CAII JULII SOLINI DE MIRABILIBUS MUNDI
CAPITULA XXV - XXXVIII

XXV  XXVI  XXVII  XXVIII   XXIX  XXX  XXXI   XXXII  XXXIII  XXXIV   XXXV  XXXVI  XXXVII   XXXVIII



XXV. Libya. Horti Hesperidum. Mons Atlas.

De Hispania est excursus in Libyam: nam Belone progressos, quod Bæticæ oppidum est, ultra interjaceus fretum trium et triginta millium passuum Tingi excipit, Mauritaniæ nunc colonia, sed cujus primus auctor Antæus fuit. Porro, quod in illo ambitu Ægyptium finitur pelagus, et Libycum incipit, placuit, ut Africam, Libyam diceremus. Quidam tamen Libyam a Libye Epaphi filia, Africam autem ab Afro, Libyis Herculis filio, potius dictam receperunt. Lix quoque colonia in eodem tractu constituta est, ubi Antæi regia, qui implicandis explicandisque nexibus humi melius sciens, velut genitus matre terra, ibidem Herculi victus est.

Nam de hortis Hesperidum, et pervigili dracone, ne famæ licentia vulneretur fides, ratio hæc est. Flexuoso meatu æstuarium e mari fertur, adeo sinuosis lateribus tortuosum, ut visentibus procul lapsus angueos fracta vertigine mentiatur; idque quod hortos appellavere, circumdat; unde pomorum custodem interpretantes, struxerunt iter ad mendacium fabulandi. Sed hæc insula insinuata sinibus alvei recurrentis, et in quibusdam æquoris spiris sita, præter arbores oleastri similes, et aram sacram Herculi, aliud nihil præfert, quo propaget vetustatis memoriam. Verum ultra frutices aureos et metalla frondentia, illud magis mirum, quod solum inferiore licet libra depressius, nunquam tamen accessu freti superlabitur; sed obstaculo naturalis repaguli in ipsis marginibus hæret unda, et intimis orarum superciliis sponte fluctus ingrui resistuntur: spectandum nimirum ingenium loci, planities manet sicca, quamvis prona superveniant æquora. Sala oppidum imminet Salæ flumini. Ab hoc per Autololum gentem iter est in Atlanticas solitudines.

Atlas mons e media arenarum consurgit vastitate, et eductus in viciniam lunaris circuli, ultra nubila caput condit: qua ad Oceanum extenditur, cui a se nomen dedit, manat fontibus, nemoribus inhorrescit, rupibus asperatur, squalet jejunio, humo nuda, nec herbida: qua Africæ contraversus est, felix nascentibus sponte frugibus, arboribus proceris opacissimus, quarum odor gravis, comæ cupressi similes vestiuntur lanugine, sericis velleribus nihil viliore. In eo latere et herba euphorbia copiosa, cujus succus ad oculariam proficit claritatem, nec mediocriter percellit vim venenorum. Vertex semper nivalis. Saltus ejus quadrupedes, ac serpentes et feræ, et cum his elephanti occupaverunt. Silet per diem universus, nec sine horrore secretus est; lucet nocturnis ignibus: choris Ægipanum undique personatur: audiuntur et cantus tibiarum, et tinnitus cymbalorum per oram maritimam. A Lixo abest quinque et ducentis millibus passuum: Lix a Gaditano freto centum duodecim millibus. Habitatus ante, ut indicat loci facies, quondam cultu exercita, in qua usque adhuc vitis et palmæ exstat vestigium. Apex Perseo et Herculi pervius, ceteris inaccessus: ita fidem ararum inscriptio palam facit. Qua spectat occasum, inter ipsum et flumen Anatim per quadringenta nonaginta sex millia passuum infames bestiis silvæ obsident.

Amnes circa eum non tacendi: qui licet separentur intervallis amplioribus, transierunt tamen in quoddam Atlantici nominis ministerium. Asana marino haustu, Bambothum crocodilis et hippopotamis refertum. Ultra adhuc amnis, qui atro colore exit per intimas et exustas solitudines, quæ torrente perpetuo, et sole nimio, plus quam ignito, nunquam ab æstu vindicantur. Hæc de Atlante, quem Mauri Adderim nominant, et Hannonis Punici libri, et nostri annales prodiderunt; Juba etiam Ptolemæi filius, qui utriusque Mauritaniæ regno potitus est. Suetonius quoque Paulinus summam huic cognitioni imposuit manum, qui ultra Atlantem primus, et pæne solus Romana signa circumtulit.

XXVI. Mauritania. In ea de elephantis, de pugna eorum et draconum. Unde cinnabari.

E provinciis Mauritanis Tingitana, qua solstitiali plagæ obvia est, quaque porrigitur ad Internum mare, exsurgit montibus septem: qui, a similitudine, Fratres appellati, freto imminent.

Hi montes elephantis frequentissimi, submonent a principio hoc animantium genus dicere. Igitur elephanti juxta sensum humanum intellectus habent, memoria pollent, siderum servant disciplinam. Luna nitescente gregatim amnes petunt, mox exspersi liquore, solis exortum motibus, quibus possunt, salutant: deinde in saltus revertuntur.

Duo eorum genera sunt: nobiliores indicat magnitudo, minores nothos dicunt. Candore dentium intelligitur juventas: quorum alter semper in ministerio est, alteri parcitur, ne hebetatus assiduo repercussu, minus vigeat, si fuerit dimicandum. Quum venatu premuntur, pariter affligunt utrosque, ut ebore damnato non requirantur: hanc enim sibi causam inesse periculi sentiunt. Oberrant agminatim. Nam maximus ducit agmen, ætate proximus cogit sequentes. Flumen transituri, minimos antemittunt, ne majorum ingressu alveum atterant, et profundus gurgites depressis vadis faciant. Venerem ante annos decem feminæ, ante quinque mares nesciunt. Biennio cúunt, quinis nec amplius in anno diebus, non prius ad gregarium numerum reversuri, quam vivis aquis abluantur. Propter feminas nunquam dimicant: nulla enim noverunt adulteria.

Inest illis clementiæ bonum: quippe si per deserta vagabundum hominem forte viderint, ductus usque ad notas vias præbent; vel, si confertis pecoribus occursitent, itinera sibi blanda et placida manu faciunt, ne quod obvium animal interimant. At conflictu fortuito si quando pugnatur, non mediocrem habent curam sociorum: nam fessos vulneratosque in medium receptant. Quum captivitate venerint in manus hominum, mansuescunt hausto hordei succo. Maria transmeaturi, in naves non prius subeunt, quam de reditu illis sacramentum luatur. Indicos elephantos Mauri timent, et parvitatis suæ conscii aspernantur ab his videri. Non annis decem ut vulgus, sed biennio, ut Aristoteles definit, utero gravescunt, nec amplius quam semel gignunt, nec plures quam singulos. Vivunt annos trecentos. Impatientissimi frigoris. Truncos edunt, lapides hauriunt, gratissimas in cibatu habent palmas. Odorem muris vel maxime fugiunt: pabula etiam, quæ musculis contacta sunt, recusant. Si quis casu chamæleontem devoraverit, vermem elephantis veneficum, oleastro sumpto pesti medetur. Durissimum dorso tergus est, ventri mollius. Setarum hirsutia nullæ. Inter hos et dracones jugis discordia. Denique insidiæ hoc astu præparantur: serpentes propter semitas delitescunt, per quas elephanti assuetis callibus evagantur: atque ita, prætermissis prioribus, postremos adoriuntur, ne qui antecesserint, queant opitulari: ac primum pedes nodis illigant, ut laqueatis cruribus impediant gradiendi facultatem: nam elephanti, nisi præventi hac spirarum mora, vel arboribus se, vel saxis applicant, ut pondere nitibundo attritos necent angues. Dimicationis præcipua causa est, quod elephantis, ut aiunt frigidior inest sanguis: et ob id a draconibus avidissime torrente captantur æstu. Denique nunquam invadunt, nisi potu gravatos, ut venis propensius irrigatis majorem sumant de oppressis satietatem. Nec aliud magis, quam oculos petunt, quos solos expugnabiles sciunt, vel interiora aurium, quod is tantum locus defendi non potest promuscide. Itaque quum ebiberunt sanguinem, dum ruunt belluæ, dracones obruuntur. Sic utrinque fusus cruor terram imbuit, fitque pigmentum quidquid soli tinxerit, quod cinnabari vocant.

Elephantes Italia anno U. C. quadringentesimo septuagesimo secundo in Lucanis primum bello Epirotico vidit, et boves Lucas inde dixit. Cæsariensi colonia Cæsaria inest, a divo Claudio deducta, Bocchi prius regia, postmodum Jubæ indulgentia populi Romani dono data. Inest et oppidum Siga, quod habitatum Syphaci fuit. Nec ab Icosio taciti recedamus Hercule enim ilia transeunte, viginti, qui a comitatu ejus desciverant, lucum deligunt, jaciunt múnia; ac ne quis imposito a se nomine privatim gloriaretur, de condentium numero, urbi nomen datum.

