I. [1] Dei spiritus et Dei
sermo et Dei ratio, sermo rationis et ratio sermonis et spiritus utriusque, Iesus Christus Dominus noster,
nouis discipulis noui testamenti nouam orationis formam determinauit. Oportebat enim in hac quoque specie nouum uinum nouis utribus recondi et nouam plagulam nouo adsui uestimento. Ceterum quicquid retro fuerat, aut demutatum est ut circumcisio aut suppletum ut reliqua lex aut impletum ut prophetia aut perfectum ut fides ipsa. [2] Omnia de carnalibus in spiritualia
renouauit noua Dei gratia, superducto euangelio, expunctore totius retro uetustatis, in quo et Dei spiritus et Dei sermo et Dei ratio approbatus est Dominus noster Iesus Christus, spiritus quo ualuit, sermo quo docuit, ratio qua uenit. Sic igitur <oratio> a Christo constituta ex tribus constituta est: ex spiritu, quo tantum potest, ex sermone quo enuntiatur, <ex ratione quo+>. [3] Docuerat et Ioannes discipulos suos
adorare, sed omnia Ioannis Christo praestruebantur, donec ipso aucto sicut idem Ioannes praenuntiabat illum augeri oportere, se uero deminui
totum praeministri opus cum ipso spiritu transiret ad Dominum. Ideo nec exstat in quae uerba docuerit Ioannes adorare, quod terrena caelestibus cesserint. Qui de terra est, inquit, terrena fatur et Qui de caelis adest, quae uidit, ea loquitur. Et quid non
caeleste quod Domini Christi est, ut haec quoque orandi disciplina? [4] Consideremus itaque, benedicti,
caelestem eius sophiam, inprimis de praecepto secrete adorandi, quo et fidem hominis exigebat, ut Dei omnipotentis et conspectum et auditum sub tectis et in abditum etiam adesse confideret, et modestiam fidei desiderabat, ut quem ubique audire et uidere fideret, ei soli religionem suam offerre. [5] [sequente]
Sophia in sequenti praecepto proinde pertineat ad fidem et modestiam fidei, si non agmine uerborum adeundum putemus ad Dominum quem ultro suis prospicere certi sumus. [6] Et tamen breuitas ista quod ad tertium sophiae gradum faciat magnae ac beatae interpretationis substantia fulta est quantumque substringitur uerbis, tantum diffunditur sensibus. Neque enim propria tantum orationis officia complexa est, uel uenerationem Dei, aut hominis petitionem, sed omnem paene sermonem Domini, omnem commemorationem disciplinae, ut reuera in oratione breuiarium totius euangelii comprehendatur.
II. [1] Incipit a testimonio
Dei et merito fidei, cum dicimus: PATER QVI IN CAELIS ES, nam et Deum oramus et fidem commendamus, cuius meritum est haec appellatio. Scriptum est: Qui in eum crediderint, dedit eis potestatem ut filii Dei uocentur. [2] Quanquam frequentissime Dominus patrem nobis pronuntiauit Deum, imo et praecepit ne quem in terris patrem uocemus, nisi quem habemus in caelis. Itaque sic adorantes etiam praeceptum obimus. [3] Felices qui patrem
agnoscunt! Hoc est quod Israeli exprobratur, quod caelum ac terram Spiritus contestatur, Filios, dicens, genui et illi me non agnouerunt. [4] Dicendo autem Patrem Deum quoque cognominamus. Appellatio ista et pietatis et potestatis est. [5] Item in Patre Filius inuocatur.
Ego enim, inquit, et Pater unum sumus. [6] Ne mater quidem Ecclesia praeteritu, siquidem in filio et patre mater recognoscitur, de qua constat et patris et filii nomen. [7] Vno igitur genere aut uocabulo et Deum cum suis honoramus, et praecepti meminimus et oblitos patris denotamus.
