SULPICI SEVERI CHRONICA



LIBER SECUNDUS

1 (1) Captivitatis tempora prophetarum vaticiniis atque actibus illustrata sunt, maximeque Danielis egregia ad conservandam legem perseverantia et in absolutione Susannae divino consilio ceterisque ab eo gestis, quae iam ordine persequemur. (2) hic sub rege Ioachim captus deductusque Babylonam parvus admodum puer; postea ob elegantiam vultus inter ministros regios assumptus, unaque cum eo Annanias, Misael et Azarias. (3) sed cum eos rex delicatioribus cibis curari praecepisset idque Asphanae eunucho negotii dedisset, Daniel paternarum traditionum memor, ne ex mensa regis gentilium cibis participaret, poposcit ab eunucho, ut leguminibus tantum uterentur. (4) causante Asphane, ne dissimulatum imperium regis consecutura macies proderet, Daniel Deo fretus pollicetur maioris decoris sibi vultus ex leguminibus quam ex cibis regiis fore. fidesque dictis adfuit, ita ut minime eorum vultus comparabiles haberentur, qui imperialibus impendiis procurabantur. igitur a rege in honorem et gratiam adhibiti prudentia et disciplina brevi omnibus regis proximis antelati. (5) per idem tempus Susanna, cuidam Ioachi nupta, spectatae femina pulchritudinis, a duobus presbyteris appetita, cum impudicis non adquievisset, falso crimine incessitur, isdem presbyteris deferentibus, in remotis locis adulescentem cum ea deprehensum, sed illum iuvenili alacritate senum manus effugisse. ita presbyteris fides habita; iudicio populi Susanna damnatur. (6) quae cum secundum legem ad supplicium duceretur, Daniel, tum annos natus XII, increpitis Iudaeis, cur innocenter morti dedissent, reduci eam in iudicium causamque denuo audiri postulat. (7) enimvero multitudo Iudaeorum, quae tum aderat, non sine Deo existimans puerum contemptae aetatulae in hanc constantiam prorupisse, favore accommodato in consilium revertitur. (8) initur denuo iudicium; Danielo, ut inter maiores natu resideret, delatum. igitur separari accusatores iubet; unumquemque ex eis interrogat, sub cuius generis arbore adulteram deprehendisset. ex varietate responsi falsitas deprehensa; Susanna absoluta, presbyteri, qui innocenti periculum creaverant, capite damnati.

2 (1) Ea tempestate Nabuchodonosor somnium vidit, mysterio futurorum mirabile. cuius interpretationem cum per se non posset evolvere, ascitis ad interpretandum Chaldaeis quique magicis artibus extisque hostiarum scire occulta et futura praecinere videbantur, mox veritus, ne more hominum non vera, sed placita regi ex somnio coniectarent, visa supprimit poscitque ab eis, ut, si vera in iis divinatio esset, somnium ipsum sibi dicerent; tum demum interpretationi eorum crediturum, si prius enuntiando somnium artis periculum fecissent. (2) illi vero tantam molem abnuentes, non esse id humanae opis confitebantur. rex motus, cur falsa divinandi professione homines erroribus illuderent, cum astricti praesenti negotio nihil scire se confiterentur; ita edicto regis in eos animadversum palamque omnes huius artis interficiebantur. (3) quod ubi Danielo compertum, regis proximum appellat; enuntiationem somnii interpretationemque eius pollicetur. (4) res ad regem defertur Daniel arcessitur. iam revelato sibi per Deum mysterio visa regis refert absolvitque. sed res postulat, uti regis somnium et interpretationem prophetae et consequentium fidem exponamus. (5) viderat rex per soporem imaginem capite aureo, pectore brachiisque argenteis, ventre et femoribus aereis, cruribus ferreis, quae in pedes partim ferreos, partim fictiles desinebat; sed ferrum atque testum inter se confusum coire non poterat. ad extremum imaginem lapis sine manibus abscissus proterebat, redactaque omnia in pulverem vento ablata.

3 (1) Igitur secundum prophetae interpretationem imago visa figuram mundi gerit. (2) caput aureum Chaldaeorum imperium est, siquidem id primum et opulentissimum fuisse accepimus. (3) pectus et brachia argentea secundum regnum annuntiant; Cyrus enim victis Chaldaeis atque Medis imperium ad Persas contulit. (4) in ventre aereo tertium regnum portendi pronuntiatur, atque impletum videmus, siquidem Alexander ereptum Persis imperium Macedoniae vindicavit. (5) crura ferrea imperium quartum, idque Romanum intellegitur, omnibus ante regnis validissimum. pedes vero partim ferrei, partim fictiles dividendum esse Romanum regnum, ita ut numquam inter se coeat, praefigurant; quod aeque impletum est, siquidem cum non ab uno imperatore, sed etiam a pluribus semperque inter se armis aut studiis dissentientibus res Romana administretur. (6) denique commisceri testum atque ferrum numquam inter se coeunte materie commixtiones humani generis futurae a se invicem dissidentes significantur, siquidem Romanum solum ab exteris gentibus aut rebellibus occupatum aut dedentibus se per pacis speciem traditum constet, exercitibusque nostris, urbibus atque provinciis permixtas barbaras nationes, et praecipue Iudaeos, inter nos degere nec tamen in mores nostros transire videamus. (7) atque haec esse postrema prophetae annuntiant. in lapide vero sine manibus abscisso, qui aurum, argentum, aes, ferrum testumque comminuit, Christi figura est. is enim non conditione humana editus, siquidem non ex voluntate viri, sed ex Deo natus est, mundum istum, in quo sunt regna terrarum, in nihilum rediget regnumque aliud incorruptum atque perpetuum, id est futurum saeculum, quod sanctis paratum est, confirmabit. (8) de quo uno adhuc quorundam fides in ambiguo est, non credentium de futuris, cum de praeteritis convincantur. igitur Daniel multis a rege muneribus donatus, praefectus Babyloniae atque omni imperio, in summis honoribus habebatur. eius suffragio Annanias, Azarias et Misael ad summam aeque dignitatem et potestatem provecti. (9) eodem fere tempore praeclara Ezechielis prophetia exstitit, revelato ei futurorum et resurrectionis mysterio. exstat liber magni operis et cum cura legendus.

4 (1) At in Iudaea, cui post excidium Hierosolymae Godoliam praepositum supra memoravimus, aegre ferentes Iudaei principem sibi ex stirpe non regia arbitrio victoris datum, Ismael quodam duce et concitatore nefandae coniurationis, dispositis eum in convivio insidiis peremerunt. (2) at hi, qui extra noxiam fuerant, ultum ire facinus cupientes propere adversum Ismael arma capiunt. sed ut ille cognovit exitium sibi imminere, relicto exercitu, quem contraxerat, non amplius octo comitantibus ad Ammonitas confugit. (3) igitur populum universum metus pervaserat, ne paucorum scelus omnium exitio rex Babylonius ultum iret; nam praeter Godoliam multos ex Chaldaeis cum eo interfecerant. (4) itaque consilium ineunt fugiendi in Aegyptum, sed prius Hieremiam frequentes adeunt, sciscitantes divinum responsum. (5) at ille verbis Dei universos hortari, in solo patrio manerent; si id fecissent, Dei praesidio tuendos nullumque a Babyloniis periculum fore; sin Aegyptum peterent, omnes ibi ferro ac fame diversoque mortis genere perituros. (6) sed plebs assueto malo insolens parendi salubribus consiliis et divino imperio profecta in Aegyptum. quid de ea postea actum, sacris litteris siletur; nobis nihil compertum.

5 (1) Hoc tractu temporum Nabuchodonosor elatus rebus secundis statuam sibi auream immensae magnitudinis posuit adorarique eam, ut sacram effigiem praecepit. (2) quod cum certatim ab omnibus, depravatis adulatione omnium animis, fieret, Annanias, Azarias et Misael profano officio abstinuerunt, non ignorantes honorem hunc soli Deo debitum. igitur rei ex edicto regis constituuntur, propositaque eis conditio poenarum, ardens caminus, ut praesenti metu adorare statuam cogerentur. verum illi devorari ignibus quam piaculum committere maluerunt. (3) itaque vincti compedibus in medias flammas coniciuntur. sed ministros infandi operis, dum promptius damnatos in ignem propellunt, flamma absorbuit; Hebraeos - mirum dictu et incredibile non visentibus - ignis non attigit, cum a spectantibus deambulantes in camino psalinum Deo dicere cernerentur, visusque cum his inter ignes quartus specie angeli, quem Nabuchodonosor propius intuitus filium Dei se vidisse confessus est. (4) tum rex haud dubius divinam in re praesenti fuisse virtutem, missis per omne regnum suum edictis facti miraculum provulgavit, confessus soli Deo honorem deferendum. (5) nec multo post obiecto sibi somnio, mox voce etiam caelo emissa admonitus, potestate regia abiecta atque ab omni conversatione humana remotus, herbis tantum vitam sustinens, egisse paenitentiam traditur; servatum ei nutu Dei imperium, donec impleto tempore, agnito demum Deo, post VII annos et regno et statui pristino restitutus est. (6) hic post devictum, ut supra diximus, Sedechiam, quem captivum Babylonam transtulit, regnasse traditur annos VI et XX, quamquam id non in sacra historia scriptum invenerim. (7) sed forte accidit, ut dum multa evolverem, annotationem hanc iam interpolato per aetatem libello sine auctoris nomine reperirem, in quo regem Babyloniorum tempora continebantur; quam praetereundam non putavi, siquidem et Chronicis consentiret, et ita illius nobis ratio quadraret, ut per ordinem regum, quorum tempora continebat, usque in primum Cyri regis annum, LXX annos - tot enim per sacram historiam a captivitate usque ad Cyrum fuisse referuntur - impleret.

6 (1) Post Nabuchodonosor filius eius regnum indeptus, quem in Chronicis Evilmarodac fuisse vocitatum repperi. hic duodecimo imperii anno diem functus, fratri minori, qui Balthasar dictus est, locum fecit. (2) is cum quarto et decimo anno publicum epulum principibus ac praefectis suis daret, sacra vasa, quae per Nabuchodonosor de templo Hierosolymae ablata nec in regales usus usurpata, sed recondita in thesauris habebantur, proferri imperavit. (3) cumque his per luxum ac licentiam regalis convivii promiscue omnes virilis ac muliebris sexus, uxores concubinaeque eius uterentur, subito rex in pariete conspicatur digitos scribentes cernebanturque in versum ductae literae; sed qui posset scripta legere, non reperiebatur. (4) igitur rex perterritus magos et Chaldaeos advocat. quibus mussantibus nec quicquam respondentibus, regina regem admonet, esse quendam Hebraeum Daniel nomine, qui olim Nabuchodonosor occulti mysterii somnium revelasset, iam tum ob illustrem sapientiam summis honoribus donatum. (5) itaque accitus perlegit interpretatusque, ob delictum regis, qui sacra Deo vasa temerasset, ipsi exitium imminere regnumque eius Medis ac Persis datum. (6) quod mox consecutum est. nam eadem nocte Balthasar interiit, regnum eius Darius natione Medus occupavit; Danielum illustri opinione compertum universo imperio praeposuit, secutus superiorum regum iudicium. nam et Nabuchodonosor eum regno praefecerat et Balthasar veste purpurea et torque aureo donatum tertium regni principem constituerat.

