CAPUT 1. [1] Varie diabolus aemulatus est veritatem. adfectavit illam aliquando defendendo concutere. unicum dominum vindicat, omnipotentem mundi conditorem, ut et de unico haeresim faciat. ipsum dicit patrem descendisse in virginem, ipsum ex ea natum, ipsum passum, denique ipsum esse Iesum Christum. excidit sibi coluber, quia Iesum Christum post baptisma Ioannis temptans ut filium dei adgressus est, certus filium deum habere vel ex ipsis scriptures de quibus tunc temptationem struebat: [2] Si tu es filius dei, dic ut lapides isti panes fiant ; item, Si tu es filius dei, deice te hinc; scriptum est enim quod mandavit angelis suis super te, utique pater, ut te manibus suis tollant necubi ad lapidem pedem tuum offendas. [3] aut numquid mendacium evangeliis exprobrabit dicens, Viderit Matthaeus et Lucas; ceterum ego ad ipsum deum accessi, ipsum omnipotentem cominus temptavi ideo et accessi, ideo et temptavi ; ceterum si filius dei esset nunquam illum fortasse dignarer? sed enim ipse potius a primordio mendax est, et si quem hominem de suo subornavit, ut Praxean. [4] nam iste primus ex Asia hoc genus perversitatis intulit Romam, homo et alias inquietus, insuper de iactatione martyrii inflatus ob solum et simplex et breve carceris taedium, quando etsi corpus suum tradidisset exurendum nihil profecisset, dilectionem dei non habens cuius charismata quoque expugnavit. [5] nam idem tunc episcopum romanum, agnoscentem iam prophetias Montani, Priscae, Maximillae, et ex ea agnitione pacem ecclesiis Asiae et Phrygiae inferentem, falsa de ipsis prophetis et ecclesiis eorum adseverando et praecessorum eius auctoritates defendendo coegit et litteras pacis revocare iam emissas et a proposito recipiendorum charismatum concessare. ita duo negotia diaboli Praxeas Romae procuravit, prophetiam expulit et haeresim intulit, paracletum fugavit et patrem crucifixit. [6] fruticaverant avenae Praxeanae hic quoque superseminatae, dormientibus multis in simplicitate doctrinae: traductae dehinc per quem deus voluit, etiam evulsae videbantur. denique caverat pristinum doctor de emendatione sua, et manet chirographum apud psychicos apud quos tunc gesta res est. [7] exinde silentium. et nos quidem postea agnitio paracleti atque defensio disiunxit a psychicis. avenae vero illae ubique tunc semen excusserant: ita aliquamdiu per hypocrisin subdola vivacitate latitavit et nunc denuo erupit. sed et denuo eradicabitur, si voluerit dominus, in isto commeatu:Ý si quo minus, die suo colligentur omnes adulterae fruges et cumÝ ceteris scandalis igni inextinguibili cremabuntur.
CAPUT 2. [1] Itaque post tempus pater natus et pater passus, ipse deus dominus omnipotens, Iesus Christus praedicatur. nos vero et semper, et nunc magis ut instructiores per paracletum, deductorem scilicet omnis veritatis, unicum quidem deum credimus, sub hac tamen dispensatione, quam oi0konomi/an dicimus, ut unici dei sit et filius, sermo ipsius qui ex ipso processerit, per quem omnia facta sunt et sine quo factum est nihil: hunc missum a patre in virginem et ex ea natum hominem et deum, filium hominis et filium dei, et cognominatum Iesum Christum: hunc passum, hunc mortuum et sepultum secundum scripturas, et resuscitatum a patre et in caelo resumptum sedere ad dexteram patris venturum iudicare vivos et mortuos: qui exinde miserit, secundum promissionem suam, a patre spiritum sanctum paracletum, sanctificatorem fidei eorum qui credunt in patrem et filium et spiritum sanctum. [2] hanc regulam ab initio evangelii decucurrisse, etiam ante priores quosque haereticos nedum ante Praxean hesternum, probabit tam ipsa posteritas omnium haereticorum quam ipsaÝ novellitas Praxeae hesterni. quo peraeque adversus universas haereses iam hinc praeiudicatum sit id esse, verum quodcunque primum, id esse adulterum quodcunque posterius. [3] sed salva ista praescriptione ubique tamen propter instructionem et munitionemÝ quorundam dandus est etiam retractatibus locus, vel ne videaturÝ unaquaeque perversitas non examinata sed praeiudicata damnari,Ý maxime haec quae se existimat meram veritatem possidere dum unicum deum non alias putat credendum quam si ipsum eundemque et patrem et filium et spiritum sanctum dicat:Ý [4] quasi non sic quoque unus sit omnia dum ex uno omnia, per substantiae scilicet unitatem, et nihilo minus custodiatur oi0konomi/aj sacramentum quae unitatem in trinitatem disponit, tres dirigens patrem et filium et spiritum, tres autem non statu sed gradu, nec substantia sed forma, nec potestate sed specie, unius autem substantiae et unius status et unius potestatis, quia unus deus ex quo et gradus isti et formae et species in nomine patris et filii et spiritus sancti deputantur. quomodo numerum sine divisione patiuntur procedentes tractatus demonstrabunt.
CAPUT 3. [1] Simplices enim quique, ne dixerim imprudentes et idiotae, quae maior semper credentium pars est, quoniam et ipsa regula fidei a pluribus diis saeculi ad unicum et verum deum transfert, non intellegentes unicum quidem sed cum sua oeconomia esse credendum, expavescunt ad oeconomiam. numerum et dispositionem trinitatis divisionem praesumunt unitatis, quando unitas ex semetipsa derivans trinitatem non destruatur ab illa sed administretur. itaque duos et tres iam iactitant a nobis praedicari, se vero unius dei cultores praesumunt, quasi non et unitas irrationaliter collecta haeresim faciat et trinitas rationaliter expensa veritatem constituat. [2] Monarchiam, inquiunt, tenemus et ita sonum ipsum vocaliter exprimunt etiam Latini, et tam opifice ut putes illos tam bene intellegere monarchiam quam enuntiant; sed monarchiam sonare student Latini, oi0konomi/anÝ intellegere nolunt etiam Graeci. at ego, si quid utriusque linguae praecerpsi, monarchiam nihil aliud significare scio quam singulare et unicum imperium: non tamen praescribere monarchiam ideo quia unius sit eum cuius sit aut filium non habere aut ipsum se sibi filium fecisse aut monarchiam suam non per quos velit administrare. atquin nullam dico dominationem ita unius sui esse, ita singularem, ita monarchiam, ut non etiam per alias proximas personas administretur quas ipsa prospexerit officiales sibi: [3] si vero et filius fuerit ei cuius monarchia sit, non statim dividi eam et monarchiam esse desinere si particeps eius adsumatur et filius, sed proinde illius esse principaliter a quo communicatur in filium, et dum illius est proinde monarchiam esse quae a duobus tam unitis continetur. [4] igitur si et monarchia divina per tot legiones et exercitus angelorum administratur sicut scriptum est, Milies centies centena milia adsistebant ei et milies centena milia apparebant ei, nec ideo unius esse desiit, ut desinat monarchia esse quia per tanta milia virtutum procuratur, [5] quale est ut deus divisionem et dispersionem pati videatur in filio et in spiritu sancto secundum et tertium sortitis locum, tam consortibus substantiae patris, quas non patitur in tot angelorum numero et quidem tam <alienorum> a substantia patris? membra et pignora et instrumenta et ipsam vim ac totum censum monarchiae eversionem deputas eius? non recte. [6] malo te ad sensum rei quam ad sonum vocabuli exerceas. eversio enim monarchiae illa est tibi intellegenda cum alia dominatio suae condicionis et proprii status ac per hoc aemula superducitur, cum alius deus infertur adversus creatorem cum Marcione, cum plures secundum Valentinos et Prodicos: tunc in monarchiae eversionem cum in creatoris destructionem.
CAPUT 4. [1] Ceterum qui filium non aliunde deduco, sed de substantia patris, nihil facientem sine patris voluntate, omnem a patre consecutum potestatem, quomodo possum de fide destruere monarchiam quam a patre filio traditam in filio servo? hoc mihi et in tertium gradum dictum sit, quia spiritum non aliunde puto quam a patre per filium. [2] vide ergo ne tu potius monarchiam destruas, qui dispositionem et dispensationem eius evertis in tot nominibus constitutam in quot deus voluit. adeo autem manet in suo statu, licet trinitas inferatur, ut etiam restitui habeat patri a filio, siquidem apostolus scribit de ultimo fine, Cum tradiderit regnum deo et patri. oportet enim eum regnare usque dum ponat inimicos eius deus sub pedes ipsius, scilicet secundum psalmum, Sede ad dexteram meam donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum. cum autem subiecta erunt illi omnia absque eo qui ei subiecit omnia, tunc et ipse subicietur illi qui ei subiecit omnia, ut sit deus omnia in omnibus. [3] videmus igitur non obesse monarchiae filium, etsi hodie apud filium est, quia et in suo statu est apud filium et cum suo state restituetur patri a filio. ita eam nemo hoc nomine destruet <si> filium admittat cui et traditam eam a patre et a quo quandoque restituendam patri constat. [4] hoc uno capitulo epistulae apostolicae potuimus iam et patrem et filium ostendisse duos esse, praeterquam ex nominibus patris et filii, etiam ex eo quod qui tradidit regnum et cui tradidit, item qui subiecit <et cui subiecit>, duo sint necesse est.
CAPUT 5. [1] Sed quia duos unum volant esse, ut idem pater et filius habeatur, oportet et totum de filio examinari, an sit et qui sit et quomodo sit, et ita res ipsa formam suam scripturis et interpretationibus earum patrocinantibus vindicabit. aiunt quidam et Genesim in Hebraico ita incipere, In principio deus fecit sibiÝ filium. hoc ut firmum non sit alia me argumenta deducunt ab ipsa dei dispositione qua fuit ante mundi constitutionem ad usque filii generationem. [2] ante omnia enim deus erat solus, ipse sibi et mundus et locus et omnia. solus autem quia nihil aliud extrinsecus praeter illum. ceterum ne tunc quidem solus: habebat enim secum quam habebat in semetipso rationem, suam scilicet. rationalis enim deus, et ratio in ipso prius, et ita ab ipso omnia: quae ratio sensus ipsius est. [3] hanc Graeci lo&gon dicunt, quo vocabolo etiam sermonem appellamus: ideoque iam in usu est nostrorum per simplicitatem interpretationisÝ sermonem dicere in primordio apud deum fuisse, cum magis rationem competat antiquiorem haberi, quia [non] sermonalis a principio sed rationalis deus etiam ante principium, et quia ipse quoque sermo ratione consistens priorem eam ut substantiam suam ostendat. [4] tamen et sic nihil interest. nam etsi deus nondum sermonem suum miserat, proinde eum cum ipsa et in ipsa ratione intra semetipsum habebat, tacite cogitando et disponendo secum quae per sermonem mox erat dicturus: cum ratione enim sua cogitans atque disponens, sermonem eam efficiebat quam sermone tractabat. [5] idque quo facilius intellegas, ex te ipso ante recognosce ut ex imagine et similitudine dei, quo habeas et tu in temetipso rationem qui es animal rationale, a rationali scilicet artifice non tantum factus sed etiam ex substantia ipsius animatus. vide, cum tacitus tecum ipse congrederis ratione, hoc ipsum agi intra te, occurrente ea tibi cum sermone ad omnem cogitatus tui motum, ad omnem sensus tui pulsum. [6] quodcunque cogitaveris sermo est, quodcunque senseris ratio est: loquaris illud in animo necesse est, et dum loqueris conlocutorem pateris sermonem, in quo inest haec ipsa ratio qua cum eo cogitans loquaris per quem loquens cogitas. ita secundus quodammodo in te est sermo per quem loqueris cogitando et per quem cogitas loquendo: ipse sermo alius est. [7] quanto ergo plenius hoc agitur in deo cuius tu quoque imago et similitudo censeris, quod habeat in se etiam tacendo rationem et in ratione sermonem? possum itaque non temere praestruxisse et tunc deum ante universitatis constitutionem solum non fuisse, habentem in semetipso proinde rationem et in ratione sermonem quem secundum a se faceret agitando intra se.
