CAII JULII SOLINI DE MIRABILIBUS MUNDI
CAPITULA IX - XXII



IX. Qui Edonii olim populi quaeque Mygdonia erat terra aut Pierium solum vel Emathium, nunc omne uniformi vocabulo Macedonica res est, et partitiones quae specialiter antea seiugabantur, Macedonum nomini contributae factae sunt corpus unum.

Igitur Macedoniam praecingit Thracius limes: meridiana Thessaliae Epirotae tenent: a vesperali plaga Dardani sunt et Illyrii: qua septemtrione tunditur Paeonia ac Pelagonia protegitur a Triballis: montanis excessibus aquilonio frigori obiecta. inter ipsam et Thraciam Strymon amnis facit terminum, qui ab Haemi iugis inrigat. verum ut sileam aut Rhodopen Mygdonum montem aut Athon classibus Persicis navigatum continentique abscissum mille quingentorum passuum longitudine, simul de auri venis et argenti, quae optimae in agris Macedonum et plurimae eruuntur, Orestidem dicam. populi sunt qui ut Orestae dicerentur inde coeptum. a Mycenis profugus matricida cum abscessus longius destinasset, natum sibi in Emathia parvulum de Hermiona, quam in omnis casus sociam adsciverat, hic mandaverat occulendum. adolevit puer in spiritum regii sanguinis, nomen patris sui referens, occupatoque quidquid est quod procedit in Macedonicum sinum et Hadriaticum salum, terram cui imperitaverat Orestidem dixit. admonet Phlegra, ubi antequam oppidum fieret rumor est militia mundi dimicatum cum gigantibus, ut penitus persequamur quantis probationibus imperii indicia divinae expeditionis in hoc saeculo perseveraverint. illic si quando (ut accidit) nimbis torrentes excitantur et aucta aquarum pondera ruptis obicibus valentius se in campos ruunt, eluvione ossa etiam nunc ferunt detegi ad instar quae sunt e corporibus humanis sed modo grandiora, quae ob enormem magnitudinem monstrosi exercitus iactant extitisse, idque adiuvatur argumento saxorum inmanium quibus oppugnandum impetitum caelum crediderunt.

Pergam ad residua quae in Thessaliam et Athamaniam contendunt. sunt enim arrectiora quam usquam proceritas montana attolli valet nec est in terris omnibus quod merito ad istas eminentias comparetur, quippe quas solas diluvialis inruptio cum universa obduceret umido situ inaccessas reliquit. durant vestigia non languidae fidei quibus apparet hos locos superstites undosae tempestati fuisse: nam in latebrosis rupium cavaminibus quae fluctuum confligiis tunc adesa sunt, reduviae conchyliorum resederunt et alia multa quae adfatim mari incito expuuntur: ita ut, sint licet facie mediterranea, appareant tamen specie litorali.

Nunc de incolis reddam. Emathius qui primus in Emathia occepit principatum, seu quia indago originis eius aevo disperiit seu quia ita res est, genuinus terrae habetur. post hunc in Macedonis exortum Emathiae nomen perstitit: sed Macedo Deucalionis maternus nepos, qui solus cum domus suae familia morti publicae superfuerat, vertit vocamen Macedoniamque a se dixit. Macedonem Caranus insequitur dux Peloponnesiae multitudinis, qui iuxta responsum dictum deo, ubi caprarium pecus resedisse adverterat urbem condidit quam dixit Aegas, in qua sepeliri reges mos erat: nec alter excellentium virorum bustis apud Macedonas priscos dabatur locus.

Succedit Carano Perdicca, secunda et vicesima olympiade, primus in Macedonia rex nominatus. cui Alexander Amyntae filius dives habitus, nec inmerito: ita enim affluenter successus eius proficiebant, ut ante omnes Apollini Delphos, Iovi Elidem statuas aureas dono miserit. voluptati aurium indulgentissime deditus: sicut plurimos qui fidibus sciebant, dum vivit, in usum oblectamenti donis tenuit liberalibus, inter quos et Pindarum lyricum. ab hoc Archelaus regnum excepit, prudens rei bellicae, navalium etiam commentor proeliorum. hic Archelaus in tantum litterarum mire amator fuit ut Euripidi tragico consiliorum summam concrederet: cuius suprema non contentus prosequi sumptu funeris, crinem tonsus est et maerorem quem animo conceperat vultu publicavit. idem Pythias et Olympiacas palmas quadrigis adeptus, Graeco potius animo quam regali gloriam illam prae se tulit.

Post Archelaum Macedonica res dissensione iactata in Amyntae regno stetit, cui tres liberi: sed Alexander patri succedit. quo exempto, Perdiccae primo data copia amplissimae potestatis indupiscundae. qui obiens hereditarium regnum fratri Philippo reliquit, quem captum oculo dextro apud Mothonam supra diximus; cuius debilitatis omen praecesserat: nam cum nuptias ageret, acciti tibicines carmen cyclopium quasi de colludio concinuisse traduntur. hic Philippus Magnum procreat, quamlibet Olympias Alexandri mater nobiliorem ei patrem adquirere adfectaverit, cum se coitu draconis consatam adfirmaret. ita tamen et ipse egit ut deo genitus crederetur. peragravit orbem, rectoribus Aristotele et Callisthene usus, subegit Asiam Armeniam Hiberiam Albaniam Cappadociam Syriam Aegyptum: Taurum Caucasumque transgressus est: Bactros domuit: Medis et Persis imperavit: cepit Indiam, emensus omnia quae Liber et Hercules accesserant. forma supra hominem augustiore, cervice celsa, laetis oculis et inlustribus, malis ad gratiam rubescentibus, reliquis corporis non sine maiestate quadam decoris. victor omnium vino et ira victus: sicut morbo vinulentiae apud Babylonem humiliore quam vixerat fortuna exemptus est. post quem qui fuerunt magis ad segetem Romanae gloriae quam ad hereditatem tanti nominis ortos invenimus.

Macedonia lapidem gignit quem paeanitem vocant. hunc eundem et concipere et parere et parturientibus opitulari fama prodiga est. circa Tiresiae sepulcrum plurimus invenitur.