III. [1] Nomen Dei Patris nemini proditum est. Etiam qui de ipso interrogauerat Moyses, aliud quidem nomen audierat. Nobis reuelatum est in Filio. Et quis enim filius non patris nomen est? Ego ueni, inquit, in nomine Patris et rursus, Pater, glorifica nomen tuum et apertius: Nomen tuum manifestaui hominibus. [2] Id ergo ut sanctificetur postulamus, non quod deceat homines bene Deo optare, quasi sit et alius de quo ei possit optari aut laboret nisi optemus; plane benedici Deum omni loco ac tempore condecet ob debitam semper memoriam beneficiorum eius ab omni homine: sed et hoc benedictionis uice fungitur. [3] Ceterum quando non sanctum et sanctificatum est per semetipsum nomen Dei, cum ceteros sanctificet ex semetipso? Cui illa angelorum circumstantia non cessant dicere Sanctus, sanctus, sanctus! Proinde igitur et nos, angelorum si meminerimus candidati, iam hinc caelestem illam in Deum uocem et officium futurae claritatis ediscimus. [4] Hoc quantum ad gloriam Dei. Alioquin quantum ad nostram petitionem, cum dicimus SANCTIFICETVR NOMEN TVVM, id petimus, ut sanctificetur in nobis qui in illo sumus, simul et in ceteris quos adhuc gratia Dei expectat, ut et huic praecepto pareamus orando pro omnibus, etiam pro inimicis nostris. Ideoque suspensa enuntiatione non dicentes 'sanctificetur in nobis' 'in omnibus' dicimus.
IV. [1] Secundum hanc formam
subiungimus FIAT VOLVNTAS TUA IN CAELIS ET IN TERRA, non quod aliquis obsistat quominus uoluntas Dei fiat, et ei successum uoluntatis suae oremus, sed in omnibus petimus fieri uoluntatem eius. Ex interpretatione enim figurata carnis et spiritus nos sumus caelum et terra. [2] Quamquam et si simpliciter intelligendum est, idem tamen est sensus petitionis, ut in nobis fiat uoluntas Dei in terris, ut possit scilicet fieri et in caelis. Quid autem Deus uult quam incedere nos secundum suam disciplinam? Petimus ergo substantiam et facultatem uoluntatis suae subministret nobis, ut salui simus et in caelis et in terris, quia summa est uoluntatis eius salus eorum quos adoptauit. [3] Est et illa Dei uoluntas quam Dominus administrauit praedicando, operando, sustinendo. Si enim ipse pronuntiauit non suam, sed Patris facere se uoluntatem, sine dubio quae faciebat, ea erant uoluntas Patris, ad quae nunc nos uelut ad exemplaria prouocamur, ut praedicemus et operemur et sustineamus ad mortem usque. Quae ut implere possimus, opus est Dei uoluntate. [4] Item dicentes 'fiat uoluntas
tua' uel eo nobis bene optamus, quod nihil mali sit in Dei uoluntate, etiam si quid pro meritis cuiusque secus inrogatur. [5] Iam hoc dicto ad sufferentiam nosmetipsos praemonemus. Dominus quoque cum sub <in>stantia passionis infirmitatem carnis demonstrare iam in sua carne uoluisset, Pater, inquit, transfer poculum istud et recordatus, nisi quod mea non, sed tua fiat uoluntas. Ipse erat uoluntas, et potestas Patris et tamen ad demonstrationem sufferentiae debitae uoluntati se Patris tradidit.
V. [1] VENIAT quoque REGNVM
TUUM ad id pertinet quod et 'fiat uoluntas tua', in nobis scilicet. Nam Deus quando non regnat, in cuius manu cor omnium regum est? Sed quicquid nobis optamus, in illum auguramur et illi deputamus, quod ab illo expectamus. Itaque si ad Dei uoluntatem et ad nostram suspensionem pertinet regni dominici repraesentatio, quomodo quidam protractum quemdam saeculo postulant, cum regnum Dei, quod ut adueniat oramus, ad consummationem saeculi tendat? Optamus maturius regnare, et non diutius seruire. [2] Etiam si praefinitum in oratione non esset de postulando regni aduentu, ultro eam uocem protulissemus festinantes ad spei nostrae complexum. [3] Clamant ad Dominum inuidia animae martyrum sub altari Quonam usque non ulcisceris, Domine, sanguinem nostrum de incolis terrae? Nam utique ultio illorum a saeculi fine dirigitur. [4] Immo quam celeriter ueniat, Domine, regnum tuum, uotum Christianorum, confusio nationum, exultatio angelorum, propter quod conflictamur, immo potius propter quod oramus.
