CAII
JULII SOLINI DE
MIRABILIBUS MUNDI
CAPITULA
VII - XXIV
VII.
Europæ sinus tertius. In eo de locorum Græciæ
admirabilibus; de fluminibus, de fontibus; de merulis, de perdicibus;
de lapide galactite, de lapide asbesto; de Arione.
Tertius Europæ sinus incipit a Cerauniis montibus,
desinit in Hellespontum. In eo apud Molossos, ubi Dodonæi Jovis
templum, Tomarus mons est, circa radices nobilis centum fontibus, ut
Theopompo placet. In Epiro fons est sacer, frigidus ultra omnes
aquas, et spectatæ diversitatis: nam si ardentem in eum mergas
facem, exstinguit; si procul ac sine igne admoveas, suopte ingenio
inflamat. Dodone Tomaro celsa est. Delphi Cephiso flumine, Castalio
fonte, Parnassi jugis celebres. Acarnania Aracyntho eminet. Hanc ab
Ætolia Pindus dividit, qui Acheloum parit, cum primis Græciæ
amnibus præditum veteri claritate. Nec injuria, quum inter
calculos, quibus ripæ ejus micant, inveniatur galactites, qui
scrupulus ipse ater si teratur, reddit succum album ad lactis
saporem. Feminis nutrientibus illigatus fecundat ubera, subnexus
parvulis largiusculos haustus facit salivarum. Intra os receptus
liquescit; quum solvitur tamen, memoriæ bonum perimit. Quem
post Nilum Achelous dat, nec alter alius.
Propter oppidum Patras Scioessa locus novem collium
opacitate umbrosus, et radiis solis ferme invisus, nec aliam ob
causam memorabilis. In Laconica spiraculum est Tænaron. Est et
Tænaron promontorium adversum Africæ, in quo fanum est
Methymnæi Arionis, quem delphine eo advectum imago testis est,
ad effigiem casus et veri operis expressa ære: præterea
tempus signatum: olympiade enim undetrigesima, qua in certamine
Siculo idem Arion victor scribitur, id ipsum gestum probatur. Est et
oppidum Tænaron nobili vetustate: præterea aliquot urbes,
inter quas Leuctræ, non obscuræ jam pridem Lacedæmoniorum
fdo exitu. Amiclæ silentio suo quondam pessundatæ.
Sparta insignis cum Pollucis et Castoris templo, tum etiam Othryadis
illustris viri titulis. Therapnæ, unde primum cultus Dianæ.
Pitane, quam Archesilas stoicus inde ortus prudentiæ suæ
merito in lucem extulit. Anthia et Cardamyle, ubi quondam fuere
Thyræ, nunc locus dicitur, in quo anno septimo decimo regni
Romuli inter Laconas et Argivos memorabile bellum fuit. Jam Taygeta
mons, et flumen Eurotas notiora sunt, quam ut stilo egeant.
Inachus Achaiæ amnis Argolicum secat tractum, quem
rex Inachus a se nominavit, qui exordium Argivæ nobilitati
primus dedit. Epidauro decus est Æsculapii sacellum, cui
incubantes ægritudinem remedia capessunt de monitis somniorum.
Pallanteum Arcadiæ, quod Palatio nostro per Evandrum Arcada
appellationem dederit, sat est admonere: in qua montes Cyllene et
Lycæus Mænalus etiam diis alumnis inclaruerunt; inter
quos nec Erymanthus in obscuro est. Inter flumina, Erymanthus
Erymantho monte demissus, et Ladon, ille Herculis pugna, hic Pane
clara sunt. Varro perhibet fontem in Arcadia esse, cujus interimat
haustus. In eadem parte de avibus hoc solum non indignum relatu, quod
cum aliis locis merula furva sit, circa Cyllenem candidissima est.
Nec lapidem spreverimus, quem Arcadia mittit: asbesto
nomen est, ferri colore; qui, accensus semel, exstingui nequitur.
In Megarensium sinum
Isthmos exit, ludis quinquennalibus et delubro Neptuni inclytus: quos
ludos eapropter institutos ferunt, quod sinibus quinque Peloponnesi
oræ alluuntur: a septentrione, Ionio; ab occidente,Siculo; a
brumali oriente, Ægæo; a solstitiali oriente, Myrtoo; a
meridie, Cretico. Hoc spectaculum per Cypselum tyrannum intermissum,
Corinthii, olympiade quadragesima nona solemnitati pristinæ
reddiderunt.
Ceterum Peloponneson Pelopi regnatam, nomen indicio est.
Ea ut platani folium recessibus et prominentibus figurata, divortium
facit inter Ionium et Ægæum mare, quatuor non amplius
millibus dispescens utrumque litus, excursu tenui, quem Isthmon
dicunt, ob angustias. Hinc Hellas incipit, quam proprie veram habent
Græciam.
Quæ nunc Attice, Acte prius dicta. Ibi Athenæ,
cui urbi saxa Scironia propinqua sunt, porrecta sex millibus passuum,
ob honorem ultoris Thesei, et memoriam nobilis pnæ, sic
nominata. Ex istis rupibus Ino se cum Palæmone filio in
profunda præcipitem jaculata auxit maris numina. Nec Atticos
montes in partem tacebimus. Est Icarius, est Brilessus, est
Lycabethus et Ægialus; sed Hymetto meritissime ac jure
attribuitur principatus, quod apprime florulentus, eximio mellis
sapore et externos omnes et suos vincit. Callirhoen stupent fontem,
nec ideo Cruneson fontem alterum nullæ rei numerant.
Atheniensibus judicii locus Arios pagos. Marathon campus factus
memorabilis opinione prlii cruentissimi. Multæ quidem
insulæ objacent Atticæ continenti, sed suburbanæ
ferme sunt, Salamis, Sunium, Ceos, Coos, quæ, ut Varro testis
est, subtilioris vestis amicula arte lanificæ scientiæ
prima in ornatum feminarum dedit.
Botia Thebis enitet. Thebas condidit Amphion, non
quod lyra saxa duxerit, neque enim par est ita gestum videri, sed
quod affatus suavitate homines rupium incolas, et incultis moribus
rudes, ad obsequii civilis pellexerit disciplinam. Urbs ista
numinibus apud se ortis gloriatur, ut perhibent qui sacris carminibus
Herculem et Liberum celebrant. Apud Thebas Helicon lucus est,
Cithæron saltus, amnis Ismenus; fontes Arethusa, dipodia,
Psamate, Dirce; sed ante alios Aganippe et Hipocrene, quos Cadmus,
litterarum primus repertor, quoniam equestri exploratione
deprehendisset, dum rimatur, quænam insideret loca; incensa est
licentia ptarum, ut utrumque pariter disseminaretur, et quod
aperta foret alitis equi ungula, et quod poti inspirationem facerent
litterariam.
Euba insula laterum objectu efficit Aulidis
portum, seculis traditum Graiæ conjurationis memoria. Boti
idem sunt, qui Leleges fuerunt, per quos defluens Cephisos amnis in
maria conditur. In hac continentia Opuntius sinus, Larissa oppidum,
Delphi, Rhamne quoque, in qua Amphiarai fanum, et Phidiacæ
signum Dianæ. Varro opinatur duo in Botia esse flumina,
natura licet separi, miraculo tamen non discrepante: quorum alterum,
si ovillum pecus debibat, pullum fieri coloris quod induerit;
alterius haustu, quæcumque vellerum fusca sunt, in candidum
verti. Addit videri ibi puteum pestilentem, cujus liquor mors est
haurientibus.
Perdices sane, quum ubique liberæ sint, ut aves
universæ, in Botia non sunt, nec quum volant sui juris,
sed in ipso ære, quas transire non audeant, metas habent; inde
ultra notatos jam terminos nunquam exeunt, nec in Atticum solum
transmeant. Hoc Botiis proprium: nam quæ communia sunt
omnibus, generatim persequemur.
Concionantur a perdicibus nidi munitione solerti:
spineis enim fruticibus ac surculis receptus suos vestiunt, ut
animalia, quæ infestant, arceantur asperis surculorum. Ovis
stragulum pulvis est, ad quæ clanculo revertuntur, ne indicium
loci conversatio frequens faciat. Plerumque feminæ transvehunt
partus, ut mares fallant, qui eos affligunt impatientius sæpissime
adulantes. Dimicatur circa connubium, victosque credunt feminarum
vice venerem sustinere: ipsas libido sic agitat, ut si ventus a
masculis flaverit, fiant prægnantes odore. Tunc si quis
hominum, ubi incubant, propinquabit, egressæ matres venientibus
sese sponte offerunt, et simulata debilitate vel pedum, vel alarum,
quasi statim capi possint, gressus fingunt tardiores. Hoc mendacio
sollicitant obvios, et eludunt, quoad profecti longius a nidis
avocentur. Nec in pullis studium segnius ad cavendum: quum enim visos
se persentiscunt, resupinati glebulas pedibus attollunt, quarum
obtentu tam callide proteguntur, ut lateant etiam deprehensi.
VIII. [De
Thessalia et Magnesia. Philippus oculum damnatus]
Thessalia eadem est et Hæmonia, quam Homerus Argos
Pelasgicon nominat; ubi genitus Hellen, a quo rege Hellenes nominati.
