2. [1] At nunc negotium patitur deus omnipotens, dominus et conditor universitatis, ideo tantum opinor, quia a primordio notus est, quia nunquam latuit, quia semper illuxit, etiam ante Romulum ipsum, nedum ante Tiberium: nisi quod solis haereticis cognitus non est, qui ei negotium faciunt, propterea alium deum existimantes praesumendum quia quem constat esse reprehendere magis possunt quam negare, de arbitrio sensus sui pensitantes deum, aliqui proinde atque si caecus vel fluitantibus oculis ideo alium solem praesumere velit mitiorem et salubriorem quia quem videat non videt. [2] Unicus sol est, o homo, qui mundum hunc temperat, et quando non putas, optimus et utilis, et cum tibi acrior et infestior vel etiam sordidior atque corruptior, rationi tamen suae par est. Eam tu si perspicere non vales, iam nec ullius alterius solis, si qui fuisset, radios sustinere potuisses, utique maioris. [3] Nam qui in inferiorem deum caecutis, quid in sublimiorem? Quin potius infirmitati tuae parcis, nec in periculum extenderis, habens deum certum et indubitatum et hoc ipso satis visum, cum id primum conspexeris eum esse quem non scias nisi ex parte qua voluit ipse? Sed deum quidem ut sciens non negas, ut nesciens retractas, immo et accusas quasi sciens, quem si scires non accusares, immo nec retractares. Reddens nomen illi negas substantiam nominis, id est magnitudinis quae deus dicitur, non tantam eam agnoscens quantam si homo omnifariam nosse potuisset magnitudo non esset. [4] Esaias iam tum apostolus pro spiciens haeretica corda, Quis, inquit, cognovit sensum domini, aut quis consiliarius eius fuit? aut ad quem consultavit, aut viam intellectus et scientiae quis demonstravit ei? Cui et apostolus condicet, O profundum divitiarum et sophiae dei, ut ininvestigabilia iudicia eius, utique dei iudicis, et in investigabiles viae eius, utique intellectus et scientiae, quas ei nemo monstravit, nisi forte isti censores divinitatis, dicentes, Sic non debuit deus, et, Sic magis debuit, quasi cognoscat aliquis quae sint in deo nisi spiritus dei. [5] Mundi autem habentes spiritum, non agnoscentes in sapientia dei per sapientiam deum, consultiores sibimet videntur deo, quoniam sicut sapientia mundi stultitia est penes deum, ita et sapientia dei stultitia est penes mundum. Sed nos scimus stultum dei sapientius hominibus, et invalidum dei validius hominibus. [6] Et ita deus tunc maxime magnus cum homini pusillus, et tunc maxime optimus cum homini non bonus, et tunc maxime unus cum homini duo aut plures. Quodsi a primordio homo animalis, non recipiens quae sunt spiritus, stultitiam existimavit dei legem, ut quam observare neglexit, ideoque non habendo fidem etiam quod videbatur habere ademptum est illi, paradisi gratia et familiaritas dei per quam omnia dei cognovisset si obedisset, quid mirum, si redhibitus materiae suae et in ergastulum terrae laborandae relegatus in ipso opere prono et devexo ad terram usurpatum ex illa spiritum mundi universo generi suo tradidit, duntaxat animali et haeretico, non recipienti quae sunt dei? [7] Aut quis dubitabit ipsum illud Adae delictum haeresim pronuntiare, quod per electionem suae potius quam divinae sententiae admisit? Nisi quod Adam nunquam figulo suo dixit, Non prudenter definxisti me. Confessus est seductionem. Non occultavit seductricem. Rudis admodum haereticus fuit. Non obaudiit, non tamen blasphemavit creatorem, nec reprehendit auctorem, quem a primordio sui bonum et optimum invenerat, et ipse, si forte, iudicem fecerat [a primordio].
3. [1] Igitur oportebit ineuntes examinationem in deum notum, si quaeritur in qua condicione sit notus, ab operibus eius incipere, quae priora sunt homine, ut statim cum ipso comperta bonitas eius et exinde constituta atque praescripta aliquem sensum suggerat nobis intellegendi qualiter sequens rerum ordinatio evaserit. [2] Possunt autem discipuli Marcionis recognoscentes bonitatem dei nostri dignam quoque deo agnoscere per eosdem titulos per quos indignam ostendimus in deo illorum. Iam hoc ipsum, quod materia est agnitionis suae, non apud alium invenit, sed de suo sibi fecit. Prima denique bonitas creatoris, qua se deus noluit in aeternum latere, id est non esse aliquid cui deus cognosceretur. [3] Quid enim tam bonum quam notitia et fructus dei ? Nam etsi nondum apparebat hoc bonum esse, quia nondum erat quicquam cui appareret, sed deus praesciebat quid boni appariturum esset, et ideo in suam summam commisit bonitatem, apparituri boni negotiatricem, non utique repentinam nec obventiciae bonitatis nec provocaticiae animationis, quasi exinde censendam quo coepit operari. [4] Si enim ipsa constituit initium exinde quo coepit operari, non habuit initium ipsa cum fecit. Initio autem facto ab ea etiam ratio temporum nata est, utpote quibus distinguendis et notandis sidera et luminaria caelestia disposita sunt. Erunt enim, inquit, in tempora et menses et annos. Ergo nec tempus habuit ante tempus quae fecit tempus, sicut nec initium ante initium quae constituit initium. [5] Atque ita carens et ordine initii et modo temporis de immensa et interminabili aetate censebitur, nec poterit repentina vel obventicia et provocaticia reputari, non habens unde reputetur, id est aliquam temporis speciem, sed et aeterna et deo ingenita et perpetua praesumenda ac per hoc deo digna, suffundens iam hinc bonitatem dei Marcionis, non dico initiis et temporibus sed ipsa malitia creatoris posteriorem, si tamen malitia potuit a bonitate committi.
4. [1] Igitur cum cognoscendo deo hominem prospexisset bonitas dei ipsius, etiam hoc praeconio suo addidit, quod prius domicilium homini commentata est, aliquam postmodum molem maximam, postmodum et maiorem, ut in magna tanquam in minore proluderet atque proficeret, et ita de bono dei, id est de magno, ad optimum quoque eius, id est ad maius habitaculum promoveretur. Adhibet operi bono optimum etiam ministrum, sermonem suum: Eructavit, inquit, cor meum sermonem optimum. [2] Agnoscat hinc primum fructum optimum utique optimae arboris Marcion. Imperitissimus rusticus quidem in malam bonam inseruit. Sed non valebit blasphemiae surculus; arescet cum suo artifice, et ita se bonae arboris natura testabitur. Aspice ad summam, qualia sermo fructificaverit. Et dixit deus, Fiat, et factum est, et vidit deus quia bonum, non quasi nesciens bonum nisi videret, sed quia bonum ideo videns, honorans et consignans et dispungens bonitatem operum dignatione conspectus. [3] Sic et benedicebat quae benefaciebat, ut tibi totus deus commendaretur, bonus et dicere et facere. Maledicere adhuc sermo non norat, quia nec malefacere. Videbimus causas quae hoc quoque a deo exegerunt. Interim mundus ex bonis omnibus constitit, satis praemonstrans quantum boni pararetur illi cui praeparabatur hoc totum. Quis denique dignus incolere dei opera quam ipsius imago et similitudo? [4] Eam quoque bonitas et quidem operantior operata est, non imperiali verbo sed familiari manu, etiam verbo blandiente praemisso, Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. Bonitas dixit, bonitas finxit hominem de limo in tantam substantiam carnis ex una materia tot qualitatibus exstructam. Bonitas inflavit animam, non mortuam sed vivam. Bonitas praefecit universis fruendis atque regnandis, etiam cognominandis. Bonitas amplius delicias adiecit homini, ut, quamquam totius orbis possidens, in amoenioribus moraretur translatus in paradisum, iam tunc de mundo in ecclesiam. Eadem bonitas et adiutorium prospexit, ne quid non boni. [5] Non est enim, inquit, bonum, solum esse hominem. Sciebat illi sexum Mariae et deinceps ecclesiae profuturum. Sed et quam arguis legem, quam in controversias torques, bonitas erogavit, consulens homini, quo deo adhaereret, ne non tam liber quam abiectus videretur, aequandus famulis suis, ceteris animalibus, solutis a deo et ex fastidio liberis, sed ut solus homo gloriaretur, quod solus dignus fuisset qui legem a deo sumeret, utque animal rationale intellectus et scientiae capax ipsa quoque libertate rationali contineretur, ei subiectus qui subiecerat illi omnia. [6] Cuius legis observandae consilium bonitas pariter adscripsit: Qua die autem ederitis, morte moriemini. Benignissime enim demonstravit exitum transgressionis, ne ignorantia periculi neglegentiam iuvaret obsequii. Porro si legis imponendae ratio praecessit, sequebatur etiam observandae, ut poena transgressioni adscriberetur, quam tamen evenire noluit qui ante praedixit. Agnosce igitur bonitatem dei nostri interim vel hucusque ex operibus bonis, ex benedictionibus bonis, ex indulgentiis, ex providentiis, ex legibus et praemonitionibus bonis et benignis.
