CAII
JULII SOLINI DE
MIRABILIBUS MUNDI
CAPITULA
I - VI
I. De
origine urbis Romæ et temporibus ejus, de diebus
intercalaribus, de genitura hominis, et his quæ memorabilia in
hominibus fuere, de alectorio lapide.
Sunt, qui videri velint, Romæ vocabulum ab Evandro
primum datum, quum oppidum ibi offendisset, quod extructum antea
Valentiam dixerat juventus Latina: servataque significatione impositi
prius nominis, Romam Græce Valentiam nominatam: quam Arcades
quoniam in excelsa habitassent parte montis, derivatum deinceps ut
tutissima urbium arces vocarentur. Heraclidi placet, Troja capta
quosdam ex Achivis in ea loca, ubi nunc Roma est, devenisse per
Tiberim, deinde suadente Rome, nobilissima captivarum, quæ his
comes erat, incensis navibus, posuisse sedes, instruxisse mnia,
et oppidum ab ea Romen vocavisse. Agathocles scribit Romen non
captivam fuisse, ut supradictum est; sed ab Ascanio natam, Æneæ
neptem, appellationis istius causam fuisse. Traditur etiam proprium
Romæ nomen, et verum magis, quod nunquam in vulgum venit, sed
vetitum publicari, quandoquidem quo minus enuntiaretur, cerimoniarum
arcana sanxerunt, ut hoc pacto noticiam eius aboleret fides placite
taciturnitatis. Denique Valerius Soranus, quod contra interdictum id
eloqui ausus foret; ob meritum profanæ vocis neci datum. Inter
antiquissimas sane religiones sacellum colitur Angeronæ, cui
sacrificatur ante diem duodecimum kalendarum januariarum: quæ
diva præsul silentii istius prænexo obsignatoque ore
simulachrum habet.
De temporibus Urbis conditæ ambiguitatum
quæstiones excitavit, quod quædam ibi multo ante Romulum
culta sint. Quippe ante aram Hercules, quam voverat, si amissas boves
reperisset, punito Caco, Patri Inventori dicavit. Qui Cacus habitavit
locum, cui Salinæ nomen est, ubi Trigemina nunc porta. Hic ut
Gellius tradit, quum ab Tarchone Tyrreno, ad quem legatus venerat
missu Marsyæ regis, socio Megale Phryge, custodiæ foret
datus, frustratus vincula, et unde venerat redux, præsidiis
amplioribus occupato circa Vulternum et Campaniam regno, dum
attrectat etiam quæ concesserant in Arcadum jura, duce Hercule,
qui tunc forte aderat, oppressus est. Megalen Sabini receperunt,
disciplinam augurandi ab eo docti.
Suo quoque numini idem Hercules instituit aram, quæ
Maxima apud pontifices habetur, quum se ex Nicostrata, Evandri matre,
quæ a vaticinio Carmentis dicta est, immortalem comperisset
fore: conseptum etiam intra quod ritus sacrorum, factis bovicidiis,
docuit Potitios. Hoc sacellum Herculi in boario foro est, in quo
argumenta et convivii et majestatis ipsius remanent: nam divinitus
illo neque canibus neque muscis ingressus est. Et enim cum
viscerationem sacricolis daret, Myagrum deum dicitur imprecatus;
clavam vero in aditu reliquisse, cuius olfactum refugerent canes; id
usque nunc durat.
Aedem etiam quæ Saturni ærarium fertur,
comites ejus condiderunt in honorem Saturni, quem cultorem regionis
illius cognoverunt extitisse. Iidem et montem Capitolinum Saturnium
nominaverunt. Castelli quoque, quod excitaverant, portam Saturniam
apellaverunt, quæ postmodum Pandana vocitata est. Pars infima
et Capitolini montis habitaculum Carmenti fuit, ubi et Carmentis nunc
fanum est, a qua Carmentali portæ nomen datum est. Palatinum
nemo dubitaverit, quin Arcades habeat auctores, a quibus primum
Pallanteum oppidum: quod aliquandiu Aborigines habitatum, propter
incomodum vicinæ paludis, quam præterfluens Tiberis
fecerat, profecti Reate, postmodum reliquerunt. Sunt, qui velint a
balatibus ovium mutata littera, vel a Pale pastorali dea, aut, ut
Silenus probat, a Palantho Hyperborei filia, quam Hercules ibi
compresisse visus est, nomen monti adaptatum. Sed quamquam ista sic
congruant palam est, prospero illi augurio deberi Romani nominis
gloriam, maxime quum annorum ratio faciat cardinem veritati: nam ut
affirmat Varro, auctor diligentissimus, Romam condidit Romulus, Marte
genitus et Rhea Silvia: vel, ut nonnulli, Marte et Ilia: dictaque est
primum Roma Quadrata, quod ad æquilibrium foret posita.
Ea incipit a silva, quæ est in area Apollinis, et
ad supercilium scalarum Caci habet terminum, ubi tugurium fuit
Faustuli. Ibi Romulus mansitavit qui auspicato murorum fundamenta
jecit duodeviginti natus annos, undecimo kalendas maias, hora post
secundam ante tertiam plenam: sicut Lucius Tarruntius prodidit,
mathematicorum nobilissimus, Jove in piscibus, Saturno, Venere,
Marte, Mercurio in Scorpione, Sole in Tauro, Luna in Libra
constitutis. Et observatum deinceps, ne qua hostia Parilibus
cæderetur, ut dies ista a sanguine purus esset, cujus
significationem de partu Iliæ tractam volunt. Idem Romulus
regnavit annos septem et triginta. De Cæninensibus egit primum
triumphum, et Acroni regi eorum detraxit spolia, qua Jovi Feretrio
primus suspendit, et opima dixit. Rursum de Antemnatibus triumphavit.
De Veientibus tertio. Apud Capreæ paludem nonis quintilibus
apparere desiit. Ceteri reges quibus locis habitaverunt, dicemus.
Tatius in arce, ubi nunc est ædes Junonis Monetæ: qui
anno quinto, postquam ingressus Urbem fuerat, a Laurentibus
interemptus, septima et vicesima olympiade hominem exivit. Numa in
colle primum Quirinali. Deinde propter ædem Vestæ in
Regia, quæ adhuc ita appellatur: qui regnavit annis tribus et
quadraginta, sepultus sub Janiculo. Tullus Hostilius in Velia, ubi
postea deum Penatium ædes facta est: qui regnavit annos duos et
triginta, obiit olympiade quinta et tricesima. Ancus Martius, in
summa Sacra via, ubi ædes Larum est: qui regnavit annos quatuor
et viginti, obiit olympiade prima et quadragesima. Tarquinius Priscus
ad Mugoniam portam supra summam Novam viam: qui regnavit annos septem
et triginta. Servius Tullius Esquiliis supra clivum Urbium: qui
regnavit annos duos et quadraginta. Tarquinius Superbus, et ipse
Esquiliis supra clivum Pullium ad Fagutalem lacum: qui regnavit annos
quinque et viginti.
Cincio Romam duodecima olympiade placet conditam;
Pictori octava; Nepoti et Lutatio, opinionem Erathostenis et
Appollodori comprobantibus, olympiadis septimæ anno secundo:
Pomponio Attico et M. Tullio olympiadis sextæ anno tertio.
Collatis igitur nostris et Græcorum temporibus, invenimus,
incipiente olympiade septima Romam conditam, anno post Ilium captum
quadringentesimo tricesimo tertio. Quippe certamen Olympicum, quod
Hercules in honorem atavi materni Pelopis ediderat, intermissum
Iphitus Eleus instauravit, post excidium Trojæ, anno
quadringentesimo ocatavo. Ergo ab Iphito numeratur olympias prima.
Ita sex mediis olympiadibus interjectis, quibus singulis anni
quaterni imputantur cum septima cptante, Roma condita sit,
inter exortum Urbis et Trojam captam, jure esse annos quadringentos
et triginta tres constat. Huic argumento illud accedit, qui cum Caius
Pompeius Gallus et Quintus Verannius Urbis conditæ anno
octingentesimo primo fuerint consules, consulatu eorum olympias
septima et ducentesima actis publicis annotata est. Quarter ergo
multiplicatis sex et ducentis olympiadibus erunt anni octingenti
viginti quatuor, quibus de septimæ olympiade annectendus primus
annus est, ut in solido colligantur octingenti viginti quinque. Ex
qua summa detractis viginti annos, et quatuor olympiadum retro sex,
manifeste anni octingenti et unus reliqui fient. Quapropter cum
octingentesimo primo anno Urbis conditæ ducentesima septima
olympias computetur, par est Romam septimæ olympiadis anno
primo credi conditam. In qua regnatum est annis ducentis quadraginta
tribus.