VI. [1] Sed quam eleganter diuina sapientia ordinem orationis instruxit, ut post caelestia, id est post Dei nomen, Dei uoluntatem et Dei regnum, terrenis quoque necessitatibus petitioni locum faceret! Nam et edixerat Dominus Quaerite prius regnum et tunc uobis etiam haec adicientur. [2] Quanquam PANEM
NOSTRVM QVOTIDIANVM DA NOBIS HODIE spiritaliter potius intelligamus. Christus enim panis noster est, quia uita Christus et uita panis. (Ego sum, inquit, panis uitae et paulo supra: Panis est sermo Dei uiui, qui descendit de caelis), tunc quod et corpus eius in pane censetur (Hoc est corpus meum). Itaque petendo panem quotidianum perpetuitatem postulamus in Christo et indiuiduitatem a corpore eius. [3] Sed et qua carnaliter admittitur ista uox, non sine religione potest fieri et spiritalis disciplinae. Panem enim peti mandat, quod solum fidelibus necessarium est; cetera enim nationes requirunt. Ita et exemplis inculcat, et parabolis retractat, cum dicit Numquid panem filiis pater aufert et canibus tradit? Item: Numquid filio panem poscenti lapidem tradit? Ostendit enim quid a patre filii expectent. Sed et nocturnus ille pulsator panem pulsabat. [4] Merito autem adiecit 'da nobis hodie', ut qui praemiserat Nolite de crastino cogitare quid edatis. Cui rei parabolam quoque accommodauit illius hominis qui prouenientibus fructibus ampliationem horreorum et longae securitatis spatia cogitauit [is] ipsa nocte moritur .
VII. [1] Consequens erat, ut obseruata
D[i]ei liber<ali>tate etiam clementiam eius precaremur. Quid enim alimenta proderunt, si illi[s] reputamur reuera quasi taurus ad uictimam? Sciebat Dominus se solum sine delicto esse. Docet itaque petamus DIMITTI NOBIS DEBITA NOSTRA. Exomologesis est petitio ueniae, quia qui petit ueniam delictum confitetur. Sic et paenitentia demonstratur acceptabilis Deo, quia uult eam, quam mortem peccatoris. [2] Debitum autem in
scripturis delicti figura est, quod perinde iudicio debeatur et ab eo exigatur nec euadat iustitiam exactionis, nisi donetur exactio, sicut illi seruo dominus debitum remisit. Huc enim spectat exemplum parabolae totius. Nam et quod idem seruus a domino liberatus non perinde parcit debitori suo ac propterea delatus penes dominum tortori delegatur ad soluendum nouissimum quadrantem, id est, modicum usque delictum, eo competit, quod REMITTERE NOS QVOQUE profitemur DEBITORIBVS NOSTRIS. [3] Iam et alibi ex hac specie orationis Remittite, inquit, et remittetur uobis. Et cum interrogasset Petrus si septies remittendum esset fratri: Immo, inquit, septuagies septies, ut legem in melius reformaret, quod in Genesi de Cain septies, de Lamech autem septuagies septies ultio reputata est .
VIII. [1] Adjecit ad plenitudinem tam expeditae orationis, ut non de remittendis tantum, sed etiam de auertendis in totum delictis supplicaremus, NE NOS INDVCAS IN TEMPATIONEM, id est, ne nos patiaris induci, ab eo utique qui temptat. [2] Ceterum absit ut Dominus temptare uideatur, quasi aut ignoret fidem cuiusque aut deicere sit gestiens. [3] Diaboli est et infirmitas et malitia. Nam et Abraham non temptandae fidei gratia sacrificare de filio iusserat, sed probandae, ut per eum faceret exemplum praecepto suo quo mox praecepturus erat ne qui pignora Deo cariora haberet. [4] Ipse a diabolo
temptatus praesidem et artificem temptationis demonstrauit. [5] Hunc locum posterioribus confirmat Orate, dicens, ne temptemini . Adeo temptati sunt Dominum deserendo, qui somno potius indulserant quam orationi. [6] Eo respondet clausula interpretans quid
sit 'ne nos deducas in temptationem'; hoc est enim: SED DEVEHE NOS A MALO.
IX. [1] Compendiis pauculorum uerborum quot attinguntur edicta prophetarum, euangeliorum, apostolorum, sermones Domini, parabolae, exempla, praecepta! Quot simul expunguntur officia! [2] Dei honor in Patre, fidei testimonium in nomine, oblatio obsequii in uoluntate, commemoratio spei in regno, petitio uitae in pane, exomologesis debitorum in deprecatione, sollicitudo temptationum in postulatione tutelae. [3] Quid mirum? Deus solus docere potuit ut se uellet orari. Ab ipso igitur ordinata religio orationis et de spiritu ipsius iam tunc, cum ex ore diuino ferretur, animata suo priuilegio ascendit in caelum commendans Patri quae Filius docuit.
