiae coniugiis, si fornicatio, ob quam
permittuntur, non timebitur. Non enim timebitur quae ignoscetur. [15] Et
tamen ignouisse se profitetur matrimonii usum, non imperasse. Vult enim omnes
sibi esse aequales. Vnde autem licita ignoscuntur, inlicita qui sperant?
Innuptis quoque et uiduis bonum esse dicit exemplo eius perseuerare, si uero
deficerent, nubere; quia praeest nubere quam uri. [16] Quibus,
oro, ignibus deterius est uri, concupiscentiae an poenae? Atquin si fornicatio
habet ueniam, non urit concupiscentia eius. Apostoli autem magis est poenae
ignibus prouidere. Quod si poena est quae urit, ergo ueniam non habet
fornicatio, quam manet poena. [17] Interea
et diuortium prohibens pro eo aut uiduitatis perseuerantiam aut reconciliationem
pacis dominico praecepto aduersus moechiam procurat, quia qui dimiserit
uxorem praeter causam moechiae, facit eam moechari, et qui dimissam a uiro
ducit, moechatur. [18] Quanta
remedia Spiritus sanctus instaurat, ne id scilicet denuo admittatur quod ignosci
denuo non uult? Iam si usquequaque optimum dicit homini sic esse: Iunctus
es uxori, ne quaesieris solutionem, ut moechiae locum non des: Solutus
es ab uxore, ne quaesieris uxorem, ut opportunitatem tibi serues. [19] Quod
et si duxeris uxorem, et si nupserit uirgo, non peccat, pressuram tamen carnis
habebunt huiusmodi, ó et hic parcendo permittit. Ceterum tempus in
collecto constituit, ut et qui habent uxores sic sint tamquam non habentes.
Praeterit enim habitus huius mundi, iam scilicet non desiderantis: Crescite
et multiplicamini. [20] Sic
uult nos praeter sollicitudinem degere, quia innupti de Domino curent quomodo
placeant Deo, nupti uero de mundo recogitent quomodo placeant coniugio. Sic
melius facere pronuntiat uirginis conseruatorem quam erogatorem. [21] Sic
et illam beatiorem discernit quae amisso uiro fidem ingressa amauerit occasionem
uiduitatis.
Si haec omnia contmentiae consilia ut diuina commendat, puto, inquit, et
ego spiritum Dei habeo, [22] quis
iste est adsertor audacissimus omnis impudicitiae, moechorum et fornicatorum et
incestorum plane fidelissimus aduocatus, quibus honorandis suscepit hanc causam
aduersus Spiritum sanctum, ut falsum testimonium recitet de apostolo eius? [23] Nihil
tale Paulus indulsit, qui totam carnis necessitatem de probis etiam titulis
obliterare conatur. Indulget sane non adulteria, sed nuptias. Parcit sane
matrimoniis, non stupris. Temptat ne naturae quidem ignoscere, quique culpae
blandiatur? Studet compescere benedictionis concubitum, ne maledictionis
excusetur.
[24] Hoc ei supererat,
carnem uel a sordibus purgare; a maculis enim non potest. Sed est hoc sollemne
peruersis et idiotis haereticis, iam et psychicis uniuersis, alicuius capituli
ancipitis occasione aduersus exercitum sententiarum instrumenti totius armari.
XVII. [1] Prouoca
ad apostolicam aciem, aspice epistulas eius, omnes pro pudicitia, pro castitate,
pro sanctitate praetendunt, omnes in luxuriae et lasciuiae et libidinis negotia
iaculantur. [2] Quid denique
et Thessalonicensibus scribit? Aduocatio enim nostra non ex seductione nec
ex immunditia, et: Haec est uoluntas Dei, sanctimonia uestra, abstinere
uos a fornicatione, scire unumquemque uas suum possidere in sanctimonia et
bonore, non in libidine concupiscentiae, sicut nationes, quae Deum ignorant. [3] Quid
Galatae legunt? Manifesta sunt opera carnis. Quaenam ista? In primis
posuit fornicationem immunditiam lasciuiam, quae praedico uobis, sicut
praedixi, quod qui talia agunt, regnum Dei non sunt consecuturi hereditati. [4] Romani
uero quid magis discunt quam non derelinquere Dominum post fidem? Quid ergo
dicimus? Perseueremus in delinquentia, ut superet gratia? Absit. Qui mortui
sumus delinquentiae, quomodo uiuemus in ea adhuc? [5] An
ignoratis, quod, qui tincti sumus in Christo, in mortem eius sumus tincti?
Consepulti ergo illi sumus per baptismum in mortem, ut, sicut Christus
resurrexit a mortuis, ita et nos in nouitate uitae incedamus. [6] Si
enim consepulti sumus simulacro mortis eius, sed et resurrectionis erimus, hoc
scientes quod uetus homo noster confixus est illi. Si autem mortui sumus cum
Christo, credimus quod et conuiuemus cum illo, scientes quod Christus suscitatus
a mortuis iam non moriatur, mors non iam dominetur eius. [7] Quod
enim mortuus est delinquentiae, mortuus est semel. Quod autem uiuit, Deo uiuit.