Decemviri creati anno trecentesimo secundo. Primum
Punicum bellum anno quadringentesimo octogesimo nono. Secundum
quingentesimo tricesimo quinto. Tertium sexcentesimo quarto. Sociale
sexcentesimo sexagesimo secundo. Ad Hircium et Caium Pansam consules
anni septingenti et decem: quorum consulatu Cæsar Augustus est
consul creatus, octavum decimum annum agens: qui principatum ita
ingressus est, ut vigilantia illius uon modo securum, verum etiam
tutum imperium esset. Quod tempus ferme solum repertum est, quo
plurimum et arma cessaverint, et ingenia floruerint, scilicet ne
inerti justitio languerent virtutis opera, bellis quiescentibus.
Tunc ergo primum cursus anni perspecta ratio est, quæ
a rerum origine profunda caligine tegebatur. Nam ante Augustum
Cæsarem incerto modo annum computabant, qui apud Ægyptios
quatuor mensibus terminabatur, apud Arcadas tribus, apud Acarnanas
sex, in Italia apud Lavinios tredecim, quorum annus trecentis
septuaginta et quatuor diebus ferebatur. Romani initio annum decem
mensibus computaverunt, a Martio auspicantes, adeo ut ejus die prima
de annis vestalibus ignes accenderent, mutarent veteribus virides
laureas, senatus et populus comitia agerent, matronæ servis
suis cnas ponerent, sicuti Saturnalibus domini: illæ, ut
per honores promptius obsequium provocarent; hi quasi gratiam
repensarent perfecti laboris: maximeque hunc mensem principem
testatur fuisse, quod qui ab hoc quintus erat, quintilis dictus est,
deinde numero decurrente, december solemnem circuitum finiebat intra
diem trecentesimum quartum: tunc enim iste munerus explebat annum,
ita ut sex menses tricenum dierum essent, quatuor reliqui tricenis et
singulis expedirentur. Sed quum ratio illa ante Numam a luna cursu
discreparet, lunari computatione annum peræquarunt,
quinquaginta et uno die auctis. Ut ergo perficerent duodecim menses,
de sex mensibus superioribus detraxerunt dies singulos, eosque
quinquaginta istis et uno diebus adnexuerunt, factique quinquaginta
septem divisi sunt in duos menses, quorum alter novem et viginti,
alter octo et viginti dies detinebant. Sic annus habere quinque atque
quinquaginta et trecentos dies cpit. Postmodum, quum
perspicerent, temere annum clausum intra dies, quos supra diximus,
quandoquidem appareret, solis meatum non ante trecentesimum
sexagesimum quintum diem, abundante insuper quadrantis particula,
zodiacum conficere decursum; quadrantem illum et decem dies
addiderunt, ut ad liquidum annus trecentis diebus sexaginta quinque
et quadrante constaret, hortante observatione imparis numeri, quem
Pythagoras monuit præponi in omnibus oportere. Unde propter
dies impares, diis superis et januarius dicatur et martius: propter
pares februarius, quasi ominosus, diis inferis deputatur. Quum itaque
hæc definitio toto orbe placuisset, custodiendi quadrantis
gratia, a diversis gentibus varie intercalabatur, nec unquam tamen ad
liquidum fiebat temporum peræquatio. Græci ergo singulis
annis undecim dies et quadrantem detrahebant, eosque octies
multiplicatos in anno nonum reservabant, ut contractus nonagenarius
numerus in tres menses per tricenos dies scinderetur: qui anno nono
restituti efficiebant dies quadringentos quadraginta quatuor, quos
embolimos, vel hyperballontas nominabant.
Quod quum in initio Romani probassent, contemplatione
parilis numeri offensi neglectum brevi perdiderunt, translata in
sacerdotes intercalandi potestate: qui plerumque gratificantes
rationibus publicanorum, pro libidine sua subtrahebant tempora, vel
augebant. Quum hæc sic forent constituta, modusque intercalandi
interdum cumulatior, interdum fieret imminutior, vel omnino
dissimulatus præteriretur, nonnunquam accidebat ut menses qui
fuerant transacti hieme, modo æstivum, modo autumnale tempus
inciderent. Itaque Cæsar universam hanc inconstantiam, incisa
temporum turbatione, composuit, et, ut statum certum præteritus
error acciperet, dies viginti et unum et quadrantem simul
intercalavit: quo pacto regradati menses, de cetero statuta ordinis
sui tempora detinerent. Ille ergo annus solus trecentos quatuor et
quadraginta dies habuit: alii deinceps trecentenos sexagenos quinos
et quadrantem, et tunc quoque vitium admissum est per sacerdotes. Nam
quum præceptum esset, anno quarto ut intercalarent unum diem,
et oporteret confecto quarto anno id observari ante quam quintus
auspicaretur, illi incipiente quarto intercalarunt, non desinente.
Sic per annos sex et triginta quum novem dies tantummodo sufficere
debuissent, duodecim sunt intercalati. Quod reprehensum Augustus
reformavit, jussitque annos duodecim sine intercalatione decurrere,
ut tres illi dies, qui ultra novem necessarios temere fuerant
intercalati, hoc modo possent repensari. Ex qua disciplina omnium
postea temporum fundata ratio est.
Verum quum hoc, et multa alia Augusti temporibus
debeantur, qui pæne sine exemplo rerum potitus est, tanta et
tot in vita ejus inveniuntur adversa, ut non sit facile discernere,
calamitosior an beatior fuerit. Primum, quod apud avunculum in
petitione magisterii equitum prælatus est ei Lepidus tribunus,
cum quadam auspicantium cptorum nota; mox triumviratus
collegium præ gravi potestate Antonii; Philippensis inde
proscriptionis invidia; abdicatio Postumi Agrippæ post
adoptionem; deinde desiderio ejus insignis pnitentia; naufragia
Sicula; turpis ibi in spelunca occultatio; seditiones militum
plurimæ; Perusina cura; detectum filiæ adulterium, et
voluntas parricidalis; nec minore dedecore neptis infamia; incusatæ
mortes filiorum: et amissis liberis non solus orbitatis dolor; Urbis
pestilentia, fames Italiæ, bellum Illyricum, angustiæ rei
militaris, corpus morbidum, contumeliosa dissensio privigni Neronis,
uxoris etiam et Tiberii cogitationes parum fidæ, atque in hunc
modum plura. Hujus tamen suprema quasi lugeret seculum, penuria
insequuta est frugum omnium; ac ne fortuitum, quod acciderat,
videretur, imminentia mala non dubiis signis apparuerunt: nam Fausta
quædam ex plebe, partu uno edidit quatuor geminos, mares duos,
totidemque feminas, monstruosa fecunditate portendens futura
calamitatis indicium: quamvis Trogus auctor affirmet in Ægypto
septenos uno utero simul gigni: quod ibi minus mirum, quum ftifero
potu Nilus, non tantum terrarum, sed etiam hominum, materna fecundet
arva. Legimus Cnæum Pompeium Eutychidem feminam Asia exhibitam,
quam constabat tricies enixam, quum viginti ejus liberis in theatro
suo publicasse. Unde competens hoc loco duco super hominis
generatione tractare.
Etenim quum de animalibus, quæ digna dictu
videbuntur, prout patria cujusque admonebit, simus notaturi, jure ab
eo potissimum ordiemur, quod rerum natura sensus judicio, et rationis
capacitate præposuit omnibus. Itaque, ut Democritus physicus
ostendit, mulier solum animal menstruale est, cujus profluvia non
parvis spectata documentis, inter monstrifica merito numerantur.
Contactæ his fruges non germinabunt, acescent musta, morientur
herbæ, amittent arbores ftus, ferrum rubigo corripiet,
nigrescent æra. Si quid canes inde ederint, in rabiem
efferabuntur nocituri morsibus, quibus lymphaticos faciunt. Parva hæc
sunt: bitumen in Judæa Asphaltites gignit lacus, adeo lentum
mollitie glutinosa, ut a se nequeat separari: enimvero si abrumpere
partem velis, universitas sequetur: scindique non potest, quoniam in
quantum ducatur, extenditur; sed ubi admota fuerint cruore illo
polluta fila, sponte dispergitur, et applicita tabe diducitur paulo
ante corpus unum, fitque de tenacitate connexa contagione partitio
repentina. Habet plane illud in se solum salutare, quod avertit sidus
Helenæ perniciosissimum navigantibus. Ceterum ipsæ
feminæ, quibus munus est necessitatis hujusmodi, quamdiu sunt
in sua lege, non innocentibus oculis contuentur; aspectu specula
vitiant, ita ut hebetetur visu fulgor offensus, et solitam
æmulationem vultus exstinctu splendor amittat, faciesque obtusi
nitoris quadam caligine nubiletur.