X. [1] Quoniam tamen Dominus, prospector humanarum necessitatum, seorsum post traditam orandi disciplinam Petite, inquit, et accipietis et sunt quae petantur pro circumstantia cuiusque, praemissa legitima et ordinaria oratione quasi fundamento accidentium desideriorum ius est superstruendi extrinsecus petitiones, cum memoria tamen praeceptorum, ne quam a praeceptis tantum ab auribus Dei longe simus.
XI. [1] Memoria praeceptorum uiam orationibus sternit ad caelum, quorum praecipuum est, ne prius ascendamus ad altare Dei quam si quid discordiae uel offensae cum fratribus contraxerimus resoluamus . Quale est enim ad pacem Dei accedere sine pace? Ad remissionem debitorum cum retentione? Quomodo placabit Patrem iratus in fratrem, cum omnis ira ab initio interdicta sit nobis? [2] Nam et Ioseph dimittens fratres suos ad perducendum patrem Et ne, inquit , irascimini in uia. Nos scilicet monuit - alias enim uia cognominatur disciplina nostratum - ne in uia orationis constituti ad Patrem cum ira incedamus. [3] Exinde aperte Dominus amplians legem iram in fratrem homicidio superponit: ne uerbo quidem malo permittit expungi; et iam si irascendum est, non ultra solis receptum , ut apostolus admonet. Quam autem temerarium est aut diem sine oratione transigere, dum cessas fratri satisfacere, aut orationem perseuerante iracundia perdere.
XII. [1] Nec ab ira solummodo, sed omni omnino confusione animi libera debet esse orationis intentio, de tali spiritu emissa qualis est spiritus ad quem e mittitur. Neque enim agnosci poterit spiritui sancto spiritus inquinatus aut tristis a laeto aut impeditus a libero. Nemo aduersarium recipit, nemo nisi comparem suum admittit.
XIII. [1] Ceterum quae ratio
est manibus quidem ablutis, spiritu uero sordente orationem obire, quando et ipsis manibus spiritales munditiae sint necessariae, ut a falso, a caede, a saeuitia, a ueneficiis, ab idololatria ceterisque maculis, quae spiritu conceptae manuum opera transiguntur, purae alleuentur? Hae sunt uerae munditiae, non quas plerique superstitiose curant, ad omnem orationem, etiam cum a lauacro totius corporis ueniunt, aquam sumentes. [2] Id cum
scrupulosis percunctarer et rationem requirerem, comperi commemorationem esse Pilati: <eum> manus abluisse in Domini deditione. Nos Dominum adoramus, non dedimus, immo et aduersari debemus deditoris exemplo nec propterea manus abluere, nisi ob aliquod conuersationis humanae inquinamentum conscientiae causa. Ceterum satis mundae sunt manus quas cum toto corpore in Christo semel lauimus.
XIV. [1] Omnibus licet membris lauet quotidie Israel, nunquam tamen mundus est. Certe manus eius semper immundae, sanguine prophetarum et ipsius Domini incrustatae in aeternum; et ideo conscientia patrum haereditarii rei nec attollere eas ad Dominum audent , ne exclamet aliquis Esaias, ne exhorreat Christus. Nos uero non attollimus tantum, sed etiam expandimus et dominica passione modula<ta> , tum et orantes confitemur Christo.
XV. [1] Sed quoniam unum aliquod attigimus uacuae obseruationis, non pigebit cetera quoque denotare quibus merito uanitas exprobranda est, siquidem sine ullius aut dominici, aut apostolici praecepti auctoritate fiunt. Huiusmodi enim non religioni, sed superstitioni deputantur, affectata et coacta, et curiosi potius quam rationalis officii, certe uel eo coercenda, quod gentilibus adaequent, ut est quorumdam expositis paenulis orationem facere; sic enim adeunt ad idola nationes. [2] Quod utique, si fieri oporteret, apostoli qui de habitu orandi docent comprehendissent, nisi si qui putant Paulum paenulam suam in oratione penes Carpum reliquisse. Deus scilicet non audiat paenulatos, qui tres sanctos in fornace Babylonii regis orantes cum sarabaris et tiaris suis exaudiuit.