7 (1) Igitur hi, qui una cum eo rerum potentes erant, exagitati invidia, quod eis alienigena captivae gentis fuisset aequatus, regem depravatum adulatione compellunt, ut sibi diebus proximis XXX divini honores darentur, neque cuiquam liceret Deum nisi regem precari. facile id Dario persuasum, stultitia regum omnium, qui sibi divina vindicant. (2) igitur Daniel non rudis neque inscius, Deo preces, non homini deferendas, reus constituitur edicto regis non paruisse. multumque abnuente Dario, cui carus acceptusque semper fuerat, principes pervicere, ut in lacum demitteretur. (3) sed obiecto bestiis nullum periculum fuit. quod cum rex comperisset, accusatores deputari leonibus praecepit; qui non simili exemplo perfuncti sunt; nam continuo devorati ferarum famem expleverunt. (4) Daniel clarus ante clarior haberi; rex antiquato edicto suo novum proposuit, relictis erroribus ac superstitionibus Deum Danielis colendum. (5) exstant etiam visiones eius, quibus consequentium saeculorum ordinem revelavit, annorum etiam numerum complexus, intra quem Christum, sicut factum est, descensurum ad terras pronuntivait venturumque Antichristum manifeste exposuit. (6) quod si qui studiosior erit, rectius ibi quaesitum reperiet; nobis propositum est rerum tantum ordinem contexere. Darius duodeviginti annos regnasse traditur; qua tempestate Astyages Medis imperabat.

8 (1) Hunc Cyrus, ex filia nepos eius, regno expulit, Persarum usus armis; unde summa imperii ad Persas translata est. Babylonii quoque in potestatem ditionemque eius concessere. (2) igitur initio regni, propositis publice edictis, dat potestatem Iudaeis in solum patrium redeundi, sacra etiam vasa, quae Nabuchodonosor de templo Hierosolymae abstulerat, reddidit. itaque pauci tum in Iudaeam regressi; ceteris redeundi animus an facultas defuerit parum comperimus. (3) erat ea tempestate apud Babylonios Beli antiquissimi regis, cuius etiam Virgilius (Aen. 1, 729) meminit, ex aere simulacrum, quod superstitione hominum consecratum Cyrus quoque adorare erat solitus, antistitum eius dolo illusus, qui vesci effigiem illam atque potare affirmabant, cum diurnam pensitationem, quae idolo inferebatur, clam ipsi absumerent. (4) igitur Cyrus cum Danielo familiariter uteretur, quaerit ab eo, cur simulacrum non adoraret, cum manifestum viventis Dei esset indicium, absumentis ea, quae inferebantur. (5) Daniel ridens hominis errorem negare id posse fieri, ut aes illud, id est bruta materies, cibo uteretur aut potu. acciri ergo rex sacerdotes iubet (nam fere ad septuaginta erant) adhibitoque eos terrore increpitat, quis impensa consumeret, cum Daniel vir prudentia insignis minime id ab insensibili simulacro posse fieri contenderet. (6) tum illi confisi parato dolo sueta inferri et obsignari a rege templum deposcunt, uti, nisi omnia postero die absumpta deprehenderentur, morte poenas persolverent, dum eadem conditio Danielo maneret. (7) itaque signo regis templum obsignatur, cum prius Daniel sacerdotibus insciis pavimentum cinere aspersisset, ut introeuntium occultos aditus vestigia proderent. igitur postero die rex templum ingressus animadvertit absumpta, quae idolo apponi iusserat. (8) tum Daniel occultam fraudem vestigiis prodentibus reserat, sacerdotes cum uxoribus et filiis, subfosso foramine ingressos, ea quae idolo apposita fuerant devorasse. ita omnes iussu regis interfecti, templum ac simulacrum Danielo in potestatem datum atque arbitrio eius dirutum.

9 (1) Interea Iudaei, quos ex permissu Cyri in patriam regressos supra memoravimus, urbem ac templum restituere aggressi, ut pauci atque inopes parum proficiebant, donec centesimo fere anno, Artaxerse rege Persis imperitante, per eos, qui locis praeerant, ab aedificando deterriti; (2) etenim tum Syria atque omnis Iudaea sub Persarum imperio per magistratus ac praesides regebatur. igitur his consilium fuit regi Artaxersi scribere, non oportere Iudaeis restituendae urbis suae copiam dari, ne pro contumaci ingenio resumptis viribus, aliis gentibus imperare soliti, non paterentur sub alieno imperio degere. (3) ita comprobato a rege praesidum consilio prohibita urbis aedificatio usque in secundum Darii regis annum dilata est. sed hoc tractu temporum, qui reges Persis imperaverint, inseremus, quo facilius annorum series in ordinem contexta prodatur. (4) post Darium Medum, quem duodeviginti annos regnasse significavimus, Cyrus uno et triginta annis rerum potitus est. Scythis bellum inferens in proelio cecidit, secundo anno postquam Tarquinius Superbus Romae regnare coeperat. (5) Cyro Cambyses filius eius successit; regnavit annos VIIII. hic cum Aegyptum atque Aethiopiam bello premeret et subegisset victorque in Persas reverteretur, casu se ipse vulneravit ex eoque ictu periit. (6) post huius mortem magi duo fratres, natione Medi, menses VII Persarum regnum optinuerunt. ad hos interficiendos septem nobilissimi Persae coniuraverunt, quorum princeps fuit Darius Hystaspis filius, natus ex fratre patruele Cyri, omniumque consensu regnum ei delatum; regnavit annos VI et XXX. (7) hic ante quadriennium quam decederet, apud Marathonam pugnavit, celeberrimo Graecis Romanisque historiis proelio. id gestum post Romam conditam anno fere ducentesimo et sexagesimo, Macerino et Augurino consulibus, abhinc annos, si tamen investigatio Romanorum consulum non fefellit, DCCC LXXX et VIII; omne enim tempus in Stiliconem consulem direxi. (8) post Darium Xerses fuit, isque uno et XX annis regnasse traditur; quamquam in plerisque exemplaribus XX et V annos imperii eius fuisse repperi. huic successit Artaxerses, cuius supra meminimus. (9) hic cum inhiberi aedificationem urbis Iudaeae templique iussisset, suspensum opus usque in secundum Darii regis annum pependit. sed ut usque ad eum temporum ordo conexus sit, Artaxerses regnavit annis uno et XL, Xerses duobus mensibus. postque eum Sucdianus VII mensibus fuit.

10 (1) Darius deinde, sub quo templum est restitutum, regnum adeptus est, cui Ochus tum nomen erat. hic cum ex Hebraeis tres adolescentes spectatae fidei corporis custodes haberet unusque ex his prudentiae documento admirationem regis in se convertisset, delata sibi optione petendi, si quid animo concepisset, ingemiscens patriae ruinis copiam restituendae urbis poposcit meruitque a rege, ut subregulis ac praesidibus imperaret, aedificationem sacrae aedis praebitis impendiis maturarent. (2) ita templum quadriennio consummatum, sexto post anno quam Darius regnare coeperat, idque Iudaeis satis visum; et quia magnae molis erat urbem restituere, diffisi viribus opus multi laboris incipere non ausi templo continebantur. (3) per idem tempus Esdras scriba legis post XX fere annos quam templum fuerat consummatum, defuncto iam Dario, qui unum de viginti annos rerum fuerat potitus, permissu Artaxersis secundi, non illius, qui inter duos Xerses fuit, sed huius, qui Dario Ocho successerat, Babylonia profectus multique eum secuti Hierosolymam pervexere vasa diversi operis et dona, quae rex templo Dei miserat, cum XII Levitis; (4) vix enim hic numerus ex illa tribu repertus traditur. is cum deprehendisset Iudaeos gentilium conubiis permixtos, multis increpitos renuntiare istius modi matrimoniis ac filios ex his susceptos extrudi iubet, omnesque dicto paruere. purgatus populus veteris legis ritu agebat. (5) ceterum Esdram nihil super reficienda urbe egisse comperio, credo potiorem curam ratus plebem corruptis moribus reformare.

11 (1) Erat ea tempestate apud Babyloniam Neemias minister regius, gente Iudaeus, Artaxersi merito obsequiorum carissimus. (2) is Iudaeos percontatus, quis paternae urbis status esset, ubi comperit in isdem ruinis iacere patriam, totis sensibus conturbatus cum gemitu multisque lacrimis orasse ad Deum traditur, delicta gentis suae reputans, misericordiam divinam efflagitans. (3) igitur cum eum rex inter epulas maestum extra solitum animadvertisset, poposcit ab eo causam dolorum ut exponeret. tum ille adversa gentis suae et ruinam civitatis deflere, quae iam per annos fere ducentos et quinquaginta solo strata, malorum testimonium, spectaculum inimicis praeberet; daret sibi eundi et restituendae eius potestatem. (4) paruit rex piis precibus, statimque eum cum praesidio equitum, quo tutius iter ageret, dimisit, datis ad praetores epistulis ut necessaria praeberent. is cum Hierosolymam pervenisset, viritim populo opus urbis distribuit, et certatim iussa omnes curabant. (5) iamque ad medium machinae processerant, cum flagrante invidia gentium vicinae urbes conspirant opera interrumpere Iudaeosque ab aedificando deterrere. sed Neemias, dispositis adversum incursantes praesidiis, nihil territus coepta explicuit; consummatoque muro et valvis portarum perfectis, per familias construendis interius domibus urbem dimensus est. censuitque populum minime urbi parem, neque enim amplius quam ad quinquaginta milia promiscui sexus atque ordinis reperta; (6) tantum ex illo quondam immani numero frequentibus bellis absumptum aut captivitate detentum. nam olim hae duae tribus, quarum hoc residuum fuit, cum ab his decem tribus separatae sunt, CCC et XX milia virorum armaverant. a Deo ob peccatum internecioni et captivitati datae ad hanc usque paucitatem devenerant. (7) sed haec, ut dixi, plebs duarum tribuum fuit; decem vero prius deductae per Parthos, Medos, Indos atque Aethiopas dispersae numquam in solum patrium regressae, hodieque barbararum gentium imperiis continentur. sed consummatio restituta urbis XXX et II imperii Artaxersis anno refertur. (8) a quo tempore usque ad Christi crucem, id est Fufium Geminum et Rubellium consules, anni CCCXC et VIII; ceterum a restitutione templi usque in eversionem, quae sub Vespasiano consule Augusto per Titum Caesarem consummata est, anni CCCC LXXX et III. (9) praedictum id olim est a Daniele, qui ab instauratione templi usque in eversionem LX et VIIII hebdomadas futuras pronuntiaverat. a die autem captivitatis Iudaeorum usque in tempus restitutae civitatis fuerunt anni CCLX.

12 (1) In hoc temporum tractu Esther atque Iudith fuisse arbitramur; quarum quidem actus quibus potissimum regibus conectam, non facile perspexerim. nam cum Esther sub Artaxerse rege referatur, porro duos huius nominis Persarum reges fuisse reppererim, multa cunctatio est cuius haec temporibus applicetur. (2) mihi tamen visum est huic Artaxersi, sub quo Hierosolyma est restituta, Esther historiam conectere, quia non sit verisimile, ut, si sub priore Artaxerse fuisset, cuius tempora Esdra complexus est, nullam tam illustris feminae mentionem retulisset, maxime cum ab illo Artaxerse inhibitam templi aedificationem, sicut supra memoravimus, constet; neque Esther passura fuerit [tum], si in illius matrimonio tum fuisset. (3) nunc gesta edisseram. erat ea tempestate regi in matrimonio Vastis quaedam, mirae femina pulchritudinis. cuius cum formam omnibus praedicaret, die quodam, cum publicum convivium dabat, adesse reginam demonstrandae pulchritudinis gratia iubet. (4) illa vero stulto rege consultior, pudens virorum oculis spectaculum corporis praebere, iussa abnuit. qua contumelia barbarus animus permotus uxorem matrimonio ac regia depellit. (5) igitur cum in locum eius puella regis coniugio quaereretur, reperta est Esther ceteras specie vincere. haec Iudaea ex tribu Beniamin, utroque parente orba, a Mardochaeo patrueli fratre educta. (6) cum ad regales nuptias duceretur, mandante educatore genus et patriam occultavit, admonita ne paternarum traditionum immemor, etsi in matrimonium alienigenae captiva succederet, gentilium cibis participaret. (7) igitur iuncta regi brevi, ut fit, vi pulchritudinis totum eius animum facile cepit, adeo ut eam aequatam imperio insigni regio, veste purpurea donaret.

