- Primus suae Dominus thalamis dignatus adesse
- Virtutis documenta dedit convivaque praesens
- Pascere, non pasci veniens, mirabile! fusas
- In vinum convertit aquas: amittere gaudent
- 5
- Pallorem latices, mutavit laeta saporem
- Unda suum largita merum, mensasque per omnes
- Dulcia non nato rubuerunt pocula musto.
- Implecit sex ergo lacus hoc nectare Christus:
- Quippe ferax qui vitis erat virtute colona
- 10
- Omnia fructificans, cuius sub tegmine blando
- Mitis inocciduas enutrit pampinus uvas.
- Post regulus nato quidam moriente rogabat
- Flebilis et supplex Dominum, quo viseret aegrum
- Febre laborantem puerum trepidamque vetaret
- 15
- Labi animam de sede sua. tunc larga potestas,
- Credenti quae nulla negat nec dona retardat,
- Velocem comitata fidem, sermone salutem
- Concedens facili: vivit iam filius, inquit,
- Perge, tuus. quantum imperii fert iussio Christi!
- 20
- Non dixit 'victurus erit' sed 'iam quia vivit'
- More Dei, qui cuncta prius quam nata videndo
- Praeteritum cernit quidquid vult esse futurum.
- Inde salutiferis incedens gressibus urbes,
- Oppida, rura, casas, vicos, castella peragrans,
- 25
- Omnia depulsis sanabat corpora morbis.
- Ecce autem mediae clamans ex agmine turbae
- Leprosus poscebat opem variosque per artus
- Plus candore miser: si vis, Domine, inquit, ab istis
- Me maculis mundare, potes. 'volo' Christus ut inquit,
- 30
- Confestim redit una cutis proprioque decore
- Laeta peregrinam mutarunt membra figuram,
- Inque suo magis est vix agnitus ille colore.
- Forte Petri validae torrebat lampadis aestu
- Febris anhela socrum, dubioque in funere pendens
- 35
- Saucia sub gelidis ardebat vita periclis,
- Inmensusque calor frigus letale coquebat.
- At posquam fessos Domini manus adtigit artus,
- Igneus ardor abiit, totisque extincta medullis
- Fonte latentis aquae cecidit violentia flammae.
- 40
- Quin etiam rabidas nigrorum depulit iras
- Spirituum, ne flatus atrox laceraret iniqua
- Peste homines operisque Dei vexaret honorem,
- Quem norat non esse Dei; passimque catervas
- Ut pius innumeras pulso languore saluti
- 45
- Reddidit et varia populos a clade levavit.
- Inde marina petens arentes gressibus algas
- Pressit, et exiguae conscendens robora cumbae
- Aequoreas intravit aquas; Dominumque sequentes
- Discipuli placido librabant carbasa ponto.
- 50
- Iam procul a terris fuerat ratis actaque flabris
- Sulcabat medium puppis secura profundum,
- Cum subito fera surgit hiems pelagusque procellis
- Vertitur et trepidam quatiunt vada salsa carinam.
- Perculerat formido animos, seseque putabant
- 55
- Naufraga litoreis iam tendere brachia saxis.
- Ipse autem placidum carpebat pectore somnum,
- Maiestate vigil, quia non dormitat in aevum,
- Qui regit Israhel neque prorsus dormiet umquam.
- Ergo ubi pulsa quies cunctis lacrimantibus una
- 60
- Voce simul 'miserere citus, miserere, perimus,
- Auxilio succurre pio', nil vota moratus,
- Exurgens Dominus validis mitescere ventis
- Imperat et dicto citius tumida aequora placat.
- Non erat illa feri pugnax audacia ponti,
- 65
- In Dominum tumidas quae surgere cogeret undas,
- Nec metuenda truces agitabant flamina vires:
- Sed laetum exiliens Christo mare conpulit imum
- Obsequio fervere fretum, rapidoque volatu
- Moverunt avidas ventorum gaudia pinnas.
- 70
- Interea placido transvectus marmore puppem
- Liquerat et medios lustrabat passibus agros,
- Cum procul e tumulis gemino stridore ruentes
- Prosiluere viri, quos non mala daemone pauco
- Sed legio vexabat atrox, nexuque cruento
- 75
- Saeva catenatis gestantes vincla lacertis
- Angebat quoque poena duplex. heu dura furoris
- Condicio! qui vim patitur magis ille ligatur.
- Tunc Domini praecepta tremens exire iubentis,
- Spiritus infelix hominem non audet adire,
- 80
- Effigiem reddit quam Christum cernit habere:
- Sed pecus, inmunda gaudens lue, semper amicum
- Sordibus atque olido consuetum vivere caeno
- Pro meritis petiere suis tristesque phalanges
- Porcinum tenuere gregem: niger, hispidus, horrens
- 85
- Talem quippe domum dignus fuit hospes habere.
- Hinc alias Dominus pelago dilatus in oras,
- Intravit natale solum, quo corpore nasci
- Se voluit patriamque sibi pater ipse dicavit.
- Ecce aderant vivum portantes iamque cadaver
- 90
- Bis bina cervice viri lectoque cubantem
- Vix hominem, cui vita manens sine corporis usu
- Mortis imago fuit, resolutaque membra iacebant
- Officiis deserta suis, fluxosque per artus
- Languida dimissis pendebant vincula nervis.