XVI. [1] Item quod assignata oratione assidendi mos est quibusdam, non perspicio rationem, nisi quam pueri uolunt. Quid enim? Si Hermas ille, cuius scriptura fere ' Pastor' inscribitur, transacta oratione non super lectum assedisset, uerum aliud quid fecisset, id quoque ad obseruationem uindicaremus? Vtique non. [2] Simpliciter enim et nunc positum est: Cum adorassem et assedissem super lectum, ad ordinem narrationis, non ad instar disciplinae. [3] Alioquin nusquam erit adorandum, nisi ubi fuerit lectus. [4] Immo contra
scripturam fecerit, si quis in cathedra aut subsellio sederit. [5] Porro cum perinde faciant nationes uel adoratis sigillaribus suis residendo, uel propterea in nobis reprehendi meretur quod apud idola celebratur. [6] Eo apponitur et inreuerentiae crimen, etiam ipsis nationibus, si quid saperent intelligendum: si quidem inreuerens est assidere sub conspectu contraque conspectum eius quem cum maxime reuerearis ac uenereris, quanto magis sub conspectu Dei uiui angelo adhuc orationis astante factum istud irreligiosissimum est! Nisi exprobramus Deo quod nos oratio fatigauerit.
XVII. [1] Atqui cum modestia et humilitate adorantes magis commendabimus Deo preces nostras, ne ipsis quidem manibus sublimius elatis , sed temperate ac probe elatis, ne uultu quidem in audaciam erecto. [2] Nam et ille publicanus, qui non tantum prece, sed et uultu humiliatus atque deiectus orabat, iustificatior pharisaeo procacissimo discessit. [3] Sono etiam uocis subiectos esse oportet, aut quantis arteriis opus est, si pro sono audiamur! Deus autem non uocis, sed cordis auditor est, sicut conspector. [4] Daemonium oraculi
Pythii Et mutum, inquit, intelligo et non loquentem exaudio. Dei aures sonum expectant? Quomodo ergo oratio Ionae de imo uentre ceti per tantae bestiae uiscera ab ipsis abyssis per tantam aequoris molem ad caelum potuit euadere? [5] Quid amplius referent
isti qui clarius adorant nisi quod proximis obstrepunt? Immo prodendo petitiones suas quid minus faciunt quam si in publico orent?
XVIII. [1] Alia iam consuetudo inualuit: ieiunantes habita oratione cum fratribus subtrahunt osculum pacis quod est signaculum orationis. [2] Quando autem magis conferendo cum fratribus pax est, nisi cum oratio <operatio>ne commendabilior ascendit, ut ipsi de nostra operatione participeent qui eam adiuuerint de sua pace fratri transigend[us]+? [3] Quae oratio cum diuortio sancti osculi integra ? [4] Quem Domino officium facientem impedit pax? [5] Quale sacrificium
est a quo sine pace disceditur ? [6] Quaecumque ratio sit, non erit potior praecepti
obseruatione quo iubemur ieiunia nostra celare; iam enim de abstinentia osculi agnoscimur ieiunantes. Sed et si qua ratio est, ne tamen huic praecepto reus sis , potes domi si forte , inter quos latere ieiunium in totum non datur, differre pacem. Vbicumque autem alibi operationem tuam abscondere potes, debes meminisse praecepti; ita et disciplinae foris et consuetudini domi satisfacies. [7] Sic et die Paschae, quo communis et quasi publica ieiunii religio est , merito deponimus osculum nihil curantes de occultando quod cum omnibus faciamus.
XIX. [1] Similiter et stationum diebus non putant plerique sacrificiorum orationibus interueniendum, quod statio soluenda sit accepto corpore Domini. [2] Ergo deuotum Deo obsequium Eucharistia resoluit an magis Deo obligat? [3] Nonne
sollemnior erit statio tua, si et ad aram Dei steteris ? [4] Accepto corpore Domini et reseruato utrumque saluum est, et participatio sacrificii et exsecutio officii. [5] Si statio de militari exemplo nomen accepit - nam et militia Dei sumus - utique nulla laetitia siue tristitia obueniens castris stationes militum rescindit. Nam laetitia libentius, tristitia sollicitius administrabit disciplinam.
XX. [1] De habitu uero dumtaxat foeminarum uarietas obseruationis effecit post sanctissimum apostolum nos uel maxime nullius loci homines impudenter retractare, nisi quod non impudenter si secundum apostolum retractemus. [2] De modestia quidem cultus et ornatus aperta praescriptio est etiam Petri cohibentis eodem ore quia eodem spiritu quo Paulus et uestium gloriam et auri superbiam et crinium lenonem operositatem.
XXI. [1] Sed quid promiscue obseruetur per ecclesias quasi incertum, id retractandum est, uelarine debeant uirgines an non. [2] Qui enim uirginibus indulgent capitis immunitatem, hoc niti uidentur, quod apostolus non uirgines nominatim, sed mulieres designauerit uelandas esse, nec sexum, ut diceret feminas, sed gradum sexus, dicendo mulieres . [3] Nam si sexum nominasset, feminas dicendo, absolute definisset de omni muliere, at cum unum gradum sexus nominat, alium tacendo secernit. [4] Potuit enim, inquiunt, aut et uirgines nominare specialiter aut compendio generaliter feminas.