Ita et uos reputate uosmetipsos mortuos quidem delinquentiae, uiuentes autem Deo
per Christum Iesum. [8] Igitur
semel Christo mortuo nemo potest, qui post Christum mortuus, delinquentiae, et
maxime tantae, reuiuiscere. Aut si possit fornicatio et moechia denuo admitti,
poterit et Christus denuo mori.
[9] Instat autem apostolus
prohibens regnare delinquentiam in corpore nostro mortali, cuius infirmitatem
carnis nouerat. Sicut enim exhibuistis membra uestra famula immunditiae et
iniquitati <in iniquitatem>, ita et nunc exhibete ea famula iustitiae in
sanctimoniam. [10] Nam etsi
habitare bonum in carne sua negauit, sed secundum legem litterae, in qua fuit,
secundum autem legem spiritus, cui nos annectit, liberat ab infirmitate carnis. Lex
enim, inquit, spiritus uitae manumisit te a lege delinquentiae et mortis.
[11] Licet enim ex parte
ex Iudaismo disputare uideatur, sed in nos dirigit integritatem et plenitudinem
disciplinarum, propter quos laborantes in lege miserit Deus per carnem filium
suum in similitudine carnis delinquentiae, et propter delinquentiam damnauerit
delinquentiam in carne, ut ius legis, inquit, impleretur in nobis, qui non
secundum carnem, sed secundum spiritum incedimus. Qui enim secundum carnem
incedunt, ea quae carnis sunt sapiunt, et qui secundum spiritum, ea quae sunt
spiritus. [12] Sensum
autem carnis mortem adfirmauit esse, dehinc et inimicitiam et in Deum, et eos
qui sunt in carne, id est in sensu carnis, Deo placere non posse. [13] Et,
si secundum carnem uiuitis, inquit, futurum est ut moriamini. Quid
autem intellegimus carnis sensum et carnis uitam nisi quodcumque pudet
pronuntiare? Cetera enim carnis et apostolus nominasset.
[14] Proinde et Ephesiis
pristina reputans de futuro monet: In quibus et nos conuersati sumus
facientes concupiscentias et uoluptates carnis. Notans denique illos qui se
negassent, scilicet Christianos, eo quod se tradidissent in operationem
immunditiae omnis, uos autem, inquit, non sic didicistis Christum. [15] Et
iterum si dicit: Qui furabatur, iam non furetur, silet qui moechabatur
hactenus, non moechetur, et qui fornicabatur hactenus, non fornicetur.
Adiecisset enim et haec, si talibus ueniam porrigere consuesset uel porrigi
omnino uoluisset, qui nec uerbo pollui uolens. [16] Omnis,
inquit, sermo turpis non procedat ex ore uestro. Item: Fornicatio
autem et immunditia omnis ne nominetur quidem inter uos, sicut decet sanctos,
tanto abest ut excusetur, hoc scientes, quod omnis fornicator aut immundus
non habeat Dei regnum. Nemo uos seducat inanibus uerbis. Propter hoc uenit ira
Dei super filios incredulitatis. [17] Quis
seducit inanibus uerbis, nisi qui contionatur remissibilem esse moechiam? Non
intuens etiam fundamenta eius ab apostolo effossa, cum ebrietates et
comessationes compescit, sicut et hic: Et nolite inebriari uino, in quo est
luxuria. [18] Demonstrat
et Colossensibus, quae membra mortificent super terram, fornicationem
immunditiam libidinem concupiscentiam malam et turpiloquium.
Concede iam tot ac talibus sententiis unum illud quod tenes. Pauca multis,
dubia certis, obscura manifestis adumbrantur. [19] Etiam
si pro certo apostolus Corinthio illi fornicationem donasset, esset aliud, quod
semel contra institutum suum pro ratione temporis fecerat. Circumcidit Timotheum
solum et tamen abstulit circumcisionem.