CAPUT 6. [1] Haec vis et haec divini sensus dispositio apud scripturas etiam in sophiae nomine ostenditur. quid enim sapientius ratione dei sive sermone? itaque sophiam quoque exaudi, ut secundam personam conditam: primo, Dominus creavit me initium viarum in opera sua, priusquam terram faceret, priusquam montes collocarentur; ante omnes autem colles generavit me in sensu suo scilicet condens et generans. [2] dehinc adsistentem eam ipsa separatione cognosce: Cum pararet, inquit, caelum aderam illi simul; et quomodo fortia faciebat super ventos quae sursum nubila, et quomodo tutos ponebat fontes eius quae sub caelo, ego eram cum illo compingens, ego eram ad quam gaudebat; cottidie autem oblectabar in persona ipsius. [3] nam ut primum deus voluit ea quae cum sophia et ratione et sermone disposuerat intra se in substantias et species suas edere, ipsum primum protulit sermonem habentem in se individuas suas rationem et sophiam, ut per ipsum fierent universa per quem erant cogitata atque disposita, immo et facta iam quantum in dei sensu: hoc enim eisÝ deerat, ut coram quoque in suis speciebus atque substantiis cognoscerentur et tenerentur.
CAPUT 7. [1] Tunc igitur etiam ipse sermo speciem et ornatum suum sumit, sonum et vocem, cum dicit deus, Fiat lux. haec est nativitas perfecta sermonis, dum ex deo procedit; conditus ab eo primum ad cogitatum in nomine sophiaeDominus condidit me initium viarum; dehinc generatus ad effectumCum pararet caelum aderam illi; exinde eum patrem sibi faciens de quo procedendo filius factus est primogenitus, ut ante omnia genitus, et unigenitus, ut solus ex deo genitus, proprie de vulva cordis ipsius secundum quod et pater ipse testatur, Eructavit cor meum sermonem optimum; [2] ad quem deinceps gaudens proinde gaudentem in persona illius, Filius meus es tu, ego hodie genui te, et, Ante luciferum genui te. [3] sic et filius ex sua persona profitetur patrem in nomine sophiae, Dominus condidit meÝ initium viarum in opera sua, ante omnes autem colles generavit me. nam si hic quidem sophia videtur dicere conditam se a domino in opera et vias eius, alibi autem per sermonem ostenditur omnia facta esse et sine illo nihil factum, sicut et rursum, Sermone eius caeli confirmati sunt et spiritu eius omnes vires eorum utique eo spiritu qui sermoni ineratapparet unam eandemque vim esse, nunc in nomine sophiae, nunc in appellatione sermonis, quae initium accepit viarum in dei opera, et quae caelum confirmavit, per quam omnia facta sunt et sine qua nihil factum est. [4] nec diutius de isto, quasi non ipse sit sermo et in sophiae etÝ in rationis et in omnis divini animi et spiritus nomine, qui filius factus est dei, de quo prodeundo generatus est. [5] ergo, inquis, das aliquam substantiam esse sermonem, spirito et sophia et ratione constructam? plane. non vis enim eum substantivum habere in re per substantiae proprietatem, ut res et persona quaedam videriÝ possit et ita capiat secundus a deo constitutus duos efficere,Ý patrem et filium, deum et sermonem: [6] quid est enim, dices, sermo nisi vox et sonus oris, et sicut grammatici tradunt aer offensus intellegibilis auditu, ceterum vacuum nescio quid et inane et incorporale? at ego nihil dico de deo inane et vacuum prodire potuisse, ut non de inani et vacuo prolatum, nec carere substantia quod de tanta substantia processit et tantas substantias fecit; [7] fecit enim et ipse quae facta sunt per illum. quale est ut nihil sit ipse sine quo nihil factum est, ut inanis solida et vacuus plena et incorporalis corporalia sit operatus? nam etsi potest aliquando quid fieri diversum eius per quod fit, nihil tamen potest fieri per id quod vacuum et inane est. [8] vacua et inanis res est sermo dei qui filius dictus est, qui ipse deus cognominatus est, Et sermo erat apud deum et deus erat sermo? scriptum est, Non sumes nomen dei in vanum. hic certe est qui in effigie dei constitutus non rapinam existimavit esse se aequalem deo. in qua effigie dei? utique in aliqua, non tamen in nulla: quis enim negabit deum corpus esse, etsi deus spiritus est? spiritus enim corpus sui generis in sua effigie. [9] sed et si invisibilia illa, quaecunque sunt, habent apud deum et suum corpus et suam formam per quae sali deo visibilia sunt, quanto magis quod ex ipsius substantia emissum est sine substantia non erit. quaecunque ergo substantia sermonis fuit, illam dico personam et illi nomen filii vindico, et dam filium agnosco secundum a patre defendo.
CAPUT 8. [1] Hoc si qui putaverit me probolh_n aliquam introducere, id est prolationem rei alterius ex altera, quod facit Valentinus alium atque alium aeonem de aeone producens, primo quidem dicam tibi, non ideo non utitur et veritas vocabulo isto et re ac censu eius quia et haeresis utatur: immo haeresis potius ex veritate accepit quod ad mendacium suum strueret. [2] prolatus est sermo dei an non? hic mecum gradum fige. si prolatus est, cognosce probolh_n veritatis, et viderit haeresis si quid de veritate imitata est. iam nunc quaeritur quis quomodo utatur aliqua re et vocabulo eius. Valentinus probola_j suas discernit et separat ab auctore, et ita longe ab eo ponit ut aeon patrem nesciat; denique desiderat nosse nec potest, immo et paene devoratur et dissolvitur in reliquam substantiam. [3] apud nos autem solus filius patrem novit, et sinum patris ipse exposuit, et omnia apud patrem audivit et vidit, et quae mandatus est a patre ea et loquitur, nec suam sed patris perfecit voluntatem, quam de proximo immo de initio noverat. [4] quis enim scit quae sint in deo nisi spiritus qui in ipso, est? sermo autem spiritu structus est, et ut ita dixerim sermonis corpus est spiritus. sermo ergo et in patre semper, sicut dicit, Ego in patre: et apud deum semper, sicut scriptum est, Et sermo erat apud deum: et nunquam separatus a patre aut alias a patre quia Ego et pater unum sumus. [5] haec erit probolh_ veritatis, custos unitatis, qua prolatum dicimus filium a patre sed non separatum. protulit enim deus sermonem, quemadmodum etiam paracletus docet, sicut radix fruticem et fons fluvium et sol radium: nam et istae species probolhai\ sunt earum substantiarum ex quibus prodeunt. nec dubitaverim filium licere et radicis fruticem et fontis fluvium et solis radium, quia omnis origo parens est et omne quod ex origine profertur progenies est, multoÝ magis sermo dei qui etiam proprie nomen filii accepit: nec frutex tamen a radice nec fluvius a fonte nec radius a sole discernitur, sicut nec a deo sermo. [6] igitur secundum horum exemplorum formam profiteor me duos licere deum et sermonemÝ eius, patrem et filium ipsius: nam et radix et frutex duae res sunt sed coniunctae, et fons et flumen duae species sunt sed indivisae, et sol et radius duce formae sunt sed cohaerentes. [7] omne quod prodit ex aliquo secundum sit eius necesse est de quo prodit, nec ideo tamen est separatum. secundus autem ubi est, duo sunt, et tertius ubi est, tres sunt. tertius enim est spiritusÝ a deo et filio, sicut tertius a radice fructus ex frutice et tertius a fonte rivus ex flamine et tertius a sole apex ex radio: nihil tamen a matrice alienatur a qua proprietates suas ducit. ita trinitas per consertos et connexos gradus a patre decurrens et monarchiae nihil obstrepit et oeconomiae statum protegit.
CAPUT 9. [1] Hanc me regulam professum, qua inseparatos ab alterutro patrem et filium et spiritum testor, tene ubique, et ita quid quomodo dicatur agnosces. ecce enim dico alium esse patremÝ et alium filium et alium spiritum (male accepit idiotes quisque aut perversus hoc dictum, quasi diversitatem sonet et ex diversitate separationem protendat patris et filii et spiritus: necessitate autem hoc dico cum eundem patrem et filium et spiritum contendunt, adversus oeconomiam monarchiae adulantes) non tamen diversitate alium filium a patre sed distributione, nec divisioneÝ alium sed distinctione, quia non sit idem pater et filius, vel modulo alias ab alio. [2] pater enim tota substantia est, filius vero, derivatio totius et portio, sicut ipse profitetur, Quia pater maior me est: a quo et minoratus canitur in psalmo, Modicum quid citra angelos. sic et pater alias a filio, dum filio maior, dum alias qui generat alius qui generatur, dum alius qui mittit alius qui mittitur, dum alius qui facit alius per quem fit. [3] bene quod et dominus usus hoc verbo in persona paracleti non divisionem significavit sed dispositionem: Rogabo enim, inquit, patrem et alium advocatum mittet vobis, spiritum veritatis. sic alium a se paracletum, quomodo et nos a patre alium filium, ut tertium gradum ostenderet in paracleto, sicut nos secundum in filio, propter oeconomiae observationem. [4] ipsum quod pater et filius dicuntur nonne aliud ab alio est? utique omnia quod vocantur hoc erunt, et quod erunt hoc vocabuntur, et permiscere se diversitas vocabulorum non potest omnino, quia nec rerum quarum erunt vocabula. Est est, non non: nam quod amplius est hoc a malo est.
CAPUT 10. [1] Ita aut pater aut filius est, et neque dies eadem et nox neque pater idem et filius, ut sint ambo unus et utrumque alter, quod vanissimi isti monarchiani volunt. ipse se, inquiunt, filium sibi fecit. [2] atquin pater filium facit et patrem filius: et qui ex alterutro fiunt a semetipsis sibi fieri nullo modo possunt, ut pater se sibi filium faciat et filius se sibi patrem praestet. [3] quae instituit deus etiam ipse custodit. habeat necesse est pater filium ut pater sit, et filius patrem ut filius sit. aliud est autem habere, aliud esse: verbi gratia, ut maritus sim habeam oportet uxorem, non ipse mihi ero uxor. sic etiam ut pater sim filium habeo, non ipse mihi ero filius: et ut filius sim patrem habeo, non ipse mihi ero pater. [4] ero enim me faciunt si habuero tunc ero, pater si filium habeam, filius ero si patrem. porro si ipse ero quid eorum, iam non habeo quod ipse ero, nec patrem quia ipse ero pater, nec filium quia ipse ero filius. in quantum autem alterum ex his habere me oportet, alterum esse, in tantum, si utrumque fuero, alterum non ero dum alterum non habeo. si enim ipse ero filius qui et pater, iam non habeo filium sed ipse sum filius. non habendo autem filium dum ipse sum filius, quomodo pater ero? habere enim filium debeo ut pater sim: non sum ergo filius, quia patrem non habeo qui facit filium. [5] aeque si ipse sum pater qui et filius, iam non habeo patrem sed ipse sum pater. non habendo autem patrem dum ipse sum pater, quomodo filius ero? habere enim patrem debeo ut filius sim: non ergo ero pater, quia filium non habeo qui facit patrem. [6] hoc erit totum ingenium diaboli, alterum ex altero excludere dum utrumque in unum sub monarchiae favore concludens neutrum haberi facit, ut et pater non sit qui scilicet filium non habet, et filius non sit qui aeque patrem non habet: dum enim pater est filius non erit. sicÝ monarchiam tenent qui nec patrem nec filium continent. [7] sed nihil deo difficile. quis hoc nesciat? et impossibilia apud saeculum possibilia apud deum quis ignoret? et Stulta mundi elegit deus, ut confundat sapientia. legimus omnia. ergo, inquiunt, difficile non fuit deo ipsum se et patrem et filium facere adversus traditam formam rebus humanis: nam et sterilem parere contra naturam difficile deo non fuit, sicut nec virginem. [8] plane nihil deo difficile:Ý sed si tam abrupte in praesumptionibus nostris hac sententia utamur, quidvis de deo confingere poterimus quasi fecerit, quia facere potuerit. non autem, quia omnia potest facere, ideoque credendum est illum fecisse etiam quod non fecerit, sed an fecerit requirendum. potuit, si voluisset, deus pennis hominem ad volandum instruxisse, quod et milvis praestitit: non tamen quia potuit statim et fecit. potuit et Praxean et omnes pariter haereticos statini extinxisse: non tamen quia potuit extinxit. oportebatÝ enim et milvos esse et haereticos, oportebat et patrem crucifigi. hac ratione erit aliquid et difficile deo, id scilicet quodcunque non fecerit non quia non potuerit sed quia noluerit. [9] dei enim posse velle est, et non posse nolle: quod autem voluit, et potuit et ostendit. ergo quia si voluit semetipsum sibi filium facere potuit, et quia si potuit fecit, font probabis illum et potuisse et voluisse si probaveris illum fecisse.
