[TERTULLIANI] CARMEN DE IONA PROPHETA



Post Sodomum et Gomorum viventia funera in aevum,
Et cinerum senio signata incendia poenae,
Et frustra solis oculis nascentia poma,
Et pariter facti mortem maris et salis illic,
Si quid homo est poenam mutati corpore servans,
Paene alios ignes superi decusserat imbris
Urbs aequi iustique viam transgressa Ninive.
Nam quis subversae menti metus? Omnia vulgo
Poenarum documenta vacant, ubi possidet error.
At bonus et nostri patiens et plectere serus
Omnipotens dominus nullam iaculabitur iram,
Ni prius admoneat durataque pectora pulset,
Praesagos agitans augusta mente prophetas.
Namque Ninivitum meritis mandarat Ionan
Praefari exitium dominus; sed conscius ille
Parcere subiectis et debita cedere poenae
Supplicibus, facilemque boni, cessabat obire,
Ne vanum caneret, cessura pace minarum.
Mox fuga consilium, si qua est tamen ista facultas,
Evitare deum dominique evadere dextram,
Quo subtertotus trepidans compescitur orbis.
At ratio est quod agit sancto de corde prophetes?
Littoris in labio portu celeberrima fido
Urbs oras Cilicum contra libratur Ioppe.
Inde igitur Tarsos properus rate poscit Ionas,
Eiusdem per signa dei; nec denique mirum,
Si dominum in terris fugiens invenit in undis.
Parvula nam subito maculaverat aera nubes
Vellere sulphureo, de semine concita venti,
Paulatimque globum pariens cum sole cohaesit,
Deceptumque diem caliginis agmine clusit.
Fit speculum caeli pelagus, niger ambitus undas
Inficit, in tenebras ruit aether et mare surgit.
Nec quicquam medium est, fluctus dum nubila tangunt,
Gloria ventorum quos omnes turbine miscet.
Diversus furor in profugum frendebat Ionan.
Una ratis certamen erat caeloque fretoque,
Tunditur hinc illinc, tremit omnis silva sub ictu
Fluctifrago, subter concussae spina carinae
Palpitat, antennae stridens labor horret ab alto,
Ipsa etiam infringi dubitans inflectitur arbor.
Nauticus interea genitus clamor omnia temptat
Pro rate proque anima, spiras mandare morantes
Oblaqueare mithram, clavorum stringere nisus,
Vel reluctantes impellere pectore gyros.
Pars maris interni puteum gravem odore vicissim
Egregie rapiunt. Tum merces atque onus omne
Praecipitant, certantque pericula vincere damnis.
Sunt miserae voces ad singula fragmina ponti,
Expanduntque manus nullorum ad numina divum,
Quos maris et caeli vis non timet, haud minus illos
Puppibus abstrusos irato turbine mergens.
Nescius haec reus ipse cavo sub fornice puppis
Sternentem inflata resonabat nare soporem,
Iam tunc in somno domini formando figuram.
Hunc simul undisecae qui cogit munia prorae,
Pace soporatum placida, requiete superbum
Institit impulsans: Quid, ait, discrimine in isto
Somnia nare canis? tantoque in turbine portum
Solus habes? en unda operit, spes unica divum est.
Tu quoque, quisque tibi deus est, dic vota precesque
Indigetans patrium supplex inflectito numen.
Exin quis culpae propior, quis causa procellae,
Discere sorte placet, nec sors mentitur Ionan.
Tunc rogitant, quis, et unde bominum, quis denique rerum,
Quo populo, qua sede cluis? famulum ille fatetur
Praetimidumque dei, qui caelum sustulit alte,
Qui terram posuit, qui totum corpore fudit,
Ipsius sese profugum causasque revelat.
Diriguere metu. Quid nos igitur tibi culpae?
Quid fore nunc? quonam placabimus aequora facto ?
Namque magis multoque magis freta saeva tumebant.
Tunc domini vates ingesta spiritus infit:
En ego tempestas, ego tota insania mundi,
In me, inquit, vobis aether ruit et mare surgit,
In me terra procul, mors proxima, nulla dei spes.
Quin date praecipitem causam, navemque levantes
Unum onus boc magnum pelago iactate volentem.
Ast isti frustra nituntur vertere cursum
In reditum, nec clavus enim torquere sinebat,
Dura nec antennae mutari libra volebat.
Postremo ad dominum: Ne nos in mortis hiatum,
Unam animam propter dederis, ne sanguine iusti
Respersisse velis, si sic tua dextera ducit -
Iamque illic imo exoriens de gurgite cetus
Squamosum conchis, evolvens corporis agmen,
Urgebat propius concusso marmore fluctus,
Sponte dei praedam rapiens, quam puppis ab arce
Provolutatam limosis faucibus hausit,
Viventemque dapem longam properavit in alvum,
Cumque viro caeli rabiem pelagique voravit.
Sternitur aequoris unda, resolvitur aetheris umbra.
Hinc fluctus, illinc flatus redduntur amici,
Securamque viam placida signante carina
Candida caeruleo florent vestigia sulco.
Nauta at tum domino leti venerando timorem
Sacrificat grates, tum portus intrat amicos.
Navigat et vates alio susceptus Ionas
Navigio fluctumque secat sub fluctibus imis,
Viscera velificans, anima inspirata ferina,
Conclusus, neque tinctus aquis, maris intimus exter,
Inter semesas classes resolutaque putri
Corpora digestu, sua iam tum funera discens.
In signum sed enim domini quandoque futurus,
Non erat exitii, sed mortis testis abactae.



Christian Latin The Latin Library The Classics Homepage