XXII. [1] Qui ita concedunt, recogitare debent de statu uocabuli ipsius, quid est mulier a primis quidem litteris sanctorum commentariorum. Nam inueniunt sexus esse nomen, non gradus sexus, siquidem Euam nondum uirum expertam Deus mulierem et feminam cognominauit. [feminam qua sexus generaliter, mulierem qua gradus sexus specialiter.] Ita quia iam tunc innupta adhuc Eua mulieris uocabulo fuit, commune id uocabulum et uirgini factum est. Nec mirum si apostolus, eodem utique spiritu actus quo cum omnis scriptura diuina, tum et illa Genesis digesta est, eadem uoce usus est mulierem ponendo, quae exemplo Euae innuptae et uirgini competat. [2] Cetera denique consonant.
Nam et hoc ipso quod uirgines non nominauit, sicut alio in loco ubi de nubendo docet, satis praedicat de omni muliere et de toto sexu dictum, nec distinctum esse inter <mulierem et> uirginem <quam> omnino non nominat. Qui enim alibi distinguere meminit, ubi scilicet differentia postulat - distinguit autem utramque speciem suis uocabulis designans - ubi non distinguit, dum utramque non nominat, nullam uult differentiam intelligi. [3] Quid, quod graeco
sermone quo litteras apostolus fecit usui est mulieres uocare quam feminas, id est gunai~kaj , quam qhlei/aj? Igitur si pro sexus nomine uocabulum istud frequentatur quod est interpretatione pro eo quod est femina, sexum nominauit dicens gunai~ka . In sexu autem et uirgo contingitur. [4] Sed et manifesta pronuntiatio est: Omnis, inquit, mulier adorans et prophetans intecto capite dedecorat caput suum . Quid est ' omnis mulier' nisi omnis aetatis, omnis ordinis, omnis conditionis? Nihil mulieris excipit, dicendo 'omnis', sicut nec uir<i> nec uelandi; proinde enim Omnis uir inquit. Sicut ergo in masculino sexu sub uiri nomine etiam inuestis uelari uetatur, ita et in feminino sub nomine mulieris etiam uirgo uelari iubetur. Aequaliter in utroque sexu minor aetas maioris sequatur disciplinam, aut uelentur et uirgines masculi, si non uelantur et uirgines feminae, quia nec isti nominatim tenentur. Aliud sit uir <et> inuestis, si aliud est mulier et uirgo. [5] Nempe propter
angelos ait uelari oportere, quod angeli propter filias hominum desciuerunt a Deo. Quis ergo contendat solas mulieres, id est nuptas iam et uirginitati defunctas, concupiscentiae, nisi si non licet et uirgines specie praestare et amatores inuenire? Immo uide<a>mus quod non uirgines solas concupierint, cum dicat scriptura filias hominum , quia potuit uxores hominum nominasse uel feminas indifferenter. [6] Etiam quod ait et acceperunt sibi in uxores, eo facit, quod accipiuntur in uxores quae uacant scilicet; de non uacantibus autem aliter enuntiasset. Itaque uacant tam uiduitate quam et uirginitate. Adeo [ sexum] nominando generaliter filias, et species in genere commiscuit. [7] Item cum dicit naturam ipsam docere uelandum feminis esse, quae capillum pro tegumento et ornamento mulieribus assignarit, nonne idem tegumentum et idem honor capitis uirginibus quoque adscriptus est? Si mulieri turpe est radi, et uirgini perinde. [8] In quibus ergo una conditio capitis deputatur, una et disciplina capitis exigitur, etiam ad eas uirgines, quas pueritia defendit; a primo enim femina nominata est. Sic denique et Israel obseruat. Sed si non obseruaret, nostra lex ampliata atque suppleta defenderet sibi adiectionem, uirginibus quoque iniciens uelamentum. Excusetur nunc aetas quae sexum suum ignorat - simplicitatis priuilegium teneat; nam et Eua et Adam, ubi eis contigit sapere, texerunt statim quod agnouerant -, certe in quibus iam pueritia mutauit, sicut naturae ita et disciplinae debet aetas esse munifica; nam et membris et officiis mulieribus resignantur. Nulla uirgo est ex quo potest nubere, quoniam aetas iam in ea nupsit suo uiro, id est tempori. [9] 'Sed aliqua se Deo uouit.' Tamen et crinem exinde transfigurat et omnem habitum ad mulieres conuertit. Totum ergo asseueret et totum uirginis praestet; quod propter Deum abscondit, plane obumbret. Interest nostra, quod Dei gratia exerceat<ur>, solius Dei conscientiae commendare, ne quod a Deo speramus ab homine compensemus. Quid denudas ante Deum quod ante homines tegis? Verecundior eris in publico quam in ecclesia? Si Dei gratia est et accepisti, quid gloriaris, inquit,