XXVII. Numidia. In ea de ursis.

Quod est a flumine Amsaga, Numidiæ datur. Hujus incolæ quamdiu errarunt pabulationibus vagabundis, Nomades dicti sunt. Urbes in ea quam plurimæ nobilesque, sed Cirta eminet, dein Chulli purpurario fuco Tyriis velleribus comparatæ. Omnis hæc regio finibus in Zeugitanum limitem desinit. Qua parte silvestris est, feras educat; qua jugis ardua est, equos alit. Eximio etiam marmore prædicatur.

Numidici ursi forma ceteris præstant, rabie duntaxat et villis profundioribus: nam genitura par est quoquo loco genitis. Eam protinus dixero. Cúunt non itidem, quo quadrupedes aliæ; sed apti amplexibus mutuis, velut humanis conjugationibus copulantur. Desiderium veneris hiems suscitat. Secreti honore reverentur mares gravidas, et in iisdem licet foveis, partitis tamen per scrobes secubationibus dividuntur. Lucinæ illis properatius tempus est: quippe uterum trigesimus dies liberat: unde evenit, ut præcipitata fecunditas informes creet partus. Carnes pauxillulas edunt, quibus color candidus, oculi nulli, et de festina immaturitate tantum rudis sanies, exceptis unguium lineamentis. Has lambendo sensim figurant, et interdum adpectoratas fovent; ut assiduo incubatu calefactæ animalem trahant spiritum. Interea cibus nullus. Sane diebus primis quatuordecim matres in somnum ita concidunt, ut nec vulneribus excitari queant. Enixæ quaternis latent mensibus. Mox egressæ in diem liberum, tantam patiuntur insolentiam lucis, ut putes obsitas cæcitate. Invalidum ursis caput, vis maxima in brachiis et in lumbis: unde interdum posticis pedibus insistunt. Insidiantur alvearibus apium, maxime favos appetunt, nec avidius aliud, quam mella captant. Quum gustavere mandragoræ mala, moriuntur; sed eunt obviam, ne malum in perniciem convalescat, et formicas devorant ad recipiendam sanitatem. Si quando tauros adoriuntur, sciunt, quibus potissimum partibus immorentur; nec aliud, quam cornua aut nares, petunt: cornua, ut pondere defatigentur; nares, ut acrior dolor sit in loco teneriore.

M. Messala consule, Domitius Ænobarbus curulis ædilis ursos Numidicos centum, et totidem Æthiopas venatores in Circo Romano edidit: idque spectaculum inter memorabiles titulos annotatur.

XXVIII. Africa cum Cyrenaiea regione. In ea de leonibus, de leontophona, de hyæna, de lapide hyænio, de crocotta, de onagris, de serpentibus, de gemma heliotropio, de Psyllis, de lapide nasamonite, de lapide cornu Hammonis, de arbore melopo, de lacte sirpicio, de serpente basilico, de genere simiarum.

Omnis Africa a Zeugitano pede incipit, promontorio Apollinis Sardiniæ contraversa: promontorio Mercurii procedens in frontem Sicanam. Proinde extenta in duas prominentias, quarum altera promontorium Candidum dicitur; alteram, quæ est in Cyrenaica regione, Phucuntem vocant. Ea per sinum Creticum opposita Cretæ insulæ, contra Tænaron Laconicæ excurrit. Arenis Catabathmi Ægypto insinuata, cui proximi Cyrenenses, extenditur inter duas Syrtes, quas inaccessas vadosum ac reciprocum mare efficit: cujus sali defectus, vel incrementa haud promptum est deprehendere, ita incertis motibus nunc in brevia crescit dorsuosa, nunc inundatur æstibus inquietis: et auctor est Varro, perflabilem ibi terram ventis penetrantibus subitam vim spiritus citissimi; aut revomere maria, aut resorbere. Omnis hæc plaga ab Æthiopia et terminis Asiæ Nigri flumine, qui Nilum parit, ab Hispania freto scinditur: latere, quo ad meridiem vergit, fontium inops et infamis siti; altrinsecus, qua septentrionem patitur, aquarum larga. In agro Byzaceno, qui patet passuum ducenta vel amplius millia, glebis ita præpinguibus, ut jacta ibi semina cum incremento centesimæ frugis renascantur. Externos ibi plurimos conventasse, argumentum de urbibus et locis dabimus. Borion promontorium, quod aquilone cæditur, Græci advenæ sic vocaverunt. Hipponem, Regium postea dictum, item Hipponem alterum de interfluente freto Diarrhyton nuncupatum, nobilissima oppida, equites Græci condiderunt. Clypeam civitatem Siculi exstruunt, et Aspida primum nominant. Veneriam etiam, in quam Veneris Erycinæ religiones transtulerunt. Achæi Tripolin lingua sua signant de trium urbium numero, åæ, Sabratæ, Leptis Magnæ. Philænis fratribus a laudis cupidine Graium vocamen datum. Adrymeto atque Carthagini auctor est a Tyro populus; sed quæ super Carthagine veraces libri prodiderunt, hoc loco reddam. Urbem istam, ut Cato in oratione senatoria autumat, quum rex Japon rerum in Libva potiretur, Elissa mulier exstruxit domo Phúnix, et Carthadam dixit, quod Phúnicum ore exprimit civitatem novam. Mox sermone verso in verbum Punicum, et hæc Elissa, et illa Carthago dicta est: quæ post annos septingentos triginta septem exciditur, quam fuerat constituta. Deinde a C. Graccho colonis Italicis data, et Junonia dicta, aliquantisper ignobilis, humili et languido statu; demum in claritatem secundæ Carthaginis, interjectis centum et duobus annis, M. Antonio, P. Dolabella consulibus enituit, alterum post urbem Romam terrarum decus.

Verum, ut ad Africam redeam, interna ejus plurimæ quidem bestiæ, sed principaliter leones tenent: qui, ut Aristoteles perhibet, soli ex eo genere, quod dentatum vocant, vident protinus atque nascuntur. Quorum trifarium genus scinditur: nam breviores, et jubis crispi, plerumque ignavi sunt et imbelles; longiores, et coma simplici, acres magis ac potentes; at hi, quos creant pardi, in plebe remanent, jubarum inopes. Pariter omnes parcunt a sagina, primum quod alternis diebus potum, alternis cibum capiunt, ac frequenter, si digestio non est insequuta, solitæ cibationi superponunt diem: tum, quod carnes justo amplius devoratas, quum gravantur, insertis in ora unguibus sponte protrahunt. Sane et quum fugiendum est in satietate, idem faciunt. Senectam defectio probat dentium. Nam clementiæ indicia multa sunt: prostratis parcunt; in viros potius, quam in feminas sæviunt; infantes non nisi in magna fame perimunt. Nec a misericordia separantur: assiduis denique exemplis patet, eos pepercisse, quum multi captivorum aliquot leonibus obvii intacti repatriaverint. Gætulæ etiam mulieris nomen Jubæ libris comprehensum est, quæ obtestata occursantes feras, impunis rediit. Aversi cúunt; nec hi tantum, sed et lynces, et cameli, et elephanti, et rhinocerotes, et tigres. Leænæ fútu primo catulos quinque edunt; deinde per singulos partus numerum decoquunt annis insequentibus; sed postremo, quum ad unum materna fecunditas recidit, steriles fiunt in æternum. Animos leonum frons et cauda indicant, sicut motus equini de auribus intelliguntur. Dedit enim has notas generosissimo cuique natura. Vis summa in pectore est, firmitas in capite præcipua. Quum premuntur a canibus; contemptim recedunt, subsistentesque interdum ancipiti recessu dissimulant timorem; idque agunt, si in campis patentibus ac nudis urgeantur: nam silvestribus locis, quasi testem ignaviæ non reformident, quanta possunt se fuga subtrahunt. Quum insequuntur, nisum saltu adjuvant: quum fugiunt, non valent salire. Gradientes mucrones unguium vaginis corporum claudunt, ne acumina attritu retundantur. Hoc adeo custodiunt; ut non nisi aversis falculis currant. Septi a venantibus, obtutu terram contuentur, quo minus conspectis venabulis terreantur. Nunquam limo vident, minimeque se volunt aspici. Cantus gallinaceorum et rotarum timent strepitus, sed ignes magis.

Leontophonas vocari accepimus bestias modicas, quæ captæ exuruntur, ut earum cineris aspergine carnes pollutæ jactæque per compita concurrentium semitarum leones necent, si quantulumcumque ex illis sumpserint. Propterea leones naturali eas premunt odio, atque ubi facultas data est, morsu quidem abstinent, sed dilancinatas exanimant pedum nisibus.

Spectaculum ex his primus Romæ edidit Scævola Publi filius in curuli ædilitate.