13 (1) Qua tempestate Mardochaeus inter proximos regis erat, pro virili portione negotiorum familiarium curator. is compositas a duobus spadonibus regi insidias prodiderat, atque ex eo carior summisque honoribus donatus. (2) erat ea tempestate regi Aman quidam perfamiliaris, quem aequatum sibi adorari more regum praeceperat. id Mardochaeus unus ex omnibus facere fastidiens odia Persae in se graviter accenderat. (3) igitur Aman ad perniciem Hebraei animum intendens regem adit affirmatque, esse in regno eius hominum genus pravis superstitionibus deo hominibusque invisum, externis legibus vivens, dignum exitio; rectum esse omnes huius gentis internecioni dare, exque eorum bonis immensas opes pollicetur. (4) facile id barbaro persuasum; edictum emittitur Iudaeos necandos, missique continuo qui per omne regnum ab India usque Aethiopiam promulgarent. id ubi Mardochaeo compertum, conscissis vestibus sacco obvolvitur conspersusque cinere pergit ad regiam, ibique eiulatu multo cuncta questibus replet; facinus indignum immeritam gentem perire neque ullam pereundi causam dari. (5) Esther lamentantis voce excita rem, ut erat, cognoscit. tum vero anceps consilii, quia adeundi regem potestas non erat - etenim more Persarum reginae introire ad regem nisi accersitae non licet, nec tamen, cum fuerit regi libitum, sed statuto tempore admittitur - et forte tum ita evenerat, ut diebus XXX proximis separata a conspectu regis Esther haberetur. (6) igitur audendum aliquid pro civibus rata, etsi certa pestis adesset, pulchro in negotio occumbere parata, invocato prius Deo, aulam regis ingreditur. at barbarus re insolita percussus, paulatim blandimento muliebri delinitus, postremo ad cenam reginae perducitur, unaque cum illo Aman ille regi carus et Iudaea genti infestus. (7) igitur cum iam post epulas multis poculis convivium calere coepisset, Esther genibus regis advolvitur, gentis suae perniciem deprecatur. rex vero nihil se petenti, si quid ultra peteret, negaturum pollicetur. (8) tum Esther arrepto tempore Amanis mortem flagitat in ultionem gentis, quam perditam cupierat. sed rex amici memor paulisper cunctatus deliberandi gratia modicum secessit. deinde regressus ut vidit Aman reginae genua complexum, succensus ira et appetitam reginam clamitans, morte eum affici iubet. (9) et tum regi compertum, poenam crucis per Aman Mardochaeo paratam. ita Aman eaedem cruci affigitur, omniaque bona eius Mardochaeo data Iudaeique sunt absoluti. Artaxerses regnavit annos duos et LX, eidemque Ochus successit.

14 (1) Huic rerum ordini recte Iudith actus conseram; traditur enim post captivitatem fuisse, sed quis eo tempore Persis regnaverit, historia divina non edidit; regem tamen, sub quo illa gesta sint, Nabuchodonosor nuncupat, non utique eum, qui Hierosolymam ceperit. (2) sed nullum hoc nomine post captivitatem apud Persas regnasse reperio, nisi si ob impotentiam et pariles conatus quicumque ille rex Nabuchodonosor a Iudaeis vocitatus est. (3) plerique tamen Cambysen, Cyri regis filium, putant, eo quod victor Aegyptum atque Aethiopiam penetraverit. sed huic opinioni eadem sacra historia repugnat; (4) nam duodecimo regis illius anno Iudith fuisse signatur. porro Cambyses non ultra VIII annos rerum potitus est. unde, si in historia opinari licet, sub Ocho rege, qui post Artaxersen secundum fuit, haec gesta crediderim; idque vel ex hoc conicio, quod idem Ochus, ut in saecularibus legi, natura immitis cupidusque bellorum traditur. nam et arma finitimis intulit et Aegyptum, quae ante multos annos desciverat, bello recuperavit. (5) quo tempore etiam sacra eorum et Apim in deum receptum irrisisse traditur; quod postea Baguas, spado eius natione Aegyptius, indignatus, contumeliam gentis morte regis ultus est. meminit autem huius Baguae historia divina; (6) nam cum Holofernes iussu regis adversum Iudaeos duxit exercitum, Baguam in isdem castris fuisse memoravit. unde non immerito in argumentum nostrae opinionis adduxerim, ut rex ille, Nabuchodonosor nuncupatus, Ochus fuerit, sub quo Baguam fuisse mundiales historici prodiderunt. (7) ceterum illud nemini mirum esse oportebit, quod scriptores saecularium litterarum nihil ex his, quae sacris voluminibus scripta sunt, attigerunt; Dei spiritu praevalente, ut intaminata ab ore corrupto vel falsis vera miscente intra sua tantum mysteria contineretur historia, quae separata a mundi negotiis et sacris tantum vocibus proferenda permisceri cum aliis velut aequali sorte non debuit; (8) etenim erat indignissimum, ut alia agentibus aut alia quaerentibus haec quoque cum reliquis miscerentur. sed pergam ad cetera ac per Iudith gesta, ut potero, paucis absolvam.

15 (1) Igitur reversis, ut supra memoravimus, in solum patrium Iudaeis, necdum composito rerum aut urbis statu, rex Persarum Medis bellum infert atque adversus regem eorum, Arphaxad nomine, acie confligit secundo eventu; perempto rege gentem imperio adiungit. (2) idem reliquis nationibus facit, praemisso Holoferne, quem principem militiae delegarat, cum milibus peditum C et XX, equitum XII. is Cilicia et Arabia bello vastatis multas urbes aut vi capit aut metu in deditionem compellit. (3) iamque Damascum admotus exercitus magno Iudaeos terrore perculerat. (4) sed impares ad resistendum, neque ad deditionem adquiescentibus animis, expertis quippe usque antea captivitatis mala, ad templum frequentes concurrunt. ibi communi gemitu permixtoque ululatu divinum auxilium implorant; satis se Deo ob peccata vel crimina dedisse poenarum; reliquiis saltem servitio nuper exemptis parceret. (5) interea Holofernes Moabitis in deditionem acceptis atque adversum Iudaeos in societatem belli assumptis, cum ab eorum principibus inquireret, quibusnam viribus freti Hebraei deditioni animos non dedissent, (6) Achior quidam comperta edisserit, Iudaeos Dei cultores, pio a patribus ritu institutos, olim in Aegypto pependisse servitium; inde divino munere eductos ac siccatum mare pedibus emensos, postremo omnibus gentibus devictis habitatas maioribus terras recepisse. (7) exin vario rerum statu floruisse aut concidisse, atque iterum malis emersisse, secundum merita iratum aut placatum Deum vicissitudine expertos, dum peccantes incursionibus hostium aut captivitatibus coercentur, propitio numine semper invicti. ceterum, si praesenti tempore absque peccato sint, nullo modo eos posse superari; sin aliter se habeant, facile vincendos. (8) ad haec Holofernes ferox multis victoriis, nihil sibi invictum ratus, ira accensus, cur ex peccato potissimum Iudaeorum pendere illius victoria putaretur, propelli Achior in castra Hebraeorum iubet, ut cum his periret, quos vinci non posse affirmaverat. (9) ac tum Iudaei montes petiverant; ita quibus id negotii datum, ima montium successere ibique vinctum Achior reliquerunt. quod ubi Iudaei animadverterunt, exemptum vinculis in collem perducunt. causas rei quaerentibus gesta exponit receptusque in pacem exitum opperiebatur. is post victoriam circumcisus Iudaeus factus est. (10) igitur Holofernes difficultate locorum comperta, quia adiri praecelsa non poterant, montes militibus circumdat et summa cura Hebraeos aquationibus prohibet; eoque maturius obsidionem sensere. itaque victi penuria aquae ad Oziam principem concurrunt, proni omnes ad deditionem. ille vero opperiendum paulisper et divinum auxilium exspectandum respondens, quinto demum die deditionis tempus constituit.

16 (1) Quod ubi Iudith compertum, quae viro vidua, praedives opibus, insignis specie, sed moribus quam vultu illustrior tum in castris erat, artis suorum rebus etiam certo sibi exitio audendum aliquid et temptandum rata, caput comit, vultu expolitur, comite ancilla castra hostium ingreditur. (2) statimque ad Holofernem deducta perditas res suorum memorat, se transfugio vitae consuluisse. deinde a duce poscit liberum extra castra nocturno tempore egressum orandi gratia. mandatum id vigilibus portarumque custodibus. (3) sed ubi per triduum egrediendi ac redeundi consuetudinem sibi barbaris fidem fecit, Holofernem cupido incessit dediticiae corpore abuti; etenim forma excellenti Persam facile permoverat. ita ad ducis tentorium per Baguam eunuchum deducitur, initoque convivio barbarus multo se vino obruit. (4) tum remotis ministris, priusquam vim mulieri inferret, somno captus est. Iudith tempore arrepto caput hostis desecat secumque aufert. et cum secundum consuetudinem castris egredi crederetur, incolumis regressa. (5) postero die Hebraei, caput Holofernis de superioribus ostentantes, eruptione facta ad castra hostium pergunt. tum vero barbari signum pugnae poscentes tabernaculum ducis frequentes assistunt. ubi truncum corpus repertum, foeda formidine in fugam versi terga hostibus praebuerunt. (6) Iudaei fugientes persecuti caesisque multis milibus castris ac praeda potiti. Iudith summis laudibus celebrata C et V annos vixisse traditur. (7) haec si Ocho rege, ut opinamur, gesta sunt anno imperii eius duodecimo, a tempore Hierosolymae restitutae usque in id bellum fuerunt anni duo et XX. ceterum Ochus XX et III annos regnavit. (8) fuit autem ultra omnes cruentus et plus quam barbaro animo. hunc Baguas spado aegrotantem venenis sustulit. post eum Arses, filius eius, triennio imperium tenuit, Darius annos IIII.

17 (1) Adversum hunc Alexander Macedo acie conflixit. eo victo Persis imperium ademptum, quod ab initio Cyri steterat annos CC et L. (2) Alexander victor fere omnium gentium adiisse Hierosolymae templum dicitur ac dona intulisse, edixitque per omne imperium, quod sui iuris effecerat, ut Iudaeis ibidem degentibus esset liberum in patriam reverti. exacto duodecimo imperii anno, septimo posteaquam Darium devicerat, apud Babylonam defunctus est. (3) regnum amici eius, qui simul cum illo maxima illa bella gesserant, partiti sunt. hi aliquanto tempore sine usurpatione regali susceptas partes procuraverunt, Arridaeo quodam Philippo Alexandri fratre regnante, cui perimbecillo verbo datum imperium videbatur, re autem penes eos erat, qui sibi exercitum et provincias distribuerant. (4) nec vero hic rerum status diu mansit, omnesque se reges appellari maluerunt. primus in Syria post Alexandrum Seleucus rex fuit, subiecta eidem Perside ac Babylone. (5) qua tempestate Iudaei annuum stipendium trecenta argenti talenta regi dabant, nec tamen per externos magistratus, sed per sacerdotes suos regebantur. patrioque ritu vivebant, donec plerique eorum longa rursum pace corrupti miscere omnia seditionibus et turbare coeperunt, affectantes summum sacerdotium libidine, avaritia et dominandi cupidine.

18 (1) Namque primum sub rege Seleuco, Antiochi magni filio, Oniam sacerdotem, virum sanctum atque integrum, Simon quidam falsis apud regem criminibus insimulatum excutere nequiverat. (2) interiecto deinde tempore Iason frater Oniae Antiochum regem, qui Seleuco fratri successerat, adiit, augmentum stipendii pollicens, si sibi summum sacerdotium traderetur. (3) et quamquam insolitum neque ante permissum erat perpetuo sacerdotio perfungi, sollicitus tamen regis animus, aeger avaritia, facile superatus est. (4) ita depulso Onia Iasoni sacerdotium mandatum. is foede admodum cives patriamque laceravit. dein cum per Menelaum quendam, Simonis illius fratrem, promissam regi pecuniam misisset, patefacta semel ambitioni via, isdem artibus, quibus Iason prius, Menelaus sacerdotium obtinuerat. (5) nec multo post, cum promissum argenti modum non reddidisset, loco pellitur; Lysimachus substituitur. inde inter Iasonem et Menelaum foeda certamina, donec Iason profugus patria excessit. (6) his initiis corruptis moribus eo usque processum, ut plerique popularium ab Antiocho poscerent, permitti sibi more gentilium vivere. quod cum rex petentibus annuisset, certatim pessimus quisque delubra exstruere, idolis supplicare, legem profanare occeperat. (7) interea Antiochus rediens ab Alexandria - namque tum bellum regi Aegyptio intulerat, quod iussu senatus et populi Romani deposuit, Paulo et Crasso consulibus - Hierosolymam adiit. cum discordantem superstitionibus susceptis populum repperisset, legem Dei destruens et his favens, qui impia sequebantur, omnia templi ornamenta detraxit ac multa caede vastavit. (8) id gestum ab excessu Alexandri anno centesimo uno et quinquagesimo, Paulo, ut diximus, Crassoque consulibus, post quinquennium fere quam Antiochus regnare coeperat.