Mulierum aliæ in æternum steriles sunt; aliæ
mutatis conjugiis exuunt sterilitatem. Nonnullæ tantum semel
pariunt; quædam aut feminas, aut mares semper. Post annum
quinquagesimum fecunditas omnium conquiescit; nam in annum
octogesimum viri generant, sicuti Masinissa rex Mathumannum filium
octogesimum et sextum annum agens genuit. Cato octogesimo exacto, ex
filia Salonii clientis sui avum Uticensis Catonis procreavit.
Compertum et illud est, quod inter duos conceptus quum intercessit
paululum temporis, uterque residet, sicut in Hercule et Iphicle
apparuit, fratre ejus, qui gestati eodem onere, intervallis tamen,
quibus concepti fuerant, nati videntur. Et de Proconensi ancilla, quæ
e duplici adulterio geminos edidit, utrumque patri suo similem. Hic
Iphicles Iolaum creat, qui Sardiniam ingressus, palantes incolarum
animos ad concordiam eblanditus, Olbiam, atque alia Græca
oppida exstruxit. Iolenses ab eo dicti, sepulcro ejus templum
addiderunt, quod imitatus virtutem patrui, malis plurimis Sardiniam
liberasset.
Ante omnia sobolem cogitantibus sternutatio post coitus
cavenda, ne prius semen excutiat impulsus repentinus, quam
penetralibus se matris insinuet humor paternus. Quod si naturalis
materia hæserit, decimus a conceptu dies dolore gravidas
admonebit. Jam inde incipiet et capitis inquietudo, et caligine visus
hebetabitur. Ciborum quoque fastidiis stomachi claudetur cupido.
Convenit inter omnes, corda primum ex universa formari
carne, eaque in diem quintum et sexagesimum crescere, dein minui; ex
ossibus spinas. Ea propter capital est, si pars alterutra noceatur.
Plane si corpusculum in marem figuretur, melior est color gravidis,
et pronior partitudo uteri; denique a quadragesimo dic motus. Alter
sexus nonagesimo primum die palpitat. Et concepta femina gestantis
vultum pallore inficit: crura quoque præpedit languida
tarditate. In utroque sexu quum capilli germinant, incommodum majus
est: fitque pleniluniis auctior agritudo, quod tempus etiam editis
semper nocet. Quum salsiores escas edit gravida, unguiculis caret
partus. At quum prope ad uterum liberandum venerint momenta
maturitatis, enitenti spiritum retinere plurimum congruit,
quandoquidem letali mora oscitatio suspendit puerperia. Contra
naturam est, in pedes procedere nascentes: quapropter velut ægre
parti appellantur Agrippæ. Ita editi minus prospere vivunt, et
de vita ævo brevi cedunt. Denique in uno Marco Agrippa
felicitatis exemplum est, nec tamen usque eo inoffensæ, ut non
plura adversa pertulerit, quam secunda: nam et misera pedum
valetudine, et aperto conjugis adulterio, et aliquot infelicitatis
notis præposteri ortus omen luit.
Feminis perinde est infausta nativitas, si concretum
virginal fuerit, quo pacto genitalia fuere Corneliæ, quæ
editis Gracchis ostentum hoc piavit sinistro exitu liberorum. Rursum,
necatis matribus, natus est auspicatior, sicut Scipio Africanus
prior, qui defuncta parente, quod excisus utero in diem venerat,
primus Romanorum: Cæsar dictus est. E geminis, si remanente
altero, alter abortivo fluxu exciderit, alter, qui legitime natus
est, Vopiscus nominatur. Quidam et cum dentibus procreantur, ut Cnæus
Papirius Carbo, et M. Curius, Dentatus ob id cognominatus. Quidam
vice dentium continui ossis armantur soliditate, qualem filium
Bithynorum rex Prusias habuit. Ipsum dentium numerum discernit
qualitas sexus, quum in viris plures sint, in feminis pauciores. Quos
kunñdontaw vocant, quibus gemini
procedunt ab dextera parte, fortunæ blandimenta promittunt:
quibus ab læva, versa vice.
Nascentium vox prima vagitus est: lætitiæ
enim sensus differtur in quadragesimum diem. Itaque unum novimus,
eadem hora risisse, qua erat natus, scilicet Zoroastrem, mox
optimarum artium peritissimum. At Crassus avus ejus, quem rapuerunt
bella Parthica, quod nunquam riserit, Agelastus cognominabatur. Inter
alia Socratis magna, præclarum illud est, quod in eodem vultus
tenore etiam adversis interpellantibus perstitit. Heraclitus et
Diogenes Cynicus nihil unquam de rigore animi remiserunt, calcatisque
turbinibus fortuitorum, adversum omnem dolorem vel misericordiam
uniformi duravere proposito. Pomponium ptam consularem virum
nunquam ructasse, habetur inter exempla. Antoniam Drusi non spuisse,
percelebre est. Nonnullos nasci accepimus concretis ossibus, eosque
neque sudare, neque consuesse sitire, qualis Syracusanus Lygdamis
fertur, qui tertia et tricesima olympiade primus ex Olympico
certamine pancratii coronam reportavit; cujusque ossa deprehensa sunt
medullam non habere.
Maximam virium substantiam nervos facere certissimum
est, quantoque fuerint densiores, tanta propensius angescere
firmitatem. Varro, in relatione prodigiosæ fortitudinis,
annotavit Trittannum gladiatorem natura Samnitem fuisse, qui, et
rectis et transversis nervis, non modo crate pectoris, sed et manibus
cancellatis, et brachiis, omnes adversarios levi tactu, pæne
securis congressionibus vicerit. Ejus filium, militem Cnæi
Pompeii pari modo natum, ita sprevisse hostem provocantem, ut inermi
eum dextra et superaret, et captum digito uno in castra imperatoris
sui reportaret. Milonem quoque Crotoniensem egisse omnia, supra quam
homo valet. Etiam hoc proditur, quod ictu nudæ manus taurum
fecit victimam: eumque solidum, qua mactaverat die, absumpsit solus
non gravatim. Super hoc nihil dubium: nam factum elogium exstat.
Victor ille omnium certaminum quæ obivit,
alectoria usus traditur, qui lapis specie crystallina, fabæ
modo, in gallinaceorum ventriculis invenitur, aptus, ut dicunt,
prliantibus. Milon porro Tarquinii Prisci temporibus emicuit.
Jam vero qui deflexum animum referat ad similitudinum
causas, quantum artificis naturæ ingenium deprehendet! Interdum
enim ad genus spectant, et per sobolem in familias transitus faciunt:
sicut plerumque parvuli modo nævos, modo cicatrices, modo
qualescumque originis suæ notas ferunt: ut in Lepidis, quorum
tres, intervulsa tamen serie, ex eadem domo, obducto membrana oculo,
similes geniti reperiuntur: vel in Byzantino nobili pugile, qui, quum
matrem haberet adulterio ex Æthiope conceptam, quæ nihil
patri comparandum reddidisset, ipse Æthiopem avum regeneravit.
Sed hoc minus mirum, si respiciamus ad ea, quæ spectata sunt
inter externos. Regem Antiochum Artemon quidam e plebe Syriatica sic
facie æmula mentiebatur, ut postmodum Laodice uxor regia,
objecto populari isto, tamdiu dissimulaverit defunctum maritum, quoad
ex arbitratu ejus regni successor ordinaretur. Inter Cnæum
Pompeium et Cn. Vibium, humili loco natum, tantus error exstitit de
paribus lineamentis, ut Romani Vibium Pompeii nomine, Pompeium Vibii
vocabulo cognominarent. Oratorem Lucium Plancum Rubrius histrio sic
implevit, ut et ipse Plancus a populo vocaretur. Armentarius
myrmillo, et Cassius Severus orator, ita se mutuo reddiderunt, ut, si
quando pariter viderentur, dignosci non possent, nisi discrepantiam
habitus indicaret. Marcus Messalla censorius et Menogenes, e face
vulgari, hoc fuerunt uterque, quod singuli, nec alium Messallam quam
Menogenem, nec Menogenem alium quam Messallam putaverunt. Piscator ex
Sicilia, proconsuli Suræ præter alia etiam rictu oris
comparabatur: ita in eadem vocis impedimenta, et tardatæ sonum
lingua naturalibus offendiculis congruebant. Interdum non modo inter
externos, sed etiam inter conductos ex diversissima Parte orbis
miraculo indiscreti vultus fuere. Denique quum Antonio jam triumviro
Thoranius quidam eximios forma pueros, velut geminos, trecentis
sestertiis vendidisset, quorum alterum de Transalpina Gallia, alterum
ex Asia comparaverat, adeoque una res viderentur, ut solus sermo
fidem panderet, atque ideo inrisum se Antonius gravaretur, non
infacete Thoranius, id vel præcipue, quod emptor criminabatur,
pretiosius probavit: neque enim mirum, si forent pares gemini: illud
nullis posse taxationibus æstimari, quod tantis spatiis
diversitas separata, plus quam geminos atulisset. Quo responso adeo
Antonius mitigatus est, ut deinceps nihil se habere carius in
substantia jactitaret.