Hyænam quoque mittit Africa, cui cum spina riget collum continua unitate, flectique non quit, nisi toto corpore circumacto. Multa de ea mira: primum, quod sequitur stabula pastorum, et auditu assiduo addiscit vocamen, quod exprimere possit imitatione vocis humanæ, ut in hominem astu accitum nocte sæviat. Vomitus quoque humanos mentitur, falsisque singultibus sollicitatos canes sic devorat; qui forte si venantes umbram ejus, dum sequuntur, contigerint, latrare nequeunt, voce perdita. Eadem hyæna inquisitione corporum sepultorum busta eruit. Præterea promptius est marem capere: feminis enim ingenita est callidior astutia. Varietas multiplex inest oculis, colorumque mutatio; in quorum pupulis lapis invenitur, hyænium dicunt, præditum illa potestate, ut, cujus hominis fuerit linguæ subditus, prædicat futura. Verum hyæna quodcumque animal ter lustraverit, movere se non potest: quapropter magicam scientiam inesse ei pronuntiaverunt.

In Æthiopiæ parte coit cum leæna, unde nascitur monstrum: crocottæ nomen est. Voces hominum et ipsa pariter affectat. Nunquam cohibet aciem orbium, sed in obtutu sine nictatione contendit. In ore gingiva nulla, dens unus atque perpetuus, qui, ut nunquam retundatur, naturaliter capsularum modo clauditur.

Inter ea, quæ dicunt herbatica, eadem Africa onagros habet, in quo genere singuli imperitant gregibus feminarum. Æmulos libidinis suæ metuunt: inde est, quod gravidas suas servant, ut expositos mares, si qua facultas fuerit, truncatos mordicus privent testibus. Quod caventes feminæ, in secessibus partus occulunt.

Africa serpentibus adeo facunda est, ut mali hujus merito illi potissimum palma detur. Cerastæ præferunt quadrigemina cornicula, quorum intentatione, veluti esca inlice, sollicitatas aves perimunt: nam reliqua corporis de industria arenis tegunt, nec ullum indicium sui præbent, nisi ex ea parte, quæ invitatis dolo pastibus necem præpetum aucupetur. Amphisbæna consurgit in caput geminum: quorum alterum in loco suo est, alterum in ea parte, qua cauda: quæ causa efficit, ut capite utrinque secus nitibundo serpat tractibus circulatis. Jaculi arbores subeunt, e quibus vi maxima turbinati, penetrant animal, quodcumque obvium fortuna fecerit. Scytale tanta præfulget tergi varietate, ut notarum gratia videntes retardet, et quoniam reptando pigrior est, quos assequi non quit, miraculo sui capiat stupentes. In hoc tamen squamarum nitore hiemales exuvias prima ponit. Plures diversæque aspidum species, verum dispares effectus ad nocendum: dipsas siti interficit, hypnale, quod somno necat, teste etiam Cleopatra, emitur ad mortem. Aliarum virus, quoniam medelas admittit, minus famæ meretur. Hæmorrhois morsu sanguinem elicit, et dissolutis venarum commerciis, quidquid animæ est, evocat per cruorem. Prester quem percusseri, distenditur, enormique corpulentia necatur extuberatus. Ictus sepium putredo sequitur. Sunt et hammodytæ, est et cenchris, elephantiæ, chersydri, chamædracontes. Postremo quantus nominum, tantus mortium numerus. Nam scorpiones, scinci, lacertique vermibus, non serpentibus adscribuntur. Monstra hæc si bibant, clementius feriunt. Habent affectus: non temere nisi conjuges evagantur: capto altero, vel occiso, uter superfuerit, efferatur. Subtiliora sunt capita feminis, alvi tumidiores, pestis nocentior. Masculus æqualiter teres est, sublimior etiam mitiorque. Igitur anguibus universis hebes visus est. Raro in adversum contuentur: nec frustra, quum oculos non in fronte habeant, sed in temporibus, adeo, ut citius audiant, quam aspiciant.

De gemma heliotropio inter Æthiopiam, Africam, Cyprum certamen fuit, quænam mitteret generis hujus eminentissimam: deprehensumque est documentis plurimis Æthiopicam aut Libycam, palmam tenere. Viridi colore est non ita acuto, sed nubilo magis et presso, stellis puniceis superspersa. Causa nominis de effectu lapidis est et potestate. Dejecta in labris æneis, radios solis mutat sanguineo repercussu, extraque aquam splendorem æris abjicit, et avertit. Etiam illud posse dicitur, ut herba ejusdem quod est nominis mixta, et præcantationibus legitimis consecrata, eum a quocumque gestabitur, subtrahat visibus obviorum.

Inter Syrtes, quamvis terra pergentibus, iter sideribus destinatur; nec aliter cursus patescit: nam putris soli faciem aura mutat, et minimo licet vento, tantam diversitatem flatus efficit, ut subinde perversis sitibus locorum, nulla indicia agnitioni relinquantur: quum modo quæ fuerant tumulis ardua, in valles residunt: modo quæ vallibus pressa, cútu pulveris aggerantur. Ita etiam continens naturam maris sui patitur: nec interest, ubi potius sint procellæ, quum ad exitium viantium elementis congruentibus, in terris flabra sæviant, in mari terræ. Utræque Syrtes ducentis quinquaginta millibus passuum separantur. Aliquanto clementior, quæ minor est. Cn. denique Servilio, C. Sempronio consulibus, inter hæc vadosa classem Romanam impune accipimus perfretasse. In hoc sinu Meninx insula post Minturnenses paludes C. Mario fuit latebra.

Supra Garamantas Psy1li fuerunt, contra noxium virus muniti incredibili corporis firmitate. Soli morsibus anguium non interibant, et quamvis dente letali appetiti, incorrupta durabant sanitate. Recens etiam editos serpentibus offerebant: si essent partus adulteri, matrum crimina plectebantur interitu parvulorum; si pudici, probos ortus a morte paterni sanguinis privilegium tuebatur. Sic originis fidem probabant venenis judicantibus. Sed hæc gens interivit, a Nasamonibus capta; neque quidquam aliud, præter opinionem, de vestigio nominis sui Psylli reliquerunt.

Nasamonitem lapidem Nasamones dant, sanguineum universum, nigris venulis adumbratum. In intimo recessu Syrtis majoris, circa Philænorum aras, Lotophagos fuisse discimus, nec incertum est. A Philænorum aris non procul palus est, quam Triton amnis influit, ubi speculatam se artium deam crediderunt.

Major Syrtis ostentat oppidum, Cyrenas vocant, quod Battus Lacedæmonius olympiade quinta et quadragesima, rege Martio res Romanas tenente, anno post Trojam captam quingentesimo octogesimo sexto condidit: quæ domus Callimacho pútæ fuit patria. Inter hoc oppidum et templum Hammonis, millia passuum quadringenta sunt. Templo fons proximat Soli sacer, qui humoris nexibus humum favillaticam stringit, et in cespitem solidat. In qua gleba non sine miraculo lucus viret, undique secus agris arentibus.

Illic et lapis legitur, Hammonis vocant cornum nam ita tortuosus est, et inflexus, ut effigiem reddat cornus arietini. Fulgore aureo est. Prædivina somnia repræsentare dicitur subjectus capiti incubantium. Et arbor est melopos nomine, ex qua profluit lentus humor, quem a loco hammoniacum nominamus.

Apud Cyrenenses præterea sirpe gignitur, odoratis radicibus, virgulto herbido magis, quam arbusto: cujus e culmo exsudat stato tempore pingue roscidum, idque pascentium hircorum inhæret barbulis: ubi quum arefactum inolevit guttis stiriacis, legitur ad usum mensarum, vel medelis. Dictum est primum lac sirpicum, quoniam manat in modum lacteum: deinde usu derivante laser nominatum. Quæ germina initio barbaricæ impressionis vastatis agris, postea ob intolerandam vertigalis nimietatem, ferme penitus ipsi accolæ eruerunt.

Cyrenis ab læva Africa est, ab dextra Ægyptus, a fronte sævum et importuosum mare, a tergo barbarorum variæ nationes, et solitudo inculta, squalens et inaccessa, quæ basiliscum creat, malum in terris singulare.

Serpens est pæne ad semipedem longitudinis, alba quasi mitrula lineatus caput, nec hominis tantum vel aliorum animantiam exitiis datus, sed terræ quoque ipsius, quam polluit et exurit, ubicumque ferale sortitur receptaculum. Denique exstinguit herbas, necat arbores, ipsas etiam corrumpit auras, ita ut æra nulla alitum impune transvolet, infectum spiritu pestilenti. Quum movetur, media corporis parte serpit, media arduus est, et excelsus. Sibilum ejus etiam alii serpentes perhorrescunt: et quum acceperunt, fugam quæque, quoquo potest, properant. Quidquid morsu ejus occiderit, non depascitur fera, non attrectat ales. Mustelis tantum vincitur, quas illinc homines inferciunt cavernis, in quibus delitescit. Vis tamen ne defuncto quidem deest. Denique basilisci reliquias amplo sestertio Pergameni comparaverunt. Ut ædem Apellis manu insignem, nec araneæ intexererit, nec alites involarent, cadaver ejus reticulo aureo suspensum ibidem locarunt.

Circa extimum Syrtium cornum Berenicen civitatem alluit Lethon amnis, inferna, ut putant, exundatione prorumpens, et apud pristinos vates latice memoratus oblivionis. Hanc Berenicen Berenice munivit, quæ Ptolemæo tertio fuit nupta, et in majori Syrti locavit.