19 (1) Sed ut temporum ordo consertus sit ac liqueat evidentius, quis hic fuerit Antiochus, regum, qui post Alexandrum in Syria fuerant, et nomina et tempora enumerabimus. (2) defuncto, ut supra retulimus, rege Alexandro, ab amicis eius regnum omne divisum ac regio nomine aliquamdiu administratum est. Seleucus post novem annos in Syria rex est appellatus, regnavitque annos II et XXX. post eum Antiochus, filius eius, annos unum de viginti. (3) inde Antiochus, Antiochi filius, qui et Theus cognominatus est, annos XV. post hunc Seleucus filius, cognomine Callinicus, annos unum et viginti. (4) item Seleucus, filius Callinici, annos tres. hoc defuncto Antiochus frater [Callinici] Asiam et Syriam tenuit annos VII et XXX. hic est Antiochus, adversus quem Lucius Scipio Asiaticus bellavit; quo bello victus et imperii parte multatus est. hic duos filios habuit, Seleucum et Antiochum, quem obsidem Romanis dederat. (5) ita Antiocho magno mortuo Seleucus filius eius natu maior regnum indeptus est, sub quo Oniam sacerdotem a Simone insimulatum diximus. tum Antiochus a Romanis dimissus datusque in locum eius obses Demetrius, Seleuci regis, qui eo tempore regnabat, filius. Seleuco mortuo anno imperii duodecimo regnum frater Antiochus, qui Romae obses fuerat, occupavit. (6) is post quinquennium quam regnare coeperat, ut supra docuimus, Hierosolymam depopulatus est. etenim grave Romanis stipendium pensitans ipse immensis sumptibus paene necessario cogebatur pecunias rapto quaerere neque ullam praedandi occasionem omittere. (7) post biennium deinde, pari rursum clade affectis Iudaeis, ne forte frequentibus malis compulsi bellum sumerent, praesidium arci imposuit. inde sacram legem evertere aggressus mittit edictum, ut omnes relictis maiorum traditionibus gentilium ritu viverent. (8) nec defuere qui profano imperio volentes parerent. tum vero foedum spectaculum; per universas urbes palam in plateis litabatur, sacra etiam legis et prophetarum volumina igni cremata.

20 (1) Ea tempestate Matthathias, Iohannis filius, sacerdos erat. hic cum a regiis cogeretur edicto parere, egregia constantia profana contemnens, Hebraeum publico profanantem in ore omnium iugulavit. (2) tum demum reperto duce facta secessio est. Matthathias oppido egressus, multis ad eum confluentibus, speciem iusti exercitus effecerat; quis omnibus destinatum erat adversus profanum imperium se armis tueri, et vel in bello occumbere quam impias cerimonias exercere. (3) interea Antiochus per Graecas quoque urbes, quae in illius imperio erant, repertos Iudaeos sacrificare cogebat inauditisque cruciatibus reluctantes afficiebat. (4) qua tempestate illustris illa passio septem fratrum matrisque fuit; qui omnes, cum legem Dei, instituta maiorum violare suppliciis cogerentur, mori maluerunt. ad extremum poenas mortesque eorum comitata mater est.

21 (1) Interea Matthathias moritur; vicarium exercitui, quem paraverat ducem, Iudam filium substituit. huius ductu adversum regios frequentibus proeliis prospere pugnatum. (2) nam primum Apollonium ducem hostium, qui magnis copiis in conflictum descenderat, cum omni exercitu delevit. quod cum Seron quidam, qui tum Syriae praeerat, comperisset, multiplicatis legionibus Iudam aggressus, ferox quia numero praestabat, ubi in aequum descensum, fusus ac fugatus, octingentis ferme amissis in Syriam regressus est. (3) id ubi compertum est Antiocho, ira et dolore succensus, quippe angebatur duces suos cum magnis exercitibus devictos, (4) auxilium per omne regnum contrahit, donativum militibus, exhaustis penitus thesauris, largitur. etenim tum praecipue graviter pecuniae inopia affectus erat. nam deficientibus Iudaeis ab eo, qui ei ultra trecenta argenti talenta annua pensitaverant, praeterea Graecis urbibus multisque regionibus persecutionis malo turbatis - ne gentilibus quidem pepercerat , quos deserere inveteratas superstitiones et ad unum ritum deducere temptaverat, illis quidem, ubi nihil sancti erat, facile relinquentibus, (5) sed tamen omnibus metu ac clade affectis - vectigalia cessaverant. quibus rebus aestuans - etenim ipse olim omnibus regibus opulentior suomet scelere inopiam persenserat - copias cum Lysia partitur eique Syriam et bellum adversus Iudaeos committit, ipse in Persas ad cogenda vectigalia profectus. igitur Lysias duces belli delegit Ptolemaeum, Gorgiam, Doronem et Nicanorem; his XL milia peditum, VII equitum data. (6) ac primo impetu magnum Iudaeis terrorem intulerunt. tum Iudas cunctis desperantibus suos adhortatus, forti animo descenderent in proelium; Deo fretis nihil invictum fore; saepe antea a paucioribus adversum plures bene pugnatum. (7) ieiunio indicto celebratoque sacrificio in aciem descensum; fusae hostium copiae, Iudas castris potitus multumque ibi auri et Tyriarum opum repertum. namque ex Syria negotiatores nihil de victoria dubitantes, regium exercitum secuti spe captivos mercandi, praedae fuere. haec ubi Lysiae ex nuntiis comperta, maiore cura copias parat annoque post immani exercitu Iudaeos aggreditur; victus Antiochiam se recepit.

22 (1) Iudas pulsis hostibus Hierosolymam regressus purgare templum et restituere animum intendit, quod eversum ab Antiocho profanatumque a gentibus foedam sui speciem praebebat. (2) sed Syris arcem tenentibus, quae continua templo et loci natura superior atque inexpugnabilis erat, adiri subiecta non poterant, crebris eruptionibus prohibentibus. (3) adversum hos Iudas validissimam suorum aciem obiecit. ita opus sacrae aedis curatum templumque muro circumdatum, constitutique qui perpetuum praesidium armati agitarent. (4) at Lysias multiplicato exercitu in Iudaeam regressus rursum vincitur, magna clade exercitus et auxiliorum, quae ei a civitatibus missa in bello conspiraverant. (5) interea Antiochus, quem in Persidem profectum supra memoravimus, oppidum Elymum, regionis illius opulentissimum, fanumque ibi situm multo auro refertum, diripere conatus, confluente undique ad defensionem loci multitudine fugatus; insuper nuntium accepit, res [vel] a Lysia [vel a Lysimacho] improspere gestas. (6) ita ex maerore animi corporis morbo incubuit. sed cum internis doloribus angeretur, reminiscens malorum, quibus populum Dei vexaverat, merito sibi illa accidisse confitebatur. deinde post paucos dies moritur, cum regnasset annos undecim. Antiocho filio regnum reliquit, cui Eupator nomen fuit.

23 (1) Ea tempestate Iudas Syros in arce positos obsidebat. qui cum fame atque inopia afficerentur, missis ad regem nuntiis praesidium implorant. ita Eupator cum centum milibus et equitum viginti milibus suis subsidio venit, praeeuntibus aciem cum ingenti terrore elefantis. (2) tum Iudas laxata obsidione regi obviam tendit primoque proelio Syros fundit. rex petit pacem; quia infido ingenio male usus, perfidiam consecuta ultio. nam Demetrius, Seleuci filius, quem Romanis obsidem datum supra memoravimus, ut audivit Antiochum decessisse, petivit, ut se in regnum remitterent. quod cum ei negatum fuisset, clam Roma profugit, in Syriam venit regnumque occupavit, Antiochi filio, qui annum unum et menses sex regnaverat, interfecto. (4) hoc regnante primum Iudaei a populo Romane amicitiam foedusque petiere; benigneque excepta legatio, decreto senatus socii atque amici appellati. interim Demetrius adversus Iudam per duces suos bellum gerebat. (5) ac primum per Bacchidem quendam et Alcimum Iudaeum ductus exercitus; post Nicanor bello praepositus in proelio occubuit. tum Bacchides et Alcimus resumptis viribus auctisque copiis adversum Iudam confligunt. in ea pugna victores Syri cruente admodum victoria usi. Hebraei in locum Iudae Ionatham, fratrem eius, deligunt. (6) interea Alcimus cum foede Hierosolymam vastasset, moritur; Bacchides socio destitutus ad regem redit. dein post biennium rursus Bacchides bellum Iudaeis intulit, victus pacem petit. quae propositis conditionibus data, si perfugas captivosque et omnia bello rapta redderet.

25 (1) Dum haec intra Iudaeam geruntur, adolescens quidam Rhodi educatus, nomine Alexander, Antiochi se esse filium dictitans, quod falsum erat, adiutus opibus Ptolemaei regis Alexandrini, in Syriam cum exercitu venit; Demetrium bello superatum occidit, cum regnasset annos XII. (2) hic Alexander, priusquam adversus Demetrium confligeret, foedus cum Ionatha fecerat eumque veste purpurea et insignibus regiis donaverat. ob quod eum Ionatha auxiliis iuverat victoque Demetrio primus omnium congratulatum occurrerat. neque postea Alexander datam fidem corrupit. (3) ita quinquennio, quo rerum potitus est, res Iudaeorum tranquillae fuerunt. igitur Demetrius Demetrii filius, qui post mortem patris Cretam confugerat, hortante Lasthene Cretensium duce, regnum patrium bello repetens, impar viribus Ptolemaeum Philometorem regem Aegypti, Alexandri socerum, iam tum genero infestum, ut sibi sit auxilio, implorat. (4) ille vero non tam supplicis precibus quam spe Syriae occupandae illectus copias cum eo iungit, ac filiam Alexandro nuptam dat Demetrio. adversus hos Alexander acie confligit. (5) eo proelio Ptolemaeus cadit, Alexander vincitur; paulo post interfectus, cum regnasset annos quinque vel, ut in plerisque auctoribus repperi, novem.

25 (1) Demetrius regnum indeptus Ionatham benigne habuit, foedus cum eo fecit, Iudaeos legibus suis reddidit. interea Tryphon, qui partium Alexandri fuerat, praefectus Syriae regno *** eum bello prohibiturus. contra Ionatha in proelium descendit, terribilis XL milium exercitu. (2) Tryphon, ubi se imparem cernit, pacem simulat, receptumque in amicitiam invitatumque Ptolemaidam interfecit. post Ionatham summa rerum ad Simonem fratrem defertur. is funus fratris magnifice curavit septemque illas pyramidas nobilissimi operis exstruxit, in quibus et fratrum et patris ossa condidit. (3) tum Demetrius, refecto cum Iudaeis foedere, contemplatione cladis a Tryphone illatae - nam post Ionathae necem urbes eorum atque agros bello vastaverat - annua eis vectigalia in perpetuum remittit; etenim usque ad id tempus regibus Syriae, nisi cum armis restiterunt, stipendium pensitaverant. (4) id gestum Demetrii regis anno secundo, quod ideo signavimus, quia usque in hunc annum per tempora Asianorum regum cucurrimus, ut ratio temporum digesta luceret. (5) nunc autem per tempora eorum, qui Iudaeis vel pontifices vel reges fuerunt, usque ad Christi nativitatem rerum ordinem digeremus.