5. [1] Iam hinc ad quaestiones omnes, o canes, quos foras apostolus expellit, latrantes in deum veritatis. Haec sunt argumentationum ossa, quae obroditis. Si deus bonus et praescius futuri et avertendi mali potens, cur hominem, et quidem imaginem et similitudinem suam, immo et substantiam suam, per animae scilicet censum, passus est labi de obsequio legis in mortem circumventum a diabolo ? [2] Si enim et bonus, qui evenire tale quid nollet, et praescius, qui eventurum non ignoraret, et potens, qui depellere valeret, nullo modo evenisset quod sub his tribus condicionibus divinae maiestatis evenire non posset. Quod si evenit, absolutum est e contrario deum neque bonum credendum neque praescium neque potentem; siquidem in quantum nihil tale evenisset, si talis deus, id est bonus et praescius et potens, in tantum ideo evenit quia non talis deus. [3] Ad haec prius est istas species in creatore defendere quae in dubium vocantur, bonitatem dico et praescientiam et potentiam. Nec immorabor huic articulo, praeeunte definitione etiam ipsius Christi. Ex operibus ineundae probationes. Opera creatoris utrumque testantur, et bonitatem eius, qua bona, sicut ostendimus, et potentiam, qua tanta, et quidem ex nihilo. Nam et si ex aliqua materia, ut quidam volunt, hoc ipso tamen ex nihilo, dum non id fuerunt quod sunt. [4] Postremo vel sic magna, dum bona, vel sic deus potens, dum omnia ipsius, unde et omnipotens. De praescientia vero quid dicam, quae tantos habet testes quantos fecit prophetas? Quamquam quis praescientiae titulus in omnium auctore, qua universa utique disponendo praesciit et praesciendo disposuit? certe ipsam transgressionem, quam nisi praescisset, nec cautionem eius delegasset sub metu mortis. [5] Igitur si et fuerunt in deo istae facultates prae quibus nihil mali evenire homini aut potuisset aut debuisset, et nihilominus evenit, videamus et hominis condicionem, ne per illam potius evenerit quod per deum evenire non potuit. Liberum et sui arbitrii et suae potestatis invenio hominem a deo institutum, nullam magis imaginem et similitudinem dei in illo animadvertens quam eiusmodi status formam. [6] Neque enim facie et corporalibus lineis tam variis in genere humano ad uniformem deum expressus est, sed in ea substantia quam ab ipso deo traxit, id est animae ad formam dei respondentis, et arbitrii sui libertate et potestate signatus est. Hunc statum eius confirmavit etiam ipsa lex tunc a deo posita. [7] Non enim poneretur lex ei qui non haberet obsequium debitum legi in sua potestate, nec rursus comminatio mortis transgressioni adscriberetur, si non et contemptus legis in arbitrii libertatem homini deputaretur. Sic et in posteris legibus creatoris invenias, proponentis ante hominem bonum et malum, vitam et mortem, sed nec alias totum ordinem disciplinae per praecepta dispositum, avocante deo et minante et exhortante, nisi et ad obsequium et ad contemptum libero et voluntario homine.
6. [1] Sed quoniam ex hoc iam intellegimur eo struentes liberam hominis potestatem arbitrii sui ut quod ei evenit non deo sed ipsi debeat exprobrari, ne et tu hinc iam opponas non ita illum institui debuisse, si libertas et potestas arbitrii exitiosa futura esset, hoc quoque prius defendam ita institui debuisse, quo fortius commendem et ita institutum et digne deo institutum, potiore ostensa ea causa quae ita fecit institui. Bonitas dei et ratio eius huic quoque instituto patrocinabuntur, in omnibus conspirantes apud deum nostrum. [2] Nec ratio enim sine bonitate ratio est, nec bonitas sine ratione bonitas, nisi forte penes deum Marcionis irrationaliter bonum, sicut ostendimus. Oportebat deum cognosci. Bonum hoc utique et rationale. Oportebat dignum aliquid esse quod deum cognosceret. Quid tam dignum prospici posset quam imago dei et similitudo? [3] Et hoc bonum sine dubio et rationale. Oportebat igitur imaginem et similitudinem dei liberi arbitrii et suae potestatis institui in qua hoc ipsum imago et similitudo dei deputaretur, arbitrii scilicet libertas et potestas, in quam rem ea substantia homini accommodata est quae huius status esset, afflatus dei utique liberi et suae potestatis. Sed et alias quale erat ut totius mundi possidens homo non inprimis animi sui possessione regnaret, aliorum dominus, sui famulus? [4] Habes igitur et bonitatem dei agnoscere ex dignatione, et rationem ex dispositione. Sola nunc bonitas deputetur quae tantum homini largita sit, id est arbitrii libertatem. Aliud sibi ratio defendat in eiusmodi institutionem. Nam bonus natura deus solus. Qui enim quod est sine initio habet, non institutione habet illud, sed natura. Homo autem, qui totus ex institutione est, habens initium cum initio sortitus est formam qua esset, atque ita non natura in bonum dispositus est, sed institutione, non suum habens bonus esse, quia non natura in bonum dispositus est, sed institutione, secundum institutorem bonum, scilicet bonorum conditorem. [5] Ut ergo bonum iam suum haberet homo, emancipatum sibi a deo, et fieret proprietas iam boni in homine et quodammodo natura, de institutione adscripta est illi quasi libripens emancipati a deo boni libertas et potestas arbitrii, quae efficeret bonum, ut proprium, iam sponte praestari ab homine, quoniam et hoc ratio bonitatis exigeret voluntarie exercendae, ex libertate scilicet arbitrii, [non] favente institutioni, non serviente, ut ita demum bonus consisteret homo, si secundum institutionem quidem sed ex voluntate iam bonus inveniretur, quasi de proprietate naturae, proinde ut et contra malum (nam et illud utique deus providebat) fortior homo praetenderet, liber scilicet et suae potestatis, quia si careret hoc iure, ut bonum quoque non voluntate obiret, sed necessitate, usurpabilis etiam malo futurus esset ex infirmitate servitii, proinde et malo sicut bono famulus. [6] Tota ergo libertas arbitrii in utramque partem concessa est illi, ut sui dominus constanter occurreret et bono sponte servando et malo sponte vitando, quoniam et alias positum hominem sub iudicio dei oportebat iustum illud efficere de arbitrii sui meritis, liberi scilicet. [7] Ceterum nec boni nec mali merces iure pensaretur ei qui aut bonus aut malus necessitate fuisset inventus, non voluntate. In hoc et lex constituta est, non excludens sed probans libertatem, de obsequio sponte praestando vel transgressione sponte committenda; ita in utrumque exitum libertas patuit arbitrii. Igitur si et bonitas et ratio dei invenitur circa libertatem arbitrii concessam homini, non oportet omissa prima definitione bonitatis atque rationis, quae ante omnem tractatum constituenda est, post factis praeiudicare non ita deum instituere debuisse, quia aliter quam deum deceret evasit, sed dispecto quia ita debuerit instituere, salvo eo quod dispectum est cetera explorare. [8] Ceterum facile est offendentes statim in hominis ruinam, antequam conditionem eius inspexerint, in auctorem referre quod accidit, quia nec auctoris examinata sit ratio. Denique et bonitas dei a primordio operum perspecta persuadebit nihil a deo mali evenire potuisse, et libertas hominis recogitata se potius ream ostendet quod ipsa commisit.
7. [1] Hac definitione omnia deo salva sunt, et natura bonitatis et ratio dispositionis et praescientiae et potentiae copia. Exigere tamen a deo debes et gravitatem summam et fidem praecipuam in omni institutione eius, ut desinas quaerere an deo nolente potuerit quid evenire. Tenens enim gravitatem et fidem dei boni, sed rationalibus institutionibus eius vindicandas, nec illud miraberis, quod deus non intercesserit adversus ea quae noluit evenire ut conservaret ea quae voluit. [2] Si enim semel homini permiserat arbitrii libertatem et potestatem, et digne permiserat, sicut ostendimus, utique fruendas eas ex ipsa institutionis auctoritate permiserat, fruendas autem, quantum in ipso, secundum ipsum, id est secundum deum, id est in bonum (quis enim adversus se permittet aliquid?), quantum vero in hominc, secundum motus libertatis ipsius (quis enim non hoc praestat ei cui quid semel frui praestat, ut pro animo et arbitrio suo fruatur?). Igitur consequens erat uti deus secederet a libertate, semel concessa homini, id est contineret in semet ipso et praescientiam et praepotentiam suam, per quas intercessisse potuisset quominus homo male libertate sua frui aggressus in periculum laberetur. [3] Si enim intercessisset, rescidisset arbitrii libertatem, quam ratione et bonitate permiserat. Denique puta intercessisse, puta rescidisse illum arbitrii libertatem, dum revocat ab arbore, dum ipsum circumscriptorem colubrum a congressu feminae arcet, nonne exclamaret Marcion, O dominum futilem, instabilem, infidelem, rescindentem quae instituit? Cur permiserat liberum arbitrium, si intercedit? Cur intercedit, si permisit? Eligat ubi semetipsum erroris notet, in institutione, an in rescissione. [4] Nonne tunc magis deceptus ex impraescientia futuri videretur, cum obstitisset? et quod quasi ignorans quomodo evasurum esset indulserat, quis non diceret? Sed et si praescierat male hominem institutione sua usurum, quid tam dignum deo quam gravitas, quam fides institutionum qualiumcunque? Vidisset homo, si non bene dispunxisset quod bene acceperat, ut ipse legi reus fuisset cui obsequi noluisset, non ut legislator ipse fraudem legi suae faceret, non sinendo praescriptum eius impleri. [5] Haec dignissime peroraturus in creatorem, si libero arbitrio hominis ex providentia et potentia, quas exigis, obstitisset, nunc tibi insusurra pro creatore et gravitatem et patientiam et fidem, institutionibus suis functo ut et rationalibus et bonis.