Omne autem latifundium, quod inter Ægyptum, Æthiopiam, Libyamque diffunditur, quacumque lucis opacum est, varium implevit simiarum genus. Nec quisquam offensus nomine, cognitionem gravetur. Enimvero pretium operæ est, nihil omittere, in quo naturæ spectanda sit providentia.

Plebes simiarum in his est, quas passim videmus, non sine ingenio æmulandi; quo facilius, in manus veniunt: nam dum avide venantium gestus affectant, relicta consulto visci unguilla, quod mendacio factum vident, oculos suos oblinunt; ita visu obducto pronum est eas corripi. Exsultant nova luna, tristes sunt cornuto et cavo sidere. Immoderate fútus amant, adeo ut catulos facilius amittant quos impendio diligunt, et ante se gestant, quoniam neglecti ponte matrem semper hærent. Cercopitheci caudas habent. Hæc sola discretio est inter prius dictas. Cynocephali et ipsi sunt e numero simiarum, in Æthiopiæ parte frequentissimi: violenti ad saltum, feri morsu, nunquam ita mansueti, ut non sint magis rabidi. Inter simias habentur et sphinges, villosæ comis, mammis prominulis ac profundis, dociles ad feritatis oblivionem. Sunt et quas vocant satyros, facie admodum grata, gesticulatis motibus inquietæ. Callithriches toto pæne aspectu a ceteris differunt: in facie barba est, lata cauda. Has capere non est arduum, sed proferre rarum: neque enim vivunt in altero, quam in Æthiopico, hoc est suo cælo.

XXIX. Gens Amantum et Asbystarum.

Inter Nasamonas, et Troglodytas gens Amantum est, quæ salibus domos exstruunt: quos in modum cautium e montibus excitatos, ad usum ædium cæmentitiis nectunt struicibus. Tanta ibi hujusce venæ copia est, ut tecta faciant e salinis. Hi sunt Amantes, qui commercium cum Troglodytis habent carbunculi gemmæ. Citra Amantes propiores Nasamonibus Asbystæ lasere vivunt Hoc aguntur, hoc illis dulce est.

XXX. Garamantum fons, et iter Garamanticum. ltem pecora Garamantica, et natura insulæ Gaulús.

Garamanticum oppidum est Debris fonte miro: qui denique alternis vicibus die frigeat, nocte efferveat, ac per eadem venarum commercia, interdum ignito vapore æstuet, interdum glaciali algore inhorrescat. Incredibile memoratu, ut in articulo temporis natura tam dissonam sui faciat varietatem! Idque qui percontari velit, tenebris inesse fluori illi æternam facem credat; qui rimetur die brumales scatebras, nunquam aliud æstimet, quam perpetuo rigere. Unde non immerito per gentes Debris inclyta est, cujus aqua; ex cúlesti vertigine mutant qualitatem, quamvis contraversa siderum disciplina: nam quum mundum a calore vesper temperet, ab occasu incipit ita incalescere, ut ni tactu abstineas, noxium sit contigisse: rursum quum ortus solis inclaruit, et radiis fervefacta sint omnia, sic glaciales evomit scaturigines, ut fluorem suum prohibeat hauriri. Quis ergo non stupeat fontem, qui friget calore, calescit frigore! Garamanticæ regionis Garama caput est, ad quam iter diu inextricabile fuit, et invium: nam latrones puteos arenis operiebant, ut temporaria fraude subductis aquis, infame siti iter submoveret accessus viantium. Sed Vespasiano principe, bello, quod cum åensibus gestum est, difficultas hæc dissoluta est, compendio spatii brevioris reperto. Garamantas Cornelius Balbus subegit, et primus ex hac victoria triumphavit. Primus sane de externis, utpote Gadibus genitus, accessit ad gloriam nominis triumphalis.

Armenta gentis istius obliquis cervicibus pabulantur: nam si recta ad pastum ora dirigant, officiunt prona ad humum cornua et obnixa.

Ex parte, qua Cercina est, accepimus Gaulún insulam, in qua serpens neque nascitur, neque vivit invecta: propterea jactus ex ea quocumque gentium pulvis, arcet angues; scorpiones superjactus illico perimit.

XXXI. Æthiopes, et in eorum locis ac gentibus mira, de draconibus, de dracontia lapide, de camelopardalo, de cephis, de rhinocerote, de catoblepa, de formicis Æthiopicis, de Lycaone, de parandro, de lupis Æthiopicis, de hystrice, de ave pegaso. de ave tragopane, de hyacintho lapide, de chrysopasto lapide, de lapide hæmatite.

Æthiopes, et gentes Atlanticæ, Nigri flumine dividuntur, quem patrem putant Nili. Sic papyro viret, sic calamo prætexitur, animalia eadem edit, isdem temporibus exundat, intra ripas tunc quoque redit, quum contentus est alveo suo Nilus. Garamantici Æthiopes matrimonia privatim nesciunt, sed vulgo omnibus in venerem licet. Inde est, quod filios matres tantum recognoscunt; paterni nominis nulla reverentia est. Quis enim verum patrem noverit in hac luxuria incesti lascivientis? Eapropter Garamantici Æthiopes inter omnes populos degeneres habentur: nec immerito, qui afflicta disciplina castitatis, successionis notitiam ritu improbo perdiderunt.

Nomen Æthiopum late patet. In parte Africana, qua Meroen videt Libya, plurimæ eorum sunt et variæ nationes. Harum e numero Nomades cynocephalorum lacte vivunt. Syrbotæ longi sunt ad pedes duodecim. Azachæi captos venatibus elephantos devorant. Apud Psambares nulla est aurita quadrupes, ne elephanti quidem. His proximi summam regiæ potestatis cani tradunt: de cujus motibus, quidnam imperitet, augurantur. Maritimos Æthiopas quaternos oculos dicunt habere; sed fides alia est, illa denique, quod et vident plurimum, et manifestissime destinant jactus sagittarum. Occidentem versus Agriophagi tenent, qui solas pantherarum et leonum carnes edunt, rege præditi, cujus in fronte oculus unus est. Sunt et Pamphagi, quibus esca est quidquid mandi potest, et omnia fortuitu gignentia. Sunt et Anthropophagi, quorum mores vocamen sonat. Cynomolgos aiunt habere caninos rictus, et prominula ora. Artabatitæ proni, atque quadrupedes, nec secus, ac feræ, sine sedibus evagantur. Confines Mauritaniæ certo tempore locustas terrestres legunt, duratasque salsugine in præsidium vitæ solas habent: sed ex illis quadragesimum ævi annum nullus supergreditur. Ab Oceano æstu ad Meroen, quam insulam amplexu primo Nilus facit, millia passuum sunt sexcenta viginti.

Ultra Meroen super exortus solis Macrobii Æthiopes vocantur: dimidio enim eorum protentior, quam nostra vita est. Hi Macrobii justitiam colunt, amant æquitatem, plurimum valent robore, præcipua decent pulchritudine, ornantur ære, auro vincula faciunt noxiorum. Locus apud eos est ÑHlÛou trãpeza, opiparis epulis semper refertus, quibus indiscretim omnes vescuntur: nam et divinitus eas augeri ferunt. Est et ibidem lacus, quo perfusa corpora velut olivo nitescunt. Ex hoc lacu potus saluberrimus. Sane adeo liquidus est, ut ne caducas quidem vehat frondes, sed illico folia lapsa ad fundum demittat laticis tenuitate. Ultra hos deserta: inhumanæque solitudines ad usque Arabicos sinus. Deinde in ultimis Orientis monstrosæ gentium facies. Aliæ sine naribus, æquali totius oris planitie, informes habent vultus. Aliis concreta ora sunt, modico tantum foramine calamis avenarum pastus hauriunt. Nonnullæ linguis carent, in vicem sermonis utentes nutibus motibusque. Quædam ex istis nationibus ante Ptolemæum Lathyrum regem Ægypti, incognitum habuerunt ignis usum. Æthiopia omnis ab oriente hiberno ad occidentem hibernum tenet. Quidquid ejus sub meridiano cardine lucis nitet, qui maxime virent hieme. A meridiana parte mons editus mari imminet, ingenuo igne per æternum fervidus, et inquiete jugis flagrantibus: inter quæ incendia jugis æstus, draconum magna copia est.

Porro veris draconibus ora nulla sunt ad morsum dehiscentia, sed arctæ fistulæ, per quas et trahunt spiritus, et linguas exserunt: quippe non in dentibus vim, sed in caudis habent, et verbere potius, quam rictu nocent.

Exciditur e cerebris draconum dracontias lapis, sed lapis non est, nisi detrabatur viventibus: nam si obeat prius serpens, cum anima simul evanescit, duritie soluta. Usu ejus orientis reges præcipue gloriantur, quanquam nullum lenocinium artis admittat soliditate, et quidquid in eo nobile est, non manus faciunt, nec alterius quam naturæ candor sit, quo reluceat. Auctor Sotacus gemmam hanc etiam visam sibi scribit, et, quibus intercipiatur modis, edocet. Præstantissimi audacia viri explorant anguium foveas, et receptus: inde præstolati ad pastum exeuntes, prætervectique percitis cursibus, objiciunt gramina medicata, quantum potest ad incitandum soporem: ita somno obsopitis, e capitibus exsecant lapides, et de manubiis præcipitis ausi, prædam revehunt temeritatis.