26 (1) Igitur post Ionatham Simon frater eius, ut supra dictum est, Hebraeis praefuit iure pontificis. id enim ei tum et a suis et a populo Romano honoris delatum. (2) hic cum secundo Demetrii regis anno civibus praeesse coepisset, post octo annos insidiis Ptolemaei circumventus occubuit. huic Iohannes filius successit. qui cum adversum Hyrcanos, gentem validissimam, egregie pugnasset, Hyrcani cognomen accepit. mortuus est annos VI et XX rerum potitus. (3) post hunc Aristobulus pontifex substitutus primus omnium post captivitatem regium nomen assumpsit capitique diadema imposuit. exacto anno diem functus est. (4) Alexander deinde, filius eius, rex pariter et pontifex fuit, regnavit annos VII et XX; in cuius actibus nihil praeter crudelitatem memoria dignum repperi. hic cum Aristobulum et Hyrcanum parvos filios reliquisset, Salina sive Alexandra uxor eius regnum per novem annos tenuit. (5) post huius obitum foeda inter fratres de regno certamina. ac primum Hyrcanus imperium obtinebat; mox ab Aristobulo fratre pulsus confugit ad Pompeium, qui tum Mitridatico bello confecto pacataque Armenia et Ponto victor omnium gentium, quas adierat, introrsum pergere et vicina quaeque Romano imperio adiungere cupiens, causas belli et materiam vincendi quaerebat. (6) igitur Hyrcanum libens excepit ductuque eius Iudaeos aggreditur; urbe capta atque eruta templo pepercit. Aristobulum vinctum Romam mittit, Hyrcano ius pontificatus restituit; imposito Iudaeis stipendio procuratorem eis Antipatrum quendam Ascalonitem praeposuit. Hyrcanus quattuor et triginta annos rerum potitus, dum adversum Parthos bellum gerit, capitur.

27 (1) Tum Herodes alienigena, Antipatri Ascalonitae filius, regnum Iudaeae a senatu et populo Romano petiit accepitque. hunc primum Iudaei externum regem coeperunt habere. etenim iam adventante Christo necesse erat secundum vaticinia prophetarum suis eos ducibus privari, ne quid ultra Christum exspectarent. (2) sub hoc Herode, anno imperii eius tertio et XXX, Christus natus est Sabino et Rufino consulibus, VIII Kal. Ianuarias. (3) verum haec, quae evangeliis ac deinceps Apostolorum actibus continentur, attingere non ausus, ne quid forma praecisi operis rerum dignitatibus deminueret, reliqua exsequar. (4) Herodes post nativitatem Domini regnavit annos IIII; nam omne imperii eius tempus vir et XXX anni fuerunt. postque eum Archelaus tetrarcha annis VIIII, Herodes annis XX et IIII. (5) hoc regnante, anno regni eius octavo et decimo, Dominus cruci fixus est Fufio Gemino et Rubellio Gemino consulibus; a quo tempore usque in Stiliconem consulem sunt anni CCCLXXII.

28 (1) Apostolorum actus Lucas edidit usque in tempus, quo Paulus Romam deductus est Nerone imperante; qui non dicam regem, sed omnium hominum et vel immanium bestiarum sordidissimus dignus exstitit, qui persecutionem primus inciperet; nescio an et postremus explerit, siquidem opinione multorum receptum sit, ipsum ante Antichristum venturum. (2) huius vitia ut plenius exponerem res admonebat, nisi non esset huius operis tam vasta ingredi; id tantum annotasse contentus sum, hunc per omnia foedissima et crudelissima eo processisse, ut matrem interficeret, post etiam Pythagorae cuidam in modum sollemnium coniugiorum denuberet; inditumque imperatori flammeum; dos et genialis torus et faces nuptiales, cuncta denique, quae vel in feminis non sine verecundia conspiciuntur, spectata. (3) reliqua vero eius incertum pigeat an pudeat magis disserere. hic primus Christianum nomen tollere aggressus est; quippe semper inimica virtutibus vitia sunt et optimi quique ab improbis quasi exprobrantes aspiciuntur. (4) namque eo tempore divina apud urbem religio invaluerat, Petro ibi episcopatum gerente et Paulo, posteaquam ab iniusto praesidis iudicio Caesarem appellaverat, Romam deducto; ad quem tum audiendum plures conveniebant, qui veritate intellecta virtutibusque Apostolorum, quas tum crebro ediderant, permoti ad cultum Dei se conferebant. (5) etenim tum illustris illa adversus Simonem Petri ac Pauli congressio fuit. qui cum magicis artibus, ut se deum probaret, duobus suffultus daemoniis evolasset, orationibus Apostolorum fugatis daemonibus, delapsus in terram populo inspectante disruptus est.

29 (1) Interea abundante iam Christianorum multitudine accidit ut Roma incendio conflagraret, Nerone apud Antium constituto. sed opinio omnium invidiam incendii in principem retorquebat, credebaturque imperator gloriam innovandae urbis quaesisse. (2) neque ulla re Nero efficiebat, quin ab eo iussum incendium putaretur. igitur vertit invidiam in Christianos, actaeque in innoxios crudelissimae quaestiones; quin et novae mortes excogitatae, ut ferarum tergis contecti laniatu canum interirent, multi crucibus affixi aut flamma usti, plerique in id reservati, ut cum defecisset dies, in usum nocturni luminis urerentur. (3) hoc initio in Christianos saeviri coeptum. post etiam datis legibus religio vetabatur, palamque edictis propositis Christianum esse non licebat. tum Paulus ac Petrus capitis damnati; (4) quorum uni cervix gladio desecta, Petrus in crucem sublatus est. dum haec Romae geruntur, Iudaei, praesidis sui Festi Flori iniurias non ferentes, rebellare coeperunt. adversus eos Vespasianus proconsulari imperio a Nerone missus multis gravibusque proeliis devictos coegit intra muros Hierosolymae confugere. (5) interim Nero iam etiam sibi pro conscientia scelerum invisus, humanis rebus eximitur, incertum an ipse sibi mortem consciverit; certe corpus illius non repertum. (6) unde creditur, etiam si se gladio ipse transfixerit, curato vulnere eius servatus, secundum illud, quod de eo scriptum est; et plaga mortis eius curata est, sub saeculi fine mittendus, ut mysterium iniquitatis exerceat.

30 (1) Igitur post excessum Neronis Galba imperium rapuit; mox Otho Galba interfecto occupavit. (2) tum Vitellius e Gallia fretus exercitibus, quibus praeerat, urbem ingressus, Othone interfecto summam rerum usurpavit. quae posteaquam ad Vespasianum delata, licet malo exemplo, bono tamen affectu rei publicae ab improbis vindicandae, cum Hierosolymam obsideret, sumit imperium et, ut mos est, diademate capiti imposito ab exercitu consalutatus. Titum filium Caesarem facit; eidem pars copiarum et obsidendae Hierosolymae negotium datum. (3) Vespasianus Romam profectus, summo favore senatus et populi receptus, cum se Vitellius interfecisset, imperium confirmavit. interea Iudaei obsidione clausi, quia nulla neque pacis neque deditionis copia dabatur, ad extremum fame interibant, passimque viae oppleri cadaveribus coepere, victo iam officio humandi; quin omnia nefanda esca super ausi ne humanis quidem corporibus pepercerunt, nisi quae eiusmodi alimentis tabes praeripuerat. (4) igitur defessis defensoribus irrupere Romani. ac tum forte in diem Paschae omnis ex agris aliisque Iudaeae oppidis multitudo convenerant; nimirum ita Deo placitum, ut eo tempore, quo Dominum cruci affixerat, gens impia internecioni daretur. (5) Pharisaei aliquantisper pro templo acerrime restiterunt, donec obstinatis ad mortem animis ultro se subiectis ignibus intulerunt. numerus peremptorum ad undecies centena milia refertur, capta vero C milia ac venundata. (6) fertur Titus adhibito consilio prius deliberasse, an templum tanti operis everteret. etenim nonnullis videbatur, aedem sacratam ultra omnia mortalia illustrem non oportere deleri, quae servata modestiae Romanae testimonium, diruta perennem crudelitatis notam praeberet. (7) at contra alii et Titus ipse evertendum in primis templum censebant, quo plenius Iudaeorum et Christianorum religio tolleretur; quippe has religiones, licet contrarias sibi, isdem tamen ab auctoribus profectas; Christianos ex Iudaeis exstitisse; radice sublata stirpem facile perituram. (8) ita Dei nutu accensis omnium animis templum dirutum, abhinc annos trecentos triginta et unum. atque haec ultima templi eversio et postrema Iudaeorum captivitas, qua extorres patria per orbem terrarum dispersi cernuntur, cotidie mundo testimonio sunt, non ob aliud eos quam ob illatas Christo impias manus fuisse punitos. nam saepe alias, cum propter peccata captivitatibus traderentur, numquam tamen ultra LXX annos servitutis poenam pependerunt.

31 (1) Interiecto dein tempore Domitianus, Vespasiani filius, persecutus est Christianos. quo tempore Iohannem apostolum atque evangelistam in Pathmum insulam relegavit; ubi ille arcanis sibi mysteriis revelatis librum sacrae Apocalypsis, qui quidem a plerisque aut stulte aut impie non recipitur, conscriptum edidit. (2) non multo deinde intervallo tertia persecutio per Traianum fuit. qui cum tormentis et quaestionibus nihil in Christianis morte aut poena dignum repperisset, saeviri in eos ultra vetuit. (3) sub Adriano deinde Iudaei rebellare voluerunt, Syriam ac Palaestinam diripere conati; misso exercitu subacti sunt. qua tempestate Adrianus, existimans se Christianam fidem loci iniuria perempturum, et in templo et loco Dominicae passionis daemonum simulacra constituit. (4) et quia Christiani ex Iudaeis potissimum putabantur - namque tum Hierosolymae non nisi ex circumcisione habebat ecclesia sacerdotem - militum cohortem custodias in perpetuum agitare iussit, quae Iudaeos omnes Hierosolymae aditu arceret. (5) quod quidem Christianae fidei proficiebat, quia tum paene omnes Christum Deum sub legis observatione credebant. nimirum id Domino ordinante dispositum, ut legis servitus a libertate fidei atque ecclesiae tolleretur. (6) ita tum primum Marcus ex gentibus apud Hierosolymam episcopus fuit. quarta sub Adriano persecutio numeratur, quam tamen postea exerceri prohibuit, iniustum esse pronuntians, ut quisquam sine crimine reus constitueretur.

32 (1) Post Adrianum Antonino Pio imperante pax ecclesiis fuit. sub Aurelio deinde, Antonini filio, persecutio quinta agitata. ac tum primum intra Gallias martyria visa, serius trans Alpes Dei religione suscepta. sexta deinde Severo imperante Christianorum vexatio fuit. (2) quo tempore Leonida, Origenis pater, sacrum in martyrio sanguinem fudit. interiectis deinde annis VII et XXX pax Christianis fuit, nisi quod medio tempore Maximinus nonnullarum ecclesiarum clericos vexavit. (3) mox Decio imperante iam tum septima persecutione saevitum in Christianos. inde Valerianus octavus sanctorum hostis fuit. (4) post eum, interiectis annis fere quinquaginta, Diocletiano et Maximiano imperantibus acerbissima persecutio exorta, quae per decem continuos annos plebem Dei depopulata est. qua tempestate omnis fere sacro martyrum cruore orbis infectus est; quippe certatim gloriosa in certamina ruebatur multoque avidius tum martyria gloriosis mortibus quaerebantur, quam nunc episcopatus pravis ambitionibus appetuntur. (5) nullis umquam magis bellis mundus exhaustus est, neque maiore umquam triumpho vicimus, quam cum decem annorum stragibus vinci non potuimus. (6) exstant etiam mandatae litteris praeclarae eius temporis martyrum passiones, quas conectendas non putavi, ne modum operis excederem.