8. [1] Neque enim ad vivendum solummodo produxerat hominem, ut non ad recte vivendum, in respectu scilicet dei legisque eius. Igitur vivere quidem illi ipse praestiterat facto in animam vivam, recte vero vivere demandarat admonito in legis obsequium. Ita non in mortem institutum hominem probat qui nunc cupit in vitam restitutum, malens peccatoris paenitentiam quam mortem. [2] Igitur sicut deus homini vitae statum induxit, ita homo sibi mortis statum attraxit, et hoc non per infirmitatem, sicuti nec per ignorantiam, ne quid auctori imputaretur. Nam etsi angelus qui seduxit, sed liber et suae potestatis qui seductus est, sed imago et similitudo dei fortior angelo, sed afflatus dei generosior spiritu materiali quo angeli constiterunt. Qui facit, inquit, spiritus angelos et apparitores flammam ignis. Quia nec universitatem homini subiecisset infirmo dominandi et non potiori angelis, quibus nihil tale subiecit. [3] Sic nec legis pondus imposuisset, si gravis lex invalido sustinendi, nec quem excusabilem sciret nomine imbecillitatis, eum definitione mortis convenisset; postremo non libertate nec potestate arbitrii fecisset infirmum, sed potius defectione earum. Atque adeo eundem hominem, eandem substantiam animae, eundem Adae statum eadem arbitrii libertas et potestas victorem efficit hodie de eodem diabolo, cum secundum obsequium legum eius administratur.
9. [1] Quoquo tamen, inquis, modo substantia creatoris delicti capax invenitur, cum afflatus dei, id est anima, in homine deliquit, nec potest non ad originalem summam referri corruptio portionis. Ad hoc interpretanda erit qualitas animae. Inprimis tenendum quod Graeca scriptura signavit, afflatum nominans, non spiritum. [2] Quidam enim de Graeco interpretantes non recogitata differentia nec curata proprietate verborum pro afflatu spiritum ponunt, et dant haereticis occasionem spiritum dei delicto infuscandi, id est ipsum deum. Et usurpata iam quaestio est. Intellege itaque afflatum minorem spiritu esse, etsi de spiritu accidit, ut aurulam eius, non tamen spiritum. Nam et aura vento rarior, et si de vento aura, non tamen ventus aura. Capit etiam imaginem spiritus dicere flatum. [3] Nam et ideo homo imago dei, id est spiritus; deus enim spiritus. Imago ergo spiritus afflatus. Porro imago veritati non usquequaque adaequabitur. Aliud est enim secundum veritatem esse, aliud ipsam veritatem esse. Sic et afflatus cum imago sit spiritus, non potest ita imaginem dei comparare, ut, quia veritas, id est spiritus, id est deus, sine delicto est, ideo et afflatus, id est imago, non debuerit admisisse delictum. [4] In hoc erit imago minor veritate et afflatus spiritu inferior, habens illas utique lineas dei, qua immortalis anima, qua libera et sui arbitrii, qua praescia plerumque, qua rationalis, capax intellectus et scientiae, tamen et in his imago, et non usque ad ipsam vim divinitatis, sic nec usque ad integritatem a delicto, quia hoc soli deo cedit, id est veritati, et hoc solum imagini non licet. [5] Sicut enim imago, cum omnes lineas exprimat veritatis, vi tamen ipsa caret, non habens motum, ita et anima, imago spiritus, solam vim eius exprimere non valuit, id est non delinquendi felicitatem. Ceterum non esset anima, sed spiritus, nec homo, qui animam sortitus est, sed deus. [6] Et alias autem non omne quod dei erit deus habebitur, ut expostules deum et afflatum, id est vacuum a delicto, quia dei sit afflatus. Nec tu enim si in tibiam flaveris, hominem tibiam feceris, quamquam de anima tua flaveris, sicut et deus de spiritu suo. Denique cunx manifeste scriptura dicat flasse deum in faciem hominis, et factum hominem in animam vivam, non in spiritum vivificatorem, separavit eam a condicione factoris. [7] Opus enim aliud sit necesse est ab artifice, id est inferius artifice. Nec urceus enim factus a figulo ipse erit figulus, ita nec afflatus factus a spiritu ideo erit spiritus. Ipsum quod anima vocitatus est flatus, vide ne etiam de afflatus condicione transierit in aliquam deminutiorem qualitatem. Ergo, inquis, dedisti animae infirmitatem supra negatam. Plane cum illam exigis deo parem, id est delicti immunem, dico infirmam. Cum vero ad angelum provocatur, fortiorem defendam necesse est dominum universitatis, cui iam angeli administrant, qui etiam angelos iudicaturus est, si in dei lege constiterit, quod in primordio noluit. [8] Hoc ipsum ergo potuit afflatus dei admittere; potuit, sed non debuit. Potuisse enim habuit per substantiae exilitatem, qua afflatus, non spiritus, non debuisse autem per arbitrii potestatem, qua liber, non servus, adsistente amplius demonstratione non delinquendi, sub comminatione moriendi, qua substrueretur substantiae exilitas et regeretur sententiae libertas. Itaque non per illud iam videri potest anima deliquisse quod illi cum deo affine est, id est per afflatum, sed per illud quod substantiae accessit, id est per liberum arbitrium, a deo quidem rationaliter attributum, ab homine vero qua voluit agitatum. [9] Quodsi ita se habent, omnis iam dei dispositio de mali exprobratione purgatur. Libertas enim arbitrii non ei culpam suam respuet a quo data est, sed a quo non ut debuit administrata est. Quod denique malum describes creatori? Si delictum hominis, non erit dei quod est hominis, nec idem habendus est delicti auctor qui invenitur interdictor, immo et condemnator. Si mors malum, nec mors comminatori suo sed contemptori faciet invidiam, ut auctori. Contemnendo enim eam fecit, non utique futuram si non contempsisset.
10. [1] Sed et si ab homine in diabolum transcripseris mali elogium, ut in instinctorem delicti, uti sic quoque in creatorem dirigas culpam ut in auctorem diaboli, qui facit angelos spiritus, ergo quod factus a deo est, id est angelus, id erit eius qui fecit, quod autem factus a deo non est, id est diabolus, id est delator, superest ut ipse sese fecerit, deferendo de deo, et quidem falsum, primo, quod deus illos ex omni ligno edere vetuisset, dehinc, quasi morituri non essent, si edissent, tertio, quasi deus illis invidisset divinitatem. [2] Unde igitur malitia mendacii et fallaciae in homines et infamiae in deum? A deo utique non, qui et angelum ex forma operum bonorum instituit bonum. Denique sapientissimus omnium editur ante quam diabolus; nisi malum est sapientia. Et si evolvas Ezechielis prophetiam, facile animadvertes tam institutione bonum angelum illum quam sponte corruptum. [3] In persona enim principis Sor ad diabolum pronuntiatur, Et factus est sermo domini ad me dicens: Fili hominis, sume planctum super principem Sor, et dices, Haec dicit dominus: Tu es resignaculum similitudinis, qui scilicet integritatem imaginis et similitudinis resignaveris, corona decoris (hoc ut eminentissimo angelorum, ut archangelo, ut sapientissimo omnium) in deliciis paradisi dei tui natus es; illic enim, ubi deus in secunda animalium figurae formatione angelos fecerat. Lapidem optimum indutus es, sardium, topazium, smaragdum, carbunculum, sapphirum, iaspin, lyncurium, achaten, arnethystum, chrysolithum, beryllum, onychinum, et auro replesti horrea tua et thesauros tuos. Ex qua die conditus es, cum cherub imposui te in monte sancto dei, fuisti in medio lapidum igneorum, fuisti invituperabilis in diebus tuis, ex qua die conditus es, donec inventae sunt laesurae tuae; de multitudine negotiationis tuae promas tuas replesti, et deliquisti, et cetera, quae ad suggillationem angeli, non ad illius principis, proprie pertinere manifestum est, eo quod nemo hominum in paradiso dei natus sit, ne ipse quidem Adam, translatus potius illuc, nec cum cherub impositus in monte sancto dei, id est in sublimitate caelesti, de qua satanam dominus quoque decidisse testatur, nec inter lapides igneos demoratus, inter gemmantes siderum ardentium radios, unde etiam quasi fulgur deiectus est satanas. [4] Sed ipse auctor delicti in persona peccatoris viri denotabatur, retro quidem invituperabilis a die conditionis suae, a deo in bonum conditus, ut a bono conditore invituperabilium conditionum, et excultus omni gloria angelica, et apud deum constitutus, qua bonus apud bonum, postea vero a semetipso translatus in malum. Ex quo enim, inquit, apparuerunt laesurae tuae, illi eas reputans, quibus scilicet laesit hominem eiectum a dei obsequio, [5] et ex illo deliquit ex quo delictum seminavit, atque ita exinde negotiationis, id est malitiae, suae multitudinem exercuit, delictorum scilicet censum, non minus et ipse liberi arbitrii institutus, ut spiritus. Nihil enim deus proximum sibi non libertate eiusmodi ordinasset. Quem tamen et praedamnando testatus est ab institutionis forma libidine propria conceptae ultro malitiae exorbitasse, et commeatum operationibus eius admetiendo rationem bonitatis suae egit, eodem consilio differens extinctionem diaboli quo hominis restitutionem. [6] Certamini enim dedit spatium, ut et homo eadem arbitrii libertate elideret inimicum qua succiderat illi, probans suam, non dei culpam, et ita salutem digne per victoriam recuperaret, et diabolus amarius puniretur ab eo quem eliserat ante devictus, et deus tanto magis bonus inveniretur, sustinens hominem gloriosiorem in paradisum ad licentiam decerpendae arboris vitae iam de vita regressurum.