XVIII. [1] Sed
haec, inquit, ad interdictionem pertinebunt omnis impudicitiae et ad indictionem
omnis pudicitiae, saluo tamen loco ueniae, quae non statim denegatur, si delicta
damnantur, quando ueniae tempus cum damnatione <non> concurrat, quam
excludit. [2] Sequebatur et
hoc psychicos sapere, et ideo reseruauimus huic loco quae aperte ad
communicationem ecclesiasticam causis eiusmodi negandam etiam antiquitus cauta
sunt. [3] Nam et in
prouerbiis Salomon, quae paroimi/aj dicimus,
specialiter de moecho nusquam expiabili, moechus autem, inquit, per
indigentiam sensuum perditionem animae suae adquirit, dolores et dehonestationes
sustinet. Ignominia autem eius non abolebitur in aeuum. Plena enim zeli
indignatio uiri non parcet in die iudicii. [4] Hoc
si de ethnico putaueris dictum, certe de fidelibus iam audisti per Esaiam: Excedite
de medio eorum et separamini et immundum ne attigeritis. Habet statim in
psalmis: Beatum uirum, qui non abierit in consilio impiorum nec in uia
peccatorum steterit et in cathedra pestilentiae non sederit. [5] Cuius
et postea uox: Non sedi cum consensu uanitatis, et cum inique agentibus non
introibo, odiui ecclesiam male agentium et cum impiis non sedebo, et: Lauabo
cum innocentibus manus meas et altare tuum circumdabo, Domine, ut solus
plures, quoniam quidem cum sancto sanctus eris: Et cum uiro innocente
innocens eris, et cum electo electus eris, et cum peruerso peruersus eris. [6] Et
alibi: Peccatori autem dicit Dominus, ut quid tu exponis iustificationes meas
et adsumis testamentum meum per os tuum? Si uidebas furem, currebas cum eo et
cum adulteris portionem tuam ponebas. [7] Hinc
igitur informatus et apostolus: Scripsi, inquit, uobis in epistola,
non commisceri fornicatoribus, non utique fornicatoribus huius mundi, et
reliqua. Ceterum oportebat uos exire de mundo. [8] Nunc
autem scribo uobis, si quis frater nominatur in uobis fornicator aut idololatres
(quid enim tam coniunctum?) aut fraudator (quid enim tam propinquum
?) et cetera, cum talibus ne cibum quidem sumere, nedum eucharistiam;
quoniam scilicet et fermentum modicum totam desipit consparsionem. [9] Item
ad Timotheum: Manus nemini cito imponas neque communices delictis alienis. Item
ad Ephesios: Nolite ergo participes esse eorum; fuistis enim aliquando
tenebrae. [10] Et adhuc
pressius: Nolite communicare operibus infructuosis tenebrarum, immo et
reuincite ea. Quae enim in occulto ab eis fiunt, turpe est et dicere. [11] Quid
turpius impudicitiis? Si autem et ab otiose incedente fratre denuntiat subduci
Thessalonicensibus, quanto magis et a fornicatore?
Haec enim consultata sunt Christi ecclesiam diligentis, qui se pro ea
tradidit, uti eam sanctificet emundans lauacro aquae in uerbo et sistat sibi
ecclesiam gloriosam non habentem maculam aut rugam, utique post lauacrum, sed
sit sancta et sine opprobrio, exinde scilicet sine ruga uetustatis ut uirgo,
sine macula fornicationis ut sponsa, sine probro uilitatis ut emundata.
[12] Quid, si et hic
respondere concipias, adimi quidem peccatoribus uel maxime carne pollutis
communicationem, sed ad praesens, restituendam scilicet ex paenitentiae ambitu,
secundum illam clementiam Dei, quae mauult peccatoris paenitentiam quam mortem?
[13] Hoc enim fundamentum
opinionis uestrae usquequaque pulsandum est. Dicimus itaque, clementiae diuinae
si iterasse competisset demonstrationem sui etiam post fidem lapsis, ita
apostolus diceret: Nolite communicare operibus tenebrarum, nisi paenitentiam
egerint, et: Cum talibus ne cibum quidem sumere, nisi posteaquam caligas fratrum
uolutando deterserint, et: Qui templum Dei uitiauerit, uitiabit illum Deus, nisi
omnium focorum cineres in ecclesia de capite suo excusserit. [14] Debuerat
enim quae damnauerat proinde determinasse, quonam usque et sub <qua>
condicione damnasset, si temporali et condicionali et non perpetua seueritate
damnasset. [15] Porro cum in
omnibus epistolis et post fidem talem prohibeat admitti et admissum a
communicatione detrudat, sine spe condicionis ullius aut temporis, nostrae magis
sententiae adsistit, eam paenitentiam ostendens Dominum malle, quae ante fidem,
quae ante baptisma morte peccatoris potior habeatur, semel diluendi per Christi
gratiam semel pro peccatis nostris morte functi. [16] Nam
hoc etiam in sua persona apostolus statuit. Adfirmans enim Christum ad hoc
uenisse, ut peccatores saluos faceret, quorum primus ipse fuisset, quid adicit?
Et misericordiam sum consecutus, quoniam ignorans feci in incredulitate. [17] Ita
clementia illa Dei malentis paenitentiam peccatons quam mortem ad ignorantes
adhuc et adhuc incredulos spectat, quorum causa liberandorum uenerit Christus,
non qui iam Deum norint et sacramentum didicerint fidei. [18] Quod
si clementia Dei ignorantibus adhuc et infidelibus competit, utique et
paenitentia ad se clementiam inuitat, salua illa paenitentiae specie post fidem,
quae aut leuioribus delictis ueniam ab episcopo consequi poterit aut maioribus
et inremissibilibus a Deo solo.