Hujus a tergo Pieria ad Macedoniam protenditur, quæ devicta sub
Macedonum venit jugum. Multa ibi oppida, multa flumina. De oppidis
egregia sunt Phthia, Larissa Thessala, et Thebæ. De amnibus
Peneus, qui præter Ossam Olympumque decurrens colle dextra
lævaque molliter curvo, nemorosis convallibus Thessalica facit
Tempe, undisque apertior Macedoniam ac Magnesiam interluens, in
Thermæum sinum decidit. Thessaliæ sunt Pharsalici campi,
in quibus civilium bellorum detonuerunt procellæ. Ac ne in
montes notos eamus, Pindum et Othryn agitent, qui Lapitharum originem
prosequuntur; Ossam, quos Centaurorum stabulis immorari juvat. Pelion
autem nuptiale convivium Thetidis atque Pelei in tantum notitiæ
obtulit, ut taceri de eo magis mirum sit.
In regione Magnesia Mothona oppidum situm est, quod quum
obsideret Philippus Macedonis Magni pater, damnatus est oculum jactu
sagittæ, quam jecerat Aster oppidanus inscriptam suo nomine,
loco vulneris, nomine quem petebat. Populum istum callere arte
sagittaria credere possumus vel de Philocteta, quoniam Meliba
in hoc pede computatur. Sed ne transeamus præsidium ptarum,
fons Libethrius et ipse Magnesiæ est.
IX.
Macedonia cum regibus, de natura Olympi montis, et lapide pæanite.
Qui Edonii olim populi, quæque Mygdonia erat
terra, aut Pierium solum, vel Emathium, nunc omne uniformi vocabulo
Macedonica res est; et partitiones, quæ specialiter antea
sejugabantur, Macedonum nomini contributæ, factæ sunt
corpus unum. Igitur Macedoniam præcingit Thracius limes;
meridiana Thessali et Epirotæ tenent; a vesperali plaga Dardani
sunt et Illyrii; qua septentrione tunditur, Ponia ac Pelagonia
protegitur; a Triballis, montanis excessibus aquilonio frigori
objecta. Inter ipsam et Thraciam Strymon amnis facit terminum, qui ab
Hæmi jugis irrigat.
Verum ut sileam aut Rhodopen Mygdonium montem, aut Athon
classibus Persicis navigatum, continentique abscissum mille
quingentorum passuum longitudine, simul de auri venis et argenti, quæ
optimæ in agris Macedonum et plurimæ eruuntur, Orestidem
dicam. Populi sunt, qui ut Orestæ dicerentur, inde cptum.
A Mycenis profugus matricida, quum abscessus longius destinasset,
natum sibi in Emathia parvulum de Hermiona, quam in omnes casus
sociam adsciverat, hic mandaverat occulendum. Adolevit puer in
spiritum regii sanguinis, nomen patris sui referens; occupatoque
quidquid esset, quod procedit in Macedonicum sinum, et Adriaticum
salum, terram, cui imperitaverat, Orestidem dixit.
Admonet Phlegra, ubi,
antequam oppidum fieret, rumor est, militia mundi dimicatum cum
gigantibus,ut penitus persequamur, quantis probationibus ibidem
imperii indicia divinæ expeditionis in hoc seculo
perseveraverint. Illic si quando, ut accidit, nimbis torrentes
excitantur, et aucta aquarum pondera ruptis obicibus valentius se in
campos ruunt, eluvione ossa etiam nunc ferunt detegi, ad instar quæ
sunt e corporibus humanis, sed modo grandiora, quæ ob enormem
magnitudinem monstrosi exercitus jactitant exstitisse, idque
adjuvatur argumento saxorum immanium, quibus oppugnandamimpetitum
clum crediderunt.
Pergam ad residua, quæ in Thessaliam et Athamaniam
contendunt. Sunt enim arrectiora, quam usquam proceritas montana
attolli valet; nec est in terris omnibus, quod merito ad istas
eminentias comparetur: quippe quas solas diluvialis irruptio, quum
universa obduceret humido situ, inaccessas reliquit. Durant vestigia
non languidæ fidei, quibus apparet, hos locos superstites
undosæ tempestati fuisse: nam in latebrosis rupium cavaminibus,
quæ fluctuum confligiis tunc adesa sunt, reduviæ
conchyliorum residerunt, et alia multa, quæ affatim mari incito
exspuuntur: ita ut, sint licet facie mediterranea, appareant tamen
specie litorali. Nam Olympum ab Homero non per audaciam celebratum
docent quæ in eo visitantur. Primum excellenti vertice tantus
attollitur, ut summa ejus clum accolæ vocent. Ara est in
cacumine, Jovi dicata, cujus altaribus si qua de extis inferuntur,
nec difflantur ventosis spiritibus, nec humentibus pluviis diluuntur:
sed volvente anno cujusmodi relicta fuerint, ejusmodi reperiuntur; et
omnibus tempestatibus a corruptelis aurarum vindicatur, quidquid ibi
semel est deo consecratum. Litteræ in cinere scriptæ ad
usque alteram anni cærimoniam permanent.
Nunc de incolis reddam. Emathius, qui primus in Emathia
accepit principatum, seu quia indago originis ejus ævo
disperiit, seu quia ita res est, genuinus terræ habetur. Post
hunc in Macedonis exortum Emathiæ nomen perstitit: sed Macedo
Deucalionis maternus nepos, qui solus quum domus suæ familia
morti publicæ superfuerat, vertit vocamen, Macedoniamque a se
dixit. Macedonem Caranus insequitur dux Peloponnesiæ
multitudinis, qui juxta responsum dictum deo, ubi caprarium pecus
resedisse adverterat, urbem condidit, quam dixit Ægeas, in qua
sepeliri reges mos erat: nec alter excellentium virorum bustis apud
Macedones priscos dabatur locus. Succedit Carano Perdicca, vigesima
secunda olympiade, primus in Macedonia rex nominatus, cui Alexander
Amyntæ filius Dives habitus, nec immerito: ita enim affluenter
successus ejus ampliandis opibus proficiebant, ut ante omnes Apollini
Delphos, Jovi Eliden statuas aureas dono miserit. Voluptati aurium
indulgentissime deditus: sicut plurimos qui fidibus sciebant, dum
vivit, in usum oblectamenti donis tenuit liberalibus, inter quos et
Pindarum lyricum. Ab hoc Archelaus regnum excepit, prudens rei
bellicæ, navalium etiam commentor prliorum. IIic
Archelaus in tantum litterarum mire amator fuit, ut Euripidi tragico
consiliorum summam concrederet: cujus suprema non contentus prosequi
sumptu funeris, crines tonsus est, et mrorem, quem animo
conceperat, vultu publicavit. Idem Archelaus Pythias et Olympicas
palmas quadrigis adeptus, Græco potius animo, quam regali,
gloriam illam præ se tulit.
Post Archelaum Macedonica res dissensione jactata in
Amyntæ regno stetit, cui tres filii; sed Alexander patri
succedit. Quo exempto, Perdiccæ primum data copia amplissimæ
potestatis indipiscundæ: qui obiens hereditarium regnum fratri
Philippo reliquit, quem captum oculo dextro apud Mothonam supra
diximus; cujusque debilitatis omen præcesserat: nam quum
nuptias ageret, acciti tibicines carmen Cyclopium quasi de colludio
concinuisse traduntur. Philippus Magnum procreat, quamlibet Olympias,
Alexandri mater, nobiliorem ei patrem acquirere affectaverit, quum se
coitu draconis consatam affirmaret. Ita tamen ipse egit, ut deo
genitus crederetur. Peragravit orbem, rectoribus Aristotele et
Callisthene usus; subegit Asiam, Armeniam, Iberiam, Albaniam,
Cappadociam, Syriam, Ægyptum; Taurum Caucasumque transgressus
est; Bactros domuit; Medis et Persis imperavit; cepit Indiam, emensus
omnia. Liber et Hercules accesserant. Forma supra hominem augustiore,
cervice celsa, lætis oculis et illustribus, malis ad gratiam
rubescentibus, reliquis corporis non sine majestate quadam decoris.
Victor omnium, vino et ira victus: sicut morbo vinolentiæ apud
Babylonem humiliore, quam vixerat, fortuna exemptus est. Post quem
qui fuerunt, magis segetem Romanæ gloriæ, quam ad
hereditatem tanti hominis, ortos invenimus.
Macedonia lapidem gignit, quem pæanitem vocant.
Hunc eumdem et concipere et parere et parturientibus opitulari, fama
prodiga est. Circa Tiresiæ sepulcrum plurimus invenitur.
X.
Thracia cum moribus gentium. In ea de gruibus, de hirundinibus, de
isthmo.
Nunc in Thraciam locus pergere, et ad validissimas
Europæ gentes vela vertere: quas qui sedulo experiri velint,
non difficulter deprehendent, Thracibus barbaris inesse contemptum
vitæ ex quadam naturalis sapientiæ disciplina. Concordant
omnes ad interitum voluntarium, dum nonnulli eorum putant, obeuntium
animas reverti; alii non exstingui, sed beatas magis fieri. Apud
plurimos luctuosa sunt puerperia; denique recens natum fletu parens
excipit; contraversum læta sunt funera, adeo ut exemptos gaudi
prosequantur. Uxorum numero se viri jactitant, et honoris loco
judicatur multiplex matrimonium. Quæ feminæ tenaces sunt
pudicitiæ, insiliunt defunctorum rogos conjugum, et, quod
maximum insigne ducunt castitatis, præcipites in flammas eunt.
Nupturæ non parentum arbitrio transeunt ad maritos, sed quæ
præ aliis specie valent, subhastari volunt, et licentia
taxationis admissa, non moribus nubunt, sed præmiis; quas formæ
premit dedecus, dotibus emunt quibus conjungantur. Uterque sexus
epulantes focos ambiunt, herbarum, quas habent, semine ignibus
superjacto; cujus nidore perculsi, pro lætitia habent imitari
ebrietatem sensibus sauciatis. De ritu ista sunt; de locis et
populis, quæ sequuntur.