11. [1] Igitur usque ad delictum hominis deus a primordio tantum bonus, exinde iudex et severus et, quod Marcionitae volunt, saevus. Statim mulier in doloribus parere et viro servire damnatur, sed quae ante sine ulla contristatione per benedictionem incrementum generis audierat, Crescite, tantum, et multiplicamini, sed quae in adiutorium masculo, non in servitium fuerat destinata. Statim et terra maledicitur, sed ante benedicta. Statim tribuli et spinae, sed ante foenum, et herbae et arborum fructuosa. Statim sudor et labor panis, sed ante ex omni ligno victus immunis et alimenta secura. [2] Exinde homo ad terram, sed ante de terra; exinde ad mortem, sed ante ad vitam; exinde in scorteis vestibus, sed ante sine scrupulo nudus. Ita prior bonitas dei secundum naturam, severitas posterior secundum causam. Illa ingenita, haec accidens; illa propria, haec accommodata; illa edita, haec adhibita. Nec natura enim inoperatam debuit continuisse bonitatem, nec causa dissimulatam evasisse severitatem. Alteram sibi, alteram rei deus praestitit. [3] Incipe nunc etiam iudicis statum ut affinem mali arguere, qui idcirco alium deum somniasti, solummodo bonum, quia non potes iudicem. Quamquam et illum ut iudicem ostendimus; aut si non iudicem, certe perversum ac vanum, disciplinae non vindicandae, id est non iudicandae, constitutorem. Non reprobas autem deum iudicem, qui non iudicem deum probas: ipsam sine dubio iustitiam accusare debebis, quae iudicem praestat, aut et eam in species malitiae deputare, id est iniustitiam in titulos bonitatis adscribere. [4] Nunc enim iustitia malum, si iniustitia bonum. Porro cum cogeris iniustitiam de pessimis pronuntiare, eodem iugo urgeris iustitiam de optimis censere. Nihil enim aemulum mali non bonum, sicut et boni aemulum nihil non malum. Igitur quanto malum iniustitia, tanto bonum iustitia. Nec species solummodo, sed tutela reputanda bonitatis, quia bonitas, nisi iustitia regatur ut iusta sit, non erit bonitas, si iniusta sit. Nihil enim bonum quod iniustum, bonum autem omne quod iustum.
12. [1] Ita si societas et conspiratio bonitatis atque iustitiae separationem earum non potest capere, quo ore constitues diversitatem duorum deorum, in separatione seorsum deputans deum bonum et seorsum deum iustum? Illic consistit bonum ubi et iustum. A primordio denique creator tam bonus quam et iustus. Pariter utrumque processit. Bonitas eius operata est mundum, iustitia modulata est, quae etiam tum mundum iudicavit ex bonis faciendum quia cum bonitatis consilio iudicavit. [2] Iustitiae opus est quod inter lucem et tenebras separatio pronuntiata est, inter diem et noctem, inter caelum et terram, inter aquam superiorem et inferiorem, inter maris coetum et aridae molem, inter luminaria maiora et minora, diurna atque nocturna, inter marem et feminam, inter arborem agnitionis mortis et vitae, inter orbem et paradisum, inter aquigena et terrigena animalia. Omnia ut bonitas concepit, ita iustitia distinxit. [3] Totum hoc iudicato dispositum et ordinatum est. Omnis situs, habitus elementorum, effectus, motus, status, ortus, occasus singulorum, iudicia sunt creatoris: nc putes eum exinde iudicem definiendum quo malum coepit, atque ita iustitiam de causa mali offusces. His enim modis ostendimus eam cum auctrice omnium bonitate prodisse, ut et ipsam ingenitam deo et naturalem nec obventiciam deputandam, quae in domino inventa sit arbitratrix operum eius.
13. [1] At enim ut malum postea erupit atque inde iam coepit bonitas dei cum adversario agere, aliud quoque negotium eadem illa iustitia dei nacta est iam secundum adversionem dirigendae bonitatis, ut seposita libertate eius, qua et ultro deus bonus, pro meritis cuiusque pensetur, dignis offeratur, indignis denegetur, ingratis auferatur, proinde omnibus aemulis vindicetur. [2] Ita omne hoc iustitiae opus procuratio bonitatis est; quod iudicando damnat, quod damnando punit, quod, ut dicitis, saevit, utique bono, non malo proficit. Denique timor iudicii ad bonum, non ad malum confert. Non enim sufficiebat bonum per semetipsum commendari, iam sub adversario laborans. Nam et si commendabile per semetipsum, non tamen et conservabile, quia expugnabile iam per adversarium, nisi vis aliqua praeesset timendi, quae bonum etiam nolentes appetere et custodire compelleret. [3] Ceterum tot illecebris mali expugnantibus bonum quis illud appeteret quod impune contemneret? Quis custodiret quod sine periculo amitteret? Legis mali viam latam et multo frequentiorem: nonne omnes illa laberentur, si nihil in illa timeretur? Horremus terribiles minas creatoris, et vix a malo avellimur. Quid, si nihil minaretur? Hanc iustitiam malum dices, quae malo non favet? Hanc bonum negabis, quae bono prospicit? Qualem oportet deum velles? qualem malles expediret? Sub quo delicta gauderent, cui diabolus illuderet? [4] Illum bonum iudicares deum qui hominem posset magis malum facere securitate delicti? Quis boni auctor, nisi qui et exactor? Proinde quis mali extraneus, nisi qui et inimicus? Quis inimicus, nisi qui et expugnator? Quis expugnator, nisi qui et punitor? Sic totus deus bonus est, dum pro bono omnia est. Sic denique omnipotens, quia et iuvandi et laedendi potens. Minus est tanturmnodo prodesse, quia non aliud quid possit quam prodesse. De eiusmodi qua fiducia bonum sperem, si hoc solum potest? quomodo innocentiae mercedem secter, si non et nocentiae spectem? [5] Diffidam necesse est, ne nec alteram partem remuneretur qui utramque non valuit. Usque adeo iustitia etiam plenitudo est divinitatis ipsius, exhibens deum perfectum et patrem et dominum, patrem clementia, dominum disciplina, patrem potestate blanda, dominum severa, patrem diligendum pie, dominum timendum necessarie, diligendum quia malit misericordiam quam sacrificium, et timendum quia nolit peccatum, diligendum quia malit paenitentiam peccatoris quam mortem, et timendum quia nolit peccatores sui iam non paenitentes. Ideo lex utrumque definit: Diliges deum, et, Timebis deum. Aliud obsecutori proposuit, aliud exorbitatori.
14. [1] Ad omnia tibi occurrit deus, idem percutiens sed et sanans, mortificans sed et vivificans, humilians sed et sublimans, condens mala sed et pacem faciens, ut etiam et hinc respondeam haereticis. Ecce enim, inquiunt, ipse se conditorem profitetur malorum dicens, Ego sum qui condo mala. [2] Amplexi enim vocabuli communionem duas malorum species in ambiguitate turbantem, quia mala dicuntur et delicta et supplicia, passim volunt eum conditorem intellegi malorum, ut malitiae auctor renuntietur. Nos autem adhibita distinctione utriusque formae, separatis malis delicti et malis supplicii, malis culpae et malis poenae, suum cuique parti definimus auctorem, malorum quidem peccati et culpae diabolum, malorum vero supplicii et poenae deum creatorem, ut illa pars malitiae deputetur, ista iustitiae, mala condentis iudicii adversus mala delicti. [3] De his ergo creator profitetur malis quae congruunt iudici: quae quidem illis mala sunt quibus rependuntur, ceterum suo nomine bona, qua iusta, et bonorum defensoria et delictorum inimica, atque in hoc ordine deo digna. Aut proba ea iniusta, ut probes malitiae deputanda, id est iniustitiae mala, quia si iustitiae erunt, iam mala non erunt, sed bona, malis tantummodo mala, quibus etiam directo bona pro malis damnantur. [4] Constitue igitur iniuste hominem divinae legis voluntarium contemptorem id retulisse quo voluit caruisse, iniuste malitiam aevi illius imbribus, dehinc et ignibus caesam, iniuste Aegyptum foedissimam, superstitiosam, amplius hospitis populi conflictatricem, decemplici castigatione percussam. Indurat cor Pharaonis. Sed meruerat in exitium subministrari qui iam negaverat deum, qui iam legatos eius totiens superbus excusserat, qui iam populo laborem operis adiecerat; postremo, qua Aegyptius, olim deo rens fuerat gentilis idololatriae, ibin et crocodilum citius colens quam deum vivum. Impendit et ipsum populum, sed ingratum. Immisit et pueris ursos, sed irreverentibus in prophetam.