X. Nunc in Thraciam locus pergere et ad validissimas Europae gentes vela obvertere. quas qui sedulo experiri velint, non difficulter deprehendent Thracibus barbaris inesse contemptum vitae ex quadam naturali sapientiae disciplina. concordant omnes ad interitum voluntarium, dum nonnulli eorum putant obeuntium animas reverti, alii non extingui, sed beatas magis fieri. apud plurimos luctuosa sunt puerperia, denique recens natum fletu parens, excipit: contraversum laeta sunt funera adeo ut exemptos gaudiis prosequantur. uxorum numero se viri iactant et honoris loco iudicant multiplex matrimonium. quae feminae tenaces sunt pudicitiae, insiliunt defunctorum rogos coniugum et, quod maximum insigne ducunt castitatis, praecipites in flammas eunt. nupturae non parentum arbitrio transeunt ad maritos, sed quae prae aliis specie valent subhastari volunt et licentia taxationis admissa non moribus nubunt, sed praemiis: quas formae premit dedecus, dotibus emunt quibus coniungantur. uterque sexus epulantes focos ambiunt, herbarum quas habent semine ignibus superiacto, cuius nidore perculsi pro laetitia habent imitari ebrietatem sensibus sauciatis.

De ritu ista sunt, de locis et populis quae secuntur. Strymonem accolunt dextro latere Denseletae, Bessorum quoque multa nomina ad usque Mestum amnem, qui radices Pangaei circumfluit. Hebrum Odrysarum solum fundit, qui fluvius excurrit inter Priantas Dolongos Thynos Corpilos aliosque barbaros: tangit et Ciconas. deinde Haemus sex milibus passuum arduus, cuius aversa Moesiagetae Sarmatae Scythae et plurimae insidunt nationes. Ponticum litus, Sithonia gens obtinet, quae nato ibi Orpheo vale inter principes iudicatur: quem sive sacrorum sive cantuum secreta in Sperchivo promunturio agitasse tradunt. deinde stagnum Bistonium. nec longe regio Maronia, in qua Tirida oppidum fuit equorum Diomedis stabulum: sed cessit aevo solumque turris vestigium adhuc durat.

Inde non procul urbs Abdera, quam Diomedis soror et condidit et a se sic vocavit, mox Democriti domus physici ac si verum rimere ideo nobilior. hanc Abderam olympiade prima et tricesima senio conlapsam Clazomenii ex Asia ad maiorem faciem restitutam, oblitteratis quae praecesserant, nomini suo vindicaverunt.

Locum Doriscon inlustrem reddidit Xerxis adventus, quod ibi recoluit militis sui numerum. Polydori tumulum ostendit Aenus. in parte, quam Aroteres Scythae tenuerunt, celebrant quondam urbem Geraniam (Cathizon vocant barbari), unde a gruibus Pygmaeos ferunt pulsos. manifestum sane est in septemtrionalem plagam hieme grues frequentissimas convolare. nec piguerit meminisse quatenus expeditiones suas dirigant. sub quodam militiae eunt signo, et ne pergentibus ad destinata vis flatuum renitatur, harenas devorant sublatisque lapillulis ad moderatam gravitatem saburrantur. tunc contendunt in altissima, ut de excelsiori specula metentur quas petant terras. fidens meatu praeit catervas, volatus desidiam castigat voceque cogit agmen: ea ubi obraucata est succedit alia. Pontum transiturae angustias captant, et quidem eas (nam promptum est oculis deprehendere) quae inter Tauricam sunt et Paphlagoniam, id est inter Carambim et Criumetopon. cum contra medium alveum adventasse se sciunt scrupulorum sarcina pedes liberant. ita nautae prodiderunt conpluti saepe ex illo casu imbre saxatili. harenas non prius revomunt quam securae sedis suae fuerint. concors cura omnium pro fatigatis, adeo ut si qua defecerit congruant universae lassatasque sustollant usque dum vires otio recuperentur. nec in terra cura segnior. excubias nocte dividunt ut exsomnis sit decima quaeque. vigiles ponduscula digitis amplectuntur, quae si forte exciderint somnum coarguant. quod cavendum erit clangor indicat. aetatem in illis prodit color: nigrescunt senectute.

Veniamus ad promunturium Ceras Chryseon Byzantio oppido nobile, antea Lygos dictum, quod a Dyrrhachio abest septingentis undecim milibus passuum: tantum enim patet inter Hadriaticum mare et Propontidem. in Ceniensi regione non longe a Flaviopoli colonia Bizye oppidum, quondam area Terei regis, invisum hirundinibus et deinceps alitibus illis inaccessum: quamquam et Thebas, quod illa moenia saepius capta sint, negentur subire. nam inter cetera habere illas quiddam praescium inde noscitur, quod lapsura non petunt culmina et aspernantur peritura quoquo modo tecta. minime certe a diris avibus impetuntur nec umquam praeda sunt ut sacrae. cibos non sumunt resistentes, sed in aere capiunt escas et hauriunt.

Alter isthmos in Thracia est similibus angustiis et pari latitudine arti maris. huius litora urbes utrimque secus ostentant. Propontidis oram insignit Pactye, Melanes sinum Cardia: quae quod in cordis faciem sita sit, dicta Cardia est. ille autem magnus Hellespontus stringitur in stadia septem, quibus ab Europa Asiaticam plagam vindicat. hic quoque urbes duae: Abydos Asiae est, Sestos Europae. Deinde contraria inter se promunturia: Mastusia Chersonesi, ubi finitur Europae sinus tertius, Sigeum Asiae, in quo tumulus est Cynossema dictus Hecubae sepulcrum et turris Protesilai delubro data. finibus Thraciae a septemtrione Hister obtenditur, ab oriente Pontus ac Propontis, a meridie Aegaeum mare.

XI. Inter Tenedum et Chium, qua Aegaeus sinus panditur, ab dextera Antandrum navigantibus saxum est (hoc enim verius quam insula meruit cognominari): id quoniam visentibus procul caprae simile creditur, quam Graeci aega nuncupant, Aegaeus sinus dictus. a Phalario Corcyrae promunturio ad navis effigiem scopulus eminet, in quem transfiguratam Ulixis navem crediderunt. Cytherae, quae a Malea abest quinque milibus passuum, Porphyris antea nomen fuit.