Strymonem accolunt dextro latere Denselatæ;
Bessorum quoque multa nomina ad usque Nestum amnem, qui radices
Pangæi circumfluit. Hebrum Odrysarum solum fundit, qui fluvius
excurrit inter Priantas, Doloncos, Thynos, Corpilos, aliosque
barbaros tangit, et Ciconas. Deinde Hæmus sex millibus passuum
arduus, cujus aversa Msi, Getæ, Sarmatæ, Scythæ,
et plurimæ insidunt nationes. Ponticum litus Sithonia gens
obtinet, quæ nato ibi Orpheo vate inter principes judicatur:
quem sive sacrorum, sive cantuum, secreta in Sperchivo promontorio
agitasse tradunt. Deinde stagnum Bistonium. Nec longe regio Maronea,
in qua Tirida oppidum fuit, equorum Diomedis stabulum; sed cessit
ævo, solumque turris vestigium adhuc durat. Inde non procul
urbs Abdera, quam Diomedis soror et condidit, et a se sic vocavit.
Mox Democriti domus physici; ac, si verum rimere, ideo nobilior. Hanc
Abderam, olympiade prima et tricesima senio collapsam, Clazomenii ex
Asia ad majorem faciem restitutam, oblitteratis quæ
præcesserant, nomini suo vindicaverunt. Locum Doriscon
illustrem reddidit Xerxis adventus, quod ibi recoluit militis sui
numerum. Polydori tumulum ostendit Aenus in parte, quam aratores
Scythæ celebrant.
Quondam urbem Geraniam, Cathizon barbari vocant: unde a
gruibus Pygmæos ferunt pulsos. Manifestum sane est, in
septentrionalem plagam hieme grues frequentissimas convolare. Nec
piguerit meminisse, quatenus expeditiones suas dirigant. Sub quodam
militiæ eunt signo, et ne pergentibus ad destinata vis flatuum
renitatur, arenas devorant, sublatisque lapillulis ad moderatam
gravitatem saburrantur. Tunc contendunt in altissima, ut de
excelsiori specula metentur quas petant terras. Fidens meatu præit
catervas; volatus desidiam castigat voce, quæ cogit agmen; ea
ubi obraucata est, succedit alia. Pontum transituræ angustias
captant; et quidem eas, nam promptum est oculis deprehendere, quæ
inter Tauricam sunt et Paphlagoniam, id est inter Carambim, et Krioè
m¡tvpon. Quum contra medium alveum adventasse se sciunt,
scrupulorum sarcina pedes liberant: ita nautæ prodiderunt,
compluti sæpe ex illo casu imbre saxatili. Arenas non prius
revomunt, quam securæ sedis suæ fuerint. Concors cura
omnium pro fatigatis adeo, ut si quæ defecerint, congruant
universæ, lassatasque sustollant, usque dum vires otio
reciperentur. Nec in terra cura segnior. Excubias nocte dividunt, ut
exsomnis sit decima quæque. Vigiles ponduscula digitis
amplectuntur, quæ, si forte exciderint, somnum coarguant. Quod
cavendum erit, clangore indicant. Ætatem in illis prodit color:
nigrescunt senectute.
Veniamus ad promontorium Ceras Chryseon Byzantio oppido
nobile, antea Lygos dictum: quod a Dyrrachio abest septingentis
undecim millibus passuum: tantum enim patet inter Adriaticum mare et
Propontidem.
In Ceniensi regione non longe a Flaviopoli colonia Bizye
oppidum, quondam arx Terei regis, invisum hirundinibus, et deinceps
alitibus illis inaccessum: quanquam et Thebas, quod illa mnia
sæpius capta sint, negentur subire. Nam inter cetera habere
illas quiddam præscium, inde noscitur quod lapsura non petunt
culmina, et aspernantur peritura quoquo modo tecta. Minime certe a
diris avibus impetuntur, nec unquam præda sunt, ut sacræ.
Cibos non sumunt resistentes, sed in ære capiunt escas, et
hauriunt.
Alter Isthmos in Thracia est similibus angustiis, et
pari latitudine arcti maris, cujus litora urbes utrinque secus
ostentant. Propontidis oram insignit Pactye, Melanem sinum Cardia:
quod in cordis faciem sita sit, dicta Cardia est. Omnis Hellespontus
stringitur in stadia septem, quibus ab Europa Asiaticam plagam
vindicat. Hic quoque urbes duæ, Abydos Asiæ est, Sestos
Europæ. Deinde contraria inter se promontoria: Mastusia
Cherronesi, ubi finitur Europee sinus tertius, Sigeum Asiæ, in
quo tumulus est Cynossema dictus, Hecubæ sepulcrum, et turris
Protesilai delubro data. Finibus Thraciæ a septentrione Ister
obtenditur, ab oriente Pontus ac Propontis, a meridie Ægæum
mare.
XI.
Claræ insulæ, et in insulis clara. In Creta herba alimos,
animal phalangium, lapis Idæus dactylus. In Carysto aves
Carystiæ, item carbasum. In Delo tempora diluviorum, et aves
coturnices.
Inter Tenedum et Chium, qua Ægæus sinus
panditur, ab dextera Antandrum navigantibus saxum est: hoc enim
verius quam insula meruit cognominari. ld quoniam visentibus procul
capræ simile creditur, quam Græce aäga
nuncupant, Ægæus sinus dictus est. A Phalario Corcyræ
promontorio ad navis effigiem scopulus eminet, in quem transfiguratam
Ulyxis navem crediderunt. Cytheræ, quæ a Malea abest
quinque millibus passuum, Porphyris antea nomen fuit.
Pronius est Cretam dicere, quam absolvere in quo mari
jaceat. Ita enim circumflui illius nomina Græci permiscuerunt,
ut dum aliis alia inferunt, pæne oblimaverint universa. Quantam
potest tamen in designando operam locabimus, ne quid hæreat sub
ancipiti. Inter ortum porrigitur et occasum tractu longissimo, hinc
Græcia, inde Cyrenis objacentibus: a septentrione Ægæis
et suis, id est Creticis æstibus verberatur: ab austro Libycis
undis perfunditur et Ægyptiis, non stipata centum urbibus,
sicut perhibent qui prodige lingua largiti sunt, sed magnis et
ambitiosis oppidis: quorum principatus est penes Gortynam, Cydoneam,
Gnoson, Therapnas, Cylisson. Dosiades eam a Crete nympha Hesperidos
filia, Anaximander a Crete rege Curetum, Crates Aeriam prius dictam,
mox Curetin, nonnulli etiam a temperie cli Makrvn
n°son appellatam prodiderunt. Prima mari potuit remis et
sagittis. Prima litteris jura junxit. Pyrrho repertore equestres
turmas prima docuit lascivas vertigines implicare: ex qua disciplina
bellicæ rei ratio convaluit. Studium musicum inde cptum,
quum Idæi Dactyli modulos crepitu ac tinnitu æris
deprehensos in versificum ordinem transtulissent. Albet jugis montium
Dictynnæi et Cadisti, qui ita excandescunt, ut eminus
navigantes magis putent nubila. Præter ceteros Ida est, qui
ante solis ortum solem videt. Varro, in opere quod de litoralibus
est, etiam suis temporibus affirmat sepulcrum Jovis ibi visitatum.
Cretes Dianam religiosissime venerantur, Britomarten gentiliter
nominantes, quod sermone nostro sonat virginem dulcem. Ædem
numinis præterquam nudus vestigia nullus licito ingreditur. Ea
ædes ostentat manus Dædali. Gortynam amnis Lethæus
præterfluit, quo Europam tauri dorso Gortyni ferunt vectitatam.
Idem Gortyni et Atymnum colunt, Europæ fratrem: ita enim
memorant. Videtur hic, et occurrit, sed die jam vesperato augustiori
se facie visendum offerens. Gnosii Minervam civem deam numerant,
primumque apud se fruges satas audacter cum Atticis contendunt. Ager
Creticus silvestrium caprarum copiosus est, cervo eget. Lupos,
vulpes, aliaque quadrupedum noxia nusquam educat. Serpens nulla,
larga vitis, mira soli indulgentia, arborarii proventus abundantes:
nam in hujus tantum insula: parte repullulant cæsæ
cupressi.
Herba Ílimow dicitur;
ea admorsa diurnam fament prohibet; proinde et hæc Cretica est.
Sphalangion, aranei genus est; si nisum quæras, nulla vis est;
si potestatem, ictum hominem veneno interficit. Lapis quoque Idæus
dactylus dicitur insulæ isti familiaris, coloris ferrei, humano
pollici similis. Avem noctuam Creta non habet; et si invehatur,
emoritur.
Carystos aquas calentes habet, Hellopias vocant; et
Carystias aves, quæ flammas impune involant; carbasa etiam, quæ
inter ignes valent. Calchis eadem habita est apud priscos, ut
Callidemus auctor est, ære ibi primum reperto. Titanas in ea
antiquissime regnasse ostendunt ritus religionum. Briareo enim rem
divinam Carystii faciunt, sicut Ægæoni Calchidenses: nam
omnis ferme Euba Titanum fuit regnum.
Cycladas autumant inde
dictas, quod licet spatiis longioribus a Delo projectæ, in
orbem tamen circa Delum sitæ sunt (et orbem kæklon
Graii loquuntur). Ios Homeri tumulo ceteras antecedit.
Meminisse hoc loco par est, post primum diluvium Ogygi
temporibus notatum, quun novem et amplius mensibus diem continua nox
inumbrasset, Delon ante omnes terras radiis solis illuminatam,
sortitamque ex eo nomen, quod prima reddita foret visibus. Inter
Ogygum sane et Deucalionem medium ævum sexcentis annis datur.