33 (1) Sed finis persecutionis illius fuit abhinc annos VIIII et LXXX, a quo tempore Christiani imperatores esse coeperunt. namque tum Constantinus rerum potiebatur, qui primus omnium Romanorum principum Christianus fuit. (2) sane tum Licinius, qui adversum Constantinum de imperio certavit, milites suos litare praeceperat; abnuentes militia reiciebat. sed id inter persecutiones non computatur; adeo res levioris negotii fuit, quam ut ad ecclesiarum vulnera perveniret. (3) exinde tranquillis rebus pace perfruimur; neque ulterius persecutionem fore credimus, nisi eam, quam sub fine iam saeculi Antichristus exercebit. etenim sacris vocibus decem plagis mundum afficiendum pronuntiatum est; ita cum iam VIIII fuerint, quae superest ultima erit. (4) hoc temporum tractu mirum est quantum invaluerit religio Christiana. tum siquidem Hierosolyma horrens ruinis frequentissimis ac magnificentissimis ecclesiis adornata. (5) namque Helena, mater principis Constantini, quae Augusta cum filio conregnabat, cum Hierosolymam agnoscere concupisset, reperta ibi idola ac templa protrivit; mox usa regni viribus basilicas in loco Dominicae passionis et resurrectionis et ascensionis constituit. (6) illud mirum, quod locus ille, in quo postremum institerant divina vestigia, cum in caelum Dominus nube sublatus, continuari pavimento cum reliqua stratorum parte non potuit, (7) siquidem quaecumque applicabantur, insolens humana suscipere terra respueret, excussis in ora apponentium saepe marmoribus. quin etiam calcati Deo pulveris adeo perenne documentum est, ut vestigia impressa cernantur, (8) et cum cotidie confluentium fides certatim Domino calcata diripiat, damnum tamen arena non sentiat, et eandem adhuc sui speciem, velut impressis signata vestigiis, terra custodit.

34 (1) Eiusdem reginae beneficio crux Domini tum reperta; quae neque in principio obsistentibus Iudaeis potuerat consecrari, et postea dirutae civitatis oppressa ruderibus, non nisi tam fideliter requirenti meruit ostendi. (2) igitur Helena primum de loco passionis certior facta, admota militari manu atque omnium provincialium multitudine in studia reginae certantium, effodi terram et contigua quaeque ac vastissima ruinarum purgari iubet; mox pretium fidei et laboris tres pariter cruces, sicut olim Domino ac latronibus duobus fixae fuerant, reperiuntur. (3) hic vero maior dinoscendi patibuli, quo Dominus pependerat, difficultas omnium animos mentesque turbaverat, ne errore mortalium forsitan pro cruce Domini latronis patibulum consecrarent. (4) capiunt deinde consilium, ut aliquem recens mortuum crucibus admoverent. nec mora, quasi Dei nute funus exstincti sollemnibus exsequiis deferebatur concursuque omnium feretro corpus eripitur. (5) duabus prius frustra crucibus admotis, ubi Christi patibulo attactum est, dictu mirabile, trepidantibus cunctis, funus excussum et inter spectatores suos adstitit; crux reperta dignoque ambitu consecrata.

35 (1) His per Helenam gestis, principe Christiano libertatem atque exemplum fidei mundus acceperat; sed longe atrocius periculum cunctis ecclesiis illa pace generatum. namque tum haeresis Arriana prorupit totumque orbem iniecto errore turbaverat. (2) etenim duobus Arriis acerrimis perfidiae huius auctoribus imperator etiam depravatus, dum sibi religionis officium videtur implere, vim persecutionis exercuit; actique in exsilium episcopi, saevitum in clericos, animadversum in laicos, qui se ab Arriorum communione secreverant. (3) quae autem Arrii praedicabant, erant huiusmodi; patrem Deum instituendi orbis causa genuisse filium, et pro potestate sui ex nihilo in substantiam novam atque alteram Deum novum alterumque fecisse; fuisse autem tempus, quo filius non fuisset. (4) igitur huius mali causa synodus apud Nicaeam ex toto orbe contrahitur, CCC siquidem et duodeviginti episcopis congregatis; fides plena conscribitur, haeresis Arriana damnatur, imperator decretum episcopale complectitur. (5) Arriani nihil contra sanam fidem retractare ausi, se quoque tamquam adquiescentes nec aliud sentientes ecclesiis miscuerunt; manebat tamen in pectoribus eorum insitum in catholicos viros odium, et adversus quos de fide disceptare non poterant, eos subornatis accusatoribus fictisque criminibus appetebant.

36 (1) Itaque primum Athanasium Alexandriae episcopum, virum sanctum, qui apud Nicaenam synodum diaconus adfuerat, aggrediuntur absentemque condemnant. (2) etenim ad crimina, quae falsi testes congesserant, aggregabant, quod Marcellum atque Photinum haereticos sacerdotes, synodi iudicio condemnatos, pravo studio recepisset. (3) sed de Photino dubium non erat merito fuisse damnatum; in Marcello nihil tum damnatione dignum repertum videbatur, maximeque ei a studiis partium innocentia accesserat, quod eosdem illos iudices, a quibus fuerat condemnatus, haereticos esse nemo dubitabat. (4) ceterum Arriani non hos potius quam Athanasium removere cupiebant. itaque imperatorem eo usque compellunt, ut Athanasius exulatum ad Gallias mitteretur. (5) mox in Aegypto LXXX episcopi congregati Athanasium iniuste condemnatum esse pronuntiant. res ad Constantinum refertur; iubet ex toto orbe apud Sardicam episcopos congregari atque omne iudicium, quo Athanasius damnatus fuerat, retractari. inter haec Constantinus moritur; (6) synodus congregata iam Constantio imperatore Athanasium absolvit, Marcellus quoque episcopatui redditur; nam de Photino episcopo Sirmiensi non est rescissa sententia, qui etiam nostrorum iudicio haereticus probatur. et tamen hoc ipsum Marcellum gravabat, quia Photinus auditor eius fuisse in adolescentia videbatur. (7) verumtamen ad Athanasii absolutionem etiam illud accesserat, quod Ursatius et Valens, principes Arrianorum, cum post synodum Sardicensem viderentur a communione secreti, coram positi a Iulio Romanae urbis episcopo veniam poposcerunt, quod innoxium condemnassent, meritoque eum sententia concilii Sardicensis absolutum professi sunt.

37 (1) Interiecto deinde tempore Athanasius, cum Marcellum parum sanae fidei penitus comperisset, a communione suspendit. habuitque ille hanc verecundiam, ut tanti viri iudicio notatus sponte concederet. (2) ceterum antea innocens, postea depravatus, videri poterat iam tum nocens fuisse, cum de eo fuerat iudicatum. nacti ergo Arriani istius modi occasionem conspirant penitus Sardicensis synodi decreta subvertere. (3) etenim eis color quidam suppetere videbatur, ut tam iniuste fuisset pro Athanasio iudicatum, quam Marcellus fuerat absolutus, qui nunc etiam Athanasii iudicio esse haereticus probaretur. (4) namque Marcellus Sabellianae haeresis assertor exstiterat; Photinus vero novam haeresim iam ante protulerat, a Sabellio quidem in unione dissentiens, sed initium Christi ex Maria praedicabat. (5) igitur Arriani astuto consilio miscent innoxium criminosis, damnationemque Photini et Marcelli et Athanasii eadem sententia comprehendunt, illud nimirum apud imperitorum animos praestruentes, ut non putarentur de Athanasio perperam iudicasse, qui de Marcello atque Photino vera sensissent. (6) verumtamen ea tempestate Arriani perfidiam so suam occultabant; non ausi palam erroris sui dogmata praedicare catholicos se gerebant, nihil sibi prius agendum rati quam ut Athanasium ecclesia submoverent, qui semper eis velut murus obstiterat; quo remoto reliquos in libidinem suam cessuros sperabant. (7) sed pars episcoporum, quae Arrios sequebatur, damnationem Athanasii cupitam accepit; pars coacti metu et factione in studia partium concesserant; pauci, quibus fides cara et veritas potior erat, iniustum iudicium non receperunt; inter quos Paulinus , episcopus Treverorum, oblata sibi epistola ita subscripsisse traditur, se in Photini atque Marcelli damnationem praebere consensum, de Athanasio non probare.

38 (1) Tum vero Arriani, ubi doli parum processerant , vi agere decernunt. nam quidlibet audere atque agere facile erat regis amicitia subnixis, quem sibi pravis adulationibus devinxerant. (2) quin etiam ex consensione multorum inexpugnabiles erant; nam omnes fere duarum Pannoniarum episcopi multique Orientalium ac tota Asia in perfidia eorum coniuraverant. (3) sed principes mali istius habebantur a Singiduno Ursatius, Valens a Mursa, Heraclia Theodorus, Stephanus Antiochenus, Acatius a Caesarea, Menofantus Epheso, Georgius Laodicia, Narcissus a Neronopoli. (4) hi ita palatium occupaverant, ut nihil sine eorum nutu ageret imperator, obnoxius quidem omnibus, sed praecipue Valenti deditus. (5) nam eo tempore, quo apud Mursam contra Magnentium armis certatum, Constantius descendere in conspectum pugnae non ausus in basilica martyrum extra oppidum sita, Valente tum eius loci episcopo in solatium assumpto, diversatus est. ceterum Valens callide per ** suos disposuerat, ut quis proelii fuisset eventus primus cognosceret, vel gratiam regis captans, si prior bonum nuntium detulisset, vel vitae consulens, ante capturus fugiendi spatium, si quid contra accidisset. (6) itaque paucis, qui circa regem erant, metu trepidis, imperatore anxio, primus nuntiat hostes fugere. cum ille indicem ipsum intromitti posceret, Valens ut reverentiam sui adderet, angelum sibi fuisse nuntium respondit. (7) facilis ad credendum imperator palam postea dicere solitus, se Valentis meritis, non virtute exercitus vicisse.

39 (1) Ab hoc initio illecti principis extulere animos Arriani, potestate regis usuri, ubi auctoritate sua parum valuissent. igitur cum sententiam eorum, quam de Athanasio dederant, nostri non reciperent, edictum ab imperatore proponitur, ut qui in damnationem Athanasii non subscriberent, in exsilium pellerentur. (2) ceterum a nostris tum apud Arelatem ac Bitteras, oppida Galliarum, episcoporum concilia fuere. petebatur, ut priusquam in Athanasium subscribere cogerentur, de fide potius disceptarent, ac tum demum de re cognoscendum, cum de persona iudicum constitisset. (3) sed Valens sociique eius prius Athanasii damnationem extorquere cupiebant, de fide certare non ausi. ab hoc partium conflictu agitur in exsilium Paulinus. interea Mediolanum convenitur, ubi tum aderat imperator; eadem illa contentio nihil invicem relaxabat. (4) tum Eusebius Vercellensium et Lucifer a Carali Sardiniae episcopi relegati. ceterum Dionysius, Mediolanensium sacerdos, in Athanasii damnationem se consentire subscripsit, dummodo de fide inter episcopos quaereretur. sed Valens et Ursatius ceterique metu plebis, quae catholicam fidem egregio studio conservabat, non ausi piacula profiteri intra palatium congregantur. (5) illinc epistolam sub imperatoris nomine mittunt, omni pravitate infectam, eo nimirum consilio, ut, si eam aequis auribus populus recepisset, publica auctoritate cupita proferrent; sin aliter fuisset excepta, omnis invidia esset in rege, et ipsa venialis, quia etiam tum catechumenus sacramentum fidei merito videretur potuisse nescire. (6) igitur lecta in ecclesia epistola populus aversatus. Dionysius, quia non esset assensus, urbe pellitur, statimque eius in locum Auxentius episcopus subrogatur. (7) Liberius quoque urbis Romae et Hilarius Pictavorum episcopi dantur exsilio. Rhodanium quoque, Tolosanum antistitem, qui natura lenior non tam suis viribus quam Hilarii societate non cesserat Arrianis, eadem conditio implicuit, cum tamen hi omnes parati essent Athanasium a communione suspendere, modo ut de fide inter episcopos quaereretur. (8) sed Arrianis optimum visum praestantissimos viros a certamine submovere. ita pulsi in exsilium, quos supra memoravimus, abhinc annos quinque et XL, Arbitione et Lolliano consulibus. sed Liberias paulo post urbi redditus ob seditiones Romanas. (9) ceterum exules satis constat totius orbis studiis celebratos, pecuniasque eis in sumptum affatim congestas, legationibusque eos plebis catholicae ex omnibus fere provinciis frequentatos.