Nunc si de ipsis hominum formis requiramus, liquido
manifestabitur, nihil de se antiquitatem mendaciter prædicasse,
sed corruptam degeneri successione sobolem nostri temporis per
nascentium detrimenta decus veteris proceritudinis perdidisse. Licet
ergo plerique definiant, nullum posse excedere longitudinem pedum
septem, quod intra mensuram istam Hercules fuerit, deprehensum tamen
est Romanis temporibus sub divo Augusto, Pusionem et Secundillam
denos pedes et amplius habuisse proceritatis, quorum reliquiæ
adhuc in conditorio Sallustianorum videntur: postmodum, divo Claudio
principe. Gabbaram nomine, ex Arabia advectum, novem pedum et totidem
unciarum. Sed ante Augustum annis mille ferme non apparuit forma
hujusmodi, sicut nec post Claudium visa est. Quis enim jam ævo
isto non minor parentibus suis nascitur? Priscorum autem testantur
molem etiam Orestis suprema, cujus ossa olympiade quinquagesima et
octava Tegea inventa a Spartanis oraculo monitis, discimus implesse
longitudinem cubitorum septem. Scripta quoque, quæ ex
antiquitate memorias accersunt in fidem veri, hoc etiam receperunt,
quod bello Cretico, quum elata flumina plus quam vi amnica terras
copissent, post discessum fluctuum inter plurima humi discidia
humanum corpus repertum sit cubitum trium atque triginta: cujus
inspectandi cupidine L. Flaccum legatum, Metellum etiam ipsam
impendio captos miraculo, quod auditu refutaverant, oculis potitos.
Non omiserim Salamine Euthymenis filium crevisse in triennio tria
cubita sublimitatis, sed incessu tardum, sensu hebetem, robusta voce,
pubertate festina, statimque obsessum morbis plurimis, immoderatis
ægritudinum suppliciis compensasse præcipitem incrementi
celeritatem. Mensuræ ratio bifariam convenit: nam quantus
manibus expansis inter digitos longissimus modus est, tantum constat
esse inter calces et verticem, Ideoque physici hominem minorem mundum
judicaverunt. Parti dextera habilior adscribitur modus, lævæ
firmitas major: unde altera gesticulationibus promptior est, altera
oneri ferendo accommodatior. Pudoris disciplinam etiam inter defuncta
corpora natura discrevit: ac si quando cadavera necatorum fluctibus
evehuntur, virorum supina, prona fluitant feminarum.
Verum ut ad pernicitatis titulum transeamus, primam
palmam velocitatis Ladas quidam adeptus est, qui ita supra cavum
pulverem cursitavit, ut in arenis pendentibus nulla indicia
relinqueret vestigiorum. Polymnestor Milesius puer, quum a matre
locatus esset ad caprarios pastus, ludicro leporem consequutus est,
et ob id statim productus a gregis domino, olympiade sexta et
quadragesima, ut Bocchus auctor est, victor in stadio meruit coronam.
Philippides biduo mille ducenta quadraginta stadia ab Athenis
Lacedæmonem decucurrit. Anystis Lacon, et Philonides, Alexandri
Magni cursores, Elin ab usque Sicyone mille ducenta stadia uno die
transierunt. Fonteio Vipsanioque consulibus, in Italia novem annos
puer natus, quinque et septuaginta millia passuum a meridie transivit
ad vesperum.
Visu deinde plurimum potuit Strabo nomine, quem
perspexisse per centum quinque et triginta millia passuum, Varro
significat, solitumque exeunte e Carthagine classe Punica numerum
navium manifestissime ex Lilybetana specula nolare. Cicero tradit
Iliadum Homeri ita subtiliter in membranis scriptam, ut testa nucis
clauderetur. Callicrates formicas ex ebore sic scalpsit, ut portio
earum a ceteris secerni nequiverit. Apollonides perhibet, in Scythia
feminas nasci, quæ bityæ vocantur, eas in oculis pupillas
geminas habere, et perimere visu, si forte quem iratæ
aspexerint.
Prævaluisse fortitudine apud Romanos L. Sicinium
Dentatum, titulorum numerus ostendit. Tribunus hic plebi fuit non
multo post exactos reges, Spurio Tarpeio, A. Haterio, consulibus.
Idem ex provocatione octies victor, quadraginta et quinque adversas
habuit cicatrices, in tergo nullam notam: et spolia ex hoste tricies
et quater cepit. In phaleris, hastis puris, armillis, coronis,
trecenta duodecim dona meruit: novem imperatores, qui opera ejus
vicerant, triumphantes prosequutus. Post hunc Marcus Sergius duobus
stipendiis primis adverso corpore ter et vicies vulneratus: secundo
stipendio in prlio dextram perdidit. Qua de causa postea sibi
manum ferream fecit: et quum neutra pæne idonea ad prliandum
valeret, una die quater pugnavit, et vicit sinistra, duobus equis eo
insidente confossis. Ab Hannibale bis captus refugit, quum viginti
mensibus, quibus captivitatis sortem perferebat, nullo momento sine
compedibus fuerit et catenis. Omnibus asperrimis prliis, quæ
tempestate illa Romani experti sunt, insignitus donis militaribus, a
Thrasymeno, Trebia, Ticinoque coronas civicas retulit: Cannensi
quoque prlio, de quo refugisse eximium opus virtutis fuit,
solus accepit coronam. Beatus profecto tot suffragiis gloriarum, nisi
heres in posteritatis ejus successione Catilina tantas adoreas odio
damnati nominis obumbrasset! Quantum inter milites Sicinius, aut
Sergius, tantum inter duces, immo, ut verius dicam, inter omnes
homines, Cæsar dictator enituit. Hujus ductibus undecies centum
triginta et duo millia cæsa sunt hostium: nam quantum bellis
civilibus fuderit, noluit annotari. Signi, collatis quinquagies et
bis dimicavit: M. Marcellum solus supergressus, qui novies et tricies
pari modo fuerat prliatus. Ad hæc nullus celerius
scripsit: nemo velocius legit. Quaternas etiam epistolas perhibetur
simul dictasse. Benignitate adeo præditus, ut quos armis
subegerat, clementia magis vicerit.
Cyrus memoriæ bono inclaruit, qui in exercitu, cui
numerosissimo præfuit, nominatim singulos alloquebatur. Fecit
hoc idem in populo Romano L. Scipio. Sed et Cyrum et Scipionem
consuetudine credamus profecisse. Cineas Pyrrhi legatus, postero die
quam ingressus Romam fuerat, et equestrem ordinem et senatum propriis
nominibus salutavit. Rex Ponticus Mithridates duabus et viginti
gentibus, quibus imperitabat, sine interprete jura dixit. Memoriam et
arte fieri palam factum est, sicut Metrodorus philosophus, qui
temporibus Diogenis Cynici fuit, in tantum se meditatione assidua
provexit, ut a multis simul dicta, non modo sensuum, sed etiam
verborum ordinibus detineret. Nihil tamen in homine aut metu, aut
casu, aut morbo facilius intercipi, sæpe perspectum est. Qui
lapide ictus fuerat, accepimus oblitum litterarum. Messallam certe
Corvinum post ægritudinem, quam pertulerat, percussum proprii
nominis oblivione, quamlibet alias ei sensus vigeret. Memoriam metus
perimit: invicem vocis interdum est incitamentum, quam non solum
acuit, sed etiam, si nunquam fuerit, extorquet. Denique cum olympiade
octava et quinquagesima victor Cyrus intrasset Sardis Asiæ
oppidum, ubi tunc Cresus latebat, Atys filius regis, mutus ad id
locorum, in vocem erupit vi timoris: exclamasse enim dicitur: "
Parce patri meo, Cyre, et hominem te esse vel casibus disce nostris!
"
Tractare de moribus superest, quorum excellentia maxime
in duobus enituit. Cato princeps Porciæ gentis, senator
optimus, imperator optimus, optimus orator, causam tamen quadragies
et quater dixit, diversis odiorum simultatibus appetitus, semper
absolutus. Unde Scipionis Æmiliani laus propensior, qui præter
bona, quibus Cato clarus fuit, etiam publico amore præcessit.
Vir optimus Nasica Scipio judicatus est, non privato tantum
testimonio, sed totius senatus sacramento: quippe quod inventus
dignior non fuit, cui præcipuæ religionis crederetur
ministerium, quum oraculum moneret arcessi sacra deum Matris
Pessinunte.