XIX. [1] Sed
quonam usque de Paulo, quando etiam Iohannes nescio quid diuersae parti
subplaudere uideatur? Quasi in Apocalypsi manifeste fornicationi posuerit
paenitentiae auxilium, ubi ad angelum Thyatirenorum Spiritus mandat habere se
aduersus eum, quod teneret mulierem Iezabel, quae se propheten dicit et docet
atque seducit seruos meos ad fornicandum et edendum de idolothytis. [2] Et
largitus sum illi temporis spatium, ut paenitentiam iniret, nec uult eam inire
nomine fornicationis. Ecce dabo eam in lectum et moechos eius cum ipsa in
maximam pressuram, nisi paenitentiam egerint operum eius. [3] Bene
autem quod apostolis et fidei et disciplinae regulis conuenit. Siue enim ego,
inquit, siue illi, sic praedicamus. Totius itaque sacramenti interest
nihil credere ab Iohanne concessum quod a Paulo sit denegatum. [4] Hanc
aequalitatem Spiritus sancti qui obseruauerit, ab ipso deducetur in sensus eius.
Haereticam enim feminam, quae quod didicerat a Nicolaitis docere susceperat, in
ecclesiam latenter introducebat et merito ad paenitentiam urgebat. [5] Cui
enim dubium est haereticum institutione deceptum cognito postmodum casu et
paenitentia expiato et ueniam consequi et in ecclesiam redigi? Vnde et apud
nos, ut ethnico par, immo et super ethnicum, haereticus etiam per baptisma
ueritatis utroque nomine purgatus admittitur. [6] Aut
si certus es mulierem illam post fidem uiuam in haeresi postea exspirasse, ut
non quasi haereticae, sed quasi fideli peccatrici cui ueniam ex paenitentia
uindices, sane agat paenitentiam, sed in finem moechiae, non tamen et
restitutionem consecutura. Haec enim erit paenitentia, quam et nos deberi quidem
agnoscimus multo magis, sed de uenia Deo reseruamus.
[7] Denique eadem
Apocalypsis in posterioribus propudiosos et fornicatores, sicut timidos et
incredulos et homicidas et ueneficos et idololatras, qui tale quid in fide
fuerint, in stagnum ignis sine ulla condicionali damnatione decreuit. [8] Non
enim de ethnicis uidebitur sapere, cum de fidelibus pronuntiauit: Qui
uicerint, hereditate habebunt ista, et ero illis Deus, et illi mihi in filios, et
ita subiunxent: Timidis autem et incredulis et propudiosis et fornicatoribus
et homicidis et ueneficis et idololatris particula in stagno ignis et
sulphuris., quod est mors secunda. [9] Sic
et rursus: Beati qui ex praeceptis agunt, ut in lignum uitae habeant
potestatem et in portas ad introeundum in sanctam ciuitatem. Canes, uenefici,
fornicator, homicida foras, utique qui non ex praeceptis agant. Illorum est
enim foras dari qui intus fuerunt. Ceterum quid mihi eos, qui foris sunt,
iudicare ? praecesserat.
[10] De epistola quoque
Iohannis carpunt. Statim dictum est: Sanguis filii eius emundat nos ab omni
delicto. Semper ergo et omnifariam delinquemus, si semper et ab omni delicto
emundat nos ille; aut si non semper, non etiam post fidem, et si non ab omni
delicto, non etiam a fornicatione. [11] Vnde
autem exorsus est? Lumen praedixerat Deum et tenebras non esse in illo et
mentiri nos, si dicamus nos communionem habere cum eo et in tenebris incedamus. Si
uero, inquit, in lumine incedamus, communionem cum eo habebimus, et
sanguis Iesu Christi Domini nostri emundat nos ab omni delicto. [12] Ergo
in lumine incedentes delinquimus et in lumine delinquentes emundabimur? Nullo
pacto. Qui enim delinquit, non in lumine est, sed in tenebris. Vnde et ostendit,
quomodo emundabimur a delicto in lumine incedentes in quo delictum agi non
potest. A Deo sic emundari nos ait, non quasi delinquamus, sed quia non
delinquamus. [13] Incedentes
enim in lumine, tenebris uero non communicantes, emundati agemus, non deposito,
sed non admisso delicto. Haec est enim uis dominici sanguinis, ut quos iam
<a> delicto mundarit et exinde in lumine constituerit, mundos exinde
perstare, si in lumine incedere perseuerauerint. [14] Sed
subicit, inquis, si dicamus nos delictum non habere, seducimus nosmetipsos,
et ueritas non est in nobis. Si confitemur delicta nostra, fidelis et iustus
est, ut dimittat ea nobis et emundet nos ab omni iniustitia. [15] Numquid
ab immunditia? Aut si ita est, ergo et ab idololatria? Sed aliud in sensu est.