Quæ locorum Æthiopes tenent, feris plena sunt, e quibus quam nabun vocant, nos camelopardalim dicimus, collo equi similem, pedibus bubulis, capite camelino, nitore rutilo, albis maculis superspersa. Hoc animal Romæ Circensibus dictatoris Cæsaris primum publicatum.

Iisdem ferme temporibus illinc exhibita monstra sunt, cepos appellant, quorum posteriores pedes crure, et vestigio humanos artus mentiuntur; priores hominum manus referunt. Quæ tamen a nostris non amplius, quam semel visa sunt.

Ante ludos Cneii Pompeii rhinocerotem Romana spectacula nesciebant: cui bestiæ color huxeus, in naribus cornu unicum et repandum, quod subinde attritum cautibus in mucronem excitat, eoque adversus elephantos prúliatur, par ipsis longitudine, brevior cruribus, naturaliter alvum petens, quam solam intelligit ictibus suis perviam.

Juxta Nigrim fluvium catoblepas nascitur modica atque iners bestia, caput prægrave ægre ferens, aspectu pestilenti: nam qui in oculos ejus offenderint, protinus vita exeunt.

Formicæ ibi ad formam canis maximi, arenas aureas pedibus eruunt, quos leoninos habent: qua, custodiunt, ne quis auferat, captantesque ad necem persequuntur.

Eadem Æthiopia mittit lycaonem. Lupus est cervicem jubatus, et. tot modis varius, ut nullum illi colorem dicant abesse.

Mittit et tarandum, boum magnitudine, bisulco vestigio, ramosis cornibus, capite cervino, ursino colore et pariter villo profundo. Hunc tarandum affirmant habitum metu vertere, et quum delitescat, fieri assimilem cuicumque rei proximaverit, sive illa saxo alba sit, seu frutecto virens, sive quam aliam præferat qualitatem. Faciunt hoc idem in mari polypi, in terra chamæleontes; sed et polypus, et chamæleon glabra sunt, ut sit pronius cutis lævitatem proximanti æmulari: in hoc novum est ac singulare, hirsutiam pili colorum vices facere. Hinc evenit ut difficulter capi possit.

Æthiopicis lupis proprium est, quod in saliendo ita nisus habent alitis, ut non magis proficiant cursu, quam meatu: homines tamen nunquam impetunt. Bruma comati sunt, æstate nudi: thoas vocant.

Hystrix quoque inde loci frequentissima, erinaciis similis, spinis tergum hispida, quas plerumque laxatas jaculatione emittit voluntaria, ut assiduis aculeorum nimbis canes vulneret ingruentes.

Illius cúli ales est pegasus: et hæc ales equinum nihil præter aures habet. Tragopan quoque avis major aquilis, cornibus arietinis proferens armatum caput.

Ethiopes legunt cinnamum. Id frutectum situ brevi nascitur, remo humili et depresso, nunquam ultra duas ulnas altitudinis: quod gracilius provenit, eximium magis ducitur: quod in crassitudinem extuberatur, despectui est. Verum legitur per sacerdotes hostiis prius cæsis: quæ quum litaverunt, observatur, ut messis nec ortum solis anticipet, nec egrediatur occasum. Quisquis principatum tenet, sarmentorum acervos hasta dividit, quæ sacrata est in hoc ministerium: atque ita portio manipulorum soli dicatur: quæ si juste divisa est, sponte incenditur.

Inter ea, quæ diximus, nitore cærulo hyacinthus invenitur, lapis pretiosus, si quidem inculpabilis inveniatur: est enim vitiis non parce obnoxius: nam plerumque aut violaceo diluitur, aut nubilo obducitur, aut albicantius in aquaticum eliquescit. Optimus in illo tenor, si nec densiore fuco sit obtusior, nec propensa perspicuitate detectior, sed ex utroque temperamento lucis et purpuræ fucatum suaviter florem trahat. Hic est, qui sentit auras, et cum cúlo facit; nec æqualiter rutilat, quum aut nubilosus est, aut serenus dies. Præterea in os missus magis friget. Scalpturis certe minime accommodatus, ut qui attritum respuat; nec tamen penitus invictus est: nam adamante scribitur et notatur.

Ubi hyacinthus, ibi et chrysopastus apparet: quem lapidem lux celat, produnt tenebræ. Hæc enim est in illo diversitas, ut nocte igneus sit, die pallidus.

Ex ipso solo sumimus hæmatitem rubore sanguineo: ac propterea hæmatitem vocatum.

XXXII. De intimis gentibus Libyæ, de lapide hexecontalitho.

Quod ab Atlante ad usque Canopitanum ostium panditur, ubi Libyæ finis est, et Ægyptium limen, dictum a Canopo Menelai gubernatore ibi sepulto in ea insula, quæ ostium Nili facit, gentes tenent dissonæ, quæ in aviæ solitudinis secretum recesserunt. Ex his Atlantes ab humano ritu prorsus exsulant. Nulli proprium vocabulum, nulli speciale nomen. Diris solis ortus excipiunt, diris occasus prosequuntur, ustique undique torrentis plagæ sidere, oderunt deum lucis. Affirmant eos somnia non videre, et abstinere penitus ab animalibus universis. Troglodytæ specus excavant, illis teguntur. Nullus ibi habendi amor: a divitiis paupertate se abdicaverunt voluntaria.

Tantum lapide uno gloriantur, quem hexecontalithon nominamus, tam diversis notis sparsum, ut sexaginta gemmarum colores in parvo ejus orbiculo deprehendantur.

Homines isti carnibus vivunt serpentium; ignarique sermonis, stridunt potius, quam loquuntur. Augylæ vero solos colunt inferos. Feminas suas primis noctibus nuptiarum adulteriis cogunt patere: mox ad perpetuam pudicitiam legibus stringunt severissimis. Gamphasantes abstinent prúliis, fugiunt commercia, nulli se externo misceri sinunt. Blemmyas credunt truncos nasci parte, qua caput est, os tamen et oculos habere in pectore. Satyri de hominibus nihil aliud præferunt, quam figuram. Ægipanes hoc sunt, quod pingi videmus. Himantopodes fluxis nisibus crurum repunt potius, quam incedunt, et pergendi usum lapsu magis destinant, quam ingressu. Pharusii quum Herculi ad Hesperiadas pergenti forent comites, itineris tædio hic resederunt. Hactenus Libya.

XXXIII. Ægyptus. In ea de origine et natura Nili, de tauro Apide de crocodilo, de scinco, de hippopotamo, de ave ibide, et serpentibus Arabicis, de ficu Agyptia, de palma Ægyptia, de disciplina Ægyptiorum, et urbibus inclytis.

Ægyptus ad meridiem introrsus recedit, quoad prætendant Æthiopes a tergo. Inferiorem ejus partem Nilus circumfluit, qui scissus a loco, cui Delta nomen est, ad insulæ faciem spatia amplectitur interamna, et incerto pæne fonte decurrens proditur, ut loquemur. Originem habet a monte inferioris Mauritaniæ, qui Oceano propinquat. Hoc affirmant Punici libri; hoc Jubam regem accepimus tradidisse. Igitur protinus lacum efficit, quem Nilidem dicunt.