Eadem est Ortygia, quæ clarissima in Cycladum numero multifarie
traditur; nunc Asteria a cultura Apollinis; nunc a venatibus Lagia,
vel Cynetho; Pyrpile etiam, quoniam et ignitabula ibi et ignis
inventa sunt. In hac primum visæ coturnices aves, quas ortygas
Græci vocant. Has easdem in Latonæ tutela æstimant
constitutas. Nec semper apparent. Adveniendi habent tempora, æstate
depulsa, Quum maria tranant, impetus differunt, et metu spatii
longioris, vires suas nutriunt tarditate. Ubi terram persentiscunt,
cunt catervatim, deinde globatæ vehementius properant;
quæ festinatio plerumque exitium portat navigantibus: accidit
enim in noctibus, ut vela incidant, et præponderatis sinibus
alveos vertant. Austro nunquam exeunt: nam metuunt vim flatus
tumidioris. Plurimum se aquilonibus credunt, ut corpora pinguiuscula
atque eo tarda, facilius provehat siccior et vehementior spiritus.
Ortygometra dicitur, quæ gregem ductitat; eam terræ
proximantem accipiter speculatus rapit, ac propterea opera est
universis ut sollicitent ducem generis externi, per quem frustrentur
prima discrimina. Cibos gratissimos habent semina venenorum: quam ob
causam eam damnavere prudentium mensæ. Solum hoc animal præter
hominem morbum patitur comitialem.
XII.
Euba. Paros, lapis Sarda. Naxos, Icaros, Melos, Carpathus,
Rhodos, Lemnos.
Euba tam modico æstu dividua est a Botiæ
continente, ut dubitandum sit, an numerari inter insulas debeat: nam
latæ quam vocant terræ ponte jungitur, et per fabricam
brevissimæ machinæ aditur pede. Cenæo promontorio
vadit in septentrionem, duobus aliis in meridiem extenditur; quorum
Geræstos spectat Atticam, Caphereus prominet in Hellespontum,
ubi post Ilii excidium Argivam classem vel Minervæ ira, vel
quod certior prodit memoria, sidus Arcturi gravibus affecit casibus.
Marmore Paros nobilis, Abdelo oppido frequentissima;
prius tamen Minoia, quam Paros dicta: nam subacta a Minoe, quoad in
Creticis mansit legibus, Minoiam loquebantur. Præter marmor dat
et Sardam lapidem, qui marmore quidem præstat, inter gemmas
vero vilissimus ducitur.
Naxon a Delo duodeviginti millia passuum separant, in
qua Strongyle oppidum; sed Naxos Dionysia prius, quam Naxos dicta,
vel quod hospita Libero patri, vel quod fertilitate vitium vincat
ceteras. Sunt præterea Cyclades plurimæ, sed in supra
dictis præcipuum est, quod memoriæ debentur.
De Sporadibus est Icaros, quæ Icario mari nomen
dedit. Hæc inter Samum et Myconum procurrentibus saxis
inhospita, ac nullis sinibus portuosa, ob inhumana litorum infamis
est. Vult ergo Varro, Icarum Cretem ibi naufragio interiisse, et de
exitu hominis impositum nomen loco. Nam in Samo nobilius nihil quam
Pythagoras civis, qui mox offensus fastu tyrannico, relicta domo
patria Bruto consule, qui reges Urbe exegit, Italiam advectus est.
Melos, quam Callimachus Memallidam dixit, omnium
insularum rotundissima est, juxta Æoliam. Nam Carpathus, a qua
Carpathium sinum dicimus. Nunquam ita clum nubilum est, ut in
sole Rhodos non sit.
Lemnii Vulcanum colunt, ideo in Lemno metropolis
Hephæstia. Præterea oppidum Myrina, in cujus forum mons
Athos et Macedonia umbram jacit. Quod non frustra inter miracula
notaverunt, quum Athos a Lemno sex et octoginta millibus passuum
separetur. Est sane Athos sublimis adeo, ut æstimetur altior,
quam unde imbres cadunt. Quæ opinio eo fidem concepit, quod in
aris, quas cacumine sustinet, nunquam cineres eluantur, nec quidquam
ex aggeribus suis perdant, sed in quo relicti cumulo permaneant. In
summo eo oppidum Acrothon fuit, in quo dimidio longior, quam in aliis
terris incolentium ætas prorogabatur: ideo inde homines,
MakrobÛouw Græci, nostri
appellavere Longævos.
XIII.
Hellespontus, Propontis, Bosphoros. In his de delphinis, de thunnis.
Quartus Europæ sinus Hellesponto incipit, Mæotidis
ostio terminatur. Atque omnis hæc latitudo, quæ Europam
Asiamque dividit, in septem stadiorum angustias stringitur. Hic est
Hellespontus: hac Xerxes ponte navibus facto permeavit. Tenuis deinde
Euripus porrigitur ad Asiæ urbem Priapum, qua Magnus Alexander
potiundi orbis amore transcendit, et potitus est. Inde diffusus
æquore patentissimo rursus stringitur in Propontidem: mox in
quingentos passus coarctatur, fitque Bosporus Thracius, qua Darius
copias transportavit.
Hæc profunda delphinas plurimos habent, in quibus
causæ miraculi multiformes. Ante omnia nihil velocius habent
maria, sic ut plerumque salientes transvolent vela navium. Quoquo
eant, conjuges evagantur. Catulos edunt. Decimus mensis maturum facit
partum: Lucinam æstivus dies solvit. Uberibus ftus alunt.
Teneros in faucibus receptant. Invalidos aliquantisper prosequuntur.
In tricesimum annum vivunt, quod exploratum est in experimentum
caudis amputatis. Ora non quo ceteræ belluæ loco habent,
sed ferme in ventribus. Contra naturam aquatilium soli linguas
movent. Aculeatæ sunt pinnæ dorsuales: quum ira subjacet,
inhorrescunt; quum animi conquieverunt, quibusdam receptaculis
operiuntur. Spirare eos in aquis negant, et vitales auras, non nisi
in ære supero, reciperare. Pro voce gemitus est similis humano.
Certum habent vocabulum, quo accepto vocantes sequuntur: nam proprie
Simones nominantur. Voces hominum aquilonis flatu celerius hauriunt;
contra austro spirante auditus obstruuntur. Mulcentur musica; gaudent
cantibus tibiarum; ubicumque symphonia est, gregibus adventant. Divo
Augusto principe in Campania delphinem puer fragmentis panis primo
illexit, et in tantum consuetudo valuit, ut alendum se etiam manui
ipsius Crederet. Mox, quum prolusisset puerilis audacia, intra spatia
eum Lucrini lacus vectitavit: unde effectum, ut a Baiano litore
equitantem puerum Puteolos usque veheret. Hoc per annos plurimos
tamdiu gestum, donec assiduo spectaculo desineret miraculum esse,
quod gerebatur. Sed ubi obiit puer, sub oculis publicis desiderio
ejus et mrore delphin interiit. Pigeret hoc asseverare, ni
Mæcenatis et Fabiani, multorumque præterea esset litteris
comprehensum. In Africano mox litore apud Hipponem Diarrhyton delphin
ab Hipponensibus pastus est, tractandumque se præbuit,
impositos quoque frequenter gestitavit. Nec populi tantum manibus
acta res est, nam et proconsul Africæ Flavianus ipse eum
contigit, unguentis etiam delibuit; qua odoris novitate obsopitus,
aliquantisper pro exanimi jactitatus est, multisque mensibus descivit
a solita conversatione. Apud Jasum urbem Babylonem puerum delphinus
adamavit, quem dum post assueta colludia recedentem impatientius
sequitur, arenis invectus hæsit. Alexander Magnus amorem illum
numinis fuisse interpretatus, præfecit puerum Neptuni
sacerdotio. Juxta eamdem urbem, ut Hiegesidemus auctor est, alium
puerum Hermian nomine, per maria similiter insidentem, quum undosior
fluctus necavisset, delphin ad terram revexit; et, velut fateretur
reatum, pnitentiam suam morte multavit, nec reverti voluit
amplius in profunda. Suppetunt et alia exempla, ut Arionem
transeamus, cujus exitum annalium comprobavit fides. Ad hæc si
quando lasciviunt novi ftus, a majoribus datur adultior gregi
custos, quo magistro discant eludere impetus incursantium belluarum:
quanquam ibi præter phocas rara bellua est.
Plurimus thynnus in
Ponto, nec alibi pæne ftificant:nusquam enim citius
adolescunt, scilicet ob aquas dulciores. Ingrediuntur veris tempore;
intrant dextero, lævo exeunt. Hoc inde accidere credunt, quod
dexteris oculis acutius cernant, quam sinistris.
XIV.
Flumen Istrum. Fiber Ponticus. Gemma Pontica.
Ister Germanicis jugis oritur, effusus monte, qui
Rauracos Galliæ adspectat. Sexaginta amnes in se recipit, ferme
omnes navigabiles. Septem ostiis Pontum influit: quorum primum Peuce,
secundum Naracustoma, tertium Calonstoma, quartum Pseudostoma: nam
Borionstoma, ac deinde Stenonstoma, languidiora sunt ceteris.
Septimum vero pigrum, ac palustri specie, non habet quod amni
comparetur. Priora quatuor ita magna sunt, ut per longitudinem
quadraginta millium passuum non misceantur æquori, dulcemque
haustum incorrupto detineant sapore.