Plurimi inter Romanos eloquentia floruerunt; sed hoc
bonum hereditarium nunquam fuit, nisi in familia Curionum; in qua
tres serie continua oratores fuere. Magnum hoc habitum est sane eo
seculo, quo facundiam præcipue et humana et divina mirata sunt:
quippe tunc percussores Archilochi ptæ Apollo prodidit,
et latronum facinus deo coarguente detectum. Quumque Lysandcr
Lacedæmonius Athenas obsideret, ubi Sophoclis tragici inhumatum
corpus jacebat, identidem Liber pater ducem monuit per quietem,
sepeliri delicias suas sineret: nec prius destitit, quam Lysander
cognito qui obisset diem, et quid a numine posceretur, inducias bello
daret, usque dum congruæ supremis talibus exsequiæ
ducerentur. Pindarum lyricum e convivii loco, cui imminebat ruina, ne
cum ceteris interiret, forinsecus Castor et Pollux vocarunt,
inspectantibus universis: quo effectum, ut solus impendens periculum
evaderet.
Numerandus post deos Cn. Pompeius Magnus, intraturus
Posidonii domum, clarissimi tunc sapientiæ professoris, percuti
ex more a lictore fores vetuit, submissisque fascibus, quamlibet
confecto Mithridatico bello, et orientis victor, sententia propria
cessit januæ litterarum. Africanus prior Quinti Ennii statuam
imponi sepulcro suo jussit. Uticensis Cato unum cx tribunatu militum
philosophum, alium ex Cypria legatione Romam advexit, professus,
plurimum se eo facto senatui et populo contulisse, quamlibet proavus
ejus sæpissime censuisset Græcos Urbe pellendos.
Dionysius tyrannus vittatam navem Platoni obviam misit; ipse, cum
albis quadrigis egredientem in littore occurrens honoratus est.
Perfectam prudentiam soli Socrati oraculum Delphicum
adjudicavit. Pietatis documentum nobilius quidem in Metellorum domo
refulsit, sed eminentissimum in plebeia puerpera reperitur. Humilis
hæc, atque ideo famæ obscurioris, quum ad patrem, qui
supplicii causa claustris pnalibus continebatur, ægre
obtinuissct ingressus, exquisita sæpius a janitoribus, ne forte
parenti cibum subministraret, alere eum uberibus suis deprehensa est:
quæ res et locum et factum consecravit: nam qui morti
destinabatur, donatus filiæ, in memoriam tanti præconii,
reservatus est: locus dicatus suo numini, Pietatis sacellum est.
Navis a Phrygia gerula sacrorum, dum sequitur vittas castitatis,
contulit Claudiæ principatum pudicitiæ. At Sulpitia
Paterculi filia, M. Fulvii Flacci uxor, censura omnium matronarum e
centum probatissimis haud temere dilecta est, quæ simulacrum
Veneris, ut Sibyllini libri monebant, dedicaret. Quod attinet ad
titulum felicitatis, necdum repertus est, qui felix censeri jure
debuerit: namque Cornelius Sulla dictus potius est, quam fuit Felix.
Solum certe beatum cortina Aglaum judicavit, qui in angustissimo
Arcadiæ angulo pauperis soli dominus, nunquam egressus paterni
cespitis terminos invenitur.
II. De
Italia. In ea de boa angue, de lupis, de lyncibus, de lyncurio
alpide, de lapide curalio, de gemma sytite, de gejentana gemma, de
mutis cicadis, de Diomedis avibus.
De homine satis dictum habeo. Nunc, ut ad destinatum
revertamur, ad locorum commemorationem stilus dirigendus est, atque
adeo principaliter in Italiam,cujus decus jam in Urbe contigimus. Sed
Italia tanta cura omnibus dicta, præcipue M. Catoni, ut jam
inveniri non possit, quod non veterum auctorum præsumpserit
diligentia, largiter in laudem excellentis terra materia suppetente,
dum scriptores præstantissimi reputant locorum salubritatem,
cli temperiem, ubertatem soli, aprica collium, opaca nemorum,
innoxios saltus, vitium olearumque proventus, nobilia pecuaria, tot
amnes, lacus tantos, bifera violaria, inter hæc Vesuvium
flagrantis animæ spiritu vaporantem, tepentes fontibus Baias,
colonias tam frequentes, tam assiduam novarum urbium gratiam, tam
clarum decus veterum oppidorum, quæ primum Aborigines, Aurunci,
Pelasgi, Arcades, Siculi, totius postremo Græciæ advenæ,
et in summa, victores Romani condiderunt: ad hæc laterum
portuosa, orasque patentibus gremiis commercio orbis accommodatas.
Verum ne prorsus intacta videatur, in ea, quæ
minus trita sunt, animum intendere haud absurdum videtur, et parcius
depavita levibus vestigiis inviare: nam quis ignorat vel dicta, vel
condita, a Jano Janiculum, a Saturno Latium, atque Saturniam, a Danæ
Ardeam, a comitibus Herculis Polieon, ab ipso in Campania Pompeios,
quia victor ex Hispania pompam boum duxerat? In Liguria quoque
Lapidarios campos, quod ibi eo dimicante. creduntur pluisse saxa:
regionem Ionicam ab Ione Naulochi filia, quam procaciter, insidentem
vias Hercules, ut ferunt, interemit: Archippen a Marsya rege Lydorum,
quod hiatu terræ haustum, dissolutum est in lacum Fucinum; ab
Iasone templum Junonis Argivæ; a Pelopidis Pisas; a Cleolao,
Minois filio, Daunios; Iapygas a Iapyge Dædali filio; Tyrrhenos
a Tyrrheno Lydiæ rege; Coram a Dardanis; Agyllam a Pelasgis,
qui primi in Latium litteras intulerunt; ab Haleso Argivo Phaliscam;
a Phalerio Argivo Phalerios; Fescenninum quoque ab Argivis; portum
Parthenium a Phocensibus; Tibur, sicut Cato facit testimonium, a
Catillo Arcade præfecto classis Evandri; sicut Sextius ab
Argiva juventute. Catillus enim Amphiarai filius, post prodigialem
patris apud Thebas interitum clei avi jussu, cum omni ftu
ver sacrum missus tres liberos in Italia procreavit, Tiburtum, Coram,
Catillum, qui depulsis ex oppido Siciliæ veteribus Sicanis, a
nomine Tiburti fratris natu maximi urbem vocaverunt. Mox in Bruttiis
ab Ulyxe exstructum templum Minervæ. Insula Ligea appellata ab
ejecto ibi corpore sirenis ita nominatæ; Parthenope a
Parthenopæ sirenis sepulcro, quam Augustus postea Neapolin esse
maluit. Præneste, ut Zenodotus, a Præneste Ulyxis nepote
Latini filio; ut Prænestini sonant libri, a Cæculo, quem
juxta ignes fortuitos invenerunt, ut fama est, Digitorum sorores.
Notum est, a Philocteta Petiliam constitutam: Arpos et Beneventum a
Diomede, Patavium ab Antenore, Metapontum a Pyliis, Scyllaceum ab
Atheniensibus, Sybarim a Trzeniis, et a Sagari Ajacis Locri
filio, Salentinos a Lyctiis, Anconam a Siculis, Gabios a Galato et
Bio, Siculis fratribus; ab Heraclidis Tarentum, insulam Tensam ab
Ionibus, Pæstum a Dorensibus: a Myscello Achæo Crotonam,
Regium a Chalcidensibus, Cauloniam et Terinam a Crotonirensibus, a
Nariciis Locros, Heretum a Græcis in honorem Heræ (sic
enim Junonem Græci vocant); Ariciam ab Archilocho Siculo, unde
et nomen, ut Heminæ placet, tractum. Hoc in loco Orestes
oraculo monitus simulacrum Scythicæ Dianæ, quod de
Taurica extulerat, prius quam Argos peteret, consecravit. A
Zanclensibus Metaurum locatum, a Locrensibus Metapontum, quod nunc
Vibo dicitur.