15. [1] Iustitiam ergo primo iudicis dispice, cuius si ratio constiterit, tunc et severitas, et per quae severitas decurrit, rationi et iustitiae reputabuntur. Ac ne pluribus immoremur, asserite causas ceteras quoque, ut sententias condemnetis, excusate delicta, ut iudicia reprobetis. Nolite reprehendere iudicem, sed revincite malum iudicem. Nam et si patrum delicta de filiis exigebat, duritia populi talia remedia compulerat, ut vel posteritatibus suis prospicientes legi divinae obedirent. Quis enim non magis filiorum salutem quam suam curet? [2] Sed et si benedictio patrum semini quoque eorum destinabatur, sine ullo adhuc merito eius, cur non et reatus patrum in filios quoque redundaret? Sicut gratia, ita et offensa; ut per totum genus et gratia decurreret et offensa, salvo eo quod postea decerni habebat, non dicturos acidam uvam patres manducasse et filiorum dentes obstupuisse, id est non sumpturum patrem delictum filii, nec filium delictum patris, sed unumquemque delicti sui reum futurum, ut post duritiam populi duritia legis edomita, iustitia iam non genus sed personas iudicaret. [3] Quamquam si evangelium veritatis accipias, ad quos pertineat sententia reddentis in filios patrum delicta cognosces, ad illos scilicet qui hanc ultro sibi sententiam fuerant irrogaturi, Sanguis illius super capita nostra et filiorum nostrorum. Hoc itaque omnis providentia dei censuit quod iam audierat.
16. [1] Bona igitur et severitas quia iusta, si bonus iudex, id est iustus. Item cetera bona per quae opus bonum currit bonae severitatis, sive ira sive aemulatio sive saevitia. Debita enim omnia haec sunt severitati, sicut severitas debitum est iustitiae. Vindicanda erat procacitas aetatis verecundiam debentis. Atque ita non poterunt iudici exprobrari quae iudici accedunt, carentia et ipsa culpa, sicut et iudex. Quid enim, si medicum quidem dicas esse debere, ferramenta vero eius accuses quod secent et inurant et amputent et constrictent, quando sine instrumento artis medicus esse non possit? [2] Sed accusa male secantem, importune amputantem, temere inurentem, atque ita ferramenta quoque eius ut mala ministeria reprehende. Proinde est enim cum deum quidem iudicem admittis, eos vero motus et sensus per quos iudicat destruis. Deum nos a prophetis et a Christo, non a philosophis nec ab Epicuro erudimur. [3] Qui credimus deum etiam in terris egisse et humani habitus humilitatem suscepisse ex causa humanae salutis, longe sumus a sententia eorum qui nolunt deum curare quicquam. Inde venit ad haereticos quoque definitio eiusmodi, si deus irascitur et aemulatur et extollitur et exacerbatur, ergo et corrumpetur, ergo et morietur. Bene autem quod Christianorum est etiam mortuum deum credere et tamen viventem in aevo aevorum. [4] Stultissimi, qui de humanis divina praeiudicant, ut quoniam in homine corruptoriae conditionis habentur huiusmodi passiones, idcirco et in deo eiusdem status existimentur. Discerne substantias, et suos eis distribue sensus tam diversos quam substantiae exigunt, licet vocabulis communicare videantur. Nam et dexteram et oculos et pedes dei legimus, nec ideo tamen humanis comparabuntur quia de appellatione sociantur. Quanta erit diversitas divini corporis et humani sub eisdem nominibus membrorum, tanta erit et animi divini et humani differentia sub eisdem licet vocabulis sensuum, quos tam corruptorios efficit in homine corruptibilitas substantiae humanae quam incorruptorios in deo efficit incorruptibilitas substantiae divinae. [5] Certe deum confiteris creatorem? Certe, inquis. Quomodo ergo in deo humanum aliquid existimas, et non divinum omne? Quem deum non negas, confiteris non humanum, siquidem deum confitendo praeiudicasti utique illum ab omni humanarum conditionum qualitate diversum. Porro cum pariter agnoscas hominem a deo inflatum in animam vivam, non deum ab homine, satis perversum est ut in deo potius humana constituas quam in homine divina, et hominis imagine deum induas potius quam dei hominem. [6] Et haec ergo imago censenda est dei in homine, quod eosdem motus et sensus habeat humanus animus quos et deus, licet non tales quales deus; pro substantia enim et status eorum et exitus distant. Denique contrarios eorum sensus, lenitatem dico, patientiam, misericordiam, ipsamque matricem earum, bonitatem, cur divina praesumitis? Nec tamen perfecte ea obtinemus, quia solus deus perfectus. Ita et illas species, irae dico et exasperationis, non tam feliciter patimur, quia solus deus de incorruptibilitatis proprietate felix. [7] Irascetur enim sed non <quatietur>; exacerbabitur sed non periclitabitur; movebitur sed non evertetur. Omnia necesse est adhibeat propter omnia; tot sensus quot et causas; et iram propter scelestos, et bilem propter ingratos, et aemulationem propter superbos, et quicquid non expedit malis. Sic et misericordiam propter errantes, et patientiam propter non resipiscentes, et praestantiam propter merentes, et quicquid bonis opus est. Quae omnia patitur suo more, quo eum pati condecet, propter quem homo eadem patitur aeque suo more.
17. [1] Haec ita dispecta totum ordinem dei iudicis operarium et, ut dignius dixerim, protectorem catholicae et summae illius bonitatis ostendunt quam semotam a iudiciariis sensibus et in suo statu puram nolunt Marcionitae in eodem deo agnoscere, pluentem super bonos et malos et solem suum oriri facientem super iustos et iniustos, quod alius deus omnino non praestat. Nam etsi hoc quoque testimonium Christi in creatorem Marcion de evangelio eradere ausus est, sed ipse mundus inscriptus est et omni a conscientia legitur. [2] Et erit haec ipsa patientia creatoris in iudicium Marcionis, illa patientia quae expectat paenitentiam potius peccatoris quam mortem, et mavult misericordiam quam sacrificium, avertens iam destinatum exitium Ninivitis, et largiens spatium vitae Ezechiae lacrimis, et restituens statum regni Babylonis tyranno paenitentia functo: illam dico misericordiam quae et filium Saulis moriturum ex devotione populo concessit, et David delicta in domum Uriae confessum venia liberavit, et ipsum Israel totiens restituit quotiens iudicavit, totiens refovit quotiens et increpuit. [3] Non solum igitur iudicem aspiciens convertere et ad optimi exempla. Notans cum ulciscitur considera cum indulget. Repende austeritati lenitatem. Cum utrumque conveneris in creatore, invenies in eo et illud propter quod alterum deum credis. Veni denique ad inspectationem doctrinarum, disciplinarum, praeceptorum consiliorumque eius. Dices forsitan haec etiam humanis legibus determinari. Sed ante Lycurgos et Solonas omnes Moyses et deus. Nulla posteritas non a primordiis accipit. [4] Tamen non a tuo deo didicit creator meus praescribere, Non occides, non adulterabis, non furaberis, non falsum testimonium dices, alienum non concupisces, honora patrem et matrem, et diliges proximum tuum ut te ipsum. Ad haec innocentiae, pudicitiae et iustitiae et pietatis principalia consulta accedunt etiam humanitatis praescripta, cum septimo quoque anno servitia libertate solvuntur, cum eodem tempore agro parcitur, egenis cedendo locum, bovi etiam terenti vincula oris remittuntur ad fructum praesentis laboris, quo facilius in pecudibus praemeditata humanitas in hominum refrigeria erudiretur.
18. [1] Sed quae potius legis bona defendam quam quae haeresis concu<tere concu>piit ut talionis definitionem, oculum pro oculo, dentera pro dente, et livorem pro livore repetentis? Non enim iniuriae mutuo exercendae licentiam sapit, sed in totum cohibendae violentiae prospicit, ut quia durissimo et infideli in deum populo longum vel etiam incredibile videretur a deo expectare defensam, edicendam postea per prophetam, Mihi defensam, et ego defendam, dicit dominus, interim commissio iniuriae metu vicis statim occursurae repastinaretur, et licentia retributionis prohibitio esset provocationis, ut sic improbitas aestuata cessaret, dum secunda permissa prima terretur, et prima deterrita nec secunda committitur, qua et alias facilior timor talionis per eundem saporem passionis. Nihil amarius quam id ipsum pati quod feceris aliis. [2] Et si lex aliquid cibis detrahit et immunda pronuntiat animalia quae aliquando benedicta sunt, consilium exercendae continentiae intellege, et frenos impositos illi gulae agnosce quae cum panem ederet angelorum, cucumeres et pepones Aegyptiorum desiderabat. Agnosce simul et comitibus gulae, libidini scilicet atque luxuriae, prospectum, quae fere ventris castigatione frigescunt. Manducaverat enim populus et biberat et surrexerat ludere. Proinde ut et pecuniae ardor restringeretur ex parte qua de victus necessitate causatur, pretiosorum ciborum ambitio detracta est: postremo, ut facilius homo ad ieiunandum deo formaretur, paucis et non gloriosis escis assuefactus, et nihil de lautioribus esuriturus. [3] Reprehendendus sane creator quod cibos potius populo suo abstulit quam ingratioribus Marcionitis. Sacrificiorum quoque onera et operationum et oblationum negotiosas scrupulositates nemo reprehendat, quasi deus talia sibi proprie desideraverit, qui tam manifeste exclamat, Quo mihi multitudinem sacrificiorum vestrorum? et, Quis exquisivit ista de manibus vestris? sed illam dei industriam sentiat qua populum pronum in idololatriam et transgressionem eiusmodi officiis religioni suae voluit adstringere quibus superstitio saeculi agebatur, ut ab ea avocaret illos, sibi iubens fieri quasi desideranti, ne simulacris faciendis delinqueret.