Per universum Pontum fiber plurimus, quem alio vocabulo
dicunt castorem. Lytris similis est, animal morsu potentissimum, adeo
ut quum hominem invadit, conventum dentium non prius laxet, quam
concrepuisse persenserit fracta ossa. Testiculi ejus appetuntur in
usum medelarum: idcirco quum urgeri se intelligit, ne captus prosit,
ipse geminos suos devorat.
Mittit Pontus et gemmas, quas a patria Ponticas dicimus,
genere diverso: quippe aliæ aureas, aliæ sanguineas
habent stellas, et eæ quidem inter sacras habentur: nam quæ
ostentationi potius, quam usui deliguntur, non guttis aspersæ
sunt, sed longis colorum ductibus liniantur.
XV.
Amnis Hypanis, et fons Exampeus.
Hypanis oritur inter Auchetas, Scythicorum amnium
princeps, purus et haustu saluberrimus, usque dum Callipidum terminis
inferatur, ubi fons Exampeus infamis est amara scaturigine: qui
Exampeus liquido admixtus fluori, amnem vitio suo vertit, adeo ut
dissimilis sibi in maria condatur. Ita inter gentium opiniones fama
de Hypane discordat: qui in principiis eum norunt, prædicant;
qui in fine experti sunt, non injuria execrantur.
XVI.
Scythicarum gentium varia miracula. In his de natura canum, de
smaragdo lapide, de cyaneo lapide, de crystallo.
Apud Neuros nascitur Borysthenes flumen, in quo pisces
egregii saporis, et quibus ossa nulla sunt, nec aliud quam
cartilagines tenerrimæ. Verum Neuri, ut accepimus, statis
temporibus, in lupos transfigurantur; deinde exacto spatio, quod huic
sorti attributum est, in pristinam faciem revertuntur. Populis istis
deus Mars est: pro simulacris enses colunt. Homines victimas habent.
Ossibus adolent ignes focorum.
Geloni ad hos proximant. De hostium cutibus et sibi
indumenta faciunt, et equis suis tegmina. Gelonis Agathyrsi
colliminantur, cærulo picti colore, fucatis in cærulum
crinibus. Nec hoc sine differentia: nam quanto quis anteit, tanto
propensiore nota tingitur, ut sit indicium humilitatis minus pingi.
Post Anthropophagi, quibus execrandi cibi sunt humana
viscera. Quem morem impiæ gentis adjacentium terrarum prodit
tristissima solitudo, quas ob nefarium ritum finitimæ nationes
metu profugæ reliquerunt. Et ea causa est, ut usque ad mare;
quod Tabin vocant, per longitudinem ejus oræ, quæ æstivo
orienti objacet, sine homine terra sit, et immensa deserta, quoad
perveniatur ad Seras. Chalybes et Dahæ in parte Asiaticæ
Scythiæ crudelitate ab immanissimis nihil discrepant.
At Albani in ora agentes, qui posteros se Jasonis credi
volunt, albo crine nascuntur, canitiem habent auspicium capillorum:
ergo capitis color genti nomen dedit. Glauca oculis inest pupula:
ideo nocte plus, quam die cernunt. Apud hos populos nati canes feris
anteponuntur, frangunt tauros, leones premunt, detinent quidquid
objectum est: ex quibus causis meruerunt etiam annalibus tradi.
Legimus petenti Indiam Alexandro, a rege Albaniæ dono duos
missos, quorum alter sues sibi et ursos oblatos usque eo sprevit, ut
offensus degeneri præda, ignavo similis diu accubaret: quem per
ignorantiam velut inertem Alexander exstingui imperavit. Alter vero
monitu eorum, qui donum prosequuti fuerant, leonem missum necavit;
mox, viso elephanto, notabiliter exsultans, belluam primum astu
fatigavit, deinde cum summo spectantium horrore terræ afflixit.
Hoc genus canes crescunt ad formam amplissimam, terrificis latratibus
ultra rugitus insonantes. Hæc sunt de canibus Albanis: reliqua
communia universis. Dominos æqualiter omnes canes diligunt,
sicut exemplis patet. In Epiro denique domini percussorem in ctu
agnitum latratu canis prodidit. Jaso Lycio interfecto, canis ipsius
aspernatus cibum inedia obiit. Lysimachi regis canis flammis se
injecit, accenso rogo domini, et pariter ibi absumptus est.
Garamantum regem ducenti canes ab exsilio reduxerunt prliati
adversum resistentes. Colophonii et Castabalenses, canibus in bella
productis, primas acies instruebant. Appio Junio, P. Sicinio
consulibus, damnatum dominum canis, quum abigi non posset, comitatus
in carcerem, mox percussum ululatu prosequutus est: quumque ex
miseratione populi Romani potestas ei cibi fieret, ad os defuncti
escam tulit: ultimo dejectum in Tiberim cadaver adnatans sustentare
conatus est. Canes soli nomina sua recognoscunt; itinerum meminerunt.
Indi coitus tempore in saltibus religant canes feminas, ut cum his
tigrides cant, quarum ex primis conceptibus ob nimiam feritatem
inutiles partus judicant, itidem secundos, tertios educant. Aegyptii
canes e Nilo nunquam nisi currentes lambitant, dum a crocodilis
insidias cavent.
Inter Anthropophagos in Asiatica parte numerantur
Essedones, qui et ipsi nefandis funestantur inter se cibis. Essedonum
mos est, parentum funera prosequi cantibus, et proximorum corrogatis
ctibus, cadavera ipsa dentibus lancinare, ac pecudum mixta
carnibus dapes facere: capitum etiam ossa auro incincta in poculorum
tradere ministerium. Scythotauri pro hostiis cædunt advenas.
Nomades pabula sequuntur. Georgi in Europa siti, agros exercent.
Axiacæ perinde in Europa siti, neque mirantar aliena, neque sua
diligunt. Satarchæ usu auri argentique damnato, in æternum
se a publica avaritia vindicarunt. Scytharum interius habitantium
asperior ritus est: specus incolunt; pocula non ut Essedones, sed de
inimicorum capitibus moliuntur; amant prlia; interemptorum
cruorem e vulneribus ipsis bibunt. Numero cædium honor crescit,
quarum expertem esse apud eos probrum est. Haustu mutui sanguinis
fdus sanciunt, non suo tantum more, sed Medorum quoque usurpata
disciplina. Bello denique, quod gestum est olympiade nona et
quadragesima, anno post Ilium captum sexcentesimo quarto, inter
Alyattem Lydum et Astyagem Mediæ regem, hoc pacto firmata sunt
jura pacis.
Colchorum urbem Dioscoriadem Amphitus et Cercius aurigæ
Castoris et Pollucis condiderunt, a quibus Heniochorum gens exorta
est. Ultra Sauromatas in Asia sitos, qui Mithridati latebram, et
quibus originem Medi dederunt, confines sunt Thalli, his nationibus
quas ab oriente contingunt. Caspii maris fauces: quæ fauces
mirum in modum maciantur imbribus, crescunt æstibus.
Heniochorum montes Araxem; Moschorum, Phasidem fundunt. Sed Araxes
brevibus intervallis ab Euphratis ortu caput tollit, ac deinde in
Caspium fertur mare. Arimaspi circa Gesclithron positi, unocula gens
est. Ultra Hos et Riphæum jugum regio est assiduis obsessa
nivibus: Pterophoron dicunt, quippe casus continuantium pruinarum
quiddam ibi exprimit simile pinnarum. Damnata pars mundi, et a rerum
natura in nubem æternæ caliginis mersa, ipsisque prorsus
aquilonis conceptaculis rigentissima. Sola terrarum non novit vices
temporum, nec de clo aliud accipit, quam hiemem sempiternam. In
Asiatica Scythia terræ sunt locupletes, inhabitabiles tamen:
nam quum auro et gemmis affluant, grypes tenent universa, alites
ferocissimæ, et ultra omnem rabiem sævientes: quarum
immanitate obsistente ad venas divites accessus difficilis ac rarus
est: quippe visos discerpunt, velut geniti ad plectendam avaritiæ
temeritatem. Arimaspi cum hi, dimicant, ut intercipiant lapides,
quorum non aspernabimur persequi qualitatem.
Smaragdis hic locus patria est, quibus tertiam inter
lapides dignitatem Theophrastus dedit: nam licet sint et Aegyptii, et
Chalcedonii, et Medici, et Laconici, præcipuus est honor
Scythicis. Nihil his jucundius, nihil utilius vident oculi. In primis
virent ultra aquaticum gramen, ultra amnicas herbas; deinde obtutus
fatigatos coloris reficiunt lenitate: nam visus, quos alterius gemmæ
fulgor retuderit, smaragdi recreant, et exacuunt. Nec aliam ob causam
placuit, ut non sculperentur, ne offensum decus, imaginum lacunis
corrumperetur: quanquam qui verus est, difficulter vulneretur.
Probantur hoc pacto. si adspectus transmittant; si quum globosi sunt,
proxima sibi inficiant ære repercusso; aut quum concavi sunt,
inspectantium facies æmulentur; si neque umbra, neque lucernis,
neque sole mutentur. Optimos tamen sortiuntur situs, quibus planities
resupina est et extenta; inveniuntur etesiis flantibus: tunc enim
detecto solo facillime internitent: nam etesiæ plurimum arenas
movent. Alii minus nobiles in commissuris saxorum, vel in metallis
ærariis apparent, quos chalcosmaragdos nuncupant. Vitiosi eorum
intrinsecus quasdam sordes habent, vel plumbo, vel capillamentis, vel
etiam sali similes. Laudantur austeri. Mero et viridi proficiunt
oleo, quamvis natura imbuuntur.