CAPUT 11. [1] Probare autem tam aperte debebis ex scripturis, quam nos probamus illum sibi filium fecisse sermonem suum. si enim filium nominat, filius autem non alius erit quam qui ex ipso prodiit, sermo autem prodiit ex ipso, hic erit filius, non ipse de quo prodiit: non enim ipse prodiit ex semetipso. porro qui eundem patrem dicis et filium, eundem et protulisse ex semetipso facis et prodisse quod deus est. si potuit fecisse, non tamen fecit. [2] aut exhibe probationem quam expostulo meae similem, id est sic scripturas eundem filium et patrem ostendere quemadmodum apud nos distincte pater et filius demonstrantur: distincte inquam, non divise. sicut ego profero dictum a deo, Eructavit cor meum sermonem optimum, haec tu contra opponas alicubi dixisse deum, Eructavit me cor meum sermonem optimum, ut ipse sit qui et eructavit et quod eructavit, et ipse qui protulerit et qui prolatus sit, si ipse est et sermo et deus. [3] ecce ego propono patrem filio dixisse, Filius meus es tu, ego hodie generavi te: si velis ut credam ipsum esse patrem et filium, ostende sic pronuntiatum alibi, Dominus dixit ad se, Filius meus sum ego, ego hodie generavi me; proinde et, Ante luciferum generavi me; et, Dominus condidi me initium viarum in opera mea, ante omnes autem colles generavi me; et si qua alia in hunc modum sunt. quem autem verebatur deus dominus universitatis ita pronuntiare, si ita res erat? an verebatur ne non crederetur si simpliciter se et patrem et filium pronuntiasset? [4] unum tamen veritus est, mentiri veritatis auctorem semetipsum et suam veritatem. et ideo veracem deum credens, scio illum non aliter quam disposuit pronuntiasse nec aliter disposuisse quam pronuntiavit. tu porro eum mendacem efficias et fallacem, et deceptorem fidei huius, si cum ipse esset sibi filius alii dabat filii personam, quando scripturae omnes et demonstrationem et distinctionem trinitatis ostendant a quibus et praescriptio nostra deducitur, non posse unum atque eundem videri qui loquitur et de quo loquitur et ad quem loquitur, quia neque perversitas neque fallacia deo congruat, ut cum ipse esset ad quem loquebatur, ad alium potius et non ad semetipsum loquatur. [5] accipe igitur et alias voces patris de filio per Esaiam: Ecce filius meus quem elegi, dilectus meus in quem bene sensi; ponam spiritum meum super ipsum et iudicium nationibus annuntiabit. accipe et ad ipsum: Magnum tibi est ut voceris filius meus ad statuendas tribus Iacob et ad convertendam dispersionem Israelis; posui te in lucem nationum, ut sis salus in extremum terrae. [6] accipe nunc et filii voces de patre: Spiritus domini super me, quapropter unxit me ad evangelizandum hominibus. item in psalmo ad patrem de eodem: Ne dereliqueris me, donec annuntiem brachium tuum nativitati universae venturae. item in alio: Domine quid multiplicati sunt qui comprimunt me? [7] sed et omnes paene psalmi qui Christi personam sustinent filium ad patrem, id est Christum ad deum, verba facientem repraesentant. animadverte etiam spiritum loquentem ex tertia persona de patre et filio: Dixit dominus domino meo, Sede ad dexteram meam donec ponam inimicos tuos scabellum pedoni tuorum. [8] item per Esaiam: Haec dicit dominus domino meo Christo. item per eundem ad patrem de filio: Domine, quis credidit auditui nostro et brachium domini cui revelatum est? annuntiavimus de illo sicut puerulus, sicut radix in terra sitienti, et non erat forma eius nec gloria. [9] haec pauca de multis: nec enim affectamus universas scripturas evolvere, cum et in singulis capitulis plenam maiestatem et auctoritatem contestantes maiorem congressum in retractatibus habeamus. his itaque paucis tamen manifeste distinctio trinitatis exponitur: [10] est enim ipse qui pronuntiat spiritus, et pater ad quem pronuntiat, et filius de quo pronuntiat. sic et cetera, quae nunc a patre de filio vel ad filium, nunc a filio de patre vel ad patrem, nunc a spiritu pronuntiantur, unamquamque personam in sua proprietate constituunt.
CAPUT 12. [1] Si te adhuc numerus scandalizat trinitatis quasi non connexae in unitate simplici, interrogo quomodo unicus et singularis pluraliter loquitur, Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram, cum debuerit dixisse, Faciam hominem ad imaginem et similitudinem meam, utpote unicus et singularis. [2] sed et in sequentibus, Ecce Adam factus est tanquam unus ex nobis, fallit aut ludit, ut cum unus et solus et singularis esset numerose loqueretur. aut numquid angelis loquebatur, ut Iudaei interpretantur, quia nec ipsi filium agnoscunt? an quia ipse erat pater filius spiritus, ideo pluralem se praestans pluraliter sibi loquebatur? [3] immo quia iam adhaerebat illi filius, seconda persona, sermo ipsius, et tertia, spiritus in sermone, ideo pluraliter pronuntiavit Faciamus et Nostrani et Nobis. cum quibus enim faciebat hominem, et quibus faciebat similem? filio quidem qui erat induturus hominem, spiritu vero qui erat sanctificaturus hominem, quasi cum ministris et arbitris ex unitate trinitatis loquebatur. [4] denique sequens scriptura distinguit inter personas: <Et fecit> deus hominem, ad imaginem dei fecit illum. cur non suam, si unus qui faciebat et non erat ad cuius faciebat? erat autem ad cuius imaginem faciebat, ad filii scilicet, qui homo futurus certior et verior imaginem suam fecerat dici hominem qui tunc de limo formari habebat, imago veri et similitudo. [5] sed et in antecedentibus operibus mundi quomodo scriptum est? primum quidem, nondum filio apparente Et dixit deus Fiat lux, et facta est. ipse statim sermo lux vera quae illuminat hominem venientem in hunc mundum, et per illum mundialis quoque lux. exinde autem in sermone, Christo adsistente et administrante, deus voluit fieri et deus fecit: Et dixit deus Fiat firmamentum, et fecit deus firmamentum; Et dixit deus Fiant luminaria, et fecit deus luminare maius et minus. sed et cetera utique idem fecit qui et priora, id est sermo dei per quem omnia facta sunt et sine quo factum est nihil. [6] qui si ipse deus est secundum IoannemDeus erat sermohabes duos, alium dicentem ut fiat, alium facientem. alium autem quomodo accipere debeas iam professus sum, personae non substantiae nomine, ad distinctionem non ad divisionem. [7] ceterum <etsi> ubique teneo unam substantiam in tribus cohaerentibus, tamen alium dicam oportet ex necessitate sensus eum qui iubet et eum qui facit. nam nec iuberet, si ipse faceret dum iuberetÝ fieri. per eum tamen iubebat, haud sibi iussurus si unus esset, aut sine iussu facturus; quia non expectasset ut sibi iuberet.Ý
CAPUT 13. [1] Ergo, inquis, si deus dixit et deus fecit, si alius deus dixit et alius fecit, duo dii praedicantur. si tam durus es, putaÝ interim. et ut adhuc amplius hoc putes, accipe et in psalmo duos deos dictos: Thronus tuus, deus, in aevum, <virga directionis> virga regni tui; dilexisti iustitiam et odisti iniquitatem, proptereaÝ unxit te deus, deus tuus. [2] si ad deum loquitur, et unctum deum a deo, affirmat et hic duos deos +pro virga regni tui+. inde et Esaias ad personam Christi, Et Seboin, inquit, viri elati, ad te transibunt et post te sequentur vincti manibus et te adorabunt, quia in te deus est; tu enim es deus noster et nesciebamus, deusÝ Israelis. et hic enim dicendo Deus in te, et Tu deus, duos proponit, qui erat in Christo et Christum ipsum. [3] plus est quod in evangelio totidem invenies: In principio erat sermo et sermo erat apud deum et deus erat sermo: unus qui erat, et alius penes quem erat. sed et nomen domini in duobus lego: Dixit dominus domino meo, Sede ad dexteram meam. et Esaias haec dicit Domine, quis credidit auditui nostro, et brachium domini cui revelatuni est? brachium enim tuum non <domini> dixisset, si non dominum patrem et dominum filium intellegi vellet. [4] etiam adhuc antiquior Genesis: Et pluit dominus super Sodomam et Gomorram sulphur et ignem de caelo a domino. haec aut nega scripta, aut quis es ut non putes accipienda quemadmodumÝ scripta sunt, maxime quae non in allegoriis et parabolis sed in definitionibus certis et simplicibus habent sensum? quodsi ex illis es qui tunc dominum non sustinebant dei se filium ostendentem ne eum dominum crederent, recordare tu cum illis scriptum esse, Ego dixi, Vos dii estis et filii altissimi; et, StetitÝ deus in ecclesia deorum: ut si homines per fidem filios dei factosÝ deos scriptura pronuntiare non timuit, scias illam multo magis vero et unico dei filio <dei> et domini nomen iure contulisse. [5] ergo, inquis, provocabo te ut hodie quoque ex auctoritate istarumÝ scripturarum constanter duos deos et duos dominos praedices. absit. nos enim, qui et tempora et causas, scripturarum per dei gratiam inspicimus, maxime paracleti non hominum discipuli, duos quidem definimus, patrem et filium, et iam tres cum spiritu sancto, secundum rationem oeconomiae quae facit numerum, ne, ut vestra perversitas infert, pater ipse credatur natus et passus, quod non licet credi quoniam non ita traditum est. [6] duos tamen deos et duos dominos nunquam ex ore nostro proferimus: non quasi non et pater deus et filius deus et spiritus sanctus deus, et deus unusquisque, sed quoniam retro et duo dii et duo domini praedicabantur, ut, ubi venisset Christus, et deus agnosceretur et dominus vocaretur quia filius dei et domini. si enim unaÝ persona et dei et domini in scripturis inveniretur, merito Christus non esset admissus ad nomen dei et domininemo enim aliusÝ praeter unus deus et unus dominus praedicabaturet futurum erat ut ipse pater descendisse videretur quia unus deus et unus dominus legebatur, et tota oeconomia eius obumbraretur quae in materiam fidei prospecta atque dispensata est. [7] at ubi venit Christus et cognitus est a nobis quod ipse <sit> qui numerum retro fecerat factus secundus a patre et cum spiritu tertius, etiam pater per ipsum plenius manifestatus, redactum est iam nomen dei et domini in unionem: ut, quia nationes a multitudine idolorum transirent ad unicum deum, et differentia constitueretur inter cultores unius et plurimae divinitatis. [8] nam et lacere in mundo Christianos oportebat ut filios lucis, lumen mundi unum et deum et dominum colentes et nominantes. ceterum si ex conscientia qua scimus dei nomen et domini et patri et filio et spiritui convenire deos et dominos nominaremus, extinxissemus faces nostras etiam ad martyria timidiores, quibus evadendi quaque pateret occasio iurantibus statim per deos et dominos, ut quidam haeretici quorum dei plures. [9] itaque deos omnino non dicam nec dominos, sed apostolum sequar ut si pariter nominandi fuerint pater et filius deum patrem appellem et Iesum Christum dominum nominem. solum autem Christum potero deum dicere, sicut idem apostolus: Ex quibus Christus, qui est, inquit, deus super omnia, benedictus in aevum omne. [10] nam et radium solis seorsum solem vocabo: solem autem nominans cuius est radius, non statim et radium solem appellabo. nam etsi soles duos faciam, tamen et solem et radium eius tam duas res et duas species unius et indivisae substantiae numerabo quam deum et sermonem eius, quam patrem et filium.