Ecce enim et rursus, si dicamus, ait, nos non deliquisse, mendacem
facimus illum, et sermo eius non est in nobis. [16] Eo
amplius, filioli, haec scripsi uobis, ne delinquatis, et si deliqueritis,
aduocatum habemus apud Deum patrem, Iesum Christum iustum, et ipse placatio est
pro delictis nostris. Secundum haec, inquis, et delinquere nos et ueniam
habere constabit. [17] Quid
ergo fiet, cum procedens aliud inuenio? Negat enim nos omnino delinquere, et in
hoc plurimum tractat, ut nihil tale concedat, proponens semel a Christo delicta
deleta, non habitura postea ueniam, in quo hos sensus ad admonitionem
castimoniae demandat. [18] Omnis,
inquit, qui habet spem istam, castificat semetipsum, quia et ille castus
est. Omnis qui facit delictum, et iniquitatem facit, et delictum est iniquitas.
Et scitis quod ille manifestatus sit, ut auferat delicta, utique hactenus
admittenda. [19] Siquidem
subiungit: Omnis, qui manet in illo, non delinquet. Omnis qui delinquit,
neque uidit neque cognouit eum. Filioli, nemo uos seducat. Omnis qui facit
iustitiam, iustus est, sicut et ille iustus est. Qui facit delictum, ex diabolo
est, quoniam diabolus a primordio delinquit. In hoc enim manifestatus est filius
Dei, ut soluat opera diaboli. [20] Nam
et soluit liberans hominem per lauacrum donato ei chirographo mortis. Et ideo
omnis, qui ex Deo nascitur non facit delictum, quia semen Dei manet in illo, et
non potest delinquere, quia ex Deo natus est. In hoc manifesti sunt filii Dei et
filii diaboli. [21] In
quo, nisi illi non delinquendo, ex quo de Deo nati sunt, isti delinquendo, quia
de diabolo sunt, proinde atque si numquam sint ex Deo nati? Quod si dicit, qui
non est iustus, ex Deo non est, qui non pudicus, quomodo rursus ex
Deo fiet, qui iam esse desiit? [22] Iuxta
est igitur ut excidisse sibi dicamus Iohannem in primore quidem epistola
negantem nos sine delicto esse, nunc uero praescribentem non delinquere omnino,
et illic quidem aliquid de uenia blandientem, hic uero districte negantem filios
Dei quicumque deliquerint. [23] Sed
absit. Nam nec ipsi excidimus a qua digressi sumus distinctione delictorum. Et
hic enim illam Iohannes commendauit, quod sint quaedam delicta cotidianae
incursionis, quibus omnes simus obiecti. [24] Cui
enim non accidet aut irasci inique et ultra solis occasum, aut et manum
immittere aut facile maledicere aut temere iurare aut fidem pacti destruere aut
uerecundia aut necessitate mentiri? In negotiis, in officiis, in quaestu, in
uictu, in uisu, in auditu quanta temptamur? Vt, si nulla sit uenia istorum,
nemini salus competat. [25] Horum
ergo erit uenia per exoratorem Patris Christum. Sunt autem et contraria istis,
ut grauiora et exitiosa, quae ueniam non capiant, homicidium, idololatria,
fraus, negatio, blasphemia, utique et moechia et fornicatio, et si qua alia
uiolatio templi Dei. [26] Horum
ultra exorator non erit Christus; haec non admittet omnino, qui natus ex Deo
fuerit, non futurus Dei filius, si admiserit. Ita Iohannis ratio constabit
diuersitatis, distinctionem delictorum disponentis, cum delinquere filios Dei
nunc adnuit, nunc abnuit. [27] Prospiciebat
enim clausulam litterarum suarum, et illi praestruebat hos sensus dicturus in
fine manifestius: Si quis scit fratrem suum delinquere delictum non ad
mortem, postulabit, et dabit ei uitam Dominus, qui non ad mortem delinquit. Est
enim delictum ad mortem; non de eo dico, ut quis postulet. [28] Meminerat
et ipse Hieremiam prohibitum a Deo deprecari pro populo mortalia delinquente. Omnis
iniustitia delictum est, et est delictum ad mortem. Scimus autem, quod omnis,
qui ex Deo natus sit, non delinquit, scilicet delictum quod ad mortem est.
Ita nihil iam superest quam aut neges moechiam et fornicationem mortalia esse
delicta, aut inremissibilia fatearis, pro quibus nec exorare permittitur.