Pronius est Cretam dicere quam absolvere, in quo mari iaceat. ita enim circumflui illius nomina Graeci permiscuerunt, ut dum aliis alia inferunt, paene oblimaverint universa. quanta potest tamen in designando operam locabimus, ne quid haereat sub ancipiti. inter ortum porrigitur et occasum tractu longissimo, hinc Graecia illinc Cyrenis obiacentibus. a septentrione Aegaeis et suis aestibus verberatur, id est Creticis: ab austro Libycis undis perfunditur et Aegyptiis, non stipata C urbibus, sicut perhibent qui prodige lingua largiti sunt, sed magnis et ambitiosis oppidis, quorum principatus est penes Gortynam, Cydoneam, Gnoson, Therapnas, Cylisson. Dosiades eam a Crete nympha Hesperidis filia, Anaximander a Crete rege Curetum, Crates Aeriam prius dictam, mox Curetum, nonnulli etiam a temperie caeli Macaronneson appellatam prodiderunt. prima potuit remis et sagittis, prima litteris iura fixit. Pyrrhicho repertore equestres turmas prima docuit lascivas vertigines implicare, ex qua disciplina bellicae rei usus datus. studium. musicum inde coeptum, cum Idaei dactyli modulos crepitu ac tinnitu aeris deprehensos in versificum ordinem transtulissent. albet iugis montium Dictynnaei et Cadisti, qui ita excandescunt ut eminus navigantes magis putent nubila. praeter ceteros Ida est qui ante solis ortum solem videt. Varro in opere quod de litoralibus est etiam suis temporibus adfirmat sepulcrum Iovis ibi visitatum.

Cretes Dianam religiosissime venerantur, Britomartem gentiliter nominantes, quod sermone nostro sonat virginem dulcem. aedem numinis praeterquam nudus vestigia nullus licito ingreditur. ca aedes ostentat manus Daedali.

Gortynam amnis Lenaeus praeterfluit, quo Europam tauri dorso Gortynii ferunt vectitatam. iidem Gortynii et Adymnum colunt Europae fratrem: ita enim memorant. videtur hic et occurrit, sed die iam vesperato augustiore se facie visendum offerens. Gnosii Minervam civem deam numerant, primumque apud se fruges satas audacter cum Atticis contendunt.

Ager Creticus silvestrium caprarum copiosus est, cervo eget. lupos vulpes aliaque quadrupedum noxia nusquam educat. serpens nulla, larga vitis, mira soli indulgentia, arborarii proventus abundantes: nam in huius tantum insulae parte repullulant caesae cupressi. herba alimos dicitur: ea admorsa diurnam famem prohibet: proinde et haec Cretica est. phalangio araneae genus est: si nisum quaeras, nulla vis corporis: si potestatem, ictum hominem veneno interficit. lapis quoque Idaeus dactylus dicitur insulae isti familiaris, coloris ferrei, humano pollici similis. avem noctuam Creta non habet et si invehatur emoritur.

Carystos aquas calentes habet (Ellopias vocant) et carystias aves quae flammas inpune involant: carbasa etiam quae inter ignes valent. Chatcis eadem habita est apud priscos, ut Callidemus auctor est, aere ibi primum reperto. Titanas in ea antiquissime regnasse ostendunt ritus religionum: Briareo enim rem divinam Carystii faciunt, sicut Aegaeoni Chalcidienses: nam omnis ferme Euboea Titanum fuit regnum.

Cycladas autumant inde dictas, quod licet spatiis longioribus a Delo proiectae, in orbem tamen circa Delum sitae sunt, et orbem cyclon Graii loquuntur. Chios Homeri tumulo ceteras antecedit.

Meminisse hoc loco, par est post primum diluvium Ogygi temporibus notatum, cum novem et amplius mensibus diem continua nox inumbrasset, Delon ante omnes terras radiis solis inluminatam, sortitamque ex eo nomen, quod prima reddita foret visibus. inter Ogygum sane et Deucalionem medium aevum DC annis datur. eadem est Ortygia quae clarissima in Cycladum numero multifarie traditur: nunc Asteria a cultu Apollinis: nunc a venatibus Lagia vel Cynetho: Pyrpile etiam, quoniam et ignitabula ibi et ignis inventa sunt. In hac primum visae coturnices aves, quas ortygas Graeci vocant. has easdem in Latonae tutela aestimant constitutas. nec semper apparent: adveniendi habent tempora aestate depulsa. cum maria tranant, impetus differunt et metu spatii longioris vires suas nutriunt tarditate. ubi terram persentiscunt, coeunt catervatim, deinde globatae vehementius properant. quae festinatio plerumque exitium portat navigantibus: accidit enim noctibus ut vela incidant et praeponderatis sinibus alveos mergant. austro numquam exeunt, nam metuunt vim flatus tumidioris. plurimum se aquilonibus credunt, ut corpora pinguiuscula atque eo tarda facilius provehat siccior et vehementior spiritus. ortygometra dicitur quae gregem ductitat: eam terrae proximantem accipiter speculatus rapit ac propterea opera est universis ut sollicitent ducem generis externi, per quam frustrentur prima discrimina. cibos gratissimos habent semina venenorum, quam ob causam eas damnavere prudentium mensae. solum hoc animal praeter hominem morbum patitur comitialem.

Euboea tam modico aestu dividua est a Boeotiae continente, ut dubitandum sit an numerari inter insulas debeat: nam latae quam vocant terrae ponte iungitur et per fabricam brevissimae machinae aditur pede. Cenaeo promunturio vadit in septentrionem, duobus aliis in meridiem extenditur: quorum Geraestos spectat Atticam, Caphereus prominet in Hellespontum. ubi post Ilii excidium Argivam classem vel Minervae ira vel quod certior prodit memoria, sidus Arcturi gravibus adfecit casibus.

Marmore Paros nobilis, Abdelo oppido frequentissima: prius tamen Minoia quam Paros dicta: nam subacta a Minoe, quoad in Creticis mansit legibus, Minoiam loquebantur. praeter marmor dat et sardam lapidem, qui marmore quidem praestat, inter gemmas vero vilissimus ducitur. Naxon a Delo duodeviginti milia passuum separant, in qua Strongyle oppidum: sed Naxos Dionysias quam Naxos prius dicta, vel quod hospita Libero patri vel quod fertilitate vitium vincat ceteras. sunt praeterea Cyclades plurimae, sed in supra dictis praecipuum est quod memoriae debeatur. de Sporadibus est Icaros quae Icario, mari nomen dedit. haec inter Samum et Myconum procurrentibus saxis inhospita ac nullis sinibus portuosa ob inhumana litorum infamis est. vult ergo Varro Icarum Cretem ibi interisse naufragio, et de exitu hominis inpositum nomen loco. nam in Samo nihil nobilius quam Pythagoras civis, qui mox offensus fastu tyrannico, relicta domo patria Bruto consule qui reges urbe exegit, Italiam advectus est.