Nilum autem jam inde conjiciunt, quod hoc stagnum in herbis, piscibus, belluis nihil minus procreet, quam in Nilo videmus; ac si quando Mauritania, unde origo ejus est, aut nivibus densioribus, aut imbribus largioribus irrigatur, incrementa exundationis in Ægypto augentur. Sed effusus hoc lacu arenis sorbetur, et cuniculis cæcis absconditur; deinde in Cæsariensis pede prorumpens amplior, eadem indicia præfert, quæ in exortu notavimus: rursusque subsidit, nec se prius reddit, quam post intervalla itineris extenti contingat Æthiopas. Ubi exit, Nigrim facit fluvium, quem supra diximus terminum esse limitis Africani. Astapum eum indigenæ vocant, scilicet aquam e tenebris profluentem. Multas magnasque ambit insulas: quarum pleræque sunt tam diffusæ et vastæ magnitudinis, ut vix eas dierum quinque cursu prætermeet, quamvis concitus ibi feratur. Nobilissima eorum est Meroe, circum quam divisus dextero alveo Astosapes, lævo Astabores nominatur. Tunc quoque emensus magna longinqua, quum primum occurrentibus scopulis asperatur, tantis agminibus extollitur inter objecta rupium, ut ruere potius, quam manare credatur: demumque a cataracte ultimo tutus est: ita enim quædam claustra ejus Ægyptii nuncupant. Relicto tamen hoc pone se nomine, quo Nigris vocatur, mox inoffensus meat. Septem ostiis conditur, in meridiem versus excipitur Ægyptio mari. Ignari siderum, vel locorum, varias de excessibus ejus causas dederunt. Alii affirmant etesias nubium densitatem illo cogere, unde amnis hic auspicatur, ipsumque fontem humore supero saginatum, tantam inundationis habere substantiam, quantum pabuli ad liquorem nubila subministraverint. Ferunt alii, quod ventorum flatibus repercussus, quum fluorem solitæ velocitatis non queat promovere, aquis in arcto luctantibus intumescat: et quanto jam impensius contraversi spiritus repugnaverint, tanto excelsius sublimari in altitudinis vertices repercussam celeritatem; quando nec solitus extenuet cursus alveum, et stipato jam flumine, venis originalibus torrentium pondera superveniant: ita concurrente violentia hinc urgentis elementi, hinc resistentis, undis exsultantibus molem colligi, quæ excessus facit. Nonnulli affirmant fontem ejus, qui Phialus vocatur, siderum motibus excitari, extractumque radiis candentibus cúlesti igne suspendi, non tamen sine certa legis disciplina, hoc est lunis cúptantibus. Verum omnem abscessus originem de sole concipi, primosque fieri excessus tumoris, quum, per Cancrum sol vehatur: postmodum triginta ejus partibus evolutis, ubi ingressus Leonem, ortus Sirios excitavit, propulso omni fluore tantam vim amnis erumpere. Quod tempus sacerdotes natalem mundi judicarunt, id est inter tertium decimum kalendas augustas, et undecimum. Deinde revocari exitus universos, quum in Virginem transeat, penitusque intra ripas suas capere, quum Libram sit ingressus. Hoc etiam addunt, pariter eum nocere, sive abundantius exæstuet, sive parcius: quandoquidem exiguitas minimum apportet fecunditatis, propensior copia diuturno humore culturam moretur. Maximos deinde ejus exitus cubitis duodeviginti consurgere, justissimos sedecim temperari: nec in quindecim abesse proventus, sed quidquid intra sit, famem facere. Dant illi etiam hoc majestatis, ut portendat futura, quandoquidem Pharsalico bello non fuerit egressus quinque ulnas. Jam illud palam est, solum illum ex amnibus universis nullas exspirare auras. Ditionis Ægyptiæ esse incipit a Syene, in qua fines Æthiopum; et inde usque dum mari intimatur, Nili nomen tenet.

Inter omnia, quæ Ægyptus habet digna memoratu, præcipue bovem mirantur: Apim vocant. Hunc ad instar colunt numinis, insignem notæ albæ macula, quæ dextero ejus lateri ingenita, corniculantis lunæ refert faciem. Statu ævi spatium est, quod ut affuit, profundo sacri fontis immersus necatur, ne diem longius trahat., quam licebit. Mox alter, nec sine publico luctu, requiritur, quem repertum centum antistites Memphim prosequuntur, ut incipiat, sacris ibi initiatus, sacer fieri. Delubra, quibus succedit aut incubat, mystice thalamos nominant. Dat omnia manifestantia de futuris: illud maximum, si de consulentium manu cibum capiat. Denique aversatus Germanici Cæsaris dexteram, prodidit ingruentia, nec multo post Cæsar exstinctus est. Pueri Apim gregatim sequuntur, et repente velut lymphatici ventura præcinunt. Bos illi ostenditur femina in anno semel, et ipsa non absque certis insignibus, quæ atque inventa et oblata est, eadem die neci datur. Apis natalem Memphi celebrant jactu aureæ pateræ, quam projiciunt in Nili statum gurgitem. Hæc solemnitas per septem dies agitur: quibus diebus cum sacerdotibus quasdam crocodili inducias habent, nec attrectant lavantes. Verum octavo die cæremoniis jam peractis, velut reddita sæviendi licentia, solitam resumunt atrocitatem.

Crocodilus malum quadrupes et in terra, et in flumine pariter valet, linguam non habet, maxillam movet superiorem; morsus ejus horribili tenacitate conveniunt, stipante se pectinatim serie dentium. Plerumque ad viginti ulnas magnitudinis evalescit. Qualia anseres edit ova. Metatur locum nido naturali providentia, nec alibi fútus premit, quam quo procrescentis Nili aquæ non possint pervenire. In partu fovendo mas et femina vices servant. Præter hiatum oris, armatus est etiam unguium immanitate. Noctibus in aqua degit, per diem humi acquiescit. Circumdatur maxima cutis firmitate, in tantum, ut ictus quovis tormento adacto tergo repercutiat. Trochilos avis parvula: ea reduvias escarum dum affectat, os belluæ hujusce, paulatim scalpit, et sensim scalpurrigine blandiente aditum sibi in usque fauces facit. quod ichneumon conspicatus, penetrat belluam, populatisque vitalibus, erosa exit alvo.

Sunt delphines in Nilo, quorum dorsa serratas habent cristas. Hi delphines crocodilos studio eliciunt ad natandum, demersique astu fraudulento tenera ventrium subternatantes secant, et interimunt. Præterea habitant in insula Nili homines forma perexigui, sed audacia usque eo perditi, ut crocodilis se offerant obvios: nam hæc monstra fugientes insequuntur, formidant resistentes. Ergo capiuntur, subactique etiam intra aquas suas serviunt, et perdomiti metu ita obsequuntur, ut immemores atrocitatis, victores suos inequitantes dorso vehant. Hanc ergo insulam, et hanc gentem ubicumque indicio odoris persenserint, procul fugiunt. In aqua obtusius vident, in terra acutissime. Hieme nullum cibum capiunt, quin etiam quatuor menses a cúptu brumæ inedia exigunt.

Scinci quoque circa Nilum frequentissimi, crocodilis quidem similes; sed forma modica, et angusta, verum ad opem salutarem non qualibet necessarii: medentes quippe ex ipsis pocula inficiunt, quibus et stupor nervorum excitetur, et veneni vis exigatur.

Hippopotamus in eodem flumine ac solo nascitur, equino dorso et juba et hinnitu, rostro resimo, ungulis bifidis, aprugineis dentibus, cauda tortuosa. Noctibus segetes depascitur, ad quas pergit aversus astu doloso, ut fallente vestigio revertenti nullæ insidiæ præparentur. Idem quum distenditur nimia satietate, arundines recens cæsas petit, per quas tamdiu obversatur, quoad stirpium acuta pedes vulnerent, ut profluvio sanguinis levetur sagina: plagam deinde cúno oblinit, usque dum vulnus conducatur in cicatricem. Hippopotamos et crocodilos primus Romam Marcus Scaurus invexit.

Circa easdem ripas ales est ibis. Ea serpentium populatur ova, gratissimamque ex his escam nidis suis defert. Sic rarescunt proventus fútuum noxiorum. Nec tamen aves istæ tantum intra fines Ægyptios prosunt: nam quacumque Arabicæ paludes pennatorum anguium mittunt examina, quorum tam citum virus, ut morsum ante mors quam dolor insequatur; sagacitate qua ad hoc valent, aves excitatæ, in procinctum eunt universæ, et prius quem terminos proprios externum malum vastet, in ære occursant catervis pestilentibus: ibi agmen devorant universum: quo meritu sacræ sunt, et illæsæ. Ore pariunt. Nigras solum Pelusium mittit, reliqua pars candidas.

De arboribus, quas sola fert Aegyptus, præcipua est ficus Aegyptia, foliis moro comparanda, poma non ramis tantum gestitans, sed et caudice, usque adeo fecunditati suæ angusta est. Uno anno septies fructum sufficit: unde pomum si decerpseris, alterum sine mora protuberat. Materies ejus in aquam missa subsidit; deinde quum diu desederit in liquore, levior facta sustollitur; et versa vice, quod natura in alio ligni genere non recipit, fit humore sicca.

Palma quoque Ægyptia dicenda res est, proprie adipsos vocatur, ut dici oportuit eam, quæ gustata arcet sitim. Odor ei idem, qui et malis cydoniis; sed demum sitim sedat, si prius quam maturuerit, decerpatur: nam si matura sumatur, sensum intercipit, gressum præpedit, linguam retardat, obsessisque officiis mentis et corporis, vitium facit ebrietatis.

Ægyptium limitem, qua ad Diacecaumenem tendit, incolunt populi, qui momentum, quo reparari mundum ad motus ferunt annuos, hoc studio deprehendunt. Eligitur sacer lucus, in quo conseptant animalia diversissimi generis. Ea, ubi ad statum modum cúlestis pervenit disciplina, sensus suos significationibus produnt, quibus possunt: alia ululant, alia mugiunt, quædam stridunt, quædam rudunt, nonnulla simul confugiunt ad volutabra. Hoc argumentum illis est magistrum ad indicium temporis deprehendendi. Idem populi ferunt a primis sibi gentis suæ avis traditum, ubi nunc occasus est, quondam ibi ortus solis fuisse.