40 (1) Interea Arriani non occulte, ut antea, sed palam ac publico haeresis piacula praedicabant; quin etiam synodum Nicaenam pro se interpretantes, quam unius litterae adiectione corruperant, caliginem quandam iniecerant veritati. (2) nam ubi ‘homoousion’ erat scriptum, quod est unius substantiae, illi ‘homoiousion’, quod est similis substantiae, scriptum esse dicebant, concedentes similitudinem. dum adimerent unitatem, quia multum ab unitate similitudo distaret; ut verbi gratia pictura humani corporis esset homini similis, nec tamen haberet hominis veritatem. (3) sed quidam ex his ultra processerant, ‘anomoiousian’, id est dissimilem substantiam, confirmantes. eoque his certaminibus processum, ut istius modi piaculis orbis terrarum implicaretur. (4) nam Italiam, Illyricum atque Orientem Valens et Ursatius ceterique, quorum nomina edidimus, infecerant. Gallias nostras Saturninus Arelatensium episcopus, homo impotens et factiosus, premebat. Osium quoque ab Hispania in eandem perfidiam concessisse opinio fuit; quod eo mirum atque incredibile videtur, quia omni fere aetatis suae tempore constantissimus nostrarum partium, et Nicaena synodus auctore illo confecta habebatur; nisi fatiscente aevo - etenim maior centenario fuit, ut sanctus Hilarius in epistolis refert - deliraverat. (6) quis rebus perturbato orbe terrarum et morbo quodam ecclesiis languentibus, segnior quidem, sed non minus gravis cura principem exercebat, quod licet Arriani, quibus favebat, superiores viderentur, necdum tamen de fide inter episcopos conveniret.

41 (1) Igitur apud Ariminum, urbem Italiae, synodum congregari iubet; idque Tauro praefecto imperat, ut collectos in unum non ante dimitteret, quam in unam fidem consentirent, promisso eidem consulatu, si rem effectui tradidisset. (2) ita missis per Illyricum, Italiam, Africam, Hispanias Galliasque magistri officialibus, acciti aut coacti quadringenti et aliquanto amplius occidentales episcopi Ariminum convenire; quibus omnibus annonas et cellaria dari imperator praeceperat. (3) sed id nostris, id est Aquitanis, Gallis ac Britannis, indecens visum; repudiatis fiscalibus propriis cum sumptibus vivere maluerunt. tres tantum ex Britannia inopia proprii publico usi sunt, cum oblatam a ceteris collationem respuissent, sanctius putantes fiscum gravare quam singulos. (4) hoc ego Gavidium episcopum nostrum quasi obtrectantem referre solitum audivi, sed longe aliter senserim laudique attribuo, episcopos tam pauperes fuisse, ut nihil proprium haberent neque ab aliis potius quam a fisco sumerent, ubi neminem gravabant; ita in utrisque egregium exemplum. de reliquis nihil memoria dignum traditur, sed redeo ad ordinem. (5) posteaquam omnes, ut supra diximus, in unum collecti sunt, fit partium secessio. ecclesiam nostri optinent, Arriani autem aedem, tum de industria vacantem, orationis loco capiunt, sed hi non amplius quam LXXX, reliqui nostrarum partium erant. (6) igitur frequentibus conciliis nihil actum, nostris in fide manentibus, illis de perfidia non cedentibus. ad postremum placuit decem legatos mitti ad imperatorem, ut quae esset partium fides vel sententia, cognosceret sciretque pacem cum haereticis esse non posse. (7) idem Arriani faciunt mittuntque numero pari legatos, qui adversum nostros coram imperatore confligerent. sed ex parte nostrorum leguntur homines adulescentes, parum docti et parum cauti; ab Arrianis autem missi senes, callidi et ingenio valentes, veterno perfidiae imbuti, qui apud regem facile superiores exstiterunt. (8) sed nostris mandatum, ne quo modo cum Arrianis communionem inirent omniaque integra synodo reservarent.

42 (1) Interim in Oriente exemplo Occidentalium imperator iubet cunctos fere episcopos apud Seleuciam Isauriae oppidum congregari. (2) qua tempestate Hilarius, quartum iam exsilii annum in Phrygia agens, inter reliquos episcopos, per vicarium ac praesidem data evectionis copia, adesse compellitur, (3) cum tamen nihil de eo specialiter mandasset imperator, iudices tantum generalem iussionem secuti, qua omnes episcopos ad concilium cogere iubebantur, hunc quoque inter reliquos volentes misere. ut ego conicio, Dei nutu ita gestum, ut vir divinarum rerum instructissimus, cum de fide disceptandum erat, interesset. (4) is ubi Seleuciam venit, magno cum favore exceptus omnium in se animos et studia converterat. ac primum quaesitum ab eo, quae esset Gallorum fides; quia tum, Arrianis prava de nobis vulgantibus, suspecti ab Orientalibus habebamur trionymam solitarii Dei unionem secundum Sabellium credidisse. sed exposita fide sua iuxta ea, quae Nicaeae erant a patribus conscripta, Occidentalibus perhibuit testimonium. (5) ita absolutis omnium animis, intra conscientiam communionis nec non etiam in societatem receptus concilioque ascitus est. agi deinde coeptum, repertique pravae haeresis auctores atque ab ecclesiae corpore avulsi. (6) in eo numero fuere Georgius ab Alexandria, Acatius, Eudoxius, Uranius, Leontius, Theodosius, Euagrius, Theodulus. sed confecta synodo decreta ad imperatorem legatio, quae gesta insinuaret. damnati quoque ad regem profecti, satis freti sociorum viribus et principis societate.

43 (1) Interea legatos Ariminensis concilii ex parte nostrorum compellit imperator uniri haereticorum communioni; eisdemque conscriptam ab improbis fidem tradit, verbis fallentibus involutam, quae catholicam disciplinam perfidia latente loqueretur. (2) namque usiae verbum tamquam ambiguum et temere a patribus usurpatum, neque ex auctoritate scripturarum profectum, sub specie falsae rationis abolebat, ne unius cum patre substantiae filius crederetur. eadem fides similem patri filium fatebatur. sed interius aderat fraus parata, ut esset similis, non esset aequalis. (3) ita dimissis legatis praefecto mandatum, ut synodum non ante laxaret, quam conscriptae fidei consentire se omnes subscriptionibus profiterentur; ac si qui pertinacius obsisterent, dummodo is numerus intra quindecim esset, in exsilium pellerentur. (4) sed regressis legatis, licet vim regiam deprecantibus, negata communio. enimvero compertis quae decreta erant maior rerum et consiliorum perturbatio; dein paulatim plerique nostrorum, partim imbecillitate ingenii, partim taedio peregrinationis evicti, dedere se adversariis, iam post reditum legatorum superioribus et ecclesiam nostris inde detrusis optinentibus; factaque semel inclinatione animorum catervatim in partem alteram concessum, donec ad viginti usque nostrorum numerus imminutus est.

44 (1) Sed hi quanto pauciores, tanto validiores erant. constantissimus inter eos habebatur noster Foegadius et Servatio Tungrorum episcopus. hos, quia minis et terriculis non cesserant, Taurus precibus aggreditur ac lacrimans obtestatur, mitiora uti consulerent. clausos intra unam urbem episcopos iam septimum mensem agere, iniuria hiemis et inopia confectis nullam spem reversionis dari; quis tandem esset finis? (2) sequerentur plurium exemplum, auctoritatem saltem ex numero sumerent. enimvero Foegadius paratum se exsilio atque ad omne supplicium, in quod deposceretur, profiteri; se ab Arrianis conceptam fidem non recepturum. (3) ita in hoc certamine aliquot dies tracti; ubi parum ad pacem proficiebant, paulatim et ipse infractior, ad extremum proposita conditione evincitur. (4) namque Valens et Ursatius affirmantes, praesentem fidem catholica ratione conceptam, ab Orientalibus imperatore auctore prolatam cum piaculo repudiari; et quis discordiarum finis foret, si, quae Orientalibus placuisset, Occidentalibus displiceret? (5) postremo si quid minus plene praesenti fide editum videretur, ipsi adderent, quae addenda putarent; praebituros se in his quae essent adiecta consensum. favorabilis professio pronis omnium animis excepta, nec ultra nostri repugnare ausi, iam quoquo modo finem rebus imponere cupientes. (6) dein conceptae a Foegadio et Servatione professiones edi coepere; in quis primum damnatus Arrius totaque eius perfidia ceterum etiam patri aequalis et sine initio, sine tempore Dei filius pronuntiatur. (7) tum Valens tamquam nostros adiuvans subiecit sententiam, cui inerat occultus dolus, filium Dei non esse creaturam sicut ceteras creaturas; fefellitque audientes fraus professionis. etenim his verbis, quibus similis esse ceteris creaturis filius negabatur, creatura tamen, potior tantum ceteris pronuntiabatur. (8) ita neutra pars vicisse se penitus aut victam putare poterat, quia fides ipsa pro Arrianis, professiones vero postea adiectae pro nostris erant, praeter illam, quam Valens subiunxerat, quae tum non intellecta sero demum animadversa est. hoc vero modo concilium dimissum, bono initio foedo exitu consummatum.

45 (1) Igitur Arriani rebus nimium prospere et secundum vota fluentibus Constantinopolim ad imperatorem concurrunt; ibi repertos Seleuciensis synodi legatos vi regia compellunt, exemplo Occidentalium pravam illam fidem recipere. (2) plerique abnuentes iniuriosa custodia ac fame etiam vexati captivam conscientiam dedere. multi constantius renitentes adempto episcopatu in exsilium detrusi atque in eorum locum alii dati. ita optimis sacerdotibus aut metu territis aut exsilio deductis perfidiae paucorum cuncti concesserant. (3) aderat ibi tum Hilarius, a Seleucia legatos secutus, nullis certis de se mandatis opperiens imperatoris voluntatem, si forsitan redire ad exsilium iuberetur. is ubi extremum fidei periculum animadvertit, Occidentalibus deceptis Orientales per scelus vinci, tribus libellis publice datis audientiam regis poposcit, ut de fide coram adversariis disceptaret. (4) id vero Arriani maximo opere abnuere. postremo quasi discordiae seminarium et perturbator Orientis redire ad Gallias iubetur, absque exsilii indulgentia. (5) verum ubi permensus est orbem paene terrarum, male perfidiae infectum, dubius animi et magna curarum mole aestuans, cum plerisque videretur non ineundam cum his communionem, qui Ariminensem synodum recepissent, optimum factu arbitratus revocare cunctos ad emendationem et paenitentiam, frequentibus intra Gallias conciliis, atque omnibus fere episcopis de errore profitentibus, apud Ariminum gesta condemnat et in statum pristinum ecclesiarum fidem reformat. (6) resistebat sanis consiliis Saturninus Arelatensium episcopus, vir sane pessimus et ingenio malo pravoque. verum is praeter haeresis infamiam multis atque infandis criminibus convictus ecclesia eiectus est. (7) ita partium vires amisso duce infractae. Paternus etiam a Petrocoriis, aeque vecors nec detrectans perfidiam profiteri, sacerdotio pulsus; ceteris venia data. illud apud omnes constitit unius Hilarii beneficio Gallias nostras piaculo haeresis liberatas. (8) ceterum Lucifer tum Antiochiae longe diversa sententia fuit. nam in tantum eos, qui Arimini fuerant, condemnavit, ut se etiam ab eorum communione secreverit, qui eos vel sub satisfactione vel paenitentia recepissent. (9) id recte an perperam constituerit dicere non ausim. Paulinus et Rhodanius in Phrygia defuncti; Hilarius sexto anno, postquam redierat, in patria obiit.