Et cyaneus e Scythia est optimus, si cærulo
coruscabit: cujus gnari in marem et feminam genus dividunt. Feminis
nitor purus est; mares punctillis ad gratiam interlucentibus
auratilis pulviculus variat.
Istic et crystallus, quem licet pars major Europæ
et particula Asiæ subministret, pretiosissimum tamen Scythia
edit. Multus ad pocula destinatur, quamlibet nihil aliud quam
frigidum pati possit. Sexangulus invenitur. Qui eligunt, purissimum
captant, ne quid rufum, ne nubilum, vel spumis obsitum arceat
perspicuitatem: tum ne duritia justo propensior obnoxium fragilitati
magis faciat. Putant glaciem coire, et in crystallum corporari; sed
frustra: nam si ita foret, nec Alabanda Asiæ, nec Cypros insula
hanc materiam procrearent, quibus regionibus incitatissimus calor.
Livia Augusti ad magnitudinem centum et quinquaginta librarum inter
Capitolina donaria crystallum dicavit.
XVII.
De Hyperboreis, et Hyperboreæ regionibus.
Fabula erat de Hyperboreis, et rumor irritus, si quæ
illinc ad nos usque fluxerunt, temere forent credita. Sed quum
probissimi auctores, et satis vero idonei sententias pares faciant,
nullus falsum reformidet. De Hyperboreis rem loquemur. Incolunt pone
Pterophoron, quam ultra aquilonem accipimus jacere. Gens beatissima.
Eam Asiæ quidam magis, quam Europæ dederunt. Alii
statuunt mediam inter utrumque solem, antipodum occidentem, et
nostrum renascentem; quod aspernatur ratio, tam vasto mari duos orbes
interfluente. Sunt igitur in Europa, apud quos mundi cardines esse
credunt, et extimos siderum ambitus, semestrem lucem, aversum uno
tantum die solent; quanquam exsistant, qui putant non quotidie ibi
solem, ut nobis, sed vernali æquinoctio exoriri, autumnali
occidere: ita sex mensibus infinitum diem, sex aliis continuam esse
noctem. De clo magna clementia; auræ spirant salubriter:
nihil noxii flatus habent. Domus sunt nemora, vel luci. In diem
victum arbores subministrant. Discordiam nesciunt. Ægritudine
non inquietantur. Ad innocentiam omnibus æquale votum. Mortem
accersunt, et voluntario interitu castigant obeundi tarditatem: quos
satietas tenet vitæ, epulati delibutique, de rupe nota
præcipitem casum in maria destinant. Hoc sepulturæ genus
optimum arbitrantur. Aiunt etiam solitos per virgines probatissimas
primitiva frugum Apollini Delio missitare. Verum hæ quoniam
perfidia hospitum non illibatæ revenissent, devotionis, quam
peregre prosequebantur, pontificium mox intra fines suos receperunt.
XVIII.
De Arimphæis, et aliis Scytharum gentibus, de tigridibus, de
pantberis, de pardis.
Altera in Asia gens ad initium orientis æstivi,
ubi deficiunt Riphæorum montium juga. Hyperboreis similes
dicunt Arimphæos. Et ipsi frondibus arbustorum gaudent; baccas
edunt. Juxta viros ac feminas tædet crinium. Ita uterque sexus
comas tondet. Amant quietem, non amant lædere. Sacri habentur,
attrectarique eos, etiam a ferocissimis nationibus nefas ducitur.
Quicumque periculum a suis metuit, si ad Arimphæos
transfugerit, tutus est, velut asylo tegatur.
Ultra hos Cimmerii, et gens Amazonum porrecta ad Caspium
mare, quod delapsum per Asiaticæ plagæ terga Scythicum
irrumpit oceanum.
Sed magnis deinde spatiis intercedentibus, ostia Oxi
fluminis Hyrcani habent, gens silvis aspera, copiosa immanibus feris,
fta tigribus: quod bestiarum genus insignes maculis notæ,
et pernicitas memorabile reddiderunt. Fulvo nitent: hoc fulvum
nigrantibus segmentis interundatum, varietate apprime decet. Pedum
motum nescio velocitas, an pervicacia magis adjuvet. Nihil tam longum
est, quod non brevi penetrent; nihil adeo antecedit, ut non illico
assequantur. Ac maxime potentia earum probatur, quum maternis curis
incitantur. Quum catulorum insistunt raptoribus, succedant sibi
equites licet, et fuga quantalibet, astu quantolibet, amoliri prædam
velint, ni in præsidio maria fuerint, frustra est ausum omne.
Notantur frequentissime, si quando latrones suos asportatis catulis
renavigantes vident, in litore irrita rabie cernuari, velut propriam
tarditatem voluntaria castigantes ruina: quanquam de ftu
universo vix unus queat subtrahi.
Pantheræ quoque numerosæ sunt in Hyrcania,
minutis orbiculis superpictæ, ita ut oculatis ex fulvo
circulis; vel cærula, vel alba distingatur tergi supellex.
Tradunt odore earum et contemplatione armenta mire affici, atque ubi
eas persentiscant, properato convenire, nec terreri nisi sola oris
torvitate: quam ob causam pantheræ absconditis capitibus, quæ
corporis reliqua sunt, spectanda præbent, ut pecuarios greges
stupidos in obtutum populentur secura vastatione. Sed Hyrcani, ut
hominibus intentatum nihil est, frequentius eas veneno, quam ferro,
necant. Aconito carnes illinunt, atque ita per compita spargunt
semitarum: quas ubi esæ sunt, fauces earum angina obsidentur.
Ideo gramen pardalianchen appellaverunt. Sed pantheræ adversus
hoc virus excrementa humana devorant, et suopte ingenio pesti
resistunt. Lenta illis vivacitas, adeo ut ejectis interaneis mortem
diu differant. In his silvestribus et pardi sunt, secundum a
pantheris genus, noti satis, nec latius exsequendi. Quorum
adulterinis coitibus degenerantur partus leænarum, et leones
quidem procreantur, sed ignobiles.
XIX.
Unde mediterranea maria oriantur.
Quoniam in Ponticis rebus sumus, non erit omittendum,
unde mcditerranea maria caput attollant. Existimant enim quidam sinus
istos a Gaditano freto nasci, nec aliam esse originem, quam eliquia
irrumpentis Oceani: cujus spiritu pervadente apud aliquot
mediterranea litora, sicut in Italiæ parte, fieri accessus, vel
recessus. Qui contrarium sentiunt, omnem illum fluorem aiunt a
Ponticis faucibus inundare, idque fulciunt argumento non inani, quod
æstus e Ponto profluus nunquam reciprocetur.
XX. De
insulis Scythicis, de oceano Septentrionali, de spatiis inter Scythas
et lndos, de formis hominum, de cervis, de tragelaphis.
Insula Apollinitarum octogintis millibus passuum abest a
Bosphoro Thracio citra Istrum sita, ex qua Marcus Lucullus Apollinem
Capitolinum nobis extulit. Ante Borusthenem Achillis insula est, cum
æde sacra, quam ædem nulla ingreditur ales; et quæ
forte advolaverit, raptim fugam properat.
Oceanum Septentrionalem ex parte, qua a Paropamiso amne
Scythiæ alluitur, Hecatæus Amalchium appellat, quod
gentis illius lingua significat congelatum. Philemon a Cimbris ad
promontorium Rubeas Morimarusam dicit vocari, hoc est Mortuum mare.
Ultra Rubeas id quidquid est, Cronium nominant. Mare
autem Caspium ex altero Ponti latere ultra Massagetas et Apalæos
Scythas, esse in Asiatica plaga dulce haustu Alexandro Magno probatum
est, mox Pompeio Magno, qui bello Mithridatico, sicut commilito ejus
Varro tradit, ipsis haustibus periclitari fidem voluit. Id evenire
produnt e numero fluminum, quorum tanta copia ibi confluit, ut
naturam maris vertant.
Non omiserim, quod per idem tempus eidem Magno licuit ex
India diebus octo ad Bactros usque Dalerum flumen, quod influit Oxum
amnem, pervenire; deinde in mare Caspium; inde per Caspium ad Cyri
amnis penetrare fluentum, qui et Iberiæ Armeniæ fines
interluit. Itaque a Cyro, diebus non amplius quinque itinere terreno
subvectis navibus, ad alveum Phasidis pertendit: per cujus excursus
in Pontum usque Indos advehi liquido probatum est.
Auctor est Xenophon Lampsacenus, a litore Scytharum in
insulam Abalciam triduo navigari: ejus magnitudinem immensam, et pæne
similem continenti: nec longe Oæones separari; quas qui
habitent, vivant ovis avium marinarum, et avenis vulgo nascentibus;
perinde alias propter constitutas æque insulas, quarum
Hippopodes indigenæ humana usque ad vestigium forma in equinos
pedes desinunt; esse et Phannesiorum, quorum aures adeo in effusam
magnitudinem dilatentur, ut viscerum reliqua illis contegant, nec
amiculum aliud sit, quam ut membra membranis aurium vestiant.
Antequam digredimur ab Scythia, religio est præterire, quænam
ibi sint feræ peculiares.
Cervi plurimi in hac terra. Igitur cervos persequamur.
Mares generis hujusce quum statum tempus venerem incitavit, sæviunt
rabie libidinis efferati. Feminæ, licet prius conserantur, non
concipiunt ante Arcturi sidus. Nec qualibet partus suos educant.