CAPUT 14. [1] Adhuc et illa nobis regula adsistit duos vindicantibus patrem et filium, quae invisibilem deum determinavit. cum enim Moyses in Aegypto desiderasset domini conspectum dicens, Si ergo inveni gratiam coram te, manifesta mihi te ut cognoscenter videam te: Non potes videre, inquit, faciem meam ; non enim videbit homo faciem meam et vivetid est morietur qui viderit. [2] invenimus enim et a multis deum visum et neminem tamen eorum qui eum viderant mortuum: visum quidem deum secundum hominum capacitates, non secundum plenitudinem divinitatis.Ý nam patriarchae deum vidisse referuntur ut Abraham et Iacob, et prophetae ut Esaias, ut Ezechiel, et tamen mortui non sunt. igitur aut mori debuerant si eum viderantdeum enim nemo videbit et vivet; aut si deum viderunt et mortui non sunt, scriptura mentitur deum dixisse, Faciem meam homo si viderit non vivet; aut scriptura mentitur [cum invisum aut] cum visum deum profert. [3] iam ergo alius erit qui videbatur, quia non potest idem invisibilis definiri qui videbatur: et consequens erit ut invisibilem patrem intellegamus pro plenitudine maiestatis, visibilem vero filium agnoscamus pro modulo derivationis, sicut nec solem nobis contemplari licet quantum ad ipsam substantiae summam quae est in caelis, radium autem eius toleramus oculis pro temperatura portionis quae in terram inde porrigitur. [4] hic ex diverso volet aliquis etiam filium invsibilem contendere, ut sermonem, ut spiritum, et dum unam condicionem patris et filii vindicat unum potius atque eundem confirmare patrem et filium. [5] sed diximus scripturam differentiae patrocinari per visibilis et invisibilis distinctionem. nam et illud adiciunt ad argumentationem, quod si filius tunc ad Moysen loquebatur, ipse faciem suam nemini visibilem pronuntiaret, quia scilicet ipse invisibilis pater fuerit in filii nomine. ac per hoc sic eundem volunt accipi et visibilem et invisibilem, quomodo eundem patrem et filium, quoniam et paulo supra, antequam faciem Moysi negasset, scriptum sit dominum ad Moysen locutum coram velut si quis loquatur ad amicum suum, non minus quam et Iacob, Ego vidi, inquit, dominum facie ad faciem: [6] ergo visibilis et invisibilis idem: et quia idem utrumque, ideo et ipse pater invisibilis, qua et filius, visibilis. quasi non expositio scripturae quae fit a nobis filio competat, patre seposito, in sua visibilitate. dicimus enim . et filium suo nomine eatenus invisibilem, qua sermo et spiritus dei, ex substantiae condicione iam nunc, [et qua deus et sermo et spiritus dei] visibilem autem fuisse ante carnem eo modo quo dicit ad Aaron et Mariam, Etsi fuerit prophetes in vobis, in visione cognoscar illi et in somnio loquar illi, non quomodo Moysi os ad os loquar illi in specie (id est in veritate) et non in aenigmate (id est non in imagine): sicut et apostolus, Nunc videmus tanquam per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem. [7] igitur cum Moysi servat conspectum suum et colloquium facie ad faciem in futurum (nam hoc postea adimpletum est in montis secessu, sicut legimus in evangelio visoni cum illo Moysen colloquentem), apparet retro semper in speculo et aenigmate et visione et somnio deum (id est filium dei) visum tam prophetis et patriarchis quam et ipsi adhuc Moysi: [8] et ipse quidem dominus si forte coram ad faciem loquebatur, non tamen ut est homo faciem eius videret, nisi forte in speculo et in aenigmate. denique si sic Moysi locutus est dominus ut et Moyses faciem eius cominus sciret, quomodo statim atque ibidem desiderat faciem eius videre, quam quia viderat non desideraret? quomodo aeque et dominus negat videri faciem suam posse, quam ostenderat, si tamen ostenderat? aut quae est facies dei cuius conspectus negatur? si erat quae visa estVidi, inquit Iacob, deum facie ad faciem et salva facta est anima meaalia debet esse facies quae si videatur occidit. [9] aut numquid filius quidem videbatur etsi facie, sed ipsum hoc in visione et somnio et speculo et aenigmate, quia sermo et spiritus nisi imaginaria forma videri nonÝ potestfaciem autem suam dicit invisibilem patrem? quis enim pater? num facies erit filii, nomine auctoritatis quam genitus a patre consequitur? non enim et de aliqua maiore persona congruit dicere, Facies mea est ille homo, et, Faciem mihi praestat? [10] Pater, inquit, maior me est: ergo facies erit filii pater. nam et scriptura quid dicit? Spiritus personae eius Christus dominus. ergo si Christus personae paternae spiritus est, merito spiritus cuius persona erat, id est patris eius, faciem suam ex unitate scilicet pronuntiavit. mira res plane an facies filii pater accipi possit qui est caput eius: caput enim Christi deus.
CAPUT 15. [1] Si hunc articulum quaestionibus scripturae veteris non expediam, de novo testamento sumam confirmationem nostrae interpretationis, ne, quodcunque in filium reputo in patrem proinde defendas. ecce enim et in evangeliis et in apostolis visibilem et invisibilem deum deprehendo sub manifesta et personali distinctione condicionis utriusque. [2] exclamat quodammodo Ioannes, Deum nemo vidit unquam: utique nec retro: ademit enim temporis quaestionem dicendo deum nunquam visum. confirmat et apostolus de deo Quem nemo vidit hominum, sed nec videri potest: scilicet quia morietur qui videbit. idem ipsi apostoli et vidisse se Christum et contrectasse testantur. [3] porro si ipse est Christus et pater et filius, quomodo et visus est et invisus? ad hanc diversitatem visi et invisi in unum conferendam qui ex diverso nobis argumentabitur recte utrumque dictum, visibilem quidem in carne, invisibilem vero ante carnem, ut idem sit pater invisibilis ante carnem qui et filius visibilis in carne. [4] atquin si idem ante carnem invisibilis, quomodo visus etiam retro invenitur ante carnem? aeque si idem post carnem visibilis, quomodo et nunc invisibilis pronuntiatur ab apostolis, nisi quia alias quem et retro visum in aenigmate plenius visibilem caro effecit, sermo scilicet qui et caro factus est, alius quem nunquam quisquamÝ vidit, [nisi] pater scilicet cuius est sermo? [5] denique inspiciamus quem apostoli viderint. Quod vidimus, inquit Ioannes, quod audivimus, oculis nostris vidimus, et manus nostrae contrectaverunt de sermone vitae. sermo enim vitae caro factus, et auditus et visus et contrectatus quia caro, qui ante carnem sermo tantum in primordio apud deum patrem, non pater apud semetipsum. nam etsi deus sermo, sed apud deum, quia ex deo deus, quia cum patre apud patrem. [6] Et vidimus gloriam eius tanquam unigeniti a patre, utique filii scilicet visibilis, glorificati a patre invisibili. et ideo, quoniam sermonem dei deum dixerat, ne adiuvaret adversariorum praesumptionem quasi patrem ipsum vidisset, ad distinguendum inter invisibilem patrem et filium visibilem superdicit ex abundanti, Deum nemo vidit unquam. quem deum? sermonem? atquin, Vidimus et audivimus et contrectavimus de sermone vitae, praedictum est. sed quem deum? scilicet patrem, apud quem deus erat sermo unigenitus filius, qui sinum patris ipse disseruit. [7] ipse et auditus et visus, et ne phantasma crederetur etiam contrectatus. hunc et Paulus conspexit, nec tamen patrem vidit: Nonne, inquit, vidi Iesum? Christum autem et ipse deum cognominavit: Quorum patres, et ex quibus Christus secundum carnem, qui est super omnia deus, benedictus in aevum. ostendit et ipse visibilem dei filium, id est sermonem dei, quia qui caro factus est Christus dictus est. [8] de patre autem ad Timotheum: Quem nemo vidit hominum, sed nec videre potest; exaggerans amplius: Qui solus habet immortalitatem et lucem habitat inaccessibilem ; de quo et supra dixerat: Regi autem saeculorum immortali invisibili soli deo; ut et contraria ipsi filio adscriberemus, mortalitatem accessibilitatem. quem mortuum contestatur secundum scripturas et a se novissime visum, per accessibilem utique lucem: quanquam et illam neque ipse sine periculo luminis expertus est, neque Petrus et Ioannes et Iacobus sine rationis et amentia, qui si non passuri filii gloriam sed patrem vidissent <essent> credo morituri ibidem: deum enim nemo videbit et vivet. [9] si haec ita sunt, constat eum semper visum ab initio qui visus fuerit in fine, et eum nec in fine visum qui nec ab initio fuit visus, et ita duos esse, visum et invisum. filius ergo visus est semper et filius conversatus est semper et filius operatus est semper, ex auctoritate patris et voluntate, quia Filius nihil a semetipso potest facere nisi viderit patrem facientem - in sensu scilicet facientem. pater enim sensu agit, filius vero quod in patris sensu est videns perficit. sic omnia per filium facta sunt et sine illo factum est nihil.
CAPUT 16. [1] Nec putes sola opera mundi per filium facta sed et quae a deo exinde gesta sunt. pater enim qui diligit filium et omnia tradidit in sinu eius, utique a primordio diligit et a primordio tradidit. ex quo a primordio sermo erat apud deum et deus erat sermo, cui data est omnis potestas a patre in caelis et in terra, non iudicat pater quemquam sed omne iudicium tradidit filio, a primordio tamen: [2] omnem enim dicens potestatem, et omne iudicium, et omnia per eum facta, et omnia tradita in manu eius, nullam exceptionem temporis permittit, quia omnia non erunt si non omnis temporis fuerint. filius itaque est qui ab initio iudicavit, turrem superbissimam elidens linguasque disperdens, orbem totum aquarum violentia puniens, pluens super Sodomam et Gomorram ignem et sulphurem dominus a domino. [3] ipse enim et ad humana semper colloquia descendit, ab Adam usque ad patriarchas et prophetas, in visione in somnio in speculo in aenigmate ordinem suum praestruens ab initio semper quem erat persecuturus in finem. ita semper ediscebat et deus in terris cum hominibus conversari, non alius quam sermo qui caro erat futurus. ediscebat autem ut nobis fidem sterneret, ut facilius crederemus filium dei descendisse in saeculum <si> et retro tale quid gestum cognosceremus. [4] propter nos enim sicut scripta sunt ita et gesta sunt in quos aevorum fines decucurrerunt. sic etiam adfectus humanos sciebat iam tunc, suscepturus etiam ipsas substantias hominis carnem et animam, interrogans Adam quasi nesciens, Ubi es, Adam? paenitens quod hominem fecisset quasi non praesciens, temptans Abraham quasi ignorans quid sit in homine, offensus reconciliatus eisdem, et si qua haeretici adprehendunt quasi deo indigna ad destructionem creatoris, ignorantes haec in filium competisse qui etiam passiones humanas et sitim et esuriem et lacrimas et ipsam nativitatem ipsamque mortem erat subiturus, propter hoc minoratus a patre modicum citra angelos. [5] sed haeretici quidem nec filio dei deputabunt convenire quae tu ipsi patri inducis quasi ipse se deminoraverit propter nos, cum scriptura alium dicat ab alio minoratum, non ipsum a semetipso. quid si et alius qui coronabatur gloriam et honorem, alius qui coronabat, utique filium pater? [6] ceterum quale est ut deus omnipotens ille invisibilis quem nemo vidit hominum nec videre potest, ille qui inaccessibilem lucem habitat, ille qui non habitat in manu factis, a cuius conspectu terra contremiscit montes liquescunt ut cera, qui totum orbem manu adprehendit velut nidum, cui caelum thronus et terra scabellum, in quo omnis locus, non ipse in loco, qui universitatis extrema linea est, ille altissimus, in paradiso ad vesperam deambulaverit quaerens Adam, et arcam post introitum Noe clauserit, et apud Abraham sub quercu refrigeraverit, et Moysen de rubo ardenti vocarit, et in fornace Babylonii regis quartus apparueritquanquam filius hominis est dictus? +et in imagine et speculo et aenigmate+ scilicet et haec nec de filio dei credenda fuissent si scripta non essent, fortasse non credenda de patre licet scripta, quem isti in vulvam Mariae deducunt et in Pilati tribunal imponunt et in monumento Ioseph reconcludunt. [7] hinc igitur apparet error illorum. ignorantes enim a primordio omnem ordinem divinae dispositionis per filium decucurrisse, ipsum credunt patrem et visum et congressum et operatum, et sitim et esuriem passum, adversus prophetam dicentem, Deus aeternus non sitiet nec esuriet omnino - quanto magis nec morietur nec sepelieturet ita unum deum semper egisse, id est patrem, quae per filium gesta sunt. filium in patris, dicente ipso domino, Ego veni in patris mei nomine; item ad ipsum patrem, Nomen tuum manifestavi hominibus; condicente etiam scriptura, Benedictus qui venit in nomine dominiutique filius in patris nomine. [2] et nomenÝ patris Deus omnipotens, Altissimus, Dominus virtutum, Rex Israelis, Qui est. quatenus ita scripturae docent, haec dicimus et in filium compatisse, et in his filium venisse et in his semper egisse et sic ea in se hominibus manifestasse. [3] Omnia, inquit, patris mea sunt: cur non et nomina? cum ergo legis Deum omnipotentem et Altissimum et Deum virtutum et Regem Israelis et Qui est, vide ne per haec filius etiam demonstretur suo iure Deus <omnipotens> qua sermo Dei omnipotentis quaque omnium accepit potestatem, Altissimus qua dextera dei exaltatus sicut Petrus in Actis contionatur, Dominus virtutum quia omnia subiecta sunt illi a patre, Rex Israelis quia illi proprie excidit sors gentis istius, item Qui est quoniam multi filii dicuntur et nonÝ sunt. [4] si autem volunt et Christi nomen patris esse, audient suo loco. interim hic mihi promptum sit responsum adversus id quod et de Apocalypsi Ioannis proferunt, Ego dominus qui est et qui fuit et venit, omnipotens, et sicubi alibi dei omnipotentis appellationem non putant etiam filio convenire: quasi qui venturus sit <non sit> omnipotens, cum et filius omnipotentis tam omnipotens sit quam deus dei filius.