Melos, quam Callimachus Memallida dixit, omnium insularum rotundissima est iuxta Aeoliam. nam Carpathus, a qua Carpathium sinum dicimus. numquam ita caelum nubilum est ut in sole Rhodos non sit. Lemnii Vulcanum colunt, ideo in Lemno metropolis Hephaestia. praeterea oppidum Myrina, in cuius forum mons Athos in Macedonia umbram iacit. quod non frustra inter miracula notaverunt, cum Athos a Lemno VI et LXXX milibus passuum separetur. est sane Athos sublimis adeo ut altior aestimetur quam unde imbres cadunt. quae opinio in eo fidem concipit, quod in aris quas cacumine sustinet numquam cineres eluuntur nec quidquam ex aggeribus suis perdunt, sed quo relicti cumulo permanent. in summo eo oppidum Acroton fuit, in quo dimidio longior quam in aliis terris incolentium aetas prorogabatur: ideo inde homines macrobios Graeci, nostri appellavere longaevos.

XII. Quartus Europae sinus Hellesponto incipit, Maeotis ostio terminatur. atque omnis haec latitudo quae Europam Asiamque dividit, in septem stadiorum angustias stringitur. hic est Hellespontus: hac Xerxes ponte navibus facto permeavit. tenuis deinde euripus porrigitur ad Asiae urbem Priapum, qua magnus Alexander potiundi orbis amore transcendit et potitus est. inde diffusus aequore patentissimo rursus stringitur in Propontidem: mox in quingentos passus coartatur fitque Bosporos Thracius, qua Darius copias transportavit.

Haec profunda delphinas plurimos habent, in quibus causae miraculi multiformes. ante omnia nihil velocius habent maria, sic ut plerumque salientes transvolent vela navium. quoquo eant coniuges evagantur. catulos edunt: decimus mensis maturum facit partum: lucinam aestivus dies solvit: uberibus fetus alunt: teneros in faucibus receptant: invalidos aliquantisper prosecuntur. in tricesimum annum vivunt, quod exploratum est in experimentum caudis amputatis. ora non quo ceterae belvae loco habent sed ferme in ventribus. contra naturam aquatilium soli linguas movent. aculeatae sunt pinnae dorsuales: cum ira subiacet inhorrescunt: cum animi conquieverint, quibusdam receptaculis operiuntur. spirare eos in aquis negant et vitales auras nonnisi in aere supero recuperare. pro voce gemitus est similis humano. certum habent vocabulum quo accepto vocantes secuntur: nam proprie simones nominantur. voces hominum aquilonis flatu celerius hauriunt: contra austro spirante auditus obstruuntur. mulcentur musica: gaudent cantibus tibiarum: ubicumque symphonia est gregibus adventant. divo Augusto principe in Campania delphinem puer fragmentis panis primo inexit, et in tantum consuetudo valuit, ut alendum se etiam manui ipsius crederet. mox cum profluxisset puerilis audacia, intra spatia eum Lucrini lacus vectitavit: unde effectum, ut a Baiano litore equitantem puerum Puteolos usque veheret. hoc per annos plurimos tamdiu gestum, donec assiduo spectaculo desineret miraculum esse quod gerebatur. sed ubi obiit puer, sub oculis publicis desiderio eius delphin interiit. pigeret hoc adseverare, ni Maecenatis et Fabiani multorumque praeterea esset litteris conprehensum. in Africano mox litore apud Hipponem Diarrhyton delphin ab Hipponensibus pastus est tractandumque se praebuit, impositos quoque frequenter gestitavit. nec populi tantum manibus acta res est: nam etiam pro consule Africae Flavianus ipse cum contigit, unguentis etiam delibuit: qua odoris novitate obsopitus aliquantisper pro exanimi iactatus est multisque mensibus descivit a solita conversatione. apud Iasum urbem Babylonem puerum delphinus adamavit, quem dum post adsueta conludia recedentem inpatientius sequitur, harenis invectus haesit. Alexander magnus amorem illum numinis fuisse interpretatus praefecit puerum Neptuni sacerdotio. iuxta eandem urbem, ut Hegesidemus auctor est, alium puerum Hermian nomine per maria similiter insidentem cum undosior fluctus necavisset, delphin ad terram revexit et velut fateretur reatum, paenitentiam suam morte multavit nec reverti voluit amplius in profunda. suppetunt et alia exempla, ut Arionem transeamus, cuius exitum annalium conprobavit fides. ad haec si quando lasciviunt novi fetus, a maioribus datur adultior custos, quo magistro discant eludere impetus incursantium belvarum: quamquam ibi praeter phocas rara belva est. plurimus thynnus in Ponto, nec alibi paene fetificant: nusquam enim citius adolescunt, scilicet ob aquas dulciores. ingrediuntur veris tempore. intrant dextero litore, laevo exeunt: hoc inde accidere credunt quod dexteris oculis acutius cernant quam sinistris.

XIII. Hister Germanicis iugis oritur, effusus monte qui Rauracos Galliae aspectat. sexaginta amnes in se recipit ferme omnes navigabiles. septem ostiis Pontum influit: quorum primum Peuce, secundum Naracustoma, tertium Calonstoma, quartum Pseudostoma; nam Borionstoma ac deinde Spilonstoma languidiora sunt ceteris, septimum vero pigrum ac palustri specie non habet quod amni comparetur. priora quattuor ita magna sunt ut per longitudinem quadraginta milium passuum non misceantur aequori dulcemque haustum incorrupto detineant sapore.

Per universum Pontum fiber plurimus, quem alio vocabulo dicunt castorem. lytris similis est, animal morsu potentissimum, adeo ut cum hominem invasit, conventum dentium non prius laxet quam concrepuisse persenserit fracta ossa. testiculi eius adpetuntur in usum medellarum: idcirco cum urgeri se intellegit, ne captus prosit, ipse geminos suos devorat.

Mittit Pontus et gemmas quas a patria Ponticas dicimus genere diverso: aliae aureas, aliae sanguineas habent stellas, et hae quidem inter sacras habentur: nam quae ostentationi potius quam usui deliguntur, non guttis aspersae sunt, sed longis colorum ductibus liniuntur.

XIV. Hypanis oritur inter Auchetas Scythicorum amnium princeps, purus et haustu saluberrimus, usque dum Callipidum terminis inferatur, ubi fons Exampaeus infamis est amara scaturrigine: qui Exampaeus liquido admixtus fluori amnem vitio suo vertit, adeo ut dissimilis sibi in maria condatur. ita inter gentium opiniones fama de Hypane discordat: qui in principiis cum norunt, praedicant, qui in fine experti sunt, non iniuria execrantur.