46 (1) Sequuntur tempora aetatis nostrae gravia et periculosa, quibus non usitato malo pollutae ecclesiae et perturbata omnia. namque tum primum infamis illa Gnosticorum haeresis intra Hispanias deprehensa, superstitio exitiabilis arcanis occultata secretis. (2) origo istius mali Oriens atque Aegyptus, sed quibus ibi initiis coaluerit haud facile est disserere; primus eam intra Hispanias Marcus intulit, Aegypto profectus, Memphi ortus. huius auditores fuere Agape quaedam, neu ignobilis mulier, et rhetor Helpidius. (3) ab his Priscillianus est institutus, familia nobilis, praedives opibus, acer, inquies, facundus, multa lectione eruditus, disserendi ac disputandi promptissimus, (4) felix profecto, si non pravo studio corrupisset optimum ingenium; prorsus multa in eo animi et corporis bona cerneres. vigilare multum, famem ac sitim ferre poterat, habendi minime cupidus, utendi parcissimus. (5) sed idem vanissimus et plus iusto inflatior profanarum rerum scientia; quin et magicas artes ab adolescentia eum exercuisse creditum est. is ubi doctrinam exitiabilem aggressus est, multos nobilium pluresque populares auctoritate persuadendi et arte blandiendi allicuit in societatem. (6) ad hoc mulieres novarum rerum cupidae, fluxa fide et ad omnia curioso ingenio, catervatim ad eum confluebant; quippe humilitatis speciem ore et habitu praetendens honorem sui et reverentiam cunctis iniecerat. (7) iamque paulatim perfidiae istius tabes pleraque Hispaniae pervaserat, quin et nonnulli episcoporum depravati, inter quos Instantius et Salvianus Priscillianum non solum consensione, sed sub quadam etiam coniuratione susceperant, (8) quoad Hyginus, episcopus Cordubensis, ex vicino agens, comperta ad Ydacium Emeritae sacerdotem referret. (9) is vero sine modo et ultra quam oportuit Instantium sociosque eius lacessens, facem quandam nascenti incendio subdidit, ut exasperaverit malos potius quam compresserit.

47 (1) Igitur post multa inter eos nec digna memoratu certamina apud Caesaraugustam synodus congregatur, cui tum etiam Aquitani episcopi interfuere. (2) verum haeretici committere se iudicio non ausi; in absentes tamen lata sententia damnatique Instantius et Salvianus episcopi, Helpidius et Priscillanus laici. (3) additum etiam ut, si qui damnatos in communionem recepisset, sciret in se eandem sententiam promendam. atque id Ithacio † Sossubensi episcopo negotium datum, ut decretum episcoporum in omnium notitiam deferret et maxime Hyginum extra communionem faceret, qui, cum primus omnium insectari palam haereticos coepisset, postea turpiter depravatus in communionem eos recepisset. (4) interim Instantius et Salvianus damnati iudicio sacerdotum Priscillianum etiam laicum, sed principem malorum omnium, una secum Caesaraugustana synodo notatum, ad confirmandas vires suas episcopum in Abilensi oppido constituunt, rati nimirum, si hominem acrem et callidum sacerdotali auctoritate armassent, tutiores fore sese. (5) tum vero Ydacius atque Ithacius acrius instare, arbitrantes posse inter initia malum comprimi; sed parum sanis consiliis saeculares iudices adeunt, ut eorum decretis atque executionibus haeretici urbibus pellerentur. (6) igitur post multa et foeda certamina Ydacio supplicante elicitur a Gratiano tum imperatore rescriptum, quo universi haeretici excedere non ecclesiis tantum aut urbibus, sed extra omnes terras propelli iubebantur. quo comperto Gnostici diffisi rebus suis, non ausi iudicio certare, sponte cessere, qui episcopi videbantur; ceteros metus dispersit.

48 (1) Ac tum Instantius, Salvianus et Priscillianus Romam profecti, ut apud Damasum, urbis ea tempestate episcopum, obiecta purgarent. (2) sed iter eis praeter interiorem Aquitanicam fuit, ubi tum ab imperitis magnifice suscepti sparsere perfidiae semina. maximeque Elusanam plebem, sane tum bonam et religioni studentem, pravis praedicationibus pervertere. a Burdigala per Delfinum repulsi, tamen in agro Euchrotiae aliquantisper morati, infecere nonnullos suis erroribus. (3) inde iter coeptum ingressi, turpi sane pudibundoque comitatu, cum uxoribus atque alienis etiam feminis, in quis erat Euchrotia ac filia eius Procula, de qua fuit in sermone hominum Priscilliani stupro gravidam partum sibi graminibus abegisse. (4) hi ubi Romam pervenere, Damaso se purgare cupientes, ne in conspectum quidem eius admissi sunt. regressi Mediolanum aeque adversantem sibi Ambrosium reppererunt. (5) tum vertere consilia, ut, quia duobus episcopis, quorum ea tempestate summa auctoritas erat, non illuserant, largiendo et ambiendo ab imperatore cupita extorquerent. ita corrupto Macedonio, tum magistro officiorum, rescriptum eliciunt, quo calcatis, quae prius decreta erant, restitui ecclesiis iubebantur. (6) hoc freti Instantius et Priscillianus repetivere Hispanias; nam Salvianus in urbe obierat; ac tum sine ullo certamine ecclesias, quibus praefuerant, recepere.

49 (1) Verum Ithacio ad resistendum non animus, sed facultas defuit, quia haeretici corrupto Volventio proconsule vires suas confirmaverant. (2) quin etiam Ithacius ab his quasi perturbator ecclesiarum reus postulatus, iussusque per atrocem exsecutionem deduci trepidus profugit ad Gallias; ibi Gregorium praefectum adiit. qui compertis quae gesta erant, rapi ad se turbarum auctores iubet ac de omnibus ad imperatorem refert, ut haereticis viam ambiendi praecluderet. (3) sed id frustra fuit, quia per libidinem et potentiam paucorum cuncta ibi venalia erant. igitur haeretici suis artibus, grandi pecunia Macedonio data, optinent, ut imperiali auctoritate praefecto erepta cognitio Hispaniarum vicario deferretur; (4) nam iam proconsulem habere desierant; missique a magistro officiales, qui Ithacium tum in Treveris agentem ad Hispanias retraherent. quos ille callide frustratus, ac postea per Britannium episcopum defensus illusit. (5) iam tum rumor incesserat clemens, Maximum intra Britannias sumpsisse imperium ac brevi in Gallias erupturum. ita tum Ithacius statuit, licet rebus dubiis, novi imperatoris adventum exspectare; interim sibi nihil agitandum. (6) igitur ubi Maximus oppidum Treverorum victor ingressus est, ingerit preces plenas in Priscillianum ac socios eius invidiae atque criminum. (7) quibus permotus imperator, datis ad praefectum Galliarum atque ad vicarium Hispaniarum litteris, omnes omnino, quos labes illa involverat, deduci ad synodum Burdigalensem iubet. (8) ita deducti Instantius et Priscillianus quorum Instantius prior iussus causam dicere, postquam se parum expurgabat, indignus esse episcopatu pronuntiatus est. (9) Priscillianus vero, ne ab episcopis audiretur, ad principem provocavit. permissumque id nostrorum inconstantia, qui aut sententiam vel in refragantem ferre debuerant aut, si ipsi suspecti habebantur, aliis episcopis audientiam reservare, non causam imperatori de tam manifestis criminibus permittere.

50 (1) Ita omnes, quos causa involverat, ad regem deducti. secuti etiam accusatores Ydacius et Ithacius episcopi, quorum studium super expugnandis haereticis non reprehenderem, si non studio vincendi plus quam oportuit certassent. (2) ac mea quidem sententia est, mihi tam reos quam accusatores displicere, certe Ithacium nihil pensi, nihil sancti habuisse definio; fuit enim audax, loquax, impudens, sumptuosus, ventri et gulae plurimum impertiens. (3) hic stultitiae eo usque processerat, ut omnes etiam sanctos viros, quibus aut studium inerat lectionis aut propositum erat certare ieiuniis, tamquam Priscilliani socios aut discipulos in crimen arcesseret. (4) ausus etiam miser est ea tempestate Martino episcopo, viro plane Apostolis conferendo, palam obiectare haeresis infamiam. (5) namque tum Martinus apud Treveros constitutus non desinebat increpare Ithacium, ut ab accusatione desisteret, Maximum orare, ut sanguine infelicium abstineret; satis superque sufficere, ut episcopali sententia haeretici iudicati ecclesiis pellerentur; saevum esse et inauditum nefas, ut causam ecclesiae iudex saeculi iudicaret. (6) denique quoad usque Martinus Treveris fuit, dilata cognitio est; et mox discessurus egregia auctoritate a Maximo elicuit sponsionem, nihil cruentum in reos constituendum. (7) sed postea imperator per Magnum et Rufum episcopos depravatus et a mitioribus consiliis deflexus causam praefecto Euodio permisit, viro acri et severo. (8) is Priscillianum gemino iudicio auditum convictumque maleficii nec diffitientem obscenis se studuisse doctrinis, nocturnos etiam turpium feminarum egisse conventus nudumque orare solitum, nocentem pronuntiavit redegitque in custodiam, donec ad principem referret. gesta ad palatium delata censuitque imperator, Priscillianum sociosque eius capite damnari oportere.

51 (1) Ceterum Ithacius videns, quam invidiosum sibi apud episcopos foret, si accusator etiam postremis rerum capitalium iudiciis adstitisset - etenim iterari iudicium necesse erat - subtrahit se cognitioni, frustra callidus iam scelere perfecto. (2) ac tum per Maximum accusator apponitur Patricius quidam, fisci patronus. ita eo insistente Priscillianus capitis damnatus est, unaque cum eo Felicissimus et Armenius, qui nuper a catholicis, cum essent clerici, Priscillianum secuti desciverant. (3) Latronianus quoque et Euchrotia gladio perempti. Instantius, quem superius ab episcopis damnatum diximus, in Sylinancim insulam, quae ultra Britannias sita est, deportatus. (4) itum deinde in reliquos sequentibus iudiciis, damnatique Asarivus et Aurelius diaconus gladio, Tiberianus ademptis bonis in Sylinancim insulam datus. Tertullus, Potamius et Iohannes, tamquam viliores personae et digni misericordia, quia ante quaestionem se ac socios prodidissent, temporario exsilio intra Gallias relegati. (5) hoc fere modo homines luce indignissimi pessimo exemplo necati aut exsiliis multati; quod initio iure iudiciorum et egregio publico defensum postea Ithacius iurgiis sollicitatus, ad postremum convictus, in eos retorquebat, quorum id mandato et consiliis effecerat; solus tamen omnium episcopatu detrusus. (6) nam Ydacius, licet minus nocens, sponte se episcopatu abdicaverat; sapienter id et verecunde, nisi postea amissum locum repetere temptasset. (7) ceterum Priscilliano occiso, non solum non repressa est haeresis, quae illo auctore proruperat, sed confirmata latius propagata est. namque sectatores eius, qui eum prius ut sanctum honoraverant, postea ut martyrem colere coeperunt. (8) peremptorum corpora ad Hispanias relata magnisque obsequiis celebrata eorum funera; quin et iurare per Priscillianum summa religio putabatur. at inter nostros perpetuum discordiarum bellum exarserat, quod iam per quindecim annos foedis dissensionibus agitatum nullo modo sopiri poterat. (9) et nunc, cum maxime discordiis episcoporum omnia turbari ac misceri cernerentur cunctaque per eos odio aut gratia, metu, inconstantia, invidia, factione, libidine, avaritia, arrogantia, somno, desidia depravata, (10) postremo plures adversum paucos bene consulentes insanis consiliis et pertinacibus studiis certabant; inter haec plebs Dei et optimus unus quisque probro atque ludibrio habebatur.



Christian Latin The Latin Library The Classics Homepage