19. [1] Sed et in ipsis commerciis vitae et conversationis humanae domi ac foris adusque curam vasculorum omnifariam distinxit, ut istis legalibus disciplinis occurrentibus ubique nec ullo momento vacarent a dei respectu. Quid enim faceret beatum hominem quam in lege domini voluntas eius, et in lege domini meditabitur die ac nocte? Quam legem non duritia promulgavit auctoris, sed ratio summae benignitatis, populi potius duritiam edomantis et rudem obsequio fidem operosis officiis dedolantis, ut nihil de arcanis attingam significantiis legis, spiritalis scilicet et propheticae, et in omnibus paene argumentis figuratae. [2] Sufficit enim in praesenti si simpliciter hominem deo obligabat, ut nemo eam reprobare debeat, nisi cui non placet deo deservire. Ad hoc beneficium, non onus, legis adiuvandum etiam prophetas eadem bonitas dei ordinavit, docentes deo digna, auferre nequitias de anima, discere benefacere, exquirere iudicium, iudicare pupillo et iustificare viduam, diligere quaestiones, fugere improborum contactum, dimittere conflictam integram, dissipare scripturam inivistam, infringere panem esurienti et tectum non habentem inducere in domum tuam, nudum si videris, contegere, et domesticos seminis tui non despicere, compescere linguam a malo, et labia ne loquantur dolum, declinare a malo et facere bonum, quaerere pacem et sectari eam, irasci et non delinquere, id est in ira non perseverare sive saevire, non abire in concilium impiorum, nec stare in via peccatorum, nec in cathedra pestilentium sedere. Sed ubi? [3] Vide quam bonum et iocundum habitare fratres in unum, meditantes die ac nocte in lege domini, quia bonum scilicet fidere in dominum quam fidere in hominem, et sperare in dominum quam sperare in hominem. Qualis enim apud deum merces homini? Et erit tanquam lignum quod plantatum est iuxta exitus aquarum, quod fructum suum dabit in tempore suo, et folium eius non decidet, et omnia quaecunque faciet prosperabuntur illi. Innocens autem et purus corde, qui non accepit in vanum nomen dei et non iuravit ad proximum suum in dolo, iste accipiet benedictionem a domino, et misericordiam a deo salutificatore suo. [4] Oculi enim domini super timentes eum, sperantes in misericordiam ipsius, ad deliberandas animas eorum de morte, utique aeterna, et nutricandos eos in fame, utique vitae aeternae. Multae enim pressurae iustorum, et ex omnibus liberabit eos dominus. Honorabilis mors in conspectu domini sanctorum eius. Dominus custodit omnia ossa eorum unum ex ipsis non comminuetur. Redimet dominus animas servorum suorum. Pauca ista de tantis scripturis creatoris intulimus, et nihil puto iam ad testimonium dei optimi deesse, quod satis et praecepta bonitatis et praemissa consignant.
20. [1] Sed enim sepiae isti, quorum figura illud quoque pisculentum de cibis lex recusavit, ut traductionem sui sentiunt, tenebras hinc blasphemiae intervomunt, atque ita intentionem uniuscuiusque iam proximam dispargunt, iactitando et asseverando ea quae relucentem bonitatem creatoris infuscent. Sed et per istas caligines sequemur nequitiam, et in lucem extrahemus ingenia tenebrarum, obicientia creatori vel maxime fraudem illam et rapinam auri et argenti, mandatam ab illo Hebraeis in Aegyptios. [2] Age, infelicissime haeretice, te ipsum expostulo arbitrum, cognosce in utramque gentem prius, et ita de auctore praecepti iudicabis. Reposcunt Aegyptii de Hebraeis vasa aurea et argentea. Contra Hebraei mutuas petitiones instituunt, allegantes sibi quoque eorundem patrum nomine, ex eodem scripturae instrumento, mercedes restitui oportere illius operariae servitutis pro laterinis deductis, pro civitatibus et villis aedificatis. [3] Quid iudicabis, optimi dei elector? Hebraeos fraudem agnoscere debere, an Aegyptios compensationem? Nam et aiunt ita actum per legatos utrinque, Aegyptiorum quidem repetentium vasa, Iudaeorum vero reposcentium operas suas. Et tamen vasis iustitia renuntiaverunt ibi Aegyptii. Hodie adversus Marcionitas amplius allegant Hebraei, negantes compensationi satis esse quantumvis illud auri et argenti, si sexcentorum milium operae per tot annos vel singulis nummis diurnis aestimentur. [4] Quae autem pars maior, repetentium vasa an incolentium villas et urbes? Querela ergo maior Aegyptiorum, an gratia Hebraeorum? Ut solo iniuriarum iudicio Hebraei Aegyptios repercuterent, liberi homines in ergastulum subacti: ut solas scapulas suas scribae eorum apud subsellia sua ostenderent flagellorum contumeliosa atrocitate laceratas: non paucis lancibus et scyphis, pauciorum utique divitum ubique, sed totis et ipsorum facultatibus et popularium omnium collationibus satisfaciendum Hebraeis pronuntiasset. Igitur si bona Hebraeorum causa, bona iam et causa, id est mandatum, creatoris, qui et Aegyptios gratos fecit nescientes, et suum populum in tempore expeditionis angusto aliquo solatio tacitae compensationis expunxit. Plane minus exigi iussit. Hebraeis etiam filios Aegyptii restituere debuerant.
21. [1] Sic et in ceteris contrarietates praeceptorum ei exprobras ut mobili et instabili, prohibentis sabbatis operari et iubentis arcam circumferri per dies octo, id est etiam sabbato, in expugnatione civitatis Hiericho. Nec sabbati enim inspicis legem, opera humana, non divina, prohibentem. Siquidem, Sex, inquit, diebus operare, et facies omnia opera tua, septima autem die sabbata domino deo tuo; non facies in ea omne opus. Quod? utique tuum. Consequens enim est ut ea opera sabbato auferret quae sex diebus supra indixerat, tua scilicet, id est humana et cotidiana. [2] Arcam vero circumferre neque cotidianum opus videri potest neque humanum, sed et rarum et sacrosanctum et ex ipso tunc dei praecepto utique divinum. Quod et ipse quid significaret edissererem, nisi longum esset figuras argumentorum omnium creatoris expandere, quas forsitan nec admittis. Sed plus est si de absolutis revincamini, simplicitate veritatis, non curiositate: sicut et nunc certa distinctio est sabbati humana, non divina, opera prohibentis. Ideoque qui sabbatis lignatum ierat, morti datus est: suum enim opus fecerat, lege interdictum. Qui vero arcam sabbatis circumtulerant, impune gesserunt: non suum enim opus sed dei, ex praecepto scilicet ipsius, administraverant.
22. [1] Proinde et similitudinem vetans fieri omnium quae in caelo et in terra et in aquis, ostendit et causas, idololatriae scilicet substantiam cohibentes. Subicit enim, Non adorabitis ea neque servietis illis. Serpentis autem aenei effigies postea praecepta Moysi a domino non ad idololatriae titulum pertinebat, sed ad remediandos eos qui a serpentibus infestabantur. Et taceo de figura remedii. [2] Sic et cherubim et seraphim aurea, in arcae figuratum exemplum certe simplex ornamentum, accommodata suggestui: longe diversas habendo causas ab idololatriae condicione, ob quam similitudo prohibetur, non videntur similitudinum prohibitarum legi refragari, non in eo similitudinis statu deprehensa ob quem similitudo prohibetur. Diximus de sacrificiorum rationali institutione, avocante scilicet ab idolis ad deum officia ea quae si rursus eiecerat dicens, Quo mihi multitudinem sacrificiorum vestrorum? hoc ipsum voluit intellegi quod non sibi ea proprie exegisset. Non enim bibam, inquit, sanguinem taurorum, quia et alibi ait, Deus aeternus non esuriet nec sitiet. [3] Nam etsi ad oblationes Abel advertit, et holocausta Noe odoratus est libenter, quae iocunditas sive viscerum vervecinorum sive nidoris ardentium victimarum? Sed animus simplex et deum metuens offerentium ea quae a deo habebant, et pabuli et suavis olentiae, gratiae apud deum deputabatur, non quae fiebant exigentis, sed illud propter quod fiebant, ob honorem scilicet dei. Si cliens diviti aut regi nihil desideranti tamen aliquid vilissimi munusculi obtulerit, quantitas et qualitas muneris infuscabit divitem et regem, an delectabit titulus officii? [4] At si cliens ei munera ultro, vel etiam indicta, ordine suo offerat, et sollemnia regis observet, non ex fide tamen, nec corde puro, nec pleno circa cetera quoque obsequia, nonne consequens ut rex ille vel dives exclamet, Quo mihi multitudinem munerum tuorum? plenus sum: et, Sollemnitates et dies festos et vestra sabbata? Vestra dicendo quae secundum libidinem suam non secundum religionem dei celebrando, sua iam non dei fecerant, condicionalem idcirco et rationalem demonstravit recusationem eorum quae administranda praescripserat.