Inter Aegyptias urbes numero portarum Thebæ nobiles, ad quas commercia Arabes Indique subvehunt: hinc regio Thebaica. Abydos et ipsa nobilis, olim Memnonis regia, nunc Osiridis fano exculta. Alexandriam et operis ipsius magnitudo, et auctor Macedo nobilitant: quam metatus Dinocrates architecton alterum a conditore in memoria locum detinet. Condita autem Alexandria est duodecima centesimaque olympiade, L. Papyrio Spurio Spurii filio, C. Pútilio Caii filio, consulibus Romanis, haud longe ab ostio fluminis Nili, quod Heracleoticon alii, alii Canopicon appellant. Est et Pharos, colonia a Cæsare dictatore deducta, de qua facibus accensis nocturna dirigitur navigatio: nam Alexandria insidioso accessu aditur, fallacibus vadis, cæco mari, tribusque tantum canalibus admittit navigantes, Tegano, Posideo, Tauro. Hinc igitur in portibus machinas ad prælucendi ministerium fabricatas pharos dicunt. Pyramides turres sunt in Ægypto fastigatæ ultra excelsitatem omnem, quæ fieri manu possit: itaque mensuram umbrarum egressæ nullas habent umbras. Nunc ab Ægypto provehamus stilum.

XXXIV. Arabia. In ea mira, de fontibus, de moribus et habitu populorum, de Eulæo flumine, de thure, myrrha, de cinnamo, de phúnice ave, de cinnamolgis avibus, de gemma sardonyche, de lapide molochite, de iride, de andradamante lapide, de pæderote lapide, de gemma Arabica.

Ultra Pelusiacum ostium Arabia est, ad Rubrum pertinens mare, quod Erythræum ab Erythra rege Persei et Andromedæ filio, non solum a colore appellatum. Varro dicit, qui affirmat, in litore maris istius fontem esse, quem si oves biberint, mutent vellerum qualitatem, et antea candidæ amittant quod fuerint usque ad haustum, ac furvo postmodum nigrescant colore. Rubri autem maris Arsinoe oppidum.

Verum hæc Arabia procedit ad usque illam odoriferam et divitem terram, quam Catabani et Scenitæ tenent Arabes, nobiles monte Casio: qui Scenitæ causam nominis inde ducunt, quod tentoriis succedunt, nec alias domos habent; ipsa autem tentoria cilicina sunt: ita nuncupant velamenta caprarum pilis texta. Præterea suillis carnibus prorsus abstinent. Sane hoc animalis genus, si invectum illo fuerit, moritur illico. Hanc Arabiam Græci Eudæmonem, nostri Beatam nominaverunt. Habitatur colle manu facto inter flumen Tigrim, et flumen Eulæum, quod ortum a Medis tam poro fluore inclytum est, ut omnes inde reges non alias quam ejus aquas bibant.

Eudæmonem non frustra cognominatam hinc capessas, quod præter odores, quos creat plurimos, sola thus mittit, nec tamen universa: nam in medio ejus sunt Atramitæ, pagus Sabæorum, a quo octo mansionibus regio thurifera disterminatur: Arabia appellatur, id est sacra: hoc enim significari interpretantur. Virgulta hæc non sunt publica, sed quod inter barbaros novum, in jus posterorum per successiones transeunt familiarum. Ergo quicumque dominatum istius tenent nemoris, Arabice sacri vocantur. Idem illi quum lucos istos vel metunt vel incidunt, non funeribus intersunt, non congressionibus feminarum polluuntur. Hanc arborem, prius quam penitus fides proderet, alii lentisco, alii terebintho comparabant, usque dum libris, quos Juba rex scripsit ad Cæsarem Augusti filium palam fieret, intorto eam esse vimine, ramis ad aceris qualitatem, amygdalæ modo succum fundere, incidi ortu canis flagrantissimis solibus.

In isdem saltibus myrrha provenit, cujus radices ut vitium rastris proficiunt, ablaqueationibus gaudent. Nudatæ pinguiore fluunt lacryma. Sponte manans pretiosior ex ea sudor est: elicitus corticis vulnere, vilior judicatur. Codex in vertiginem flexus, et spinis hispidus; folium crispius licet, olivæ tamen simile; maxima altitudine extollitur ad quinque cubita proceritatis. Arabes sarmentis ejus ignes fovent; quorum fumo satis noxio, nisi odore cremati storacis occurrant, plerumque insanabiles morbos contrahunt.

Apud eosdem nascitur phúnix avis, aquilæ magnitudine, capite honorato in conum plumis exstantibus, cristatis faucibus, circa colla fulgore aureo, postera parte purpureus absque cauda, in qua roseis pennis cæruleus interscribitur nitor. Probatum est, quadraginta et quingentis eum durare annis. Rogos suos struit cinnamis, quos prope Panchaiam concinnat, in Solis urbem strue altaribus superposita. Quum hujus vita magni anni fieri conversionem rata fides est inter auctores; licet plurimi eorum magnum annum non quingentis et quadraginta, sed duodecim millibus, nongentis quinquaginta quatuor annis constare dicant. Plautio itaque Sextio et P. Apronio consulibus, Aegyptum phúnix involavit; captusque anno octingentesimo Urbis conditæ, jussu Claudii principis in comitio publicatus est. Quod gestum, præter censuram, quæ manet, actis etiam Urbis continetur.

Cinnamolgos perinde Arabiæ avis in excellentissimis lucis texit nidos e fruticibus cinnatmorum; ad quos quoniam non est pervenire propter ramorum altitudinem et fragilitatem, accolæ illas congeries plumbatis petunt jaculis, dejectasque pretiis vendunt amplioribus, quod hoc cinnamum magis, quam alia, mercatores probent. Arabes longe lateque diffusi, diversis moribus vivunt et cultibus. Plurimis crinis intonsus, mitrata capita, pars rasa in cutem barba. Commerciis student, aliena non emunt, vendunt sua: quippe et silvis, et mari divites. Umbræ, quæ nobis dexteræ sunt, illis sinistræ. Pars eorum, quibus asper victus est, angues edunt, nulla vel animi cura vel corporis, ac propterea ophiophagi nominantur.

Ex istius litoris sinu Polycrati regi advecta sardonyx gemma, prima in orbe nostro luxuriæ excitavit facem. Nec multum de ea disserendum puto, adeo sardonyx in omnium venit conscientiam. Superficies ejus probatur, si meracius rubeat; arguitur, si fuerit fæculentior; medietas circumitur limite candidante; optima est, si nec colorem suum spargat in proximum, nec ipse ex altero mutuetur; reliqua nigro finiuntur. Quod si transluceat, vitio vertitur; si perspicuitatem arceat, proficit ad decorem.

Et molochitem Arabs invenit, virentem crassius quam smaragdus, contra infantum pericula ingenita vi resistentem. Invenit et iridem in mari Rubro, sicut crystallum sexangulatam. Quæ radiis icta solis, rutilo æris repercussu cúlestis arcus ex sese jacit speciem.

Androdamantem iidem legunt Arabes nitoris argentei, lateribus æqualiter quadris, quem de adamante nonnihil mutuatum putes. Datum illi nomen ex eo censent, quod animorum calentium mollit impetus, et tumentes refrenat iras.

Pæderotem et Arabicam inde sumimus. Arabica aspectu eburnea est, radi abnuit; contra nervorum molestias prodest habentibus. In pæderote congruit quidquid eximium est, quadam decoris prærogativa; crystallinum lucet, rubet purpuram, in orarum extimis corona crocea velut e liquido renitente; hac suavitate oculos afficit, visum illicit, detinet intuentes; hac etiam gratia Indis placet. Hoc Arabia sat est; hinc ad Pelusium repatriemus.

XXXV. Regio Ostracina. Joppe oppidum. Andromedæ viucula.

A Pelusio Casius mons est, et delubrum Jovis Casii, atque ita Ostracinæ locus Pompeii Magni sepulcro inclytus. Idumæa inde incipit palmis opima. Deinde Joppe oppidum antiquissimum orbe toto, utpote ante inundationem terrarum conditum, Id oppidum saxum ostentat, quod vinculorum Andromedæ vestigia adhuc retinet; quam expositam belluæ non irritus rumor circumtulit: quippe ossa monstri illius M. Scaurus inter alia miracula in ædilitate sua Romæ publicavit. Annalibus nota res est: mensuræ quoque veracibus libris continentur, scilicet quod costarum longitudo excesserit pedes quadraginta, sublimitas autem elephantis Indicis eminentior fuerit: porro verticuli spinæ ipsius latitudine semipedem sint supergressi.

XXXVI. Judæa. In ea de Asphaltite lacu, de balsamo, de gente Hessenorum.

Judæa illustris est aquis, sed natura non eadem aquarum omnium. Jordanes amnis eximiæ suavitatis. Pancade fonte demissus, regiones præterfluit amúnissimas, mox in Asphaltiten lacum mersus stagno corrumpitur. Qui Asphaltites gignit bitumen, animal non habet, nihil in eum mergi potest: tauri etiam camelique impune ibi fluvitant. Est et lacus Genesara extentus passuum sedecim millibus, circumsessus urbibus plurimis, et celebribus, ipse par optimis. Sed lacus Tiberiadis omnibus anteponitur, salubris ingenuo æstu, et ad sanitatem usu efficaci. Judææ caput fuit Hierosolyma, sed excisa est. Successit Hiericus, et hæc desivit, Artaxerxis bello subacta. Callirrhoe Hierosolymis proxima, fons calore medico probatissimus, et ex ipso aquarum præconio sic vocatus est.