XV. Apud Neuros nascitur Borysthenes flumen, in quo pisces egregii saporis et quibus ossa nulla sunt nec aliud quam cartilagines tenerrimae. verum Neuri, ut accepimus, statis temporibus in lupos transfigurantur: deinde exacto spatio, quod huic sorti adtributum est, in pristinam faciem revertuntur. populis istis deus Mars est: pro simulacris enses coluntur: homines victimas habent. ossibus adolent ignes focorum. Geloni ad hos proximant. de hostium cutibus et sibi indumenta faciunt et equis suis tegmina. Gelonis Agathyrsi conlimitantur, caerulo picti, fucatis in caerulum crinibus, nec hoc sine differentia: nam quanto quis anteit, tanto propensiore nota tinguitur, ut sit indicium humilitatis minus pingi.

Post Anthropophagi, quibus execrandi cibi sunt humana viscera: quem morem impiae gentis adiacentium terrarum prodit tristissima solitudo, quas ob nefarium ritum finitimae nationes profugae reliquerunt. ea causa est, ut usque ad mare quod Tabin vocant per longitudinem eius orae quae aestivo orienti obiacet, sine homine terra sit et inmensa deserta, quoad perveniatur ad Seras. Chalybes et Dahae in parte Asiaticae Scythiae crudelitate ab inmanissimis nihil discrepant. at Albani in ora agentes, qui posteros se Iasonis credi volunt, albo crine nascuntur, canitiem habent auspicium capillorum: ergo capitis color genti nomen dedit. glauca oculis inest pupula: ideo nocte plus quam die cernunt.

Apud hos populos nati canes feris anteponuntur, frangunt tauros, leones premunt, detinent quicquid obiectum est: ex quibus causis meruerunt etiam annalibus tradi. legimus petenti Indiam Alexandro a rege Albaniae duos missos, quorum alter sues sibi et ursos oblatos usque eo sprevit, ut offensus degeneri praeda, ignavo similis diu accubaret: quem per ignorantiam velut inertem Alexander extingui imperavit. alter vero monitu eorum qui donum prosecuti fuerant leonem missum necavit: mox viso elephanto notabiliter exultans, belvam primum astu fatigavit, deinde cum summo spectantium horrore terrae adflixit. hoc genus canes crescunt ad formam amplissimam, terrificis latratibus ultra rugitus insonantes. haec sunt de canibus Albanis: reliqua communia universis. dominos aequaliter omnes canes diligunt, sicut exemplis patet. in Epiro denique domini percussorem in coetu agnitum latratu canis prodidit. Iasone Lycio, interfecto canis ipsius aspernatus cibum inedia obiit. Lysimachi regis canis flammae se iniecit accenso rogo domini et pariter igni absumptus est. Garamantum regem CC canes ab exilio reduxerunt proeliati adversus resistentes. Colophonii et Castabalenses canibus in bella ductis primas acies instruebant. Ap. Iunio P. Sicinio cos. damnatum dominum canis, cum abigi non posset, comitatus in carcerem, mox percussum ululatu prosecutus est: cumque ex miseratione populi Romani potestas ei cibi fieret, ad os defuncti escam tulit: ultimo deiectum in Tiberim cadaver adnatans sustentare conatus. canes soli nomina sua recognoscunt, itinerum meminerunt. Indi coitus tempore in saltibus religant canes feminas, ut cum his tigrides coeant, quarum ex primis conceptibus ob nimiam feritatem inutiles partus iudicant, itidem secundos, tertios educant. Aegyptii canes e Nilo numquam nisi currentes lambitant, dum a crocodilis insidias cavent.

Inter Anthropophagos in Asiatica parte numerantur Essedones qui et ipsi nefandis funestantur inter se cibis. Essedonum mos est parentum funera prosequi cantibus et proximorum corrogatis coetibus corpora ipsa dentibus lancinare ac pecudum mixta carnibus dapes facere: capitum etiam ossa auro incincta in poculorum tradere ministerium.

Scythotauri pro hostiis caedunt advenas. Nomades pabula secuntur. Georgi in Europa siti agros exercent. Asiatae perinde in Europa siti neque mirantur aliena neque sua diligunt. Satarchae usu auri argentique damnato, in aeternum se a publica avaritia vindicarunt. Scytharum interius habitantium asperior ritus est: specus incolunt. pocula non ut Essedones, sed de inimicorum capitibus moliuntur: amant proelia: interemptorum cruorem e vulneribus ipsis bibunt: numero caedium honor crescit, quarum expertem esse apud eos probrum est: haustu mutui sanguinis foedus sanciunt non suo tantum more sed Medorum quoque usurpata disciplina. bello denique, quod gestum est olympiade nona et quadragesima, anno post Ilium captum sexcentesimo quarto, inter Alyatten Lydum et Astyagen Mediae regem, hoc pacto firmata sunt iura pacis. Colchorum urbem Dioscuriadem Amphitus et Cercius aurigae Castoris et Pollucis condiderunt, a quibus Heniochorum gens exorta est.

Ultra Sauromatas in Asia sitos, qui Mithridati latebram et quibus originem Medi dederunt, confines sunt Thali his nationibus quas ab oriente contingunt Caspii maris fauces: quae fauces mirum in modum maciantur imbribus, crescunt aestibus. Heniochorum montes Araxen, Moschorum Phasidem fundunt. sed Araxes brevibus intervallis ab Euphratis ortu caput tollit ac deinde in Caspium fertur mare. Arimaspi circa Gesclithron positi uniocula gens est. ultra hos et Riphaeum iugum regio est assiduis obsessa nivibus: Pterophoron dicunt, quippe casus continuantium pruinarum quiddam ibi exprimit simile pinnarum. damnata pars mundi et a rerum natura in nubem aeternae caliginis mersa ipsisque prorsus aquilonis conceptaculis rigentissima. sola terrarum non novit vices temporum nec de caelo aliud accipit quam hiemem sempiternam.