23. [1] Si vero etiam circa personas levem vultis intellegi cum reprobat aliquando probatos, aut improvidum cum probat quandoque reprobandos, quasi iudicia sua aut damnet praeterita aut ignoret futura, atquin nihil tam bono et iudici convenit quam pro praesentibus meritis et reicere et adlegere. Adlegitur Saul, sed nondum despector prophetae Samuelis. Reicitur Salomon, sed iam a mulieribus alienis possessus et idolis Moabitarum et Sidoniorum mancipatus. [2] Quid faceret creator ne a Marcionitis reprehenderetur? Bene adhuc agentes praedamnaret iam propter futura delicta? Sed dei boni non erat nondum merentes praedamnare. Proinde peccantes nunc non recusaret propter pristina benefacta? Sed iusti iudicis non erat rescissis iam bonis pristinis scelera donare. Aut quis hominum sine delicto, ut eum deus semper adlegeret quem nunquam posset recusare? [3] Vel quis item sine aliquo bono opere, ut eum deus semper recusaret quem nunquam posset adlegere? Exhibe bonum semper, et non recusabitur; exhibe malum semper, et nunquam adlegetur. Ceterum si idem homo, ut in utroque pro temporibus, in utroque dispungetur a deo et bono et iudice, qui non levitate aut improvidentia sententias vertit, sed censura gravissima et providentissima merita temporis cuiusque dispensat.
24. [1] Sic et paenitentiam apud illum prave interpretaris, quasi proinde mobilitate vel improvidentia, immo iam ex delicti recordatione paeniteat, quoniam quidem dixerit, Paenituit quod regem fecerim Saul, praescribens scilicet paenitentiam confessionem sapere mali operis alicuius vel erroris. Porro non semper. Evenit enim in bonis factis paenitentiae confessio ad invidiam et exprobrationem eius qui beneficii ingratus extiterit, [2] sicut et tunc circa personam Saulis honorandam annuntiatur a creatore, qui non deliquerat cum Saulem assumit in regnum et sancto spiritu auget; optimum enim adhuc, qualis, inquit, non erat in filiis Israelis, dignissime adlegerat. Sed nec ignoraverat ita eventurum. Nemo enim te sustinebit improvidentiam adscribentem deo ei quem deum non negans confiteris et providum. Haec enim illi propria divinitas constat. Sed malum factum Saulis, ut dixi, onerabat paenitentiae suae professione, quam vacante delicto circa Saulis adlectionem consequens est invidiosam potius intellegi, non criminosam. Ecce, inquis, criminosam eam animadverto circa Ninivitas, dicente scriptura Ionae, Et paenituit dominum de malitia quam dixerat facturum se illis, nec fecit. Sicut et ipse Ionas ad dominum, Propterea praeveni profugere in Tarsos, quia cognoveram te esse misericordem et miserescentem, patientem et plurimum misericordiae, paenitentem malitiarum. [3] Bene igitur quod praemisit optimi dei titulum, patientissimi scilicet super malos et abundantissimi misericordiae et miserationis super agnoscentes et deplangentes delicta sua, quales tunc Ninivitae. Si enim optimus qui talis, de isto prius cessisse debebis, non competere in talem, id est in optimum, etiam malitiae concursum. Et quia et Marcion defendit arborem bonam malos quoque fructus non licere producere, sed malitiam tamen nominavit, quod optimus non capit, numquid aliqua interpretatio subest earum malitiarum intellegendarum quae possint et in optimum decucurrisse? Subest autem. [4] Dicimus denique malitiam nunc significari non quae ad naturam redigatur creatoris, quasi mali, sed quae ad potestatem, quasi iudicis; secundum quam enuntiarit, Ego sum qui condo mala, et, Ecce ego emitto in vos mala, non peccatoria sed ultoria, quorum satis diluimus infamiam ut congruentium iudici. Sicut autem, licet mala dicantur, non reprehenduntur in iudice, nec hoc nomine suo malum iudicem ostendunt, ita et malitia haec erit intellegenda nunc quae ex illis malis iudiciariis deputata cum ipsis competat iudici. [5] Nam et apud Graecos interdum malitiae pro vexationibus et laesuris, non pro malignitatibus ponuntur, sicut et in isto articulo. Atque adeo si eius malitiae paenituit creatorem, quasi creaturae reprobandae scilicet et deletui vindicandae, atqui nec hic ullum admissum criminosum reputabitur creatori, qui iniquissimam civitatem digne meritoque decreverat abolendam. [6] Ita quod iuste destinaverat non male destinans, ex iustitia non ex malitia destinarat; sed poenam ipsam malitiam nominavit ex malo et merito passionis ipsius. Ergo, dices, si malitiam iustitiae nomine excusas, quia iuste exitium destinarat in Ninivitas, sic quoque culpandus est, qui iustitiae utique non paenitendae paenitentiam gessit. Immo nec iustitiae, inquam, paenitebit deum, et superest iam agnoscere quid sit paenitentia dei. Non enim, si hominem ex recordatione plurimum delicti, interdum et ex alicuius boni operis ingratia paenitet, ideo et deum proinde. [7] In quantum enim deus nec malum admittit nec bonum damnat, in tantum nec paenitentiae boni aut mali apud eum locus est. Nam et hoc tibi eadem scriptura determinat, dicente Samuele Sauli, Discidit dominus regnum Israelis de manu tua hodie et dabit illud proximo tuo, optimo super te, et scindetur Israel in duas partes, et non convertetur neque paenitentiam aget, quia non sicut homo est ad paenitendum. [8] Haec itaque definitio in omnibus aliam formam divinac paenitentiae statuit, quae neque ex improvidentia neque ex levitate neque ex ulla boni aut mali operis damnatione reputetur, sicut humana. Quis ergo erit mos paenitentiae divinae? Iam relucet, si non ad humanas condiciones eam referas. Nihil enim aliud intellegetur quam simplex conversio sententiae prioris, quae etiam sine reprehensione eius possit admitti, etiam in homine, nedum in deo, cuius omnis sententia caret culpa. Nam et in Graeco sono paenitentiae nomen non ex delicti confessione, sed ex animi demutatione compositum est, quam apud deum pro rerum variantium sese occursu regi ostendimus.
25. [1] Iam nunc, ut omnia eiusmodi expediam, ad ceteras pusillitates et infirmitates et incongruentias, ut putatis, interpretandas purgandasque pertendam. Inclamat deus, Adam, ubi es? scilicet ignorans ubi esset, et causato nuditatis pudore an de arbore gustasset interrogat, scilicet incertus. Immo nec incertus admissi nec ignorans loci. Enimvero oportebat conscientia peccati delitescentem evocatum prodire in conspectum domini, non sola nominis inclamatione, sed cum aliqua iam tunc admissi suggillatione. [2] Nec enim simplici modo, id est interrogatorio sono legendum est, Ubi es, Adam? sed impresso et incusso et imputativo, Adam, ubi es! id est in perditione es, id est iam hic non es, ut et increpandi et dolendi exitus vox sit. Ceterum qui totum orbem comprehendit manu velut nidum, cuius caelum thronus et terra scabellum, nimirum huius oculos aliqua paradisi portio evaserat, quominus illi ubicunque Adam ante evocationem viseretur tam latens quam de interdicta fruge sumens? [3] Speculatorem vineae vel horti tui lupus aut furunculus non latet. Deum puto de sublimioribus oculatiorem aliquid subiecti praeterire non posse. Stulte, qui tantum argumentum divinae maiestatis et humanae instructionis naso agis. Interrogat deus quasi incertus, ut et hic liberi arbitrii probans hominem in causa aut negationis aut confessionis daret ei locum sponte confitendi delictum et hoc nomine relevandi. Sicut de Cain sciscitatur ubinam frater eius; quasi non iam vociferatum a terra sanguinem Abelis audisset: sed ut et ille haberet potestatem ex eadem arbitrii potestate sponte negandi delicti et hoc nomine gravandi, atque ita nobis conderentur exempla confitendorum potius delictorum quam negandorum; ut iam tunc initiaretur evangelica doctrina, Ex ore tuo iustificaberis et ex ore tuo damnaberis. [4] Nam etsi Adam propter statum legis deditus morti est, sed spes ei salva est, dicente domino, Ecce Adam factus est tanquam unus ex nobis, de futura scilicet adlectione hominis in divinitatem. Denique quid sequitur? Et nunc, ne quando extendat manum et sumat de ligno vitae et vivat in aevum. Interponens enim, Et nunc, praesentis temporis verbum, temporalem et ad praesens dilationem vitae fecisse se ostendit. [5] Ideoque nec maledixit ipsum Adam et Evam, ut restitutionis candidatos, ut confessione relevatos. Cain vero et maledixit et cupidum morte luere delictum mori interim vetuit, ut praeter admissum etiam negationis eius oneratum. Haec erit ignorantia dei nostri, quae ideo simulabatur ne delinquens homo quid sibi agendum sit ignoret. [6] Sed ad Sodomam et Gomorram descendens, Videbo, ait, si secundum clamorem pervenientem ad me consummantur, si vero non, ut agnoscam. Et hic videlicet ex ignorantia incertus et scire cupidus? An hic sonus pronuntiationis necessarius, non dubitativum, sed comminativum exprimens sensum, sub sciscitationis obtentu? Quodsi descensum quoque dei irrides, quasi aliter non potuerit perficere iudicium nisi descendisset, vide ne tuum aeque deum pulses. Nam et ille descendit ut quod vellet efficeret.