In hac terra balsamum nascitur, quæ silva intra terminos viginti jugerum usque ad victoriam nostram fuit: ac quum Judæa potiti sumus, ita luci illi propagati sunt, ut jam nobis latissimi colles sudent balsama. Similes vitibus stirpes habet, malleolis digeruntur, rastris nitescunt, aqua gaudent, amant amputari, tenacibus foliis sempiterno inumbrantur. Lignum caudicis attrectatum ferro sine mora emoritur: ea propter aut vitro, aut cultellis osseis, sed in solo cortice artifici plaga vulneratur, ex qua eximiæ suavitatis gutta manat. Post lacrymam secundum in pretiis locum poma obtinent, cortex tertium, ultimus honos ligno.

Longo ab Hierosolymis recessu tristis sinus panditur, quem de cúlo tactum testatur humus nigra, et in cinerem soluta. Duo ibi oppida, Sodomum nominatum alterum, alterum Gomorrhum, apud quæ pomum quod gignitur, habeat licet specimen maturitatis, mandi tamen non potest: nam fuliginem intrinsecus favillaciam ambitio tantum extimæ cutis cohibet, quæ vel levi pressa actu fumum exhalat, et fatiscit in vagum pulverent.

Interiora Judææ, quæ occidentem contuentur, Esseni tenent, qui præditi memorabili disciplina recesserunt a more gentium universarum, majestatis, ut reor, providentia ad hunc morem destinati. Nulla ibi femina. Venere se penitus abdicarunt. Pecuniam nesciunt. Palmis victitant. Nemo ibi nascitur, nec tamen deficit hominum multitudo. Locus ipse addictus pudicitiæ est: ad quem plurimi licet undique gentium properent, nullus admittitur, nisi quem castitatis fides, et innocentiæ meritum prosequatur: nam qui reus est vel levis culpæ, quamvis summa ope adipisci ingressum velit, divinitus summovetur. Ita per immensum spatium seculorum, incredibile dictu, æterna gens est, cessantibus puerperiis. Engadda oppidum infra Essenos fuit, sed excisum est. Verum inclytis nemoribus adhuc durat decus, lucisque palmarum eminentissimis nihil vel ævo vel bello derogatum. Judææ terminus Massada castellum.

XXXVII. De Scythopoli oppido, de monte Casio.

Transeo Damascum, Philadelphiam, Raphianam, Scythopoli primos incolas, et auctorem dabo. Liber pater quum humo nutricem tradidisset, condidit hoc oppidum, ut sepulturæ titulum etiam urbis múnibus ampliaret. Incolæ deerant; e comitibus suis Scythas delegit, quos ut animi firmaret ad promptam resistendi volentiam, præmium loci nomen dedit.

In Seleucia alter Casius mons est, Antiochiæ propinquus, cujus e vertice vigilia adhuc quarta conspicitur globus solis, et brevi corporis circumactu radiis caliginem dissipantibus, illinc nox, hinc dies cernitur. Talis e Casio specula est, ut lucem prius videas, quam auspicetur dies.

XXXVIII. De fluminibus Tigri et Euphrate. Item de lapidibus zmilanthi, sagda, myrrhite, mithridace, tecolitho, hammochryso, ætite, pyrite, chalazia, echite, dionysia, de glossopetra, gemma solis, crine Veneris, selenite, meconite, myrmecite, chalcophthongo, siderite, phlogite, anthracia, enhydro.

Euphratem fundit Armenia major, ortum supra Zizamam sub radicibus montis, quem Capoten accolæ nominant, Scythis proximum. Hic receptis in se aliquot amnibus convalescit, et stipatus convenis aquis, luctatur cum Tauri montis objectu, quem apud Elegeam scindit, resistat licet duodecim millibus passuum latitudine; longisque excursibus dextera Comagenen, Arabiam læva relinquit; deinde prælabens plurimas gentes, Babyloniam, quondam Chaldæorum caput, dividit. Mesopotamiam opimat inundationis annuæ excessibus, ad instar Ægyptii amnis terras contegens, invecta soli fecunditate, isdem ferme temporibus, quibus Nilus exit, sole scilicet in parte Cancri vicesima constituto; tenuatur quum, jam Leone decurso, ad extima Virginis curricula facit transitum. Quod gnomonici similibus parallelis accidere contendunt, quos pares in terrarum positione æqualitas normalis efficit lineæ. Unde apparet, ista duo flumina ad modulum ejusdem perpendiculi constituta, licet diversis manent plagis, easdem incrementi causas habere.

De Tigri quoque dicere hoc loco par est. In Armeniæ regione caput tollit mire quam lucidum, conspicuo fonte, in loco edito, qui Elegos nominatur. Nec ab exordio statim totus est. Primo pigre fluit, nec cum suo nomine; at quum fines Medorum invectus est, Tigris statim dicitur: ita enim nominant Medi sagittam. Influit in Arethisam lacum omnia pondera sustinentem: cujus pisces nunquam se alveo Tigridis miscent, sicut nec amnici pisces in stagnum transeunt Arethisæ, per quem dissimilis colore, volucri meat cursu. Mox, Tauro resistente, in profundum specum mergitur, quem subter labens in altero ejus latere apud Zomadam emicat, ulvas et purgamenta plurima secum trahens; deinde identidem absconditur, rursusque redditur. Adiabenos Arabesque præterfluit; Mesopotamiam amplectitur; amnem nobilissimum Choaspem accipit; Euphratem defert in sinum Persicum. Quæcumque Euphratem bibunt gentes, diverso nitent lapide.

Zmilantis in ipso Euphratis alveo legitur, gemma ad imaginem marmoris Proconensis, nisi quod in medio umbilico lapidis istius glaucum, ut oculi pupula, internitet.

Sagda a Chaldæis usque ad nos fluxit, haud facilis repertu, nisi, ut perhibent, ipsa se capessendam daret: namque ingenita spiritus efficacia supermeantes naves e profundo petit, et carinis ita tenaciter adcorporatur, ut, nisi abrasa parte ligni ægre separetur. Ea sagda apud Chaldæos propter effectus, quos ex ea sciunt, habetur in loco principe, ceteris propter gratiam magis complacet jucundissime virens.

Myrrhites Parthis familiaris est. Hunc si visu æstimes, myrrhæ color est, et non habet, quo afficiat aspectum; si penitus explores, et attritu incites ad calorem, spirat nardi suavitatem. In Perside lapidum tanta copia est, tantaque diversitas, ut longum pæne sit ipsis vocabulis immorari.

Mithridax sole percussa coloribus micat variis.

Tecolithos nucleo olivæ similis, spernitur, quum videtur, sed remediis bonus, vincit aliorum pulchritudinem: solutus quippe et haustus, pulsis calculis, renium dolores ac vesicæ levat.

Hammochrysos, arenis auro intermixtis, nunc bractearum, nunc pulveris habet quadrulas.

Aetites et fulvus est, et tereti positione alterum lapidem intrinsecus cohibens: cujus crepitu sonorus est, quum movetur, quamlibet tinnitum illum non internum scrupulum facere; sed spiritum scientissimi dicant. Hunc ætitem Zoroastres præfert omnibus, maximamque illi tribuit potestatem. Invenitur autem in nidis aquilæ, aut in litoribus Oceani: in Perside tamen plurimus. Subnexus spem uteri defendit a fluxibus abortivis.

Pyrites fulvus est, tenerique se vehementius non permittit: ac si quando arctiori manu premitur, digitos adurit. Chalazias grandinis et candorem præfert et figuram, duritia robustissima et invicta. Echites vipereas habet maculas. Dionysias fuscus est, rubentibus notis sparsus. Idem si aquæ mixtus conteratur, vinum fragrat, et, quod in illo odore mirificum est, ebrietati resistit. Glossopetra deficientibus lunis cúlo cadit, linguæ similis humanæ, non modicæ, ut magi ferunt, potestatis, qui ex ea lunares motus excitari putant. Solis gemma percandida est ad speciem fulgidi sideris, rutilosque ex se jacit radios. Veneris crinis nitet nigro, internis ductibus ostentans ruforum crinium similitudinem. Selenites translucet fulgore candido melleoque, continens lunæ imaginem, quam juxta cursum astri ipsius perhibent diebus singulis vel minui vel augeri. Meconites papavera exprimit. Myrmecites reptantis formicæ effigie notatur. Chalcophthongos resonat, ut pulsata æra; pudice habitus servat vocis claritatem. Siderite, a contemplatione ferri nihil dissonat, verum maleficus quoquo inferatur, discordiam excitat. Phlogites ostentat intra se quasi flamulas æstuantes. Anthracias coruscat, velut scintillantibus stellis. Enhydros exsudat, ut clausam in eo putes fontaneam scaturiginem.



The Miscellany The Latin Library The Classics Page