SEDULIUS: CARMEN PASCHALE, LIBER QUARTUS



Iam placidas Iordanis item transgressus harenas,
Iudaeae sectatus iter: sine nomine mixtum
Vulgus, et innumeras relevans a clade catervas
Suscipit infirmos et dat discedere sanos.
5
Nil igitur summo de se sperantibus umquam
Difficile est conferre Deo, cui prona facultas
Ardua planare et curva in directa referre;
Et quidquid natura negat se iudice praestat.
Namque foramen acus sicut penetrare camelus
10
Membrorum pro mole nequit, sic dives opima
Fertilitate tumens tenuem non posset adire
Caelestis regni ducentem ad limina callem,
Ni genitor rerum, qui mundum lege cohercet
Et nulla sub lege manet, cui condere velle est
15
Quem frons nulla videt, sed totum conspicit ipse
'Hoc inpossibile est homini' dixisset, 'at alto
Possibile est ius omne Deo', multisque molestum
Divitibus tandem faceret mitescere censum.
Nam proprias bene tractas opes caeloque recondi
20
Thensauros vult ille suos, ubi quidquid habetur
Non mordax aerugo vorat, non tinea sulcat,
Nec male defossum famulatur furibus aurum,
Ieiunis qui ferre cibum, sitientibus haustum,
Hospitibus tectum, nudis largitur amictum,
25
Solatur nexos in carcere, per fovet aegros,
Atque aliis largus, sibi tantum constat egenus.
Nec dubie in caelum substantia pervenit illa,
Quae Christo conlata datur sub paupere forma,
Quae damnis augmenta capit, quae spargitur ut sit,
30
Quae perit ut maneat, quae vitam mortua praestat.
     Praeterea geminos Dominus considere caecos
Dum quoddam transiret iter comitante caterva
Conspicit, extinctae poscentes munera formae
Flebilibusque vagas implentes vocibus auras.
35
Nec cunctata solens pietas inferre salutem,
Quae sentit flagrare fidem, mox lumina tangens
Evigilare iubet, quae somnus presserat ingens,
Atque diu clausas reserans sub fronte fenestras
Ingrediente die fecit discedere noctem.
40
     Hinc repetita sacri gradiens per moenia templi
Lumina caecatis dedit et vestigia claudis.
     Talia Daviticam post facta reliquerat urbem
Bethaniae vicina petens, eademque reversus
Clarescente die properabat visere tecta.
45
Ecce autem mediis adstans sublimis in arvis
Frondea ficus erat, cuius in robore nullum
Repperit esuriens lustrato stipite pomum;
Arboreisque comis 'iam nunc ex germine vestro
Nullus', ait, 'fructus reliquum generetur in aevum'.
50
Confestim viduata suis ficulnea sucis
Aruit et siccis permansit mortua ramis
Omnis enim quicumque Deo nil fertile nutrit,
Ceu sterilis truncus lignis aequabitur ustis,
At iustus palmae similis florebit amoenae,
55
Semper habens frondes et tamquam Libana cedrus
Multiplicandus adest et vertice sidera tanget.
     Post oblatus ei virtutem sensit erilem
Insanus sermone carens, quem faucibus artis
Angebat vis clausa mali, vitiumque tacendo
60
Prodiderat, sed cuncta solens infirma levare
Conditor obsessa pepulit de fauce latronem
Et voci patefecit iter nexuque soluto
Muta diu tacitas effudit lingua loquellas.
     Post Dominus Pharisaea petens convivia cenae
65
Orantis dapibus sese inpertivit amici.
Tunc mulier, quam fama nocens et plurima vitae
Mordebant delicta suae, clementia supplex
Conruit amplectens vestigia, quaeque profusis
Inrigat incumbens lacrimis, et crine soluto
70
Nec tergere sacras nec cessat lambere plantas
Unguento flagrante fovens, sententia donec
Lata Dei, quem ferre manum non paenitet umquam,
Si nos paeniteat veterem quaesisse ruinam,
'Vade, fides, mulier, tua te salvavit ab omni'
75
Dixisset', quodcumque mali gessisse videris:
Utere pace mea'. magna est medicina fateri
Quod nocet abscondi, quoniam sua vulnera nutrit
Qui tegit et plagam trepidat nudare medenti.