In Asiatica Scythia terrae sunt locupletes, inhabitabiles tamen: nam cum auro et gemmis affluant, grypes tenent universa, alites ferocissimi et ultra omnem rabiem saevientes. quorum inmanitate obsistente ad venas divites accessus rarus est: quippe visos discerpunt, velut geniti ad plectendam avaritiae temeritatem. Arimaspi cum his dimicant ut intercipiant lapides, quorum non aspernabimur persequi qualitatem. smaragdis hic locus patria est, quibus tertiam inter lapides dignitatem Theophrastus dedit: nam licet sint et Aegyptii et Chalcedonii et Medici et Laconici, praecipuus est honos Scythicis. nihil his iucundius, nihil utilius vident oculi. in primis virent ultra aquaticum gramen, ultra amnicas herbas: deinde obtutus fatigatos coloris reficiunt lenitate, nam visus quos alterius gemmae fulgor retuderit smaragdi recreant. nec aliam ob causam placuit ut non sculperentur, ne offensum decus imaginum, lacunis corrumperetur: quamquam qui verus est difficulter vulneretur. probantur hoc pacto, si aspectus transmittant: si cum globosi sunt proxima sibi inficiant aere repercusso, aut cum concavi sunt inspectantium facies aemulentur: si neque umbra neque lucernis neque sole mutentur. optimos tamen sortiuntur situs quibus planities resupina est et extenta. inveniuntur etesiis flantibus: tunc enim detecto solo facillime internitent: nam etesiae plurimum harenas movent. alii minus nobiles in commissuris saxorum vel in metallis aerariis apparent, quos chalcosmaragdos nuncupant. vitiosi eorum intrinsecus quasdam sordes habent, vel plumbo vel capillamentis vel etiam sali similes. laudantur austeri. mero et viridi proficiunt oleo, quamvis natura inbuantur. et cyaneus e Scythia est, optimus si caerulo coruscabit. cuius gnari in marem et feminam genus dividunt: feminis nitor purus est, mares punctulis ad gratiam interlucentibus auratilis pulviculus variat.

Istic et crystallus, quem licet pars maior Europae et particula Asiae subministret, pretiosissimum tamen Scythia edit. multus ad pocula destinatur, quamlibet nihil aliud quam frigidum pati possit. sexangulus invenitur. ll qui eligunt purissimum captant, ne quid rufum, ne nubilum vel spumis obsitum arceat perspicuitatem: tunc ne duritia iusto propensior obnoxium fragilitati magis faciat. putant glaciem coire et in crystallum corporari: sed frustra: nam si ita foret, nec Alabanda Asiae nec Cypros insula hanc materiam procrearent, quibus admodum calor iugis est. Livia Augusti ad magnitudinem CL librarum inter Capitolina donaria crystallum dedicavit.

XVI. Fabulae erant Hyperborei et rumor irritus, si quae illine ad nos usque fluxerunt, temere forent credita: sed cum probissimi auctores et satis vero idonei sententias pares faciant, nullus falsum reformidet. de Hyperboreis rem loquemur. li incolunt pone Pterophoron, quem ultra aquilonem accepimus iacere. gens beatissima. eam Asiae quidam magis quam Europae dederunt. alii statuunt mediam inter utrumque solem, antipodum occidentem et nostrum renascentem: quod aspernatur ratio, tam vasto mari duos orbes interfluente. sunt igitur in Europa. apud quos mundi cardines esse credunt et extimos siderum ambitus, semestrem lucem, aversum una tantum die solem: quamquam existant qui putent non cotidie ibi solem ut nobis, sed vernali aequinoctio exoriri, autumnali occidere: ita sex mensibus infinitum diem, sex aliis continuam esse noctem. de caelo magna clementia: aurae spirant salubriter: nihil noxium flatus habent. domus sunt nemora vel luci: in diem victum arbores sumministrant. discordiam nesciunt: aegritudine non inquietantur: ad innocentiam omnibus aequale votum. mortem accersunt et voluntario interitu castigant obeundi tarditatem: quos satias vitae tenet, epulati delibutique de rupe nota praecipitem casum in maria destinant: hoc sepulturae genus optimum arbitrantur. aiunt etiam solitos per virgines probatissimas primitiva frugum Apollini Delio missitare: verum hae quoniam perfidia hospitum non inlibatae revenissent, devotionis quam peregre prosequebantur pontificium mox intra fines suos receperunt.

XVII. Altera in Asia gens est ad initium orientis aestivi, ubi deficiunt Riphaeorum montium iuga. Hyperboreis similes dicunt Arimphaeos. et ipsi gaudent frondentibus arbustorum: bacas edunt. iuxta viros ac feminas taedet crinium: uterque sexus comas tondent. amant quietem, non amant laedere. sacri habentur attrectarique eos etiam a ferocissimis nationibus nefas ducitur. quicumque periculum a suis metuit, si ad Arimphaeos transfugerit tutus est, velut asylo tegatur. ultra hos Cimmerii et gens Amazonum porrecta ad Caspium mare, quod dilapsum per Asiaticae plagae terga Scythicum inrumpit Oceanum.

Magnis deinde spatiis intercedentibus ostia Oxi fluminis Hyrcani habent, gens silvis aspera, copiosa inmanibus feris, feta tigribus. quod bestiarum genus insignes maculis notae et pernicitas memorabile reddiderunt. fulvo nitent: hoc fulvum nigrantibus segmentis interundatum varietate adprime decet. pedum motum nescio velocitas an pervicacia magis adiuvet. nihil tam longum est quod non brevi pene-trent: nihil adeo antecedit, ut non ilico adsequantur. ac maxime potentia earum probatur, cum maternis curis incitantur, cum catulorum insistunt raptoribus: succedant sibi equites licet et astu quantolibet amoliri praedam velint, ni in praesidio maria fuerint, frustra est ausum omne. notantur frequentissime, si quando latrones suos renavigantes vident, in litore irrita rabie cernuari, velut propriam tarditatem voluntaria castigantes ruina. quamquam de fetu universo vix unus queat subtrahi.

Pantherae quoque numerosae sunt in Hyrcania, minutis orbiculis superpictae, ita ut oculatis ex fulvo circulis vel caerula vel alba distinguatur tergi supellex. tradunt odore earum et contemplatione armenta mire adfici atque ubi eas persentiscant properato convenire nec terreri nisi sola oris torvitate: quam ob causam pantherae absconditis capitibus quae corporis reliqua sunt spectanda praebent, ut greges stupidos in obtutum populentur secura vastatione. sed Hyrcani, ut hominibus intemptatum nihil est, frequentius eas veneno quam ferro necant. aconito carnes inlinunt atque ita per compita spargunt semitarum: quas ubi esae sunt, fauces angina obsidentur. ideo gramini nomen pardaliacen dederunt. sed pantherae adversus hoc virus excrementa humana devorant et suopte ingenio pesti resistunt. lenta illis vivacitas, adeo ut eiectis interaneis mortem diu differant. in his silvestribus et pardi sunt, secundum a pantheris genus, noti satis nec latius exequendi: quorum adulteris coitibus degenerantur partus leaenarum et leones quidem procreantur, sed ignobiles.