Teneros studiose occulunt, et absconditos inter profunda fruticum,
vel herbarum, pedum verbere castigant ad latendum. Quum maturuit ad
fugam robur, exercitio docent cursus, et assuescunt salire per
abrupta. Acceptis canum latratibus, secundo vento vias dirigunt, ut
odor cum ipsis recedat. Mirantur sibilum fistularum. Rectis auribus
acutissime audiunt, submissis nihil. Stupent omnia: propterea
facilius obvios se præbent sagittantibus. Si maria tranant, non
aspectu petunt litora, sed olfactu: infirmos ponunt in ultimo, et
lassorum capita clunibus per vices sustinent. E cornibus quod dextrum
fuerit efficacius est ad medelam; si fugare angues gestias, utrum
velis, uras; quæ ustrina præterea nidore vitium aperit ac
detegit, si cui inest morbus comitialis. Pro ætate ramulos
augent. Id incrementum in sexennes perseverat; deinceps numerosiora
non possunt fieri cornua, possunt crassiora. Quæ quidem
castratis nunquam crescunt, nec tamen decidunt. Dentes monstrant
senectutem, quum aut pauci inveniuntur, aut nulli. Serpentes
hauriunt, et spiritu narium extrahunt de latebris cavernarum.
Dictamnum ipsi prodiderunt, dum ex eo pasti excutiunt accepta tela.
Herbam quoque, quam cynaren vocant, contra noxia edunt gramina.
Adversum venena mirificum est hinnulei coagulum, occisi in matris
utero. Patuit nunquam eos febrescere: quam ob causam confecta ex
medullis eorum unguina sedant calores hominum languentium. Legimus
plurimos matutinis diebus cervinam carnem degustare solitos, sine
febribus longævos fuisse: quod demum proderit, si uno vulnere
fuerint interfecti. Ad dignoscendam vivacitatem Alexander Magnus
torques plurimis cervis innexuit, qui post annum centesimum capti,
necdum senii judicium præferebant.
Eadem pæne specie sunt, quos tragelaphos dicunt,
sed non alibi, quam circa Phasidem apparent: tantum quod illi
villosos habent armos, et menta promissis hirta barbis.
XXI.
Germania. In ea de avibus Hercyniis, de bisontibus, de uris, de alce.
Item de alce Gangaviæ insulæ, de succino, de callaico
lapide, de ceraunio albo.
Mons Sevo ipse ingens, nec Riphæis minor collibus,
initium Germaniæ facit. Ingævones tenent, a quibus primis
post Scythas nomen Germanicum consurgit. Dives virorum terra,
frequens populis numerosis, et immanibus. Extenditur inter Hercynium
saltum et rupes Sarmatarum. Ubi incipit, Danubio; ubi desinit, Rheno
perfunditur. De internis ejus partibus, Albis, Guthalus, Vistula,
amnes latissimi præcipitant in Oceanum.
Saltus Hercynius aves gignit quarum pinnæ per
obscurum emicant et interlucent, quamvis densa nox denset tenebras.
Inde homines plerumque nocturnos excursus sic destinant, ut illis
utantur ad præsidium itineris dirigendi, præjactisque per
opaca callium rationem viæ moderentur indicio plumarum
refulgentium.
In hoc tractu sane, et in omni septentrionali plaga
bisontes frequentissimi, qui bovis feri similes, setosi colla, jubas
horridi, ultra tauros pernicitate, capti assuescere manu nesciunt.
Sunt et uri, quos imperitum vulgus vocat bubalos: quum
bubali pæne ad cervinam faciem in Africa procreentur. Istis
porro, quos uros dicimus, taurina cornua in tantum modum
protenduntur, ut dempta ob insignem capacitatem inter regias mensas
potuum gerula fiant.
Est et alces mulis comparanda, adeo propenso labro
superiore, ut nisi recedens in posteriora vestigia pasci non queat.
Gangavia insula a regione Germaniæ emittit animal,
quale alces, sed cujus suffragines, ut elephantis, flecti nequeunt:
propterea non cubat, quum dormiendum est, tamen somnulentam arbor
sustinet, quæ ad prope casuram secatur, ut fera, dum assuetis
fulmentis innititur, faciat ruinam. Ita capitur; alioqui difficile
est eam mancipari: nam in illo rigore poplitum incomprehensibili fuga
pollet. De Germanicis insulis Cangavia maxima est, sed nihil in ea
magnum, præter ipsam.
Nam Glesaria dat crystallum, dat et succinum, quod
succinum Germani gentiliter vocant glæsum. Qualitas materiæ
istius summatim antea, Germanico autem Cæsare, omnes Germaniæ
oras scrutante, comperta arbor est pinei generis, cujus mediale
autumni tempore succino lacrymat. Succum esse arboris, de nominis
significatione capessas: verum unde profluit, si usseris, odor
indicabit. Pretium operæ est ire longius, ne Padanæ silvæ
credantur lapidem flevisse. Hanc speciem in Illyricum barbari
intulerunt: quæ quum per Pannonica commercia usu ad
Transpadanos homines foret devoluta, quod ibi primum nostri viderant,
ibi etiam natam putaverunt. Munere Neronis principis apparatus omnis
succino inornatus est: nec difficulter, quum per idem tempus tredecim
millia librarum rex Germaniæ donum ei miserit. Rude primum
nascitur et corticosum, deinde incoctum adipe lactentis suis
expolitur ad quem videmus nitorem. Pro facie habet nomina: melleum
dicitur et Falernum: utrumque de similitudine aut vini, aut utique
mellis. In aperto est, quod rapiat folia, quod trahat paleas: quod
vero medeatur multis vitalium incommodis, medentium docuit
disciplina. Et India habet succinum; sed Germania plurimum
optimumque.
Quoniam ad insulam Glæsariam veneramus, a succino
cptum. Nam in Germaniæ continentibus callaica reperitur,
quam gemmam Arabicis anteponunt: vincit enim gratia. Arabes quidem
dicant non alibi eam deprehendi, quam in nidis avium, quas
melancoryphos vocant: quod nullus recepit, quum apud Germaniæ
populos (quamvis rara ) in saxis tamen pareat. Honore et pretio ad
smaragdos, viret pallidum; nihil jucundius aurum decet.
Cerauniorum porro genera divrsa sunt; Germanicum
candidum est: splendet tamen cærulo, et si sub divo habeas,
fulgorem rapit siderum.
XXII.
Gallia, et ex ea itinerarium. Item de oleo Medico.
Galliæ inter Rhenum et Pyrenæum, item inter
Oceanum et montes Cebennam ac Juram porriguntur, felices præpinguibus
glebis, accommodæ proventibus fructuariis: pleræque
consitæ vitibus et arbustis, omni ad usum animantium ftu
beatissimæ; riguæ aquis fluminum, et fontium; sed
fontaneis interdum sacris, ac vaporantibus. Infamantur ritu
incolarum, qui, ut aiunt (veri enim periculum non ad me recipio),
detestabili sacrorum ritu, injuria religionis, humanis litant
hostiis. Ex isto sinu quoquo orbis velis, exeas; in Hispanias, et in
Italiam terra marique; in Africam mari tantum; si Thracia sit
petenda, excipit ager Rhæticus opimus, et ferax; inde Noricus,
qua subducitur a jugis Alpium, admodum lætus; dehinc Pannonia
solo plano uberique, Dravo Savoque inclytis amnibus circumflua; mox
Msiæ, quas majores nostri jure Cereris horreum
nominabant, in quarum parte, quæ Pontica est, apparet herba,
qua inficitur oleum, quod vocant Medicum. Hoc ad incendium excitatum
si obruere aqua gestias, ardet magis, nec alio sopitur, quam jactu
pulveris.
XXIII.
Britannia. In ea de lapide gagate, et de gentibus barbaris,
insulisque circa eam claris.
Finis erat orbis ora Gallici litoris, nisi Britannia
insula non qualibet amplitudine nomen pæne orbis alterius
mereretur. Octingenta et amplius millia passuum longa detinet: ita ut
eam in Calidonicum usque angulum metiamur: in quo recessu Ulyxem
Calidoniæ appulsum manifestat ara Græcis litteris scripta
Votum. Multis insulis nec ignobilibus circumdatur: quarum Hibernia ei
proximat magnitudine, inhumana incolarum ritu aspero: alioquin ita
pabulosa, ut pecua ibi nisi interdum a pascuis arceantur, in
periculum agat satias. Illic nullus anguis, avis rara, gens
inhospita, et bellicosa. Sanguine interemptorum hausto prius victores
vultus suos oblinunt. Fas ac nefas eodem loco ducunt. Puerpera, si
quando marem edidit, primos cibos gladio imponit mariti, inque os
parvuli summo mucrone auspicium alimentorum leviter infercit, et
gentilibus votis optat, non aliter quam in bello et inter arma mortem
oppetat. Qui student cultui, dentibus mari nantium belluarum
insigniunt ensium capulos: candicant enim ad eburnam claritatem: nam
præcipua viris gloria eat in armorum nitela. Apes non habent:
advectum inde pulverem si quis sparserit inter alvearia, examina
favos deserunt. Mare quod Hiberniam et Britanniam interluit, undosum
inquietumque toto in anno, nonnisi pauculis diebus est navigabile.
Navigant autem vimineis alveis, quos circumdant ambitione tergorum
bubulorum: quantocumque tempore cursus tenebit, navigantes escis
abstinent. Freti latitudinem in centum viginti millia passuum
diffundi, qui fidem ad verum ratiocinati sunt, æstimarunt.
Siluram quoque insulam ab ora, quam gens Britanna
Dumnonii tenent, turbidum fretum distinguit. Cujus homines etiamnum
custodiunt morem vetustum: nummum refutant; dant res, et accipiunt;
mutationibus necessaria potius quam pretiis parant. Deos percolunt;
scientiam futurorum pariter viri ac feminæ ostentant.