XX. [1] Disciplina
igitur apostolorum proprie quidem instruit ac determinat principaliter
sanctitatis omnis erga templum Dei sacramentum et ubique de ecclesia eradicat
omne sacrilegium impudicitiae sine ulla restitutionis mentione. Volo tamen ex
redundanti alicuius etiam comitis apostolorum testimonium superducere, idoneum
confirmandi de proximo iure disciplinam magistrorum. [2] Extat
enim et Barnabae titulus ad Hebraeos, a Deo satis auctorati uiri, ut quem Paulus
iuxta se constituerit in abstinentiae tenore: Aut ego solus et Barnabas non
habemus operandi potestatem? Et utique receptior apud ecclesias epistola
Barnabae illo apocrypho Pastore moechorum. [3] Monens
itaque discipulos omissis omnibus initiis ad perfectionem magis tendere nec
rursus fundamenta paenitentiae iacere ab operibus mortuorum, impossibile est
enim, inquit, eos qui semel inluminati sunt et donum caeleste gustauerunt
et participauerunt Spiritum sanctum et uerbum Dei dulce gustauerunt, occidente
iam aeuo cum exciderint, rursus reuocari in paenitentiam, refigentes cruci in
semetipsos filium Dei et dedecorantes. [4] Terra
enim quae bibit saepius deuenientem in se humorem et peperit herbam aptam his
propter quos et colitur, benedictionem Dei consequitur; proferens autem spinas
reproba et maledictioni proxima, cuius finis in exustionem. [5] Hoc
qui ab apostolis didicit et cum apostolis docuit, numquam moecho et fornicatori
secundam paenitentiam promissam ab apostolis norat. Optime enim legem
interpretabatur et figuras eius iam in ipsa ueritate seruabat. [6] Ad
hanc denique speciem disciplinae de leproso cautum fuit: Si autem uarietas
effloruerit in cutem et totam cutem texerit a capite usque ad pedes per omnem
conspectum, et sacerdos cum uiderit, emundabit eum, quoniam conuertit in album,
mundus est. Qua uero die uisus fuerit in eiusmodi color uiuus, inquinatus est.
[7] Conuersum enim hominem de
pristino carnis habitu in candorem fidei, quae uitium et macula aestimatur in
saeculo, et totum nouatum mundum uoluit intellegi, qui iam non sit uarius, non
sit de pristino et nouo aspersus. Si uero post abolitionem in uetustatem aliquid
ex illa reuixerit, rursum in carne eius quod emortuum delicto habebatur immundum
iudicari nec expiari iam a sacerdote. Ita moechia de pristino recidiua et
unitatem noui coloris, a quo fuerat exclusa, commaculans immundabile est uitium.
[8] Item de domo: Si quae
maculae et cauositates adnuntiatae in parietibus sacerdoti fuissent, priusquam
introiret ad inspiciendam eam, iubet auferri de domo omnia, ita immunda non
futura quae domus essent. [9] Dehinc
introgressus sacerdos si inuenisset cauositates uiridicantes nel rubescentes, et
aspectum earum humiliorem citra parietinam formam, exiret ad ianuam et
secerneret domum illam septem diebus. Dehinc die septima regressus si
animaduertisset diffusum in parietibus tactum illum, imperaret exterminari eos
lapides, in quibus tactus leprae fuisset, et abici extra ciuitatem in locum
immundum, et sumi alios lapides politos et solidos et reponi loco pristinorum et
puluere alio inliniri domum. [10] Oportet
enim, cum peruenitur ad summum sacerdotem Patris Christum, de domo hominis
nostri in tempore hebdomadis auferri omnia impedimenta prius, ut munda sit quae
remanet domus, caro et anima, ut ubi introierit eam sermo Dei et inuenerit
maculas ruboris et uiroris, extrahi statim et abici foras sensus mortiferos et
cruentos (nam et Apocalypsis uiridi equo mortem, russeo autem praeliatorem
imposuit), proque illis politos et in compaginem aptos et firmos substrui
lapides, quales in Abrahae <filios>, fiunt, ut ita homo habilis Deo sit. [11] Quod
si post recuperationem et reformationem rursus sacerdos animaduerterit in eadem
domo de pristinis cauis aliquid et maculis, immundam eam pronuntiauit, et iussit
deponi materias et lapides et omnem structuram eius et abici in locum immundum. [12] Hic
erit homo caro atque anima, qui post baptisma et introitum sacerdotum reformatus
denuo resumit scabra et maculas carnis, et abicitur extra ciuitatem in locum
immundum, deditus scilicet satanae in carnis interitum, nec amplius
reaedificatur in ecclesia post ruinam. [13] Sic
et de famulae concubitu, quae homini esset reseruata, necdum redempta, necdum
liberata. Prospicietur, inquit, illi et non morietur, quia nondum est
manumissa, cui seruabatur. Nondum enim caro a Christo manumissa, cui
seruabatur, impune contaminabatur, ita iam manumissa non habet ueniam.
XXI. [1] Haec
si apostoli magis norant, magis utique curabant. Sed et in hunc iam gradum
decurram, excernens inter doctrinam apostolorum et potestatem. Disciplina
hominem gubernat, potestas adsignat. Sed rursum quid potestas?