XVIII. Quoniam in Ponticis rebus sumus, non erit omittendum unde mediterranea maria caput tollant. existimant enim quidam sinus istos a Gaditano freto nasci, nec aliam esse originem quam eliquia inrumpentis Oceani: cuius spiritu pervadente apud aliquot mediterranea litora sicut in Italiae parte fieri accessus vel recessus. qui contrarium sentiunt, omnem illum fluorem aiunt a Ponticis faucibus inundare, idque fulciunt argumento non inani, quod aestus e Ponto profluus numquam reciprocetur.

XIX. Insula Apollonitarum octoginta milibus passuum abest a Bosporo Thracio citra Histrum sita, ex qua M. Lucullus Apollinem Capitolinum nobis extulit. ante Borysthenem Achillis insula est cum aede sacra, quam aedem nulla ingreditur ales: et quae forte advolaverit, raptim fugam properat. Oceanum septemtrionalem ex ea parte, qua a Propanisso amne Scythia adluitur, Hecataeus Amalcium appellat, quod gentis illius lingua significat congelatum. Philemon a Cimbris ad promunturium Rubeas Morimarusam dicit vocari, hoc est mortuum mare: ultra Rubeas quicquid est Cronium nominat.

Mare autem Caspium ex altero Ponti latere ultra Massagetas et Apalaeos Scythas esse in Asiatica plaga dulce Alexandro Magno probatum est, mox Pompeio Magno, qui bello Mithridatico, sicut commilito eius Varro tradit, ipsis haustibus periclitari fidem voluit. id evenire produnt e numero fluminum, quorum tanta copia ibi confluit ut naturam maris vertant. non omiserim quod per idem tempus eidem Magno licuit ex India diebus octo ad Bactros usque Dalierum flumen, quo influit Oxum amnem, pervenire, deinde mare Caspium, inde per Caspium ad Cyri amnis penetrare fluentum, qui Armeniae et Hiberiae fines interluit. itaque a Cyro diebus non amplius quinque itinere terreno subvectis navibus ad alveum Phasidis pertendit: per cuius excursus in Pontum usque Indos advehi liquido probatum est. auctor est Xenophon Lampsacenus a litore Scytharum in insulam Abalciam triduo navigari: eius magnitudinem inmensam et paene similem continenti: nec longe Oaeones separari, quas qui habitent vivant ovis avium marinarum et avenis vulgo nascentibus: perinde alias propter constitutas aeque insulas, quarum Hippopodes indigenae humana usque ad vestigium forma in equinos pedes desinunt: esse et Phanesiorum, quorum aures adeo in effusam magnitudinem dilatentur, ut reliqua viscerum illis contegant nec amiculum aliud sit quam ut membra membranis aurium vestiant.

Antequam digrediamur a Scythia, religio est praeterire quaenam peculiares sint ferae Scythiae. cervi plurimi in hac terra: igitur cervos persequemur. mares generis huiusce cum statum tempus venerem incitavit, saeviunt rabie libidinis. feminae licet prius conserantur, non concipiunt ante Arcturi sidus. nec qualibet partus suos educant. teneros studio occulunt et absconditos inter profunda fruticum vel herbarum pedum verbere castigant ad latendum. cum maturuit ad fugam robur, exercitio docent cursus et adsuescunt salire per abrupta. acceptis canum latratibus, secundo vento vias dirigunt, ut odor cum ipsis recedat. mirantur sibilum, fistularum: rectis auribus acutissime audiunt, submissis nihil. stupent omnia: propterea facilius obvios se praebent sagittantibus. si maria tranent, non aspectu petunt litora, sed olfactu: infirmos ponunt in ultimo et lassorum capita clunibus per vices sustinent. e cornibus quod dextrum fuerit efficacius est ad medellam. si fugare angues gestias, utrum velis ures, quae ustrina praeterea nidore vitium aperit ac detegit, si cui inest morbus comitialis. pro aetate ramos augent. id incrementum in sexennes perseverat: deinceps numerosiora non possunt fieri cornua, possunt crassiora: quae quidem castratis numquam crescunt nec tamen decidunt. dentes monstrant senectutem, cum aut pauci inveniuntur aut nulli. serpentem hauriunt et spiritu narium extrahunt de latebris cavernarum. dictamnum ipsi prodiderunt, dum eo pasti excutiunt accepta tela. herbam quoque quam cinarem vocant contra noxia edunt gramina. adversus venena mirificum est innulei coagulum occisi in matris suae, utero. patuit numquam eos febrescere, quam ob causam confecta ex medullis eorum unguina sedant calores hominum languentium. legimus plurimos matutinis diebus cervinam carnem degustare solitos sine febribus longaevos fuisse: quod demum proderit si uno vulnere fuerint interempti. ad dinoscendam vivacitatem Alexander Magnus torques plurimis cervis innexuit, qui post annum centesimum capti necdum senii indicium praeferebant.

Eadem paene specie sunt quos tragelaphos dicunt, sed non alibi quam circa Phasidem apparent: tantum quod illi villosos habent armos et menta promissis hirta barbis.

XX. Mons Saevo ipse ingens nec Riphaeis minor collibus initium Germaniae facit. Inguaeones tenent, a quibus primis post Scythas nomen Germanicum consurgit. dives virum terra, frequens populis numerosis et inmanibus. extenditur inter Hercynium saltum et rupes Sarmatarum. ubi incipit Danuvio, ubi desinit Rheno perfunditur. de internis eius partibus Alba Guthalus Vistla amnes latissimi praecipitant in Oceanum.

Saltus Hercynius aves gignit quarum pennae per obscurum emicant et interlucent, quamvis obtenta nox denset tenebras. unde homines loci illius plerumque nocturnos excursus sic destinant, ut illis utantur ad praesidium itineris dirigendi, praeiactisque per opaca callium rationem viae moderentur indicio plumarum refulgentium. in hoc tractu sane et in omni septentrionis plaga visontes frequentissimi, qui bovis feri similes, saetosi colla, iubas horridi, ultra tauros pernicitate, capti adsuescere manu nesciunt. sunt et uri, quos inperitum vulgus vocat bubalos, cum bubali paene ad cervinam faciem in Africa procreentur. istis porro quos uros dicimus taurina cornua in tantum modum protenduntur, ut dempta ob insignem capacitatem inter regias mensas potuum gerula fiant. est et alce mulis conparanda, adeo propenso labro superiore, ut nisi recedens in posteriora vestigia pasci non queat. Gangavia insula e regione Germaniae mittit animal quale alce, sed cuius suffragines ut elephantis flecti nequeunt: propterea non cubat cum dormiendum est, tamen somnulentam arbor sustinet, quae prope casuram secatur, ut fera dum adsuetis fulmentis innititur faciat ruinam. ita capitur: alioqui difficile est eam mancipari: nam in illo rigore poplitum inconprehensibili fuga pollet. de Germanicis insulis Gangavia maxima est, sed nihil in ea magnum praeter ipsam.