quasi non acceperis ? Quid alias osten<ta>tione tui iudicas? An alias gloria tua ad bonum inuitas? Atqui et ipsa periclitaris amittere, si gloriaris, et alias ad eadem pericula cogis. Facile eliditur quod affectione gloriae assumitur. Velare, uirgo, si uirgo es; debes enim erubescere. Si uirgo es, plures oculos pati noli. Nemo miretur in tuam faciem; nemo mendacium tuum sentiat. Bene mentiris nuptam, si caput ueles. Immo mentiri non uideris; nupsisti enim Christo. Illi carnem tuam tradidisti: age pro mariti tui disciplina. Si nuptas alienas uelari iubet, suas utique multo magis. [10] ' Sed non putet institutionem unusquisque antecessoris commouendam.' Multi alienae consuetudini prudentiam suam et constantiam eius addicunt. Ne compellantur uelari, certe uoluntarias prohiberi non oportet; quae se etiam uirgines negare non possunt, <sint> contentae abuti [ in] fama suae conscientiae apud Deum securitate. De illis tamen quae sponsis dicantur constanter super meum modulum pronuntiare contestarique possum uelandas ex ea die esse qua ad primum uiri corpus osculo et dextera expauerint; omnia enim in his praenupserunt, et aetas per maturitatem et caro per aetatem et spiritus per conscientiam et pudor per osculi experimentum et spes per expectationem et mens per uoluntatem. Satisque nobis exemplo Rebecca est quae sponso demonstrato tantum notitia<e> eius nubendo uelata est.
XXIII. [1] De genu quoque ponendo uarietatem obseruationis patitur oratio per pauculos quosdam qui sabbato abstinent genibus, quae dissensio cum maxime apud ecclesias causam dicit. [2] Dominus dabit gratiam suam, ut aut
cedant aut sine aliorum scandalo sententia sua utantur. Nos uero, sicut accepimus, solo die dominicae resurrectionis non ab isto tantum, sed omni anxietatis habitu et officio cauere debemus, differentes etiam negotia, ne quem diabolo locum demus. Tantumdem et spatio Pentecostes quae eadem exultationis sollemnitate dispungitur. [3] Ceterum omni die quis dubitet prosternere se Deo uel prima saltem oratione qua lucem ingredimur? [4] Ieiuniis autem et stationibus nulla oratio sine genu et reliquo humilitatis more celebranda est. Non enim oramus tantum, sed et deprecamur et satisfacimus Deo Domino nostro.
XXIV. [1] De temporibus orationis nihil omnino praescriptum est nisi plane omni in tempore et loco orare. Sed quomodo omni loco , cum prohibeamur in publico? Omni, inquit, loco, quem opportunitas aut etiam necessitas importarit. Neque enim contra praeceptum reputatur ab apostolis factum, qui in carcere audientibus custodiis orabant et canebant Deo, apud Paulum, qui in naui coram omnibus eucharistiam fecit.
XXV. [1] De tempore uero non erit otiosa extrinsecus obseruatio etiam horarum quarumdam, istarum dico communium quae diu inter spatia signant, tertia , sexta, nona, quas sollemniores in scripturis inuenire est. [2] Primus Spiritus Sanctus congregatis discipulis hora tertia infusus est . [3] Petrus, qua die uisionem communitatis omnis in illo uasculo expertus est, sexta hora orandi gratia ascenderat in superiora . [4] Idem cum Ioanne ad nonam in templum adibat ubi paralyticum sanitati reformauit. [5] Quae etsi simpliciter se habeant si<ne> ullius obseruationis praecepto, bonum tamen si<t> aliquam constituere praesumptionem, qua<e> et orandi admonitionem constringat et quasi lege ad tale munus extorqueat a negotiis interdum, ut, quod Danieli quoque legimus obseruatum utique ex Israelis disciplina , ne minus ter die saltem adoremus, debitores trium, Patris et Filii et Spiritus Sancti; exceptis utique legitimis orationibus, quae sine ulla admonitione debentur ingressu lucis et noctis. [6] Sed et cibum non prius sumere et lauacrum non prius adire quam interposita oratione fideles decet. Priora enim habenda sunt spiritus refrigeria et pabula quam carnis, quia priora caelestia quam terrena.