26. [1] Sed et iurat deus. Numquid forte per deum Marcionis? Immo, inquit, multo vanius, quod per semetipsum. Quid vellet facere, si alius deus non erat in conscientia eius, hoc cum maxime iurantis alium absque se omnino non esse? Igitur peierantem deprehendis, an vane deierantem? Sed non potest videri peierasse qui alium esse non scivit, ut dicitis. Quod enim scit hoc deierans, vere non peieravit. Sed nec vane deierat alium deum non esse. [2] Tunc enim vane deieraret, si non fuissent qui alios deos crederent, tunc quidem simulacrorum cultores, nunc vero et haeretici. Iurat igitur per semetipsum, ut vel iuranti deo credas alium deum omnino non esse. Hoc ut deus faceret tu quoque Marcion coegisti. Iam tunc enim providebaris. Proinde si et in promissionibus aut comminationibus iurat, fidem in primordiis arduam extorquens, nihil deo indignum est quod efficit deo credere. [3] Satis et tunc pusillus deus in ipsa etiam ferocia sua, cum ob vituli consecrationem efferatus in populum de famulo suo postulat Moyse, Sine me, et indignatus ira disperdam illos, et faciam te in nationem magnam. Unde meliorem soletis affirmare Moysen deo suo, deprecatorem, immo et prohibitorem irae. Non facies enim, inquit, istud, aut et me una cum eis impende. [4] Miserandi vos quoque cum populo, qui Christum non agnoscitis in persona Moysi figuratum, patris deprecatorem et oblatorem animae suae pro populi salute. Sed sufficit si et Moysi proprie donatus est populus ad praesens. Quod ut famulus postulare posset a domino, id dominus a se postulavit. Ad hoc enim famulo dixit, Sine me, et disperdam illos, ut ille postulando et semetipsum offerendo non sineret, atque ita disceres quantum liceat fideli et prophetae apud deum.
27. [1] Iam nunc, ut et cetera compendio absolvam, quaecunque adhuc ut pusilla et infirma et indigna colligitis ad destructionem creatoris, simplici et certa ratione proponam, deum non potuisse humanos congressus inire, nisi humanos et sensus et affectus suscepisset, per quos vim maiestatis suae, intolerabilem utique humanae mediocritati, humilitate temperaret, sibi quidem indigna, homini autem necessaria, et ita iam deo digna, quia nihil tam dignum deo quam salus hominis. [2] De isto pluribus retractarem, si cum ethnicis agerem; quamquam et cum haereticis non multo diversa stet congressio. Quatenus et ipsi deum in figura et in reliquo ordine humanae conditionis deversatum iam credidistis, non exigetis utique diutius persuaderi deum conformasse semetipsum humanitati, sed de vestra fide revincimini. Si enim deus, et quidem sublimior, tanta humilitate fastigium maiestatis suae stravit ut etiam morti subiceret, et morti crucis, cur non putetis nostro quoque deo aliquas pusillitates congruisse, tolerabiliores tamen Iudaicis contumeliis et patibulis et sepulcris? [3] An hae sunt pusillitates, quae iam hinc praeiudicare debebunt Christum humanis passionibus obiectum eius dei esse cui humanitates exprobrantur a vobis? Nam et profitemur Christum semper egisse in dei patris nomine, ipsum ab initio conversatum, ipsum congressum cum patriarchis et prophetis, filium creatoris, sermonem eius, quena ex semetipso proferendo filium fecit, et exinde omni dispositioni suae voluntatique praefecit, diminuens illum modico citra angelos, sicut apud David scriptum est; [4] qua diminutione in haec quoque dispositus est a patre quae ut humana reprehenditis, ediscens iam inde a primordio, iam inde hominem <indutus, id esse> quod erat futurus in fine. Ille est qui descendit, ille qui interrogat, ille qui postulat, ille qui iurat. Ceterum patrem nemini visum etiam commune testabitur evangelium dicente Christo, Nemo cognovit patrem nisi filius. [5] Ipse enim et veteri testamento pronuntiarat, Deum nemo videbit et vivet, patrem invisibilem determinans, in cuius auctoritate et nomine ipse erat deus qui videbatur, dei filius. Sed et penes nos deus in persona Christi accipitur, quia et hoc modo noster est. [6] Igitur quaecunque exigitis deo digna, habebuntur in patre invisibili incongressibilique et placido et, ut ita dixerim, philosophorum deo. Quaecunque autem ut indigna reprehenditis, deputabuntur in filio et viso et audito et congresso, arbitro patris et ministro, miscente in semetipso hominem et deum, in virtutibus deum, in pusillitatibus hominem, ut tantum homini conferat quantum deo detrahit. [7] Totum denique dei mei penes vos dedecus sacramentum est humanae salutis. Conversabatur deus <humane>, ut homo divine agere doceretur. Ex aequo agebat deus cum homine, ut homo ex aequo agere cum deo posset. Deus pusillus inventus est, ut homo maximus fieret. Qui talem deum dedignaris, nescio an ex fide credas deum crucifixum. Quanta itaque perversitas vestra erga utrumque ordinem creatoris! [8] Iudicem eum designatis, et severitatem iudicis secundum merita causarum congruentem pro saevitia exprobratis. Deum optimum exigitis, et lenitatem eius benignitati congruentem pro captu mediocritatis humanae deiectius conversatam ut pusillitatem depretiatis. Nec magnus vobis placet nec modicus, nec iudex nec amicus. Quid si nunc eadem et in vestro deprehendantur? Iudicem quidem et illum esse iam ostendimus in libello suo, et de iudice necessarie severum, et de severo sic et saevum, si tamen saevum.
28. [1] Nunc et de pusillitatibus et malignitatibus ceterisque notis et ipse adversus Marcionem antitheses aemulas faciam. Si ignoravit deus meus esse alium super se, etiam tuus omnino non scivit esse alium infra se. Quod enim ait Heraclitus ille tenebrosus, eadem via sursum et deorsum. Denique si non ignorasset, et ab initio ei occurrisset. Delictum et mortem et ipsum auctorem delicti diabolum et omne malum quod deus meus passus est esse, hoc et tuus, qui illum pati passus est. Mutavit sententias suas deus noster, proinde qua et vester. Qui enim genus humanum tam sero respexit, eam sententiam mutavit qua tanto aevo non respexit. [2] Paenituit mali in aliquo deum nostrum, sed et vestrum. Eo enim, quod tandem animadvertit ad horninis salutem, paenitentiam dissimulationis pristinae fecit debitam malo facto. Porro malum factum deputabitur neglegentia salutis humanae, non nisi per paenitentiam emendata apud deum vestrum. Mandavit fraudem deus noster, sed auri et argenti. Quanto autem homo pretiosior auro et argento, tanto fraudulentior deus vester, qui hominem domino et factori suo eripit. Oculum pro oculo reposcit deus noster, sed et vester vicem prohibens iterabilem magis iniuriam facit. Quis enim non rursus percutiet non repercussus? Nescit deus noster quales adlegeret. Ergo nec vester. Iudam traditorem non adlegisset, si praescisset. Si et mentitum alicubi dicis creatorem, longe maius mendacium est in tuo Christo, cuius corpus non fuit verum. Multos saevitia dei mei absumpsit. [3] Tuus quoque deus quos salvos non facit utique in exitium disponit. Deus meus aliquem iussit occidi. Tuus semetipsum voluit interfici, non minus homicida in semetipsum quam in eum a quo vellet occidi. Multos autem occidisse deum eius probabo Marcioni. Nam fecit homicidam, utique periturum, nisi si populus nihil deliquit in Christum. Sed expedita virtus veritatis paucis amat. Multa mendacio erunt necessaria.
29. [1] Ceterum
ipsas quoque Antitheses Marcionis cominus cecidissem, si operosiore destructione earum egeret defensio creatoris
tam boni quam et iudicis, secundum utriusque partis exempla congruentia deo, ut ostendimus. Quodsi utraque pars bonitatis atque
iustitiae dignam plenitudinem divinitatis efficiunt omnia potentis,
compendio interim possum antitheses retudisse, gestientes ex
qualitatibus ingeniorum sive legum sive virtutum discernere,
atque ita alienare Christum a creatore, ut optimum a iudice, et
mitem a fero, et salutarem ab exitioso. [2] Magis
enim eos coniungunt
quos in eis diversitatibus ponunt quae deo congruunt. Aufer
titulum Marcionis et intentionem atque propositum operis ipsius,
et nihil aliud praestaret quam demonstrationem eiusdem dei
optimi et iudicis, quia haec duo in solum deum competunt. Nam
et ipsum studium in eis exemplis opponendi Christum creatori
ad unitatem magis spectat. [3] Adeo
enim ipsa et una erat substantia
divinitatis, bona et severa, et eisdem exemplis et in
similibus
argumentis, ut bonitatem suam voluerit ostendere in quibus praemiserat severitatem; quia nec mirum erat diversitas temporalis,
si postea dens mitior pro rebus edomitis, qui retro austerior pro
indomitis. Ita per antitheses facilius ostendi potest ordo creatoris
a Christo refonnatus quam repercussus, et redditus potius quam
exclusus, praesertim <cum> deum tuum ab omni motu
amariore
secernas, utique et ab aemulatione creatoris scilicet. [4] Nam
si ita
est, quomodo eum antitheses singulas species creatoris aemulatum
demonstrant? Agnoscam igitur et in hoc per illas deum meum
zeloten, qui res suas arbustiores in primordiis bona, ut rationali,
aemulatione maturitatis praecuraverit suo iure, cuius antitheses
etiam ipse mundus eius agnoscet ex contrarietatibus elementorum,
summa tamen ratione modulatus. Quam ob rem, inconsiderantissime Marcion, alium deum lucis ostendisse debueras, alium vero
tenebraram, quo facilius alium bonitatis, alium severitatis persuasisses. Ceterum eius erit antithesis cuius est et in mundo.
Christian Latin | The Latin Library | The Classics Page |