Nam Glaesaria dat crystallum, dat et sucinum: quod sucinum Germani gentiliter vocant glaesum. qualitas materiae istius summatim antea, Germanico autem Caesare omnes Germaniae oras scrutante conperta: arbor est pinei generis, cuius mediale autumni tempore sucino lacrimat. sucum esse arboris de nominis capessas qualitate: pinum vero, unde sit gignitum, si usseris, odor indicabit. pretium operae est scire longius, ne Padanae silvae credantur lapidem flevisse. hanc speciem in Illyricum barbari intulerunt: quae cum per Pannonica commercia usu ad Transpadanos homines foret devoluta, quod ibi primum nostri viderant, ibi etiam natam putaverunt. munere Neronis principis adparatus omnis sucino inornatus est: nec difficulter, cum per idem tempus tredecim milia librarum rex Germaniae donum ei miserit. rude primum nascitur et corticosum, deinde incoctum adipe lactentis suis expolitur ad quem videmus nitorem. pro facie habet nomina: melleum dicitur et Falernum, utrumque de similitudine aut vini aut utique mellis. in aperto est quod rapiat folia, quod trahat paleas: quod vero medeatur multis vitalium incommodis, medentium docuit disciplina. India habet sucinum, sed Germania plurimum optimumque. quoniam ad insulam Glaesariam veneramus, a sucino coeptum.

Nam in Germaniae continentibus gallaica reperitur, quam gemmam Arabicis anteponunt: vincit enim gratia. Arabes quidem dicunt non alibi eam deprehendi quam in nidis avium quas melancoryphos vocant: quod nullus recepit, cum apud Germaniae populos quamvis rara in saxis tamen appareat. honore et pretio ad smaragdos viret pallidum. nihil iucundius aurum decet. cerauniorum porro genera diversa sunt. Germanicum candidum est: splendet tamen caerulo et si sub divo habeas fulgorem rapit siderum.

XXI. Galliae inter Rhenum et Pyrenaeum, item inter Oceanum et montes Cebennam ac Iuris porriguntur, praepinguibus glebis accommodae proventibus fructuariis, pleraeque consitae vitibus et arbustis, omni ad usum animantium fetu beatissimae, riguae aquis fluminum et fontium, sed fontaneis interdum sacris et vaporantibus. infamantur ritu incolarum, qui ut aiunt (veri enim periculum non ad me recipio) iniuria religionis humanis litant hostiis. ex isto sinu quoquo orbis velis exeas: in Hispanias et in Italiam terra marique: in Africam mari tantum: si Thracia sit petenda, excipit ager Raeticus optimus et ferax, inde Noricus frigidus et parcius fructuosus, tum Pannonia viro fortis et solo laeta, deinde Moesiae, quas maiores nostri iure Cereris horreum nominabant. in quarum parte quae Pontica est apparet herba, qua inficitur oleum quod vocant Medicum: hoc ad incendium excitatum si obruere aqua gestias, ardet magis nec alio sopitur quam iactu pulveris.

XXII. Finis erat orbis ora Gallici litoris, nisi Brittania insula non qualibet amplitudine nomen paene orbis alterius mereretur: octingenta enim et amplius milia passuum longa detinet, ita ut eam in Calidonicum usque angulum metiamur. in quo recessu Ulixem Calidoniae adpulsum manifestat ara Graecis litteris scripta [votum].

Multis insulis nec ignobilis circumdatur. quarum Hibernia ei proximat magnitudine, inhumana incolarum ritu aspero, alias ita pabulosa, ut pecua, nisi interdum a pastibus arceantur, ad periculum agat satias. illic nullus anguis, avis rara, gens inhospita et bellicosa. sanguine interemptorum hausto prius victores vultus suos oblinunt. fas ac nefas eodem loco ducunt. apes nusquam: advectum inde pulverem seu lapillos si quis sparserit inter alvearia, examina favos deserent. sed mare quod inter hanc et Brittaniam interluit undosum inquietumque toto in anno nonnisi pauculis diebus est navigabile idque in centum viginti milia passuum latitudinis diffundi qui fidem ad verum ratiocinati sunt aestimarunt. Siluram quoque insulam ab ora quam gens Brittana Dumnonii tenent turbidum fretum distinguit. cuius homines etiamnunc custodiunt morem vetustum: nummum refutant: dant res et accipiunt: mutationibus necessaria potius quam pretiis parant: deos percolunt: scientiam futurorum pariter viri ac feminae ostentant. at Tanatus insula adspiratur freto Gallico, a Brittaniae continente aestuario tenui separata, felix frumentariis campis et gleba uberi, nec tantum sibi verum et aliis salubris locis: nam cum ipsa nullo serpatur angue, asportata inde terra quoquo gentium invecta sit angues necat.

Multae et aliae circa Brittaniam insulae, e quibus Thyle ultima, in qua aestivo solstitio sole de cancri sidere faciente transitum nox nulla: brumali solstitio perinde nullus dies. ultra Thylen accipimus pigrum et concretum mare.

Circuitus Brittaniae quadragies octies septuaginta quinque milia sunt. in quo spatio magna et multa flumina, fontes calidi opiparo exculti apparatu ad usus mortalium: quibus fontibus praesul est Minervae numen, in cuius aede perpetui ignes numquam canescunt in favillas, sed ubi ignis tabuit vertit in globos saxeos. praeterea, ut taceam metallorum largam variamque copiam quibus Brittaniae solum undique generum pollet venis locupletibus, gagates hic plurimus optimusque est lapis: si decorem requiras, nigrogemmeus: si naturam, aqua ardet, oleo restinguitur: si potestatem, attritu calefactus adplicita detinet atque sucinum. regionem partim tenent barbari, quibus per artifices plagarum figuras iam inde a pueris variae animalium effigies incorporantur, inscriptisque visceribus hominis incremento pigmenti notae crescunt: nec quicquam mage patientiae loco nationes ferae ducunt, quam ut per memores cicatrices plurimum fuci artus bibant.


Prepared and proof-read by John White from T.H. Mommsen's edition, Bernolini, 1864.

The Miscellany The Latin Library The Classics Page