<Spiritus>. Spiritus autem Deus. [2] Quid
autem docebat? Non communicandum operibus tenebrarum. Obserua quod iubet. Quis
autem poterat donare delicta? Hoc solius ipsius est. Quis enim dimittit
delicta, ni solus Deus ? Et utique mortalia, quae in ipsum fuerint
admissa et in templum eius? [3] Nam
tibi quae in te reatum habeant etiam septuagies septies iuberis indulgere in
persona Petri. Itaque si et ipsos beatos apostolos tale aliquid indulsisse
constaret, cuius uenia a Deo, non ab homine competeret, non ex disciplina, sed
ex potestate fecissent. [4] Nam
et mortuos suscitauerunt, quod Deus solus, et debiles redintegrauerunt, quod
nemo nisi Christus, immo et plagas inflixerunt, quod noluit Christus. Non enim
decebat eum saeuire qui pati uenerat. Percussus est Ananias et Elimas, Ananias
morte, Elimas caecitate, ut hoc ipso probaretur Christum et haec facere
potuisse. [5] Sic et
prophetae caedem et cum ea moechiam paenitentibus ignouerant, quia et
seueritatis documenta fecerunt.
Exhibe igitur et nunc mihi, apostolice, prophetica exempla, ut agnoscam
diuinitatem, et uindica tibi delictorum eiusmodi remittendorum potestatem. [6] Quod
si disciplinae solius officia sortitus est, nec imperio praesidere, sed
ministerio, quis aut quantus es indulgere, qui neque prophetam nec apostolum
exhibens cares ea uirtute cuius est indulgere? [7] «
Sed habet, inquis, potestatem ecclesia delicta donandi. » Hoc ego magis et
agnosco et dispono, qui ipsum Paracletum in prophetis nouis habeo dicentem: «
Potest ecclesia donare delictum, sed non faciam, ne et alia delinquant. » [8] Quid,
si pseudopropheticus spiritus pronuntiauit? atqui magis euersoris fuisset et
semetipsum de clementia commendare et ceteros ad delinquentiam temperare. Aut si
et hoc secundum spiritum ueritatis adfectare gestiuit, ergo spiritus ueritatis
potest quidem indulgere fornicatoribus ueniam, sed cum plurium malo non uult.
[9] De tua nunc sententia
quaero, unde hoc ius ecclesiae usurpes. Si quia dixerit Petro Dominus: Super
hanc petram aedificabo ecclesiam meam, tibi dedi claues regni caelestis, uel:
Quaecumque alligaueris uel solueris in terra, erunt alligata uel soluta in
caelis, idcirco praesumis et ad te deriuasse soluendi et alligandi
potestatem, id est ad omnem ecclesiam Petri prouinciam, [10] qualis
es, euertens atque commutans manifestam Domini intentionem personaliter hoc
Petro conferentem? Super te, inquit, aedificabo ecclesiam meam, et:
Dabo tibi claues, non ecclesiae, et: Quaecumque solueris uel
alligaueris, non quae soluerint uel alligauerint. [11] Sic
enim et exitus docet. In ipso ecclesia extructa est id est per ipsum, ipse
clauem imbuit, uides quam: Viri Israelitae, auribus mandate quae dico: Iesum
nazarenum uirum a Deo uobis destinatum, et reliqua. [12] Ipse
denique primus in Christi baptismo reserauit aditum caelestis regni, quo
soluuntur alligata retro delicta et alligantur quae non fuerint soluta, secundum
ueram salutem, et Ananiam uinxit uinculo mortis et debilem pedibus absoluit
uitio ualetudinis. [13] Sed
et in illa disceptatione custodiendae <necne> legis primus omnium Petrus
spiritu instinctus et de nationum uocatione praefatus, et nunc, inquit, cur
temptastis Dominum de imponendo iugo fratribus, quod neque nos neque patres
nostri sufferre ualuerunt? Sed enim per gratiam Iesu credimus nos salutem
consecuturos, sicut et illi. [14] Haec
sententia et soluit quae omissa sunt legis et alligauit quae reseruata sunt.
Adeo nihil ad delicta fidelium capitalia potestas soluendi et alligandi Petro
emancipata. [15] Cui
si praeceperat Dominus etiam septuagies septies delinquenti in eum fratri
indulgere, utique nihil postea alligare id est retinere mandasset, nisi forte ea
quae in Dominum, non in fratrem, quis admiserit. Praeiudicatur enim non
dimittenda in Deum delicta, cum in homine admissa donantur.
[16] Quid nunc et ad
ecclesiam et quidem tuam, psychice? Secundum enim Petri personam spiritalibus
potestas ista conueniet, aut apostolo aut prophetae. Nam et ipsa ecclesia
proprie et principaliter ipse est spiritus, in quo est trinitas unius
diuinitatis, Pater et Filius et Spiritus sanctus. Illam ecclesiam congregat quam
Dominus in tribus posuit. [17] Atque
ita exinde etiam numerus omnis qui in hanc fidem conspirauerint ecclesia ab
auctore et consecratore censetur. Et ideo ecclesia quidem delicta donabit, sed
ecclesia spiritus per spiritalem hominem, non ecclesia numerus episcoporum.
Domini enim, non famuli est ius et arbitrium; Dei ipsius, non sacerdotis.