Bocchus absolvit Gallorum veterem propaginem Umbros
esse; Marcus Antonius refert eosdem, quod tempore aquosæ cladis
imbribus superfuerint, Umbrios Græce nominatos. Liciniano
placet, a Messapo Græco Messapiæ datam originem, versam
postmodum in nomen Calabriæ, quam in exordio notri frater
Peucetius Peucetiam nominarat. Par sententia est inter auctores, a
gubernatore Æneæ appellatum Palinurum, a tubicine
Misenum, a consobrina Leucosiam insulam a nutrice Caietam, ab uxore
Lavinium, quod post Trojæ excidium, sicut Cosconius perhibet,
quarto anno exstructum est. Nec omissum sit, Æneam æstate
ab Ilio capto secunda, Italicis littoribus appulsum, ut Hemina
tradit, sociis non amplius sexcentis, in agro Laurenti posuisse
castra: ubi dum simulacrum, quod secum ex Sicilia advexerat, dedicat
Veneri matri, quæ Frutis dicitur, a Diomede Palladium suscipit,
tribusque mox annis cum Latino regnat socia potestate, quingentis
jugeribus ab eo acceptis. Quo defuncto, summam biennio adeptus, apud
Numicum parere desivit anno septimo, Patrisque Indigetis ei nomen
datum. Deinde constituta ab Ascanio Longa Alba, Fidenæ, Antium,
Nola a Tyriis, ab Eubensibus Cumæ: ibidem Sibyllæ
sacellum est, sed ejus, quæ rebus Romanis quinquagesima
olympiade interfuit, cujusque librum ad Cornelium usque Sullam
pontifices nostri consulebant. Tunc enim una cum Capitolio igni
absumptus est: nam priores duo, Tarquinio Superbo parcius pretium
offerente quam postulabatur, ipsa exusserat. Hujus sepulcrum in
Sicilia adhuc manet. Delphicam autem Sibyllam ante Trojana bella
vaticinatam Bocchus autumat, cujus plurimos versus operi suo Homerum
inseruisse manifestat. Hanc Herophile Erythrea annis aliquot
intercedentibus consequuta est, Sibyllaque appellata est de scientiæ
parilitate, quæ inter alia magnifica Lesbios amissuros imperium
maris multo ante præmonuit, quam id accideret. Ita Cumanam
tertio fuisse post has loco, ipsa ævi series probat. Ergo
Italia, in qua Latium antiquum antea a Tiberis ostiis ad usque Lirim
amnem pertinebat, universa consurgit a jugis Alpium, porrecta ad
Reginum verticem, et litora Bruttiorum, quo in maria meridiem versus
protenditur. Inde procedens paulatim, se Apennini montis dorso
attollit, extenta inter Tuscum et Adriaticum, id est inter Superum
mare et Inferum, similis querneo folio, proceritate amplior, quam
latitudine. Ubi longius abiit, in cornua duo scinditur, quorum
alterum Ionium respectat æquor, alterum Siculum. Inter quas
prominentias non uno margine accessum insinuati freti recipit, sed
linguis projectis sæpius, ac procurrentibus, distinctum
promontoriis pelagus accipit. Ibi, ut sparsim notemus, arces
Tarentinæ, Scyllacea regio cum Scylleo oppido, et Cratæide
flumine Scylæ matre, ut vetustas fabulata est, Regini saltus,
Pæstanæ valles, Sirenum saxa, amnissimus Campaniæ
tractus, Phlegræi campi, Circæ domus, Tarracina insula
ante circumflua immenso mari, nunc ævo nectente addita
continenti, diversamque fortunam a Reginis experta, quos fretum
medium a Siculis vi abscidit: Formiæ etiam Læstrigonibus
habitatæ, multa præterea pollentissimis ingeniis
edissertata, quæ præterire, quam inferius exsequi, tutius
duximus. Verum Italiæ longitudo, quæ ab Augusta Prætoria
per Urbem Capuamque porrigitur usque ad oppidum Regium, decies
centena et viginti millia passuum colligit: latitudo ubi plurimum
quadringenta decem; ubi minimum, centum sex et triginta: arctissima
est ad portum, quem Hannibalis Castra dicunt: neque enim excedit
quadraginta millia. Umbilicum, ut Varro tradit, in agro Reatino
habet. At in solidum spatium circuitus universi vicies quadragies
noviesque centena sunt. In quo ambitu adversa Locrensium fronte ortus
a Gadibus finitur Europæ sinus primus: nam secundus a Lacinio
auspicatus, in Acroceraunio metas habet.
Ad hæc Italia Pado clara est, quem mons Vesulus
superantissimus inter juga Alpium gremio suo fundit, visendo fonte in
Ligurum finibus, unde se primum Padus proruit, subversusque cuniculo
rursus in agro Vibonensi extollitur, nulli amnium inferior claritate,
a Græcis dictus Eridanus. Intumescit exortu Canis tabefactis
nivibus, et liquentibus brumæ pruinis, auctusque aquarum
accessione, triginta flumina in Adriaticum defert mare.
E memorabilibus inclytum et insigniter per omnium
vulgatum ora, quod perpaucæ familiæ sunt in agro
Faliscorum, quos Hirpos vocant. Hi sacrificium annuum ad montem
Soractis Apollini faciunt: id operantes gesticulationibus religiosis,
impune insultant ardentibus lignorum struibus, in honorem divinæ
rei flammis parcentibus. Cujus devotionis mysterium munificentia
senatus honorata, Hirpis perpetuo consulto omnium munerum vacationem
dedit. Gentem Marsorum serpentibus illæsam esse, nihil mirum: a
Circæ filio hi genus ducunt, et de avita potentia deberi sibi
sciunt servitium venenorum: ideo venena contemnunt. Clius Æetæ
tres filias dicit, Angitiam, Medeam, et Circen: Circen Circeios
insedisse montes, carminum maleficiis varias imaginum facies
mentientem: Angitiam vicina Fucino occupavisse, ibique salubri
scientia adversus morbos resistentem, quum dedisset hominem vivere,
deam habitam: Medeam ab Jasone Buthroti sepultam, filiumque ejus
Marsis imperasse. Sed quamvis Italia habeat hoc præsidium
familiare, a serpentibus non penitus libera est. Denique Amunclas,
quas Amyclas ante Græci condiderant, serpentes fugavere. Illic
frequens vipera insanabili morsu: brevior hæc ceteris, quam in
aliis advertimus orbis partibus, ac propterea, dum despectui est,
facilius nocet.
Calabria chelydris frequentissima, et boam gignit, quem
anguem ad immensam molem ferunt convalescere. Captat primo greges
bubulos, et quæ plurimo lacte rigua bos est, ejus se uberibus
innectit, suctuque continuo saginata longo in seculo, ita fellebri
satietate ultimo extuberatur, ut obsistere magnitudini ejus nulla vis
queat; et postremo depopulatis animantibus regiones, quas ohsederit,
cogit ad vastitatem. Denique divo Claudio principe, ubi Vaticanus
ager est, in alvo occisæ boæ spectatus est solidus
infans.
Italia lupos habet, et quod cum ceteris simile non sit,
homo, quem prius viderint, conticescit, et anticipatus obtutu
nocentis aspectus, licet clamandi voluntatem habeat, non habet vocis
ministerium. Sciens de lupis multa prætereo. Spectatissimum
illud est: caudæ animalis hujus villus amatorius inest
perexiguus, quem spontivo damno amittit, quum capi metuit: nec habet
potentiam, nisi viventi detrahatur. Cunt lupi toto anno non
amplius dies duodecim. Vescuntur in fame terram. At hi, quos
cervarios dicimus, quamvis post longa jejunia repertas ægre
carnes mandere cperint, ubi quid casu respiciunt obliviscuntur,
et immemores præsentis copiæ eunt quæsitum quam
reliquerant satietatem. In hoc animalium genere nominantur et lynces,
quarum urinas coire in duritiem pretiosi calculi fatentur, qui
naturas lapidum exquisitius sunt persequuti. Istud etiam ipsas lynces
persentiscere hoc documento probatur, quod egestum liquorem illico
arenarum tumulis, quantum valent, contegunt, invidæ scilicet ne
talis egeries transeat in nostrum usum, ut Theophrastus perhibet.
Lapidi isti ad succinum color est, pariter spiritu attrahit
propinquantia, dolores renum placat, medetur regio morbo; Græce
lyngurium dicitur.
Cicadæ apud Reginos mutæ, nec usquam alibi:
quod silentium miraculo est, nec immerito, quum vicinæ quæ
sunt Locrensium, ultra ceteras sonent. Causas Granius tradit, quum
obmurmurarent illic Herculi quiescenti, deum jussisse ne streperent:
itaque ex eo cptum silentium permanere.
Ligusticum mare frutices procreat, qui quantisper
fuerint in aquarum profundis fluxi sunt, tactu prope carnulento;
deinde, ubi in supera attolluntur, natalibus saxis derogati, lapides
fiunt. Nec qualitas illis tantum sed et color vertitur: nam puniceo
protinus rubescunt. Ramuli sunt, quales arboris visimus, ad semipedem
frequentius longi. Rarum est pedaneos deprehendi. Excuduntur ex illis
multa gestamina; habet enim, ut Zoroastres ait, materia hæc
quamdam potestatem, ac propterea, quidquid inde fit, ducitur inter
salutaria; curalium alias dicunt; nam Metrodorus gorgian nominat.
Idem quod resistat typhonibus et fulminibus affirmat.
Eruitur gemma in parte Lucanie, facie adeo jucunda, ut
languentes intrinsecus stellas, et subnubilo renidentes, croceo
colore perfundat. Ea quoniam in littore Syrtium inventa primum est,
syrtites vocatur. Est et veietana a loco dicta, cui nigricolor facies
propria, quam ad gratiam varietatis albi limites intersecant notis
candicantibus.