CAPUT 18. [1] Sed hanc societatem nominum paternorum in filio ne facile perspiciant perturbat illos scriptura si quando unicum deum statuit, quasi non eadem et deos et dominos duos proposuerit, ut supra ostendimus. ergo quia duos et unum, inquiunt, invenimus, ideo ambo unus, atque idem et filius et pater. [2] porro non periclitatur scriptura ut illi de tua argumentatione succurras ne sibi contraria videatur: habet rationem et cum unicum deum statuit et cum duos patrem et filium ostendit, et sufficit sibi. filium nominari ab ea constat: salvo enim filio recte unicum deum potest determinasse cuius est filius. non enim desinit esse qui habet filium ipse unicus, suo scilicet nomine quotiens sine filio nominatur. sine filio autem nominatur cum principaliter determinatur ut prima persona, quae ante filii nomen erat proponenda, quia pater ante cognoscitur et post patrem filius nominatur. [3] igitur unus deus pater, et absque eo alius non est: quod ipse inferens non filium negat sed alium deum: ceterum alius a patre filius non est. denique inspice sequentia huiusmodi pronuntiationum, et invenies fere ad idolorum factitatores atque cultores definitionem earum pertinere ut multitudinem falsorum deorum unio divinitatis expellat, habens tamen filium, quanto individuum et inseparatum a patre, tanto in patre reputandum etsi non nominatum. [4] atquin si nominasset illum separasset, ita dicens, Alius praeter me non est visi filius meus: alium enim etiam filium fecisset quem de aliis excepisset. puta solem dicere, Ego sol, etÝ alius praeter me non est nisi radius meus: nonne denotasses vanitatem, quasi non et radius in sole deputetur? itaque praeter semetipsum non esse alium deum, hoc propter idololatriam tam nationum quam Israelis: etiam propter haereticos, qui sicut nationes manibus ita et ipsi verbis idola fabricantur, id est alium deum et alium Christum. [5] igitur et cum se unum pronuntiabat filio pater procurabat, ne ab alio deo Christus venisse credatur sed ab illo qui praedixerat, Ego deus et alius absque me non est, qui se unicum sed cum filio ostendit cum quo caelum solus extendit.Ý
CAPUT 19. [1] Quin et hoc dictum eius in argumentum singularitatis arripient: Extendi, inquit, caelum solus: quantum ad ceteras virtutes, solus, praestruens adversus coniecturas haereticorum, qui mundum ab angelis et potestatibus diversis volunt structum, qui et ipsum creatorem aut angelum faciunt aut ad alia quae extrinsecus, ut opera mundi, ignorantem quoque subornatum. [2] aut si sic solus caelum extendit, quomodo isti praesumunt in perversum haeretici quasi singularis non admittatur sophia illa dicens, Cum pararet caelum ego aderam illi? et si dixit, Quis cognovit sensum domini et quis illi consilio fuit? utique praeter sophiam ait quae illi aderat. in ipso tamen et cum illo universa compingebat non ignorante quid faceret. Praeter sophiam autem Praeter filium dicit, qui est Christus sophia et virtus dei, secundum apostolum, solus sciens sensum patris: quis enim scit quae sunt in deo nisi spiritus qui in ipso est?non qui extra ipsum. erat ergo qui non solum deum faceret, nisi a ceteris solum. [3] sed et evangelium recusetur quod dicat omnia per sermonem a deo facta esse et sine eo nihil factum. nisi enim fallor et alibi scriptum est: Sermone eius caeli firmati sunt, et spiritu eius omnes virtutes eorum. et sermo autem, virtus et sophia, ipse erit dei filius. [4] ita si per filium omnia, caelum quoque per filium extendens non solus extendit, nisi illa ratione qua a ceteris solus. atque adeo statim de filio loquitur: Quis alius deiecit signa ventriloquorum et divinationes a corde, avertens sapientes retrorsum et consilium eorum infatuans, sistens verba filii sui?dicendo scilicet, Hic est filius meus dilectus, hunc audite. [5] ita filium subiungens ipse interpretator est quomodo caelum solus extenderit, scilicet cum filio solus, sicut cum filio unum. proinde et filii erit vox, Extendi caelum solus, quia sermone caeli confirmati sunt. quia sophia in sermone adsistente paratum est caelum, et omnia per sermonem sunt facta, competit et filium solum extendisse caelum quia solus operationi patris ministravit. [6] idem erit dicens, Ego primus, et in superventura ego sum, primum scilicet omnium sermo:Ý In principio erat sermo, in quo principio prolatus a patre est. ceterum pater, non habens initium, ut a nullo prolatus, ut innatus, <primus> non potest videri: qui solus fuit semper, ordinem habere non potuit. [7] igitur si propterea eundem et patrem et filium credendum putaverunt ut unum deum vindicent, salva est unio eius qui, cum sit unus habet et filium, aeque et ipsum eisdem scripturis comprehensum. si filium nolunt secundum a patre reputari ne secundus duos faciat deos dici, ostendimus etiam duos deos in scriptura relatos et duos dominos: [8] et tamen ne de isto scandalizentur, rationem reddimus qua dei non duo dicantur nec domini sed qua pater et filius duo, et hoc non ex separatione substantiae sed ex dispositione, cum individuum et inseparatum filium a patre pronuntiamus, nec statu sed gradu alium, qui etsi deus dicatur quando nominatur singularis, non ideo duos deos faciat sed unum, hoc ipso quod et deus ex unitate patris vocari habeat.
CAPUT 20. [1] Sed argumentationibus eorum adhuc retundendis opera praebenda est si quid de scripturis ad sententiam suam excerpent, cetera nolentes intueri quae et ipsa regulam servant, et quidem salva unione divinitatis et monarchiae sonitu. nam sicut in veteribus nihil aliud tenent quam, Ego deus et alias praeter me non est, ita in evangelio responsionem domini ad Philippum tuentur, Ego et pater unum sumus, et Qui me viderit vidit et patrem, et Ego in patre et pater in me. [2] his tribus capitulis totum instrumentum utriusque testamenti volant cedere, cum oporteat secundum plura intellegi pauciora. [3] sed proprium hoc est omnium haereticorum. nam quia pauca sunt quae in silva inveniri possunt, pauca adversus plura defendunt et posteriora adversus priora suscipiunt. regula autem omni rei semper ab initio constituta in prioribus et in posteriora praescribit, utique et in paucioribus.
CAPUT 21. [1] Aspice itaque quanta praescribant tibi etiam in evangelio ante Philippi consultationem et ante omnem argumentationem tuam. et in primis ipsa statim praefatio Ioannis evangelizatoris demonstrat quid retro fuerit qui caro fieri habebat: In principio erat sermo et sermo erat apud deum et deus erat sermo ; hic erat in principio apud deum; omnia per ipsum facta sunt et sine ipso factum est nihil. [2] nam si haec non aliter accipi licet quam quomodo scripta sunt, indubitanter alias ostenditur qui fuerit a principio, alias apud quem fuit: alium sermonem dei, alium deumlicet et deus sermo, sed qua dei filius non qua pateralium per quem omnia, alium a quo omnia. [3] alium autem quomodo dicamus saepe iam edidimus. quo alium dicamus, necesse est non eundem <non eundem> autem non quasi separatum, dispositione alium non divisione. hic ergo factus est caro, non ipse cuius erat sermo. huius gloria visa est tanquam unici a patre, non tanquam patris. hic unicus sinum patris disseruit, non sinum suum pater: praecedit enim, Deum nemo vidit unquam. [4] inde et si agnus dei ab Ioanne designatur, non ipse cuius est dilectus. certe filius dei semper, sed non ipse cuius est filius. hoc eum Nathanael statim sensit, sicut et alibi Petrus: Tu es filius dei. hoc et ipse recte sensisse illos confirmat, Nathanaeli quidem respondens, Quia dixi Vidi te sub ficu, ideo credis; Petram vero beatum adfirmans cui non caro neque sanguis revelasset quod et patrem senserat, sed pater qui in caelis est. [5] quo dicto utriusque personae constituit distinctionem, et filii in terris, quem Petrus agnoverat dei filium, et patris qui in caelis, qui Petro revelaverat quod Petrus agnoverat, dei filium Christum. [6] cum in templum introiit, aedem patris appellat, ut filius. cum ad Nicodemum dicit, Ita, inquit, dilexit deus mundum ut filium suum unicum dederit, in quem omnis qui crediderit non pereat sed habeat vitam sempiternam: et rursus, Non enim misit deus filium suum in mundum ut iudicet mundum, sed ut salvus sit mundus per eum; qui crediderit in illum non iudicatur; qui non crediderit in illum iam iudicatus est, quia non credidit in nomine unici filii dei. [7] Ioannes autem cum interrogaretur quid de Iesu cum tingeret, Pater, inquit, dilexit filium et omnia tradidit in manu eius; qui credidit in filium habet vitam aeternam; qui non credidit in filio dei non videbit deum sed ira dei manebit super eum. [8] quem vero Samaritidi ostendit? si Messiam qui dicitur Christus, filium utique se, non patrem, demonstravit, quia et alibi Christus dei filius, non pater, dictus est. [9] exinde discipulis, Meum est, inquit, ut faciam voluntatem eius qui me misit, ut consummem opus eius. et ad Iudaeos de paralytici sanitate, Pater meus usque modo operatur et ego operor: Pater et ego, filius dicit. denique propter hoc magis Iudaei illum interficere volebant, non tantum quod solveret sabbatum sed quod patrem suum deum diceret, aequans se deo. [10] tunc ergo dicebat ad eos, Nihil filius facere potest a semetipso nisi videat patrem facientem; quae enim ille facit eadem et filius facit: pater enim diligit filium, et omnia demonstravit illi quae ille fecit, et maiora istis opera demonstrabit illi, ut vos miremini; quomodo enim <pater> suscitat mortuos et vivificat, ita et filius quos vult vivificat. neque enim pater iudicat, sed omne iudicium dedit filio, uti omnes honorent filium sicut honorant patrem: qui non honorat filium, non honorat patrem qui filium misit. [11] amen amen dico vobis, quod qui audit sermones meos et credit ei qui me misit habet vitam aeternam, et in iudicium non veniet sed transit de morte in vitam. [12] amen dico vobis, quod veniet bora qua mortui audient vocem filii dei et cum audierint vivent: sicut enim pater habet vitam aeternam a semetipso, ita et filio dedit vitam aeternam habere in semetipso, et iudicium dedit illi facere in potestate quia filius hominis est per carnera scilicet, sicut et filius dei per spiritum eius. [13] adhuc adicit, Ego autem habeo maius quam Ioannis testimonium; cum tingeret opera enim quae pater mihi dedit consummare, illa ipsa de me testimonium perhibent quod me pater miserit; et qui me misit pater, ipse testimonium dixit de me. [14] subiungens autem, Neque vocem eius audistis unquam neque formam eius vidistis, confirmat retro non patrem sed filium fuisse qui videbatur et audiebatur. [15] denique dicit, Ego veni in patris mei nomine et non me recepistisadeo semper filius erat in dei et regis et domini omnipotentis et altissimi nomine. [16] interrogantibus autem quid facete debeant respondit, Ut credatis in eum quem deus misit. [17] panem quoque se adfirmat quem pater praestaret de caelo; ergoÝ omne quod ei daret pater ad se venire, nec reiecturum se, quia de caelo descendisset non ut suam sed ut patris faceret voluntatem; voluntatem autem patris esse uti qui viderit filium et crediderit in eum vitam et resurrectionem consequatur; neminem porro ad se venire posse nisi quem pater adducat; omnem qui a patre audisset et didicisset, venire ad se: Non quasi patrem aliquis viderit, adiciens et hic, ut ostenderet patris esse sermonem per quem docti fiant. [18] at cum discedunt ab eo multi et apostolis suis offert si velint discedere et ipsi, quid respondit Simon Petrus? Quo discedimus? verba vitae habes, et nos credimus quod tu sis Christus: patrem illum esse an patris Christum?