XXII. [1] At
tu iam et in martyras tuos effundis hanc potestatem. Vt quisque ex consensione
uincula induit adhuc mollia in nouo custodiae nomine, statim ambiunt moechi,
statim adeunt fornicatores, iam preces circumsonant, iam lacrimae circumstagnant
maculati cuiusque, nec ulli magis aditum carceris redimunt quam qui ecclesiam
perdiderunt. [2] Violantur
uiri ac feminae in tenebris plane ex usu libidinum notis, et pacem ab his
quaerunt qui de sua periclitantur. Alii ad metalla confugiunt et inde
communicatores reuertuntur, ubi iam aliud martyrium necessarium est delictis
post martyrium nouis. [3] Quis
enim in terris et in carne sine culpa? Quis martyr saeculi incola, denariis
supplex, medico obnoxius et feneratori? Puta nunc sub gladio iam capite
librato, puta in patibulo iam corpore expanso, puta in stipite iam leone
concesso, puta in axe iam incendio adstructo, in ipsa, dico, securitate et
possessione martyrii, quis permittit homini donare quae Deo reseruanda sunt, a
quo ea sine excusatione damnata sunt, quae nec apostoli, quod sciam, martyres et
ipsi donabilia iudicauerunt? [4] Denique
iam ad bestias depugnauerat Paulus Ephesi, cum interitum decernit incesto.
Sufficiat martyri propria delicta purgasse. Ingrati uel superbi est in alios
quoque spargere, quod pro magno fuerit consecutus. Quis alienam mortem sua
soluit, nisi solus Dei filius? Nam et in ipsa passione liberauit latronem. Ad
hoc enim uenerat, ut ipse a delicto purus et omnia sanctus pro peccatoribus
obiret. [5] Proinde qui illum
aemularis donando delicta, si nil ipse deliquisti, plane patere pro me. Si uero
peccator es, quomodo oleum faculae tuae sufficere et tibi et mihi poterit?
[6] Habeo etiam nunc quo
probem Christum. Si propterea Christus in martyre est, ut moechos et
fornicatores martyr absoluat, occulta cordis edicat, ut ita delicta concedat, et
Christus est. [7] Sic enim
Dominus Iesus Christus potestatem suam ostendit: Quid cogitatis nequam in
cordibus uestris? Quid enim facilius est dicere paralytico: dimittuntur tibi
peccata, aut: surge et ambula? Igitur ut sciatis filium hominis habere
dimittendorum peccatorum in terris potestatem, tibi dico, paralytice: surge et
ambula. [8] Si
Dominus tantum de potestatis suae probatione curauit, uti traduceret cogitatus
et ita imperaret sanitatem, ne non crederetur posse delicta dimittere, non licet
mihi eandem potestatem in aliquo sine eisdem probationibus credere. [9] Cum
tamen moechis et fornicatoribus a martyre expostulas ueniam, ipse confiteris
eiusmodi crimina nonnisi proprio martyrio diluenda, qui praesumis alieno. Quod
sciam, et martyrium aliud erit baptisma. [10] Habeo
enim, inquit, et aliud baptisma. Vnde et ex uulnere lateris dominici
aqua et sanguis, utriusque lauacri paratura manauit. [11] Debeo
ergo et primo lauacro alium liberare, si possum secundo.
Ingeram usque in finem necesse est: quaecumque auctoritas, quaecumque ratio
moecho et fornicatori pacem ecclesiasticam reddit, eadem debebit et homicidae et
idololatrae paenitentibus subuenire, certe negatori, et utique illi, quem in
proelio confessionis tormentis conluctatum saeuitia deiecit. [12] Ceterum
indignum Deo et illius misericordia, eius qui paenitentiam peccatoris morti
praeuertit, ut facilius in ecclesiam redeant, qui subando quam qui dimicando
ceciderunt. Vrget nos dicere indignitas: contaminata potius corpora reuocabis
quam cruentata? [13] Quae
paenitentia miserabilior titillatam prosternens carnem an uero laniatam? Quae
iustior uenia in omnibus causis, quam uoluntarius an quam inuitus peccator
implorat? Nemo uolens negare compellitur, nemo nolens fornicator. [14] Nulla
ad libidinem uis est, nisi ipsa; nescit quo libet cogi. Negationem porro quanta
compellunt ingenia carnificis et genera poenarum? Quis magis negauit, qui
Christum uexatus an qui delectatus amisit? Qui cum amitteret doluit, an qui cum
amitteret lusit?
[15] Et tamen illae
cicatrices Christiano proelio insculptae et utique inuidiosae apud Christum,
quia uicisse cupierunt, et sic quoque gloriosae, quia non uincendo cesserunt, in
quas adhuc et diabolus ipse suspirat, cum sua infelicitate, sed casta, cum
paenitentia maerente, sed non erubescente ad Dominum, de uenia denuo dimittetur
eis, qui piaculariter negauerunt. Solis illis caro infirma est. Atquin nullatam
fortis caro quam quae spiritum elidit.
Christian Latin | The Latin Library | The Classics Page |