XXVI. [1] Fratrem domum tuam introgressum ne sine oratione dimiseris - Vidisti, inquit, fratrem , uidisti Dominum tuum - maxime aduenam, ne angelus forte sit. [2] Sed nec ipse a fratribus
exceptus priora feceris refrigeria terrena caelestibus; statim enim iudicabitur fides tua. Aut quomodo secundum praeceptum Pax huic domui dices, nisi et eis qui in domo sunt pacem mutuam reddas?
XXVII. [1] Diligentiores in orando subjungere in orationibus Alleluia solent et hoc genus psalmos, quorum clausulis respondeant qui simul sunt. Et est optimum utique institutum omni quod praeponendo et honorando Deo competit saturatam orationem uelut optimam hostiam admouere.
XXVIII. [1] Haec est enim hostia spiritalis quae pristina sacrificia deleuit. Quo mihi, inquit, multitudinem sacrificiorum uestrorum? Plenus sum haulocaustomatum arietum et adipem agnorum et sanguinem taurorum et hircorum nolo. Quis enim requisiuit ista de manibus uestris ? [2] Quae ergo quaesierit Deus euangelium docet. Veniet hora, inquit, cum ueri adoratores adorabunt Patrem in spiritu et ueritate . Deus enim spiritus est et adoratores itaque tales requirit. [3] Nos sumus ueri
adoratores et ueri sacerdotes, qui spiritu orantes spiritu sacrificamus orationem hostiam Dei propriam et acceptabilem, quam scilicet requisiuit, quam sibi prospexit. [4] Hanc de toto corde deuotam, fide pastam, ueritate curatam, innocentia integram, castitate mundam, agape coronatam cum pompa operum bonorum inter psalmos et hymnos deducere ad Dei altare debemus, omnia nobis a Deo impetraturam.
XXIX. [1] Quid enim orationi de spiritu et ueritate uenienti negauit Deus qui eam exigit? Legimus et audimus et credimus quanta documenta efficaciae eius. Vetus quidem oratio et ab ignibus et a bestiis et ab inedia liberabat et tamen non a Christo acceperat formam. Ceterum quanto amplius o<pe>ratur oratio Christiana! Non roris angelum in mediis ignibus sistit, nec ora leonibus obstruit, nec esurientibus rusticorum prandium transfert, nullum sensum passionis delegata gratia auertit, sed patientes et sentientes et dolentes sufferentia instruit, uirtute ampliat gratiam, ut sciat fides quid a Domino consequatur, intelligens quid pro Dei nomine patiatur. [2] Sed et retro oratio plagas irrogabat, fundebat hostium exercitus, imbrium utilia prohibebat. Nunc uero oratio iustitiae omnem iram Dei auertit, pro inimicis excubat, pro persequentibus supplicat. Mirum si aquas coelestes extorquere nouit, quae potuit et ignes impetrare? Sola est oratio, quae Deum uincit; sed Christus eam nihil mali nouit operari, omnem illi uirtutem de bono contulit. Itaque nihil nouit nisi defunctorum animas de ipso mortis itinere <re> uocare, debiles reformare, aegros remediare, daemoniacos expiare, claustra carceris aperire, uincula innocentium soluere. Eadem diluit delicta, tentationes repellit, persecutiones extinguit, pusillanimos consolatur, magnanimos oblectat, peregrinantes deducit, fluctus mitigat, latrones obstupefacit, alit pauperes, regit diuites, lapsos erigit, cadentes suspendit, stantes continet. [3] Oratio murus est fidei, arma et tela nostra aduersus hostem qui nos undique obseruat. Itaque nunquam inermes incedamus. Die stationis, nocte uigiliae meminerimus. Sub armis orationis signum nostri imperatoris custodiamus, tubam angeli exspectemus orantes. [4] Orant etiam angeli omnes, orat omnis creatura, orant pecudes et ferae et genua declinant et egredientes de stabulis ac speluncis, ad caelum non otiosi ore suspiciunt uibrantes spiritum suo mouere. Sed et aues nunc exsurgentes eriguntur ad caelum et alarum crucem pro manibus expandunt et dicunt aliquid quod oratio uideatur. Quid ergo amplius de officio orationis? Etiam ipse Dominus orauit, cui sit honor et uirtus in saecula saeculorum.
Christian Latin | The Latin Library | The Classics Homepage |