CAPUT 22. [1] Cuius autem doctrinam dicit ad quam mirabantur? suam an patris? aeque ambigentibus inter se ne ipse esset Christus, utique non pater sed filius, Meque scitis, inquit, <et scitis> unde sim, et non veni a me ipso, sed est verus qui me misit, quem vos non nostis; ego novi illum, quia apud illum sum. [2] non dixit, Quia ipse sum, et, Ipse me misi, sed, Ille me misit. item cum misissent ad invadendum eum pharisaei, Modicum adhuc tempus, ait, vobiscum sum, et vado ad eum qui me misit. at ubi se negat esse solumSed ego, inquit, et qui me misit paternonne duos demonstrat, tam duos quam inseparatos? immo totum erat hoc quod docebat, inseparatos duos esse: [3] siquidem et legem proponens duorum hominum testimonium confirmantem, subiungit, Ego testimonium dico de me, et testimonium dicit de me qui me misit pater. quodsi unus esset, dum idem est et filius et pater, non citeretur legis patrocinio fidem imponentis non unius testimonio sed duorum. [4] item interrogatus ubi esset pater, neque se neque patrem notum esse illis respondens, duos dixit ignotos, quod si ipsum nossent patrem nossent: non quidem quasi ipse esset pater et filius, sed quia per individuitatem neque agnosci neque ignorari alter sine altero potest. [5] Qui me, ait, misit verax est, et ego quae ab eo audivi ea et loquor in mundum: interpretante extrinsecus scriptura non cognovisse illos quod de patre dixisset, cum scilicet cognoscere debuissent sermones patris in filio esse, legendo apud Hieremiam, Et dixit mihi dominus, Ecce dedi sermones meos in os tuum ; et apud Esaiam, Dominus dat mihi linguam disciplinae ad cognoscendum quando oporteat dicere sermonem; sicut ipse rursus, Tunc, inquit, cognoscetis quod ego sim, et a memetipso nihil loquar, sed sicut me docuit ita et loquor, quia et qui me misit mecum est. et hoc ad testimonium individuorum duorum. [6] item in altercatione Iudaeorum, exprobrans quod occidere eum vellent, Ego, inquit, quae vidi penes patrem meum loquor, et vos quod vidistis penes patrem vestrum id facitis; et nunc vultis occidere hominem veritatem vobis locutum quam audivit a deo: et, Si deus esset pater vester dilexissetis me; ego enim ex deo exivi et veni (et tamen non separantur, licet exisse dixerit, ut quidam arripiunt huius dicti occasionem exivit autem a patre ut radius ex sole, ut rivus ex fonte, ut frutex ex semine): <et>, Ego daemonium non habeo, sed honoro patrem meum: et, Si ego me ipse glorificem, nihil est gloria mea; est qui me glorificet pater, quem vos dicitis deum esse vestrum nec nostis illum; est ego novi eum, et si dicam Non novi, ero similis vestri mendax; sed novi illum et sermonem eius servo. [7] at cum subiungit, Abraham diem meum vidit et laetatus est, nempe demonstrat filium Abrahae retro visum, non patrem. item super caecum illum patris opera dicit se facere oportere: cui post restitutionem luminum, Tu, inquit, credis in filium dei? et interroganti quis esset iste, ipse se demonstrans utique filium demonstravit quem credendum esse dixerat. [8] dehinc cognosci se profitetur a patre et patrem a se, et ideo se diligi a patre quod animam suam ponat, quia hoc praeceptum accepisset a patre. [9] et interrogatus a Iudaeis si ipse esset Christus (utique dei, nam usque in hodiernum Iudaei Christum dei, non ipsum patrem, sperant, quia nunquam Christus pater scriptus est venturus), Loquor, inquit, vobis et non ereditis; opera quae ego facio in nomine patris, ipsa de me testimonium dicunt. quod testimonium? ipsum scilicet esse de quo interrogabant, id est Christum dei. [10] de ovibus etiam suis, quod nemo illas de manu eius eriperet, Pater enim, <inquit>, quod mihi dedit maius est omnibus; et, Ego et pater unum sumus. hic ergo iam gradum volunt figere stulti, immo caeci, qui non videant, primo, Ego et pater, duorum esse significationem; dehinc in novissimo, Sumus, non ex unius esse persona, quod pluraliter dictum est; tum quod Unum sumus, non Unus sumus <dicit>. [11] si enim dixisset Unus sumus, potuisset adiuvare sententiam illorum:Ý unus enim singularis numeri significatio videtur. adhuc cum duo masculini generis unum dicit neutrali verboquod non pertinet ad singularitatem, sed ad unitatem, ad similitudinem, ad coniunctionem, ad dilectionem patris qui filium diligit, et adÝ obsequium filii qui voluntati patris obsequiturUnum sumus, dicens, ego et pater, ostendit duos esse quos aequat et iungit.Ý [12] adeo addit etiam multa se opera a patre ostendisse, quorum nihil lapidari mereretur. et ne putarent ideo se illum lapidare debere quasi se deum ipsum, id est patrem, voluisset intellegi quia dixerat Ego et pater unum sumus, qua filium dei deum ostendens, non qua ipsum deum, Si in lege, inquit, scriptum est, Ego dixi Vos dii estis, et non potest solei scriptura, quem pater sanctificavit et misit in mundum vos eum blasphemare dicitis quia dixerat, Filius dei sum? si non facio opera patris mei, nolite credere; si vero facio et mini credere non vultis, vel propter opera credite, et scitote quod ego in patre sim et pater in me. [13] per opera ergo erit pater in filio et filius in patre, et ita per opera intellegimus unum esse patrem <et filium>, adeo totum hoc perseverabat inducere, ut duo tamen crederentur in una virtute, quia aliter filius credi non posset nisi duo crederentur.ÝÝÝÝÝÝÝÝÝÝÝÝÝ
CAPUT 23. [1] Post haec autem Martha filium dei eum confessa non magis erravit quam Petrus et Nathanael: quanquam et si errasset statim didicisset. ecce enim ad suscitandum fratrem eius a mortuis ad caelum et ad patrem dominus suspiciens, Pater, inquit utique filius, gratias ago tibi quod me semper exaudias; propter istas turbas circumstantes dixi, ut credant quod tu me miseris. [2] sed et in conturbatione animae: Et quid dicam? pater, salvum me fac de ista hora? atquin propter hoc veni in istam horam ; verum, pater, glorifica nomen tuum. in quo erat filius: Ego, inquit, veni in patris mei nomine. [3] indescilicet suffecerat filii ad patrem voxecce ex abundantia respondet de caelo pater filio contestatus, Hic est filius meus dilectus in quo bene sensi, audite illum: ita et in isto, Glorificavi, et glorificabo rursus. [4] quot personae tibi videntur, perversissime Praxea, nisi quot et voces? habes filium in terris, habes patrem in caelis. non est separatio ista, sed dispositio divina. ceterum scimus deum etiam intra abyssos esse et ubique consistere, sed vi et potestate filium quoque, ut individuum, cum ipso ubique. tamen in ipsa oeconomia pater voluit filium in terris haberi, se vero in caelis. quo et ipse filius suspiciens et orabat et postulabat a patre quo et nos erectos docebat orare, Pater poster qui es in caelis, cum sit et ubique. hanc sedem suam voluit pater: <Caelum, inquit, mihi thronus. hinc et> [5] minoravit filium modico citra angelos ad terram dimittendo, gloria tamen et honore coronaturus illum in caelos resumendo. haec iam praestabat illi dicens, Et glorificavi et glorificabo. [6] postulat filius de terris, pater promittit a caelis. quid mendacem facis et patrem et filium? si aut pater de caelis loquebatur ad filium cum ipse esset filius apud terras, aut filius ad patrem precabatur cum ipse esset pater apud caelos, quale est ut filius item postularet a semetipso postulando a patre si filius erat pater, iterum pater sibi ipse promitteret promittendo filio si pater erat? [7] ut sic duos divisos diceremus quomodo iactitatis, tolerabilius erat duos divisos quam unum deum versipellem praedicare. itaque ad istos nunc dominus pronuntiavit, Non propter me ista vox venit sed propter vos, ut credant et hi et patrem et filium in suis, quemque nominibus et personis et locis, [8] sed adhuc exclamat Iesus et dicit, Qui credit in me, non in me credit sed in eum credit qui me misit, quia per filium in patrem creditur et auctoritas credendi filio pater est: Et qui conspicit me conspicit eum qui me misit: [9] quomodo? quoniam scilicet, A memetipso non sum locutus, sed qui me misit pater ipse mihi mandatum dedit quid dicam et quid loquarDominus enim dat mihi linguam disciplinae ad cognoscendum quando oporteat diceresermonem quem ego loquor, sicut mihi pater dixit ita et loquor. [10] haec quomodo dicta sunt, evangelizator et utique tam carus discipulus Ioannes magis quam, Praxeas noverat: ideoque ipse de suo sensu, Ante autem sollemnitatem paschae, inquit, sciens Iesus omnia sibi tradita a patre esse, et se ex deo esse et ad deum vadere. [11] sed Praxeas ipsum vult patrem de semetipso exisse et ad semetipsum abisse, ut diabolus in cor Iudae nonÝ filii traditionem sed patris ipsius inmiserit: nec diabolo bene nec haeretico, quia nec in filio bono suo diabolus operatus est traditionem. filius enim traditus est dei qui erat in filio hominis, sicut scriptura subiungit: Nunc glorificatus est filius hominis et deus glorificatus est in illo. [12] quis deus? utique non pater, sed sermo patris qui erat in filio hominis, id est in carne: in qua et glorificatus iam, virtute vero et sermone, et ante Iesus, Et deus, inquit, glorificabit illum in semetipsoid est pater filium, quem in semetipso habens etsi porrectum ad terram, mox per resurrectionem <glorificavit> morte devicta.ÝÝÝÝÝÝÝÝÝÝÝÝÝÝÝÝÝÝÝÝÝÝÝÝÝ