En polluta diu, modicum purgata recessit
80
Per gemitum propriique lavans in gurgite fletus,
Munda suis lacrimis redit et detersa capillis.
     Iamque Capharneae synagogam intraverat urbis
Rite docens populos. quem cum vidisset iniquus
Humano sub corde latens, clamore protervo
85
Spiritus infremuit 'quid nobis et tibi?' dicens,
'Perdere nos heu Christe, venis? scio denique qui sis,
Et sanctum cognosco Dei' nec plura locutus
Imperio terrente tacet hominemque reliquit
Pulsus et in vacuas fugiens evanuit auras.
90
     Sic etiam variis finem languoribus esse
Fecit et exclusos semper reticere coegit
Daemonas ac talem prohibet se pandere testem.
Olim quippe ferox et nigrae mortis amator
Ille nocens anguis, deiectus culmine caeli
95
Cum pompis sociisque suis omnique nefandae
Agmine militiae, Christum, quem noverat illic,
Conspicit in terris, velamine carnis opertum,
Et gemit esse homini Dominum virtutis amicum.
     Dumque Tyri transgressus iter, Sidonia rursus
100
Arva legens, placidas Dominus calcaret harenas,
Curavit gemino miserum spiramine clausum,
Qui vocem non ore dabat, non aure trahebat,
Sidereaeque manus ruptis penetralibus omnes
Adtactu patuere fores, laetusque repente
105
Audirique loquens meruitque audire loquentes.
     Tu quoque virtutis sensisti munus erilis
Procumbens oculis, cuius in lumine Christus
Expuit et speciem simulatae mortis ademit.
     Hinc maiora docens populos caelestia verum
110
Se reserat sermone Deum turbasque frequentes,
Quae nimis inruerant, cupiens vitare parumper
Stagna petit parvaque sedens in Simonis alno,
Litore sistentem firmabat ab aequore plebem.
Et dictis iam finis erat; tunc altius actam
115
In pelagus iubet ire ratem vastoque profundo
Retia dimitti piscantia, quae nihil omnem
Claudere per noctem vacuo potuere labore.
Simon paret ovans et aquosis gentibus instans
Linea claustra iacit tantumque inmanis apertos
120
Implevit captura sinus, ut praeda redundans
Turbaret geminas cumulato pisce carinas:
Nam socia stic puppis erat: sic maxima saepe
Gaudia non ferimus propensaque vota timemus;
Quodque Deo facile est homines optare nec audent.
125
     Talibus insignis virtutibus ibat in urbem,
Quae sit dicta Naim, populo vallatus ipimo
Et grege discipulum, miserum cum comminus ecce
Conspicit ecferri iuvenem gelidumque cadaver,
Pluribus exsequiis et inani funere passum
130
Triste ministerium, cuius sors invida matrem
Iamdudum viduam gemina viduaverat urna.
Nec remorata diu pietas, inimica doloris,
Auxilium vitale tulit tactoque feretro
'Surge' ait 'o iuvenis'; parensque in tempore dicto
135
Mortuus adsurgit, residensque loquensque revixit
Atque comes genetricis abit: nam funere torpens
Et licet amissae passus discrimina vitae,
Non poterat famulus Domino clamante tacere
Nec vita praesente mori. mox agmine verso
140
Deponens trepidum recidivo tramite luctum,
Candida felicem revocavit pompa parentem.
     Nec tibi parva salus Domino medicante, Maria,
Multiplici laesum curavit vulnere sensum,
Quam fera septenis rabies invaserat armis,
145
Daemonico cuneata globo; sed squameus anguis
Imperiosa sacri fugiens miracula verbi
Corde tuo depulsus abit volucresque per auras
In chaos infernae lapsus penetrale gehennae
Septem ingens gyros, septena volumina traxit.
150
     Neve redundantem cumulato germine messem
Exiguis Dominus sineret languere colonis,
Discipulosque alios, quorum mens conscia recti
Puraque simplicitas numero meritoque refulgens
Aurea libra fuit, velut agnos praecipit inter
155
Sanguineos properare lupos 'adsumite' dicens
'Iura potestatis, nullum metuatis ut hostem;
Vipereasque minas et scorpion atque inimicae
Omnia virtutis sensu calcate fideli:
Nulla meis famulis feritas adversa nocebit.