Insula, quæ Apuliæ oram videt, tumulo ac
delubro Diomedis insignis est, et Diomedeas aves sola nutrit: nam hoc
genus alitis præterquam ibi nusquam gentium est, idque solum
poterat memorabile judicari, nisi accederent non omittenda. Forma
illis pæne quæ fulicis, color candidus, ignei oculi, ora
dentata; congreges volitant, nec sine ratione pergendi; duces duo
sunt, qui regant cursum: alter agmen anteit, alter insequitur; ille
ut ductu certum iter dirigat, hic ut instantia urgeat tarditatem, Hæc
in meantibus disciplina est. Quum ftificum adest tempus, rostro
scrobes excavant; deinde surculis inversum superpositis, imitantur
texta cratium: sic contegunt subtercavata, et ne operimenta desint,
si forte lignorum cassa venti auferunt, hanc struicem comprimunt
terra, quam egesserant, quum puteos excitassent. Sic nidos moliuntur
bifori accessu, nec fortuitu: adeo ut ad plagas cli metentur
exitus, vel ingressus. Aditus, qui mittiit ad pastus, in ortum
destinatur; qui excipit revertentes, versus occasui est: ut lux et
morantes excitet, et receptui non denegetur. Levaturæ alvum
adversis flatibus subvolant, quibus proluvies longius auferatur.
Judicant inter advenas: qui Græcus est, propius accedunt, et
quantum intelligi datur, ut civem blandius adulantur; si quis erit
gentis alterius, involant et impugnant. Ædem sacram omni die
celebrant studio ejusmodi: aquis imbuunt plumas, alisque impendio
madefactis confluunt rorulentæ: ita ædem excusso humore
purificant: tunc pinnulis superplaudunt: inde disceditur quasi
peracta religione. Ob hoc credunt Diomedis socios aves factos. Sane
ante adventum Ætoli ducis nomen Diomediæ non habebant,
inde sic dictæ.
Italicus excursus per Liburnos, quæ gens Asiatica
est, procedit in Dalmatiæ pedem, Dalmatia in limitem lllyricum,
in quo sinu Dardani sedes habent, homines ex Trojana prosapia in
mores barbaros efferati. At ex altera parte per Ligurum oram in
Narbonensem provinciam pergit, in qua Phocenses quondam fugati
Persarum adventu, Massiliam urbem olympiade quadragesima quinta
condiderunt. Et C. Marius bello Cimbrico, factis manu fossis,
invitavit mare, perniciosamque ferventis Rhodani navigationem
temperavit: qui amnis præcipitatus Alpibus primo per Helvetios
ruit, occursantium aquarum agmina secum trahens, auctuque magno, ipso
quod invadit freto turbulentior; nisi quod fretum ventis excitatur,
Rhodanus sævit et quum serenum est: atque ideo inter tres
Europæ maximos fluvios et hunc computant. Aquæ quoque
Sextiliæ eo loco claruerunt, quondam hiberna consulis, postea
excultæ mnibus: quarum calor olim acrior, exhalatus per
tempora evaporavit, nec jam par est famæ priori. Si Græcias
cogitemus, præstat respicere litus Tarentinum: unde a
promontorio, quod Acran Iapygian vocant, Achaiam destinantibus,
citissima navigatio est.
III.
Corsica. In ea de catochite lapide.
Flectendus hinc stilus est: terrarum vocant aliæ,
et longum est, ut memoratim insularum omnium oras legamus, quascumque
promontoria Italica prospectant: quamvis sparsæ recessibus
amnissimis, et quodam naturæ quasi spectaculo expositæ,
non erant omittendæ; sed quantum residendum est, si dilatis,
quæ præcipua sunt, per quamdam desidiam, aut Pandatariam,
aut Prochytam dicamus, aut Iluam ferri feracem, aut Caprariaus, quam
Græci Aàgilon dicunt, aut
Planasiam de facie supinitatis sic vocatam, vel Columbariam avium hoc
nominis matrem, vel Ithacesiam Ulyxis, ut proditur, speculam, vel
Enariam, Inarimen ab Homero nominatam, aliasque lætas non
secus, inter quas Corsicam plurimi in dicendo latius circumvecti,
plenissima narrandi absolverant diligentia, nihilque omissum, quod
retractanti non sit supervacuum: ut exordium incolis Ligures
dederint, ut oppida structa sint, ut colonias ibi deduxerint Marius
et Sulla, ut ipsam Ligustici sinus æquor alluat. Sed hæc
facessant.
Verum ager Corsicanus, quod in eo agro unicum est, solus
edit, quem katoxÛthn vocant,
lapidem fatu dignissimum. Major est ceteris, qui ad ornatum
destinantur, nec tam gemma, quam cautes. Idem impositas manus detinet
ita se junctis corporibus annectens, ut cum ipso hæreant,
quibus tangitur: sic ei inest velut de glutino lentiore nescio quid,
parque gummi. Accipimus Democritum Abderiten ostentatione scrupuli
hujus frequenter usum, ad probandam occultam naturæ potentiam
in certaminibus, quæ contra magos habuit.
IV.
Sardinia. In ea de solifuga, et herba Sardonia.
Sardinia quoque, quam apud Timæum SandaliÇtin
legimus, 'Ixnoèsan apud Crispum,
in quo mari sita sit, quos incolarum auctores habeat, satis celebre
est. Nihil ergo attinet dicere, ut Sardus Hercule, Norax Mercurio,
procreati, quum alter a Libya, alter ab usque Tartesso Hispaniæ,
in hosce fines permeavissent, a Sardo terra, a Norace Noræ
oppido nomen datum. Mox Aristæum regnando his proximum in urbe
Caralis, quam condiderat ipse, conjuncto populo utriusque sanguinis,
sejuges usque ad se gentes ad unum morem conjugasse, imperium ex
insolentia nihil aspernatas.
Sed ut hæc et Iolaum, qui ad id locorum agros ibi
insedit, præterea et Ilienses, et Locrenses transeamus,
Sardinia est quidem absque serpentibus, sed quod aliis locis serpens,
hoc solifuga Sardis agris. Animal perexiguum, qua aranei forma,
solifuga dicta, quod solem fugiat. In metallis argentariis plurima
est: nam solum illud argenti dives est. Occultim reptat, et per
imprudentiam supersedentibus pestem facit. Huic incommodo accedit et
herba Sardonia, quæ in defluviis fontaneis provenit justo
largius. Ea si edulio fuerit nescientibus, nervos contrahit, rictu
diducit ora, ut, qui mortem oppetunt, facie ridentium intereant.
Contra quidquid aquarum est, varie commodis servit. Stagna
pisculentissima, hibernæ pluviæ in æstivam penuriam
reservantur: nam homo Sardus opem plurimam de imbrido clo
habet. Hoc collectaneum depascitur, ut sufficiat usui, ubi defecerint
scaturigines.
Fontes calidi et salubres aliquot locis effervescunt,
qui medelas afferunt, aut solidant ossa fracta, aut abolent a
solifugis insertum venenum, aut etiam ocularias dissipant
ægritudines; sed qui oculis medentur, et coarguendis valent
furibus: nam quisquis sacramento raptum negat, lumina aquis
attrectat: ubi perjurium non est, cernit clarius; si perfidia abnuit,
detegitur facinus cæcitate, et captus oculis admissum tenebris
fatetur.
V.
Sicilia. In ea memorabilia soli et aquarum. Item de achate lapide.
Si respiciamus ad ordinem temporum, vel locorum, post
Sardiniam res vocant Siculæ. Primo, quod utraque insula in
Romanum arbitratum redacta, iisdem temporibus facta est provincia:
cum eodem anno Sardiniam M. Valerius, alteram C. Flaminius prætor
sortiti sunt. Adde, quod freto Siculo excipitur nomen Sardi maris.
Ergo Sicilia, quod cum primis assignandum est, diffusis prominentibus
triquetra specie figuratur. Pachynus adspectus in Peloponnesum, et
meridianam plagam dirigit; Pelorias adversa vespero Italiam videt;
Lilybæum in Africam extenditur. Inter quæ Pelorias
præstat, laudata unico soli temperamento, quod neque humido in
lutum madefiat, neque fatiscat in pulverem siccitate. Ea ubi
introrsum recedit, et in latitudinem panditur, tres lacus obtinet:
quorum unus quod piscium copiosus est, non equidem ad miraculum
duxerim, sed quod ei proximans condensus arbustis inter virgultorum
opaca feras nutriat, et admissis venantibus per terrenos tramites,
quibus pedestris accessus excipit, duplicem piscandi venandique
præbeat voluptatem, numeratur inter eximia. Tertium ara sacrum
approbat, qua in media sita, brevia dividit a profundis. Qua ad eam
pergitur, aqua crurum tenus pervenit: quod ultra est, nec explorari
licet, nec attingi; et si fiat, qui id ausus sit, malo plectitur,
quantamque sui partem gurgiti intimaverit, tantam it perditum. Ferunt
quemdam in hæc alta quam longissime jecisse lineam, eam ut
recuperaret dum demerso brachio nisum adjuvat, cadaver manum factam.