CAPUT 24. [1] Erant plane qui et tunc non intellegerent: quoniam etÝ Thomas aliquamdiu incredulus, Domine, inquit, non scimus quo eas, et quomodo viam novimus? et Iesus, Ego sum via, veritas et vita; nemo venit ad patrem nisi per me; si cognovissetis me cognovissetis et patrem; sed abhinc nostis illum et vidistis illum. [2] et pervenimus iam ad Philippum, qui spe excitatus videndi patris nec intellegens quomodo visum patrem audisset, Ostende, inquit, nobis patrem, et sufficit nobis: et dominus, Philippe, tanto tempore vobiscum sum et non cognovistis me? quem dicit cognosci ab illis debuisse <se>? hoc enim solum discuti oportet. quasi patrem an quasi filium? si quasi patrem, doceat Praxeas tanto tempore Christum cum eis conversatum patrem aliquando non dico intellegi verum vel aestimari potuisse. [3] nobis omnes scripturae et veteres Christum dei et novae filium dei praefiniunt. hoc et retro praedicabatur, hoc et ab ipso Christo pronuntiabatur, immo iam et ab ipso patre coram de caelis filium profitente et filium glorificante: Hic est filius meus ; et, Glorificavi et glorificabo. hoc et a discipulis credebatur, hoc et a Iudaeis non credebatur: hoc se volens credi ab illis omni hora patrem nominabat et patrem praeferebat et patrem honorabat, [4] si ita est, ergo non patrem tanto tempore secum conversatum ignoraverant sed filium: et dominus, eum se ignorati exprobrans quem ignoraverant, eum utique agnosci volebat quem tanto non agnosci tempore exprobraverat, id est filium. et apparere iam potest quomodo dictum sit, Qui me videt videt et patrem: scilicet quo et supra, Ego et pater unum sumus. [5] quare? quia, Ego ex deo exivi et veni; et, Ego sum via, nemo ad patrem venit nisi per me; et, Nemo ad me venit nisi pater eum adduxerit; et, Omnia mihi pater tradidit; et, Sicut pater vivificat, ita et filius; et, Si me cognovistis et patrem cognovistis. [6] secundum haec enim vicarium se patris ostenderat, per quem pater et videretur in factis et audiretur in verbis et cognosceretur in filio facta et verba patrisÝ administrante: quia invisibilis pater, quod et Philippus didicerat in lege et meminisse debueratDeum nemo videbit et vivet. etÝ ideo suggillatur patrem videre desiderans quasi visibilem, etÝ instruitur visibilem eum in filio fieri ex virtutibus non ex personae repraesentatione, [7] denique si patrem eundem filium vellet intellegi dicendo, Qui me videt patrem videt, quomodo subicit, Non credis quia ego in patre et pater in me? debuerat enim subiunxisse, Non credis quia ego sum pater? aut quo exaggeravit,Ý si non illud manifestavit quod voluerat intellegi, se scilicet filiumÝ esse? porro dicendo, Non credis quia ego in patre et pater in me, propterea potius exaggeravit ne, quia dixerat, Qui me vidit et patrem vidit, pater existimaretur: quod nunquam existimari se voluit, qui semper se filium et a patre venisse profitebatur. [8] igiturÝ et manifestam fecit duarum personarum coniunctionem, ne pater seorsum quasi visibilis in conspectu desideraretur et utÝ filius repraesentator patris haberetur. et nihilominus hoc quoqueÝ interpretatus est, quomodo pater esset in filio et filius in patre: Verba, inquit, quae ego loquor vobis non sunt meautique quia patrispater autem manens in me facit opera, [9] per opera ergo virtutum et verba doctrinae manens in filio pater, per ea videtur per quae manet et per eum in quo manet, ex hoc ipso apparente proprietate utriusque personae dum dicit, Ego sum in patre et pater in me. atque adeo Credite ait. quid? me patrem esse? non puto scriptum esse, sed, Quia ego in patre et pater in me, si quo minus vel propter opera credite, ea utique opera per quae pater in filio non visu sed sensu videbatur.
CAPUT 25. [1] Post Philippum et totam substantiam quaestionis istius, quae in finem evangelii perseverant in eodem genere sermonis, quo pater et filius in sua proprietate distinguuntur. paracletum quoque a patre se postulaturum, cum ascendisset ad patrem, et missurum repromittit, et quidem alium. sed iam praemisimus quomodo alium. ceterum, De meo sumet, inquit, sicut ipse de patris. ita connexus patris in filio et filii in paracleto tres efficit cohaerentes alterum ex altero. qui tres unum sunt, non unus, quomodo dictum est, Ego et pater unum sumus, ad substantiae unitatem non ad numeri singularitatem. [2] percurre adhuc, et invenies quem patrem credis vitem patris dictum et patrem agricolam, usi quem in terra tu putas fuisse hunc rursus in caelis a filio agnosci cum illuc respiciens discipulos suos patri tradidit. sed etsi in isto evangelio non est revelatum, Deus meus ad quid me dereliquisti? et, Pater in tuis manibus depono spiritum meum, tamen post resurrectionem et devictae gloriam mortis, exposita necessitate omnis humilitatis, cum iam patrem se posset ostendere tam fideli feminae, ex dilectione non ex curiositate nec ex incredulitate Thomae tangere eum adgressae, Ne, inquit, contigeris me, nondum ascendi ad patrem meum, vade autem ad fratres meos (quin et in hoc filium ostendit, filios enim appellasset illos si pater fuisset) et dices eis, Ascendo ad patrem meum et patrem vestrum, deum meum et deum vestrum. [3] pater ad patrem et deus ad deum? an filius ad patrem et sermo ad deum? [4] ipsa quoque clausula evangelii propter quid consignat haec scripta nisi, Ut credatis, inquit, Iesum Christum filium dei? igitur quaecunque ex his putaveris ad demonstrationem eiusdem patris et filii proficere tibi posse, adversus definitivam evangelii sententiam niteris: non ideo enim scripta sunt ut patrem credas Iesum, Christum, sed ut filium.
CAPUT 26. [1] Propter unum Philippi sermonem et domini responsionemÝ ad eum videmur Ioannis evangelium decucurrisse; ne tot manifeste pronuntiata et ante et postea unus sermo subvertat, secundum omnia potius quam adversus omnia, etiam adversus suos sensus, interpretandus. [2] ceterum ut alia evangelia non interponam quae nativitate dominica fidem confirmant, sufficit eum qui nasci habebat ex virgine ab ipso annuntiari angelo filium dei determinatum: Spiritus dei superveniet in te et virtus altissimi obumbrabit te, propterea quod nascetur ex te sanctum vocabitur filius dei. [3] volent quidem et hic argumentari, sed veritas praevalebit. nempe, inquiunt, filius dei deus est, et virtus altissimi altissimus est: nec pudet illos inicere quod, si esset, scriptum fuisset. quem enim verebatur ut non aperte pronuntiaret, Deus superveniet et altissimus obumbrabit te? dicens autem, Spiritus dei, etsi spiritus deus, tamen non directo deum nominans portionem totius intellegi voluit quae cessura erat in filii nomen. [4] hic spiritus dei idem erit sermo. sicut enim Ioanne dicente, Sermo caro factus est, spiritum quoque intellegimus in mentione sermonis, ita et hic sermonem quoque agnoscimus in nomine spiritus. nam et spiritus substantia est sermonis et sermo operatio spiritus, et duo unum sunt. [5] ceterum alium Ioannes profitebitur carnem factum, alium angelus carnem futurum, si non et spiritus sermo est et sermo spiritus. sicut ergo sermo dei non est ipse cuius est, ita nec spiritus, etsi deus dictus est, non tamen ipse est cuius est dictus. nulla res alicuius ipsa est cuius est. plane cum quid ex ipso est, et sic eius est dum ex ipso sit, potest tale quid esse quale et ipse ex quo est et cuius est: [6] et ideo spiritus deus et sermo deus, quia ex deo, non tamen ipse ex quo est. quodsi spiritus dei, tamquam substantiva res, non erit ipse deus sed hactenus deus qua ex ipsius dei substantia, qua et substantiva res est et ut portio aliqua totius, multo magis virtus altissimi non erit ipse altissimus, quia nec substantiva res est quod est spiritus, sicut nec sapientia nec providentia: et haec enim substantiae non sunt sed accidentia uniuscuiusque substantiae. [7] virtus spiritui accidit, nec ipsa erit spiritus. his itaque rebus, quodcunque sunt, spiritu dei et sermone et virtute, conlatis in virginem, quod de ea nascitur filius dei est. [8] hoc se et in istis evangeliis ipse testatur statim a puero Non scitis, inquit, quod in patria mei me esse oportet? hoc et satanas cum in temptationibus novit: Si filius dei es. hoc et exinde daemonia confitentur: Scimus qui sis, filius dei. patrem et ipse adorat. Christum se dei a Petro agnitum non negat. insultans in spiritu ad patrem, Confiteor, inquit, tibi pater quod absconderis haec a sapientibus. [9] hic quoque patrem nemini notum nisi filio affirmat, et patris filium confessurum confessores et negaturum negatores suos apud patrem, inducens parabolam filii, non patris, in vineam missi post aliquot servos et occisi a malis rusticis et a patre defensi, ignorans et ipse diem et horam ultimam soli patri notam, disponens regnum discipulis quomodo et sibi dispositum dicit a patre, habens potestatem legiones angelorum postulandi ad auxilium a patre si vellet, exclamans quod se deus reliquisset, in patris manibus spiritum ponens, et post resurrectionem spondens missurum se discipulis promissionem patris, et novissime mandans ut tinguerent in patrem et filium et spiritum sanctum, non in unum: nam nec semel sed ter, ad singula nomina in personas singulas, tinguimur.