160
Nec tantum hoc gaudete, viri, quod spiritus ater
Subiaceat vobis, quantum quod nomina vestra
Scribat in aeterno caelestis littera libro'.
Ius est quippe Dei vitam praeponere factis.
Nam merito cessante bono miracula nil sunt,
165
Quae faciunt plerumque mali, quibus arbiter orbis
'Nescio vos' dicturus erit, 'discedite cuncti
Artifices scelerum, rebus qui semper iniquis
Divinum simulastis opus'. sic tempore Moysi
Carminibus quidam vanae Memphitis in oris
170
Signa dabant non sponte Dei, sed imagine falsa
Visibus humanis magicas tribuere figuras.
     Post Pharisaeorum cuiusdam principis intrat
Clarificare domum, non escam sumere tantum,
Ad quam tunc facili convenerat ille precatu.
175
Hic homo perspicuo distentus ventre tumebat
Plenus aquae gravidamque cutem suspenderat alvus,
Inclusam paritura necem. Iam membra fluebant
Adcrescente sinu, miserosque infusa per artus
Turgida perflatum macies tenuaverat aegrum
180
Inque uteri spatium totus convenerat hydrops.
Non tulit hanc speciem mundi Pater, et sua transit
Sabbata non curans, hominem curare paratus
Quem voluit magis esse suum: nam sabbata propter
Condita sunt hominem, non est homo sabbata propter.
185
Tunc pius umentem siccata corporis unda
Iussit abire luem: fluvidus mox viscera morbus
Deserit et vacuae resident in pectore fibrae
Carnalemque lacum pestis lymphata reliquit.
     Coeperat interea Dominus Galilaea per arva
190
Transgrediens sancto quoddam pede tangere castrum.
Hunc procul ut videre decem maculosa gerentes
Leprosi portenta viri, quos corpore foedo
Discolor obscenis turpabat poena figuris,
'Praeceptor, miserere, potes namque omnia, Iesu',
195
Clamantes dixere simul: tunc flexa potestas,
Quae numquam pietate vacat, clementior infit:
'Ite, sacerdotum conspectibus ora referte!'
Cumque viam peterent, subito mundata vicissim
Mirantur sua membra viri variumque tuentes
200
Esse nihil sese pariter speculantur et omnes
Explorant proprias alterno lumine formas.
Ex quibus ut grates ageret pro munere tanto,
Vix unus reduci conversus tramite planta
Sternitur ad terram Dominum virtutis adorans
205
Atque sacerdoti vero sua protulit ora.
Denique pontificum princeps summusque sacerdos
Quis, nisi Christus, adest? gemini libaminis auctor
Ordine Melchisedech, cui dantur munera semper
Quae sua sunt, fructus segitis et gaudia vitis.
210
     Cum residens caecus Timei filius illud
Propter iter, Dominum per quod cognoverat ire,
Vociferans crebro lumen clamore petisset
Nec populo prohibente tacens, accedere iussus
Ad Dominum palpante manu, visumque recepit
215
Et nullo ducente redit. quam fortiter instat
Inportuna fides! Quidquid res dura negarit,
Sola frequens votis oratio praestat honestis.
Unanimum panem sic ille petebat amicum,
Qui foribus clausis per opaca silentia noctis
220
Obnixeque diu confidenterque neganti
Vocibus adsiduis precibusque extorsit anhelis.
     Praeteriensque viae Dominus loca Samaritanae
Humanam flagrante sitim collegerat aestu,
Fonsque perennis aquae, modicam desiderat undam,
225
Ut biberet qua corpus erat. tunc accola gentis
Stans mulier, parvum puteo quae traxerat haustum,
Cum dare cunctatur periturae munera lymphae,
Agnoscens propriam numeroso coniuge vitam,
Orat inexhausti tribui sibi dona fluenti,
230
Aeternam positura sitim, qua nemo carere
Dignus erit, Domini nisi mersus gurgite Christi
Percipiat placidas animae, non corporis undas.