Peloritana ora habitatur colonia Taurominia, quam prisci
Naxum vocabant; oppido Messana; Regio Italiæ opposito, quod
Regium a dehiscendi argumento R®gion
Græci dictitabant. Pachyno multa thynnorum inest copia, echinis
et omnibus mari nantibus pisculentissimum, ac propterea semper
captura larga. Lilybitano Lilybæum oppidum decus est, et
Sibyllæ sepulcrum. Sicaniæ diu ante Trojana bella Sicanus
rex nomen dedit, advectus cum amplissima Iberorum manu; post Siculus
Neptuni filius. In hanc plurimi Corinthiorum, Argivorum, Iliensium,
Dorensium, Cretensium confluxerunt. Inter quos et Dædalus fabræ
artis magister. Principem urbium Syracusas habet; in qua etiam cum
hiberno conduntur serena, nullo non die sol est. Adde quod Arethusa
fons in hac urbe est. Eminet montibus Ætna et Eryce. Vulcano
Ætna sacer est, Eryx Veneri. In Ætnæ vertice hiatus
duo sunt, crateres nominati, per quos eructatus erumpit vapor,
præmisso prius fremitu, qui per æstuantes cavernarum
latebras longo mugitu intra terræ viscera diu volvitur, nec
ante se flammarum globi attollunt, quam interni strepitus antecedant.
Mirum hoc est; nec illud minus, quod in illa ferventis naturæ
pervicacia mixtas ignibus nives præfert, et licet vastis
exundet incendiis, apicis canitie perpetua brumalem detinet faciem.
Itaque, invicta in utroque violentia, nec calor frigore mitigatur,
nec frigus calore dissolvitur. Laudant alios montes duos, Nebroden et
Neptunium: e Neptunio specula est in pelagus Tuscum, et Adriaticum;
Nebroden damæ et hinnuli gregatim pervagantur: inde Nebrodes.
Quidqquid Sicilia gignit sive soli sive hominis ingenio, proximum est
his, quæ optima judicantur, nisi quod ftus terræ
Centuripino croco vincitur. Hic primum inventa comdia. Hinc et
cavillatio mimica in scena stetit. Hinc domo Archimedes, qui juxta
siderum disciplinam machinarius commentator fuit. Hinc Lais illa, quæ
eligere patriam maluit, quam fateri. Gentem Cyclopum testantur vasti
specus. Læstrigonum sedes adhuc sic vocantur. Ceres inde
magistra sationis frumentariæ. Hic ibidem campus Ennensis in
floribus semper, et in omni vernus die. Quem propter est demersum
foramen, quo Ditem patrem ad raptus Liberæ exeuntem fama est
lucem hausum.
Inter Catinam et Syracusas certamen est de illustrium
fratrum memoria, quorum nomina sibi diversæ partes adoptant. Si
Catinenses audiamus, Anapis fuit, et Amphinomus; si quod malunt
Syracusæ, Emantiam putabimus, et Critonem. Catinensis tamen
regio causam dedit facto, in quam se quum Ætnæ incendia
protulissent, juvenes duo sublatos parentes evexerunt in flammas
illæsi ignibus. Horum memoriam ita posteritas munerata est, ut
sepulcri locus nominaretur Campus piorum.
De Arethusa, et Alpheo verum est hactenus, quod
conveniunt fons et amnis. Fluminum miracula abunde varia sunt.
Dianam, qui ad Camerinam fluit, si habitus impudice hauserit, non
coibunt in corpus unum latex vineus et latex aquæ. Apud
Segestanos Helbesius in medio flumine subita exæstuatione
fervet. Acidem, quamvis demissum Ætna, nullus frigore
antevertit. Himeræum clestes mutant plagæ: amarus
denique est, dum in aquilonem fluit, dulcis ubi ad meridiem
flectitur. Quanta in aquis, tanta novitas in salinis. Salem
Agrigentinum si igni junxeris, dissolvitur ustione; cui si liquor
aquæ proximaverit, crepitat, veluti torreatur. Purpureum Enna
mittit: in Pachyno translucidus invenitur. Cetera salinarum metalla,
quæ sunt aut Agrigento, aut Centuripiis proximantia, funguntur
cautium ministerio: nam illinc excuduntur signa ad facies hominum,
vel deorum. Thermitanis locis insula est arundinum ferax, quæ
accommodatissimæ sunt in omnem sonum tibiarum; seu præcentorias
facias, quarum locus est ad pulvinaria præcinendi; seu vascas,
quæ foraminum numeris præcentorias antecedunt; seu
puellatorias, quibus a sono clariore vocamen datur; sive gingrinas,
quæ breviores licet, subtilioribus tamen modis insonant; aut
milvinas, qua in accentus exeunt acutissimos; aut Lydias, quas et
turarias dicunt; vel Corinthias, vel Ægyptias, aliasve a
musicis per diversas officiorum et nominum species separatas. In
Halesina regione fons alias quietus et tranquillus quum siletur, si
insonent tibiæ exsultabundus ad cantus elevatur, et quasi
miretur vocis dulcedinem, ultra margines intumescit. Gelonium stagnum
tetro odore abigit proximantes. Ibi et fontes duo: alter, de quo si
sterilis sumpserit, fecunda fiet; alter, quem si fecunda hauserit,
vertitur in sterilitatem. Stagnum Petrensium serpentibus noxium est,
homini salutare. In lacu Agrigentino oleum supernatat: hoc pingue
hæret arundinum comis de assiduo volutabro, e quarum
capillamentis legitur unguentum medicum contra armentarios morbos.
Nec longe inde collis Vulcanius, in quo, qui divinæ rei
operantur, ligna vitea super aras struunt, nec ignis apponitur in
hanc congeriem: quum prosicias intulerunt, si adest deus, si sacrum
probatur, sarmenta licet viridia sponte concipiunt, et nullo
inflagrante habitu, ab ipso numine fit accendium. Ibi epulantes
alludit flamma, quæ flexuosis excessibus vagabunda, quem
contigerit, non adurit: nec aliud est quam imago nuntia perfecti rite
voti. Idem ager Agrigentinus eructat limosas scaturigines, et ut venæ
fontium sufficiunt ripis subministrandis, ita in hac Siciliæ
parte, solo nunquam deficiente, æterna rejectatione terram
terra evomit.
Achatem lapidem Sicilia primum dedit in Achatæ
fluminis ripis repertum, non vilem, quum ibi tantum inveniretur:
quippe interscribentes eum venæ naturalibus sic notant formis,
ut, quum optimus est, varias præferat rerum imagines. Unde
annulus Pyrrhi regis, qui adversus Romanos bella gessit, non
ignobilis famæ fuit, cujus gemma achates erat, in quo novem
Musæ cum insignibus suis singulæ, et Apollo tenens
citharam videbatur, non impressis figuris, sed ingenitis. Nunc
diversis locis apparet. Dat Creta, quem curaliachatem vocant, curalio
similem, sed illitum guttis auro micantibus, et scorpionum ictibus
resistentem. Dat India reddentem nunc nemorum, nunc animalium facies,
quem vidisse oculis favet, quique intra os receptus sedat sitim. Sunt
et qui usti redolent myrrhæ odorem, hæmachates sanguineis
maculis irrubescit; sed qui maxime probantur, vitream habent
perspicuitatem, ut Cyprius: nam, qui sunt facie cerea, abundantes
trivialiter, negliguntur. Omnis ambitus hujus insulæ clauditur
stadiorum tribus millibus.
VI.
Volcaniæ insulæ.
In freto Siculo
Hephestiæ insulæ quinque et viginti millibus passuum ab
Italia absunt. Itali Vulcanias vocant: nam et ipsæ natura soli
ignea per occulta commercia, aut mutuantur Ætnæ incendia,
aut subministrant. Hic dicta sedes deo ignium. Numero sunt septem.
Liparæ nomen rex dedit Liparus, qui eam ante Æolum rexit.
Alteram Hieram vocaverunt: ea præcipue Vulcano sacrata est, et
plurimum colle eminentissimo nocte ardet. Strongyle tertia, Æoli
domus, vergitur ad exortus solis, minime angulosa, quæ flammis
liquidioribus differt a ceteris. Hæc causa efficit, quod ex
ejus fumo potissimum incolæ præsentiscunt, quinam flatus
in triduo pertendant. Quo factum, ut Æolus rex ventorum
crederetur. Ceteras Didymen, Ericusam, Phnicusam, Euonymon,
quoniam similes sunt, dictas habe.