Adtanatos insula adspiratur freto Gallico, a Britanniæ
continente æstuario tenui separata, frumentariis campis felix
et gleba uberi, nec tantum sibi, verum et aliis salubris locis: nam
quum ipsa nullo serpatur angue, asportata inde terra quoquo gentium
invecta sit, angues necat.
Multæ et aliæ circum Britanniam insula, e
quibus Thyle ultima, in qua æstivo solstitio sole de Cancri
sidere faciente transitum nox pæne nulla: brumali solstitio
dies adeo conductus, ut ortus junctus sit occasui. A Calidoniæ
promontorio Thylen petentibus bidui navigatione perfecta excipiunt
Hebudes insulæ, quinque numero, quarum incolæ nesciunt
fruges, piscibus tantum et lacte vivunt. Rex unus est universis: nam
quotquot sunt, omnes angusta interluvie dividuntur. Rex nihil suum
habet, omnia universorum: ad æquitatem certis legibus
stringitur; ac ne avaritia devertat a vero, discit paupertate
justitiam, utpote cui nihil sit rei familiaris: verum alitur de
publico. Nulla illi datur femina propria, sed per vicissitudines, in
quamcumque commotus fuerit, usurariam sumit. Unde ei nec votum, nec
spes conceditur liberorum. Secundam a continenti stationem Orcades
præbent: sed Orcades ab Hebudibus porro sunt septem dierum,
totidemque noctium cursu, numero tres. Vacant homine; non habent
silvas, tantum junceis herbis inhorrescunt. Cetera earum nudæ
arenæ. Ab Orcadibus Thylen usque quinque dierum ac noctium
navigatio est. Sed Thyle larga et diutina pomona copiosa est. Qui
illic habitant, principio veris inter pecudes pabulis vivunt, deinde
lacte. In hiemem compereunt arborum fructus. Utuntur feminis vulgo;
certum matrimonium nulli. Ultra Thylen pigrum et concretum mare.
Circuitus Britanniæ quadragies octies septuaginta quinque
millia passuum sunt. In quo spatio magma et multa flumina, fontes
calidi opiparo exculti apparatu ad usus mortalium: quibus fontibus
præsul est Minervæ numen, in cujus æde perpetui
ignes nunquam canescunt in favillas, sed ubi ignis tabuit, vertit in
globos saxeos.
Præterea, ut taceam metallorum largam variamque
copiam, quibus Britanniæ solum undique generum pollet venis
locupletibus, gagates hic plurimus optimusque est lapis: si decorem
requiras, nigro gemmeus; si naturam, aqua ardet, oleo restinguitur;
si potestatem, attritu calefactus applicita detinet, atque succinum.
Regionem partim tenent barbari, quibus per artifices plagarum
figuras, jam inde a pueris variæ animalium effigies
incorporantur, inscriptisque visceribus hominis incremento pigmenti
notæ crescunt: nec quidquam mage patientiæ loco nationes
feræ ducunt, quam ut per memores cicatrices plurimum fuci artus
bibant.
XXIV.
Hispania. In ea de ceraunio rubro, de Gaditano freto et Mediterraneo
mari, de Oceano.
Reversos ad continentem res Hispanienses vocant.
Terrarum plaga comparanda optimis, nulli posthabenda frugum copia et
soli ubere, sive vinearum proventus respicere, sive arborarios velis.
Omni materia affluit, quæcumque aut pretio ambitiosa est, aut
usu necessaria. Argentum vel aurum requiras, habet; ferrariis nunquam
deficit; nec cedit vitibus, vincit olea. Dividua est provinciis
tribus, secundo Punico bello nostra facta. Nihil in ea otiosum, nihil
sterile. Quidquid cujuscumque modi negat messem, viget pabulis: etiam
quæ arida sunt ab sterilitate, rudentum materias nauticis
subministrant. Non coquunt ibi sales, sed effodiunt. Depurgant in
minium nitelas pulveris. Fucant vellera, ut ad ruborem merum deputent
cocci venenum. In Lusitania promontorium est, quod Artabrum alii,
Olysipponense, dicunt. Hoc clum, terras, maria distinguit:
terris, Hispaniæ latus finit; clum et maria hoc modo
dividit, quod a circuitu ejus incipiunt Oceanus Gallicus, et fons
septentrionalis, oceano Atlantico et occasu terminatis. Ibi oppidum
Olysippone Ulyxi conditum; ibi Tagus flumen. Tagum ob arenas
auriferas ceteris ibi amnibus prætulerunt. In proximis
Olysipponis equæ lasciviunt mira fecunditate: nam aspirante
favonio vento concipiunt, et sitientes viros aurarum spiritu
maritantur. Iberus amnis toti Hispaniæ nomen dedit,
Bætisprovinciæ: uterque nobilis. Carthaginem apud Iberos,
quæ mox colonia facta est, Pni condiderunt; Tarraconem
Scipiones: ideo est caput provinciæ Tarraconensis.
Lusitanum litus floret gemma ceraunio plurimum, quam
etiam Indicis præferunt. Hujus ceraunii color est e pyropo;
qualitas igni probatur: quem si sine detrimento sui perferat,
adversum vim fulgurum creditur opitulari. Cassiterides insulæ
spectant adversum Celtiberiæ latus: plumbi fertiles, et tres
Fortunatæ, e quibus solum vocabulum signandum fuit. Ebusus e
Balearibus, quæ a Dianio abest septingenta stadia, serpentem
non habet: utpote cujus terra serpentes fuget. Colubraria, Sucronem
versus, fta est anguibus. Bocchoris regnum Baleares fuerunt,
usque ad eversionem frugum cuniculis animalibus quondam copiosæ.
In capite Bæticæ, ubi extremus est noti orbis terminus,
insula a continenti septingentis passibus separatur: quam Tyrii a
Rubro profecti mari, Erythræam: Pni lingua sua Gadis, id
est sepem, nominarunt. In hac Geryonem ævum agitavisse plurimis
monumentis probatur, tametsi quidam putent, Herculem boves ex alia
insula abduxisse, quæ Lusitaniam contuetur.
Sed Gaditanum fretum a Gadibus dictum, Atlanticus æstus
in nostrum mare discidio orbis immittit. Nam Oceanus, quem Graii sic
nominant de celeritate, ab occasu solis irrumpens, lævo latere
Europam radit, Africam dextro, scissisque Calpe et Abinna montibus,
quas dicunt columnas Herculis, inter Mauros funditur, et Hispaniam:
ac freto isti, cujus quindecim millia passuum efficit longitudo,
latitudo vix septem, quodam ostio aperit limen interni æquoris
mixtus mediterraneis sinibus; quos ad usque orientem propellit. Horum
qui Hispanias perfundit, Ibericus fertur, et Balearicus; qui
Narbonensem provinciam, Gallicus; mox Ligusticus; ab eo ad Siciliam
Tuscus, quem Græci Ionium vel Tyrrhenum, Itali Inferum vocant;
a Sicilia Cretam usque Siculus; inde Creticus, qui in Pamphyliam et
Ægyptum pertendit; quæ aquarum moles torto in
septentrionem prius latere, anfractibus magnis juxta Græcias et
Illyricum per Hellespontum in angustias stringitur Propontidis: quæ
Propontis Europam Asiamque discriminans, ad Mæotidem pervenit.
Causas nominum non uniformis dedit ratio; Asiaticum et Phnicium
a provinciis dictum; ab insulis Carpathium, Ægæum,
Icarium, Balearicum, Cyprium; a gentibus Ausonium, Dalmaticum,
Ligusticum, Tuscum; ab oppidis Adriaticum, Argolicum, Corinthium,
Tyrium; a casibus hominum Myrtoum, Hellespontus; a memoria regis
Ionium: a bovis transitu, vel angustis etiam meatibus boum perviis,
Bosporus; a moribus accolarum, Euxinus, Axinus ante appellatus; ab
ordine fluenti, Propontis: Ægyptium pelagus Asiæ datur;
Gallicum, Europæ; Africum, Libyæ: his ut quæque
proxima sunt, venerunt in partes partium. Hæc in gremiis
terrarum.
Oras autem extimas
Oceanus amplectitur, qui a litoribus suis Arabicus, Persicus,
Indicus, Eous, Sericus, Hyrcanus, Caspius, Scythicus, Germanicus,
Gallicus, Atlanticus, Libycus, Æthiopicus dicitur. Cujus
accessus incrementa circa litora Indiæ vehementissime proruunt,
maximosque ibi exitus faciunt: sive quod suspensus altius sustollatur
vi caloris, seu quod in ea parte orbis et fontium et fluminum copia
sit effusior. Dubitatur etiamnum quibus ex causis intumescat Oceanus,
vel quatenus, quum superfluus sibi fuerit, rursus in se residat. Nec
in obscuro est, plura pro ingeniis disserentium, potius quam pro
veritatis fide expressa. Sed omisso ancipiti concurrentium
quæstionum, has opiniones probatissimas invenimus. Physici
aiunt mundum animal esse, eumque ex variis elementorum corporibus
conglobatum, moveri spiritu, regi mente; quæ utraque diffusa
per membra omnia, æternæ molis vigorem exerceant. Sicut
ergo in corporibus nostris commercia sunt spiritalia, ita in
profundis Oceani nares quasdam mundi constituta, per quas emissi
anhelitus, vel reducti, modo inflent maria, modo revocent. At hi, qui
siderum sequuntur disciplinam, contendunt meatus istos commoveri lunæ
cursibus: adeo ut vicissitudines inter maciem aquarum et
plenitudinem, respiciant adauctus ejus, vel eliquia; neque eodem
semper tempore, sed prout illa aut minuatur, aut crescat, variari
alternantes recursus.