     Dumque sui media residens testudine templi
Ore tonans patrio directi ad pervia callis
235
Errantem populum monitis convertit amicis,
Ecce trahebatur magna stipante caterva
Turpis adulterii mulier lapidanda reatu,
Quam Pharisaea manus placido sub iudice sistens
Cum damnare parat, plus liberat; omnibus illis
240
Nam simul e turbis proprie sine crimine nullus
Accusator erat, saxum qui missile primus
Sumeret obscenae feriens contagia moechae.
Nec poterat quisquam fistucam vellere parvam
Ex oculo alterius, proprio qui lumine grandem
245
Sciret inesse trabem. profugus sic ille recessit
Impetus et clemens donat sententia culpam,
Iam non peccandi sub condicione solutam.
Nam vomitum quicumque suum canis ore relambit,
Nec veterem studet hic veniam nec habere futuram,
250
Huius damna tenens, huius conpendia perdens.
     Inde means genitum cernit considere caecum,
Qui male praegnantis dilapsus ventre parentis
In lucem sine luce ruit. tunc sanguinis ille
Conditor humani mundique orientis origo,
255
Inperfecta diu proprii non passus haberi
Membra operis, natale lutum per claustra genarum
Inliniens hominem veteri de semine supplet.
Nec visum tamen ante capit, quam voce iubentis
Accepta Domini Siloam venisset ad undam
260
Et consanguinei tutus medicamine limi
Pura oculos fovisset aqua. mox ergo gemellas
Vultibus effulgent acies tandemque merentur
Ignotum spectare diem. Cognoscite cuncti,
Mystica quid doceant animos miracula nostros:
265
Caeca sumus proles miserae de fetibus Evae,
Portantes longo natas errore tenebras,
Sed dignante Deo mortalem sumere formam
Tegminis humani, facta est ex virgine nobis
Terra salutaris, quae fontibus abluta sacris
270
Clara renascentis reserat spiramina lucis.
     Bethaniaeque solum repetens intrarat: ibique
Lazarus occidua tumulatus sorte iacebat
Iam quarto sine luce die claususque sepulchri
Marmore corruptum tabo exalabat odorem.
275
Flebant germanae, flebat populatio praesens,
Flebat et Omnipotens, sed corpore, non deitate,
Exanimosque artus illa pro parte dolebat,
Qua moriturus erat; lacrimis implevit amicum,
Maiestate Deum. quid credere, Martha, moraris?
280
Quidve, Maria, gemis? Christum dubitatis, an unum
Possit ab infernis hominem revocare cavernis,
Qui dabit innumeras post funera surgere turbas?
Ergo ubi clamantis Domini sonuit tuba dicens:
'Lazare, perge foras!', magno concussa pavore
285
Tartara dissiliunt, herebi patuere recessus,
Et tremuit letale chaos, mortisque profundae
Lex perit atque anima proprias repente medullas
Cernitur ante oculos vivens adstare cadaver.
Postque sepulchralem tamquam recreatus honorem
290
Ipse sibi moriens et postumus extat et heres.
     Utque caduca vagi contemnens culmina saecli
Monstraret se rite Deum, non curribus altis,
Qui pompae mortalis honor, rapidisque quadrigis
Pulvereum sulcavit iter nec terga frementis
295
Ardua pressit equi, faleris qui pictus et ostro
Ora cruentatum mandentia concutit aurum,
Sed lento potius gestamine vilis aselli
Rectori suffecit honos, levis ungula cuius
Ut tanto sessore decus mirabile portans
300
Nobilior sub fasce foret, non illius inpar,
Qui patulo Christum licet in praesepe iacentem
Agnovit tamen esse Deum. plebs omnis adorans
In solido molles subiecit tramite vestes.
Dicite, gentiles populi, cui gloria regi
305
Talis in orbe fuit? Cui palmis compta vel umquam
Frondibus arboreis laudem caelestibus ymnis
Obvia turba dedit? Domino nisi cum patre Christo,
Qui regit aetherium princeps in principe regnum.
<Cui Sanctus semper conregnat Spiritus aeque.>



Christian Latin The Latin Library The Classics Homepage