CAPUT 27. [1] Et quid ego in tam manifestis morabor, cum ea aggredi debeam de quibus manifesta obumbrare quaerunt? undique enim obducti distinctione patris et filii, quam manente coniunctione disponimus ut solis et radii et fontis et fluvii, per individuum tamen numerum duorum et trium, aliter eam ad suam nihilominus sententiam interpretari conantur, ut aeque in una persona utrumque distinguant, patrem et filium, dicentes filium carnem esse, id est hominem id est Iesum, patrem autem spiritum, id est deum id est Christum. [2] et qui unum eundemque contendunt patrem et filium iam incipiunt dividere illos potius quam unare. si enim alius est Iesus alius Christus, alius erit filius alius pater, quia filius Iesus et pater Christus. talem monarchiam apud Valentinum fortasse didicerunt, duos facere Iesum et Christum. [3] sed et haec iniectio eorum ex praetractatis iam retusa est, quod sermo dei vel spiritus dei et virtus altissimi dictus sit quem patrem faciunt:Ý non enim ipse sunt cuius dicuntur, sed ex ipso et ipsius. [4] et aliter tamen in isto capitulo revincentur. ecce, inquiunt; ab angelo praedicatum est, Propterea quod nascetur sanctum vocabitur filius dei: caro itaque nata est, caro itaque erit filius dei. immo de spiritu dei dictum est. [5] certe enim de spiritu sancto virgo concepit, et quod concepit id peperit. id ergo nasci habebat quod erat conceptum et pariundum, id est spiritus, cuius et vocabitur nomen Emmanuel, quod est interpretatum Nobiscum deus. caro autem deus non est ut de illa dictum sit, Vocabitur sanctum filius dei, sed ille qui in ea natus est deus, de quo et psalmus, Quoniam deus homo natus est in illa et aedificavit eam voluntate patris. [6] quis deus in ea natus? sermo et spiritus qui cum sermone de patris voluntate natus est. igitur sermo in carne: dum et de hoc quaerendum, quomodo sermo caro sit factus, utrumne quasi transfiguratus in carne an indutus carnem. immo indutus. ceterum deum inmutabilem et informabilem credi necesse est, ut aeternum. [7] transfiguratio autem interemptio est pristini: omneÝ enim quodcunque transfiguratur in aliud desinit esse quod fuerat et incipit esse quod non erat. deus autem neque desinit esse neque aliud potest esse. sermo autem deus, et sermo domini manetÝ in aevum, perseverando scilicet in sua forma. quem si non capitÝ configurari, consequens est ut sic caro factus intellegatur dum fit in carne et manifestatur et videtur et contrectatur per carnem, quia et cetera sic accipi exigunt. [8] si enim sermo ex transfiguratione et demutatione substantiae caro factus est, una iam erit substantia Iesus ex duabus, ex carne et spiritu, mixtura quaedam, ut electrum ex auro et argento, et incipit nec aurum esse, id est spiritus, neque argentum, id est caro, dum alterum altero mutatur et tertium quid efficitur. [9] neque ergo deus erit Iesus; sermo enimÝ desiit esse, qui caro factus est: neque homo caro; caro enim non proprie est, quia sermo fuit. ita ex utroque neutrum est: aliud longe tertium est quam utrumque. [10] sed enim invenimus illum directo et deum et hominem expositum, ipso hoc psalmo suggerente, Quoniam deus homo natus est in illa aedificavit eam voluntate patris: certe usquequaque filium dei et filium hominis, cum deum et hominem sine dubio secundum utramque substantiam in sua proprietate distantem, quia neque sermo aliud quam deus neque caro aliud quam homo. [11] sic et apostolus de utraque eius substantia docet: Qui factus est; inquit, ex semine Davidhic erit homo et filius hominis; Qui definitus est filius dei secundum spiritumhic erit deus, et sermo dei filius: videmus duplicem statum, non confusum sed coniunctum, in una persona deum et hominem Iesum. de Christo autem differo. et adeoÝ salva est utriusque proprietas substantiae, ut et spiritus res suas egerit in illo, id est virtutes et opera et signa, et caro passiones suas functa sit, esuriens sub diabolo, sitiens sub Samaritide, flens Lazarum, anxia usque ad mortem, denique et mortua est. [12] quodsiÝ tertium quid esset ex utroque confusum, ut electrum, non tam distincta documenta parerent utriusque substantiae; sed et spiritus carnalia et caro spiritalia egisset ex translatione, aut neque carnalia neque spiritalia sed tertiae alicuius formae ex confusione:Ý [13] immo aut sermo mortuus esset aut caro mortua non esset, si sermo conversus esset in carnem; aut caro enim immortalis fuisset aut sermo mortalis. sed quia substantiae ambae in statu suo quaeque distincte agebant, ideo illis et operae et exitus sui occurrerunt. [14] disce igitur cum Nicodemo quia quod in carne natum est caro est, et quod de spiritu spiritus est. neque caro spiritusÝ fit neque spiritus caro: in uno plane esse possunt. ex his Iesus constitit, ex carne homo ex spiritu deus, quem tunc angelus ex ea parte qua spiritus erat dei filium pronuntiavit, servans carni filium hominis dici. [15] sic et apostolus etiam dei et hominum appellans sequestrem utriusque substantiae confirmavit. novissime, qui filium dei carnem interpretaris, exhibe qui sit filius hominis:Ý aut numquid spiritus erit? sed spiritum patrem ipsum vis haberi, quia deus spiritus: quasi non et dei spiritus, sicut et sermo deus, et dei sermo..
CAPUT 28. [1] Itaque Christum facis patrem, stultissime, qui nec ipsam vim inspicias nominis huius, si tamen nomen est Christus et non appellatio potius: unctus enim significatur. unctus autem non magis nomen est quam vestitus, quam calceatus, accidens nomini res. an tu, si ex aliquo argumento vestitus quoque vocaretur Iesus, quomodo Christus ab unctionis sacramento, aeque Iesum filium dei diceres, vestitum vero patrem crederes? [2] nunc de Christo. si pater Christus est pater unctus est, et utique ab alio: aut si a semetipso, proba. sed non ita docent Acta Apostolorum in illa exclamatione ecclesiae ad deum, ConveneruntÝ enim universi in ista civitate adversus sanctum filium tuum quem unxisti; Herodes et Pilatus cum nationibus. [3] ita et filium dei Iesum contestati sunt et filium a patre unctum: ergo Iesus idemÝ erit Christus qui a patre unctus est, non pater qui filium unxit. [4] sic et Petrus: Firmissime itaque cognoscat omnis domus Israel quod et dominum et Christum, id est unctum, fecerit eum deus,Ý hunc Iesum quem vos crucifixistis. [5] Ioannes autem etiam mendacem notat eum qui negaverit Iesum esse Christum, contra de deo natura omnem qui crediderit Iesum esse Christum:Ý propter quod et hortatur ut credamus nomini filii eius Iesu Christi, ut scilicet communio sit nobis cum patre et filio eius Iesu Christo. [6] sic et Paulus ubique deum patrem ponit et dominum nostrum Iesum Christum: cum ad Romanos scribit, gratias agit deo per dominum nostrum Iesum Christum; cum ad Galatas, non ab hominibus se apostolum praefert nec per hominem, sedÝ per Iesum Christum et deum patrem. [7] et habes <per> totumÝ instrumentum eius quae in hunc modum pronuntiant et duos proponunt deum patrem et dominum nostrum Iesum Christum filium patris, et Iesum ipsum esse Christum, in altero quoque nomine dei filium. [8] nam exinde eo iure quo utrumque nomen unius est, id est dei filii, etiam alterum sine altero eiusdem est: et sive Iesus tantummodo positum est, intellegitur et Christus quia Iesus unctus est, sive solummodo Christus, idem est et Iesus quia unctus est Iesus. quorum nominum alterum est proprium quod ab angelo impositum est, alterum accidens quod ab unctione convenit, dum tamen Christus filius sit, non pater. [9] postremoÝ quam caecus est qui nec in Christi nomine intellegit alium deumÝ portendi si Christi nomen patri adscribat. si enim Christus pater deus est qui dicit, Ascendo ad patrem meum et patrem vestrum et deum meum et deum vestrum, utique alium patrem super se et deum ostendit. si item pater Christus est, alius est qui solidat tonitruum et condit spiritum et adnuntiat in homines Christum suum. [10] et si Adstiterunt reges terrae et archontes congregati sunt in unum adversus <dominum et adversus> Christum ipsius, alius erit dominus contra cuius Christum congregati sunt reges et archontes. [11] et si Haec dieit dominus domino meo Christo, alius erit dominus qui loquitur ad patrem Christum, [12] et cum apostolus scribit, Ut deus domini nostri Iesu Christi det vobis spiritum sapientiae et agnitionis, alius erit deus Christi Iesu, charismatum spiritalium largitor. [13] certe, ne per omnia evagemur, qui suscitavit Christum, suscitaturus [est] et mortalia corpora nostra, tanquam alius erit suscitator quam pater mortuus et pater suscitatus, si Christus qui est mortuus pater est.
CAPUT 29. [1] Obmutescat, obmutescat ista blasphemia. sufficiat Christum filium dei mortuum dici, et hoc quia ita scriptum est. nam et apostolus, non sine onere pronuntians Christum mortuum, adicit Secundum scripturas, ut duritiam pronuntiationis scripturarum auctoritate molliret et scandalum auditori everteret. [2] quanquam cum duae substantiae censeantur in Christo Iesu, divina et humana, constet autem immortalem esse divinam, ut mortalem quae humana sit, apparet quatenus eum mortuum dicat, id est qua carnem et hominem et filium hominis, non qua spiritum et sermonem et dei filium. dicendo denique, Christus mortuus estid est unctusid quod unctum est mortuum ostendit, id est carnem. [3] ergo, inquis, et nos eadem ratione dicentes qua vos filium non blasphemamus in dominum deum; non enim exÝ divina sed ex humana substantia mortuum dicimus. atquin blasphematis, non tantum quia mortuum dicitis patrem sed et quia crucifixum. maledictione enim crucifixi quae ex lege in filium competit, quia Christus pro nobis maledictio factus est, non pater, Christum in patrem convertentes in patrem blasphematis. [4] nos autem, dicentes Christum crucifixum, non maledicimus illum sed maledictum legis referimus, quia nec apostolus hoc dicens blasphemavit. sicut autem de quo quid capit dici sine blasphemia dicitur, ita quod non capit blasphemia est si dicatur. [5] ergo nec compassus est pater filio. scilicet directam blasphemiam in patrem veriti, diminui eam hoc modo sperant, concedentes iam patrem et filium duos esse, si filius sic quidem patitur pater vero compatitur. stulti et in hoc. quid est enim compati quam cum alio pati? porro si impassibilis pater utique et incompassibilis; aut si compassibilis utique passibilis. nihil ei vel hoc timore tuo praestas. [6] times dicere passibilem quem dicis compassibilem. tam autem incompassibilis pater est quam impassibilis etiam filius ex ea condicione qua deus est. sed quomodo filius passus est si non compassus est et pater? separatur a filio, non a deo. nam et fluvius si aliqua turbulentia contaminatur, quanquam una substantia de fonte decurrat nec secernatur a fonte, tamen fluvii iniuria non pertinebit ad fontem; et licet aqua fontis sit quae patiatur in fluvio, dum non in fonte patitur sed in fluvio non fons patitur sed fluvius qui ex fonte est. [7] ita et spiritus dei qui pati possit in filio? quia non in patre pateretur sed in filio, pater passus non videretur? sed sufficit nihil spiritum dei passum suo nomine: quia si quid passus est in filio <possibile> quidem erat ut pater cum filio pateretur in carne. quin hoc retractatum, nec quisquam negabit: quando nec nos pati pro deo possumus nisi spiritus dei sit in nobis, qui et loquitur de nobis quae sunt confessionis, non ipse tamen patiens sed pati posse praestans.
CAPUT 30. [1] Alioquin si ultra perges, potero tibi durius respondere et te cum ipsius domini pronuntiatione committere, uti dicam, quid de isto quaeris? habes ipsum exclamantem in passione, Deus meus, deus meus, ut quid me dereliquisti? ergo aut filius patiebatur a patre derelictus, et pater passus non est qui filium dereliquit: aut si pater erat qui patiebatur, ad quem deum exclamabat? [2] sed haec vox carnis et animae, id est hominis, non sermonis nec spiritus, id est non dei, propterea emissa est ut impassibilem deum ostenderet qui sic filium dereliquit dum hominem eius tradidit in mortem. [3] hoc et apostolus sensit scribens, Si pater filio non pepercit. hoc et Esaias prior pronuntiavit: Et dominus cum tradidit pro delictis nostris. sic reliquit dum non parcit, sic reliquit dum tradit. [4] ceterum non reliquit pater filium, in cuius manibus filius spiritum suum posuit. denique posuit, et statim obiit: spirito enim manente in carne caro omnino mori non potest. ita relinqui a patre mori fuit filio. filius igitur et moritur et resuscitatur a patre secundum scripturas. filius ascendit in superiora caelorum, qui et descendit in interiora terrae. [5] hic sedet ad dexteram patris, non pater ad suam. hunc videt Stephanus, cum lapidatur, adhuc stantem ad dexteram dei, ut exinde sessurum donec ponat illi pater omnes inimicos sub pedibus suis. hic et venturus est rursus super nubes caeli talis qualis et ascendit. hic interim acceptum a patre munus effudit spiritum sanctum, tertium nomen divinitatis et tertium gradum maiestatis, unius praedicatorem monarchiae sed et oeconomiae interpretatorem si quis sermones novae prophetiae eius admiserit, et deductorem omnisÝ veritatis quae est in patre et filio et spiritu sancto secundum Christianum sacramentum.Ý
CAPUT 31. [1] Ceterum Iudaicae fidei ista res, sic unum deum credere ut filium adnumerare ei nolis et post filium spiritum. quid enim erit inter nos et illos nisi differentia ista? quod opus evangelii, quae est substantia novi testamenti statuens legem et prophetas usque ad Ioannem, si non exinde pater et filius et spiritus, tres crediti, unum deum sistunt? [2] sic deus voluit novare sacramentum ut nove unus crederetur per filium et spiritum, ut coram iam deus in suis propriis nominibus et personis cognosceretur qui et retro per filium et spiritum praedicatus non intellegebatur. [3] viderint igitur antichristi, qui negant patrem et filium: negant enim patrem dum eundem filium dicunt, et negant filium dum eundem patrem credunt, dando illis quae non sunt, auferendo quae sunt. qui vero confessus fuerit Christum filium dei, non patrem, deus in illo manet et ipse in deo. nos credimus testimonio dei quo testatus est de filio suo: Qui filium non habet, nec vitam habet. non habetÝ autem filium qui eum alium quam filium credit.
Christian Latin | The Latin Library | The Classics Homepage |