- 95
- Hunc ubi virtutum Dominus conspexit egentem
- Robore, peccatis primum mundavit ademptis,
- Quae generant augmenta malis miseroque iacenti:
- Surge, ait, et proprium scapulis adtolle grabatum,
- Inque tuam discede domum. nil iussa moratus,
- 100
- Cui fuerat concessa salus, vestigia linquens
- Tandem aliena suis laetatur vadere plantis
- Vectoremque suum grata mercede revexit.
- Principis interea synagogae filia clauso
- Functa die superas moriens amiserat auras.
- 105
- At genitor, cui finis edax spem prolis adultae
- Sustulerat, sanctos Domini lacrimansque gemensque
- Conruit ante pedes, vix verba precantia fari
- Singultu quatiente valens, 'miserere parentis
- Orbati, miserere senis, modo filia' dicens
- 110
- 'Unica virgineis nec adhuc matura sub annis
- Occidit et misero patris mihi nomen ademit.
- Adfer opem lapsamque animam per membra refunde,
- Qui totum praestare potes.' haec inquit: et auctor
- Lucis ad extinctae pergebat funera gressum
- 115
- Vix populo stipante movens, permixtaque turbis
- Ibat inundantem mulier perpessa cruorem,
- Quae magnas tenuarat opes, ut sanior esset,
- Exhaustaque domu nec proficiente medella
- Perdiderat proprium pariter cum sanguine censum.
- 120
- Ast ubi credentis iam sano in pectore coepit
- Dives adesse fides, mediis inmersa catervis
- Nititur aversi vel filum tangere Christi.
- Posteriusque latens subitam furata salutem
- Extrema de veste rapit siccisque fluentis
- 125
- Damnavit patulas audax fiducia venas.
- Senserat ista Deus, cuius de fonte cucurrit
- Quod virtus secreta dedit, furtumque fidele
- Laudat et egregiae tribuit sua vota rapinae.
- Ventum erat ad maesti lugentia culmina tecti
- 130
- Deflentemque domum, moriens ubi virgo iacebat
- Extremum sortita diem, trepidusque tumultus
- Omnia lamentis ululans implebat amaris,
- Funereosque modos cantu lacrimante gemebant
- Tibicines, plangorque frequens confuderat aedes.
- 135
- Ponite sollicita conceptos mente dolores,
- Hic sopor est, Salvator ait, nec funus adesse
- Credite, nec somno positam lugete puellam.
- Dixerat et gelida constrictum morte cadaver
- Spiritus igne fovet, verboque inmobile corpus
- 140
- Suscitat atque semel genitam bis vivere praestat.
- Obstipuere animis, inopinaque vota parentes
- Aspiciunt versisque modis per gaudia plangunt.
- Inde pedem referens duo conspicit ecce sequentes
- Caecatos clamare viros: fili inclite David,
- 145
- Decute nocturnas extinctis vultibus umbras
- Et clarum largire diem. quam credere tutum,
- Quam sanum est cognosse Deum! iam corde videbant
- Qui lucis sensere viam; tunc caeca precantum
- Lumina defuso ceu torpens ignis olivo
- 150
- Sub Domini micuere manu, tactuque sereno
- Instaurata suis radiarunt ora lucernis.
- His ita dimissis alius producitur aeger,
- Multiplici languore miser, qui voce relictus,
- Auditu vacuus, solo per inania membra
- 155
- Daemone plenus erat. hunc protinus ordine sacro
- Curavit versis Deus in contraria causis,
- Daemonio vacuans, auditu et voce reformans.
- Nec minus interea proprios iubet omnia posse
- Discipulos totisque simul virtutibus implens:
- 160
- Ite, ait, et tristes morborum excludite pestes,
- Sed domus Israhel (quia necdum nomine gentes
- Auxerat hoc omnes), caelorum dicite regnum,
- Daemoniis auferte locum, depellite lepram
- Functaque subductae revocate cadavera vitae:
- 165
- Sumpsistis gratis, cunctis inpendite gratis.
- Ac velut hoc dicens: ego vobis quippe ministris
- Servandos conmitto greges, ego denique pastor
- Sum bonus et proprios ad victum largior agros:
- Nemo meis ovibus quae sunt mea pascua vendat.
- 170
- Haec in apostolicas ideo prius edidit aures
- Omnipotens, ut ab his iam sese auctore magistris
- In reliquum doctrina fluens decurreret aevum:
- Qualiter ex uno paradisi fonte leguntur
- Quatuor ingentes procedere cursibus amnes,
- 175
- Ex quibus in totum sparguntur flumina mundum.
- <Quisquis enim deitatis opus, quod non habet ex se
- Sed Domino tradente gerit, sub nomine puro
- Suscipiet, puro dispenset munere, possit
- Ut dispensator non ut mercator haberi
- 180
- Davidisque modis vitam cantare futuram:
- Intrabo in Domini requiem, quia nescio mercem.>
- Exin conspicuam synagogae ingressus in aulam,
- Aspicit invalidum, dimenso corpore mancum,
- Seminecem membris, non totum vivere, cuius
- 185
- Arida torpentem damnarat dextera partem;
- Imperioque medens gelidam recalescere palmam
- Praecepit et reduci divino more saluti,
- Sicut semper agit, nil tollit et omnia reddit.
- En iterum veteres instaurans lubricus artes
- 190
- Ille chelydrus adest, nigri qui felle veneni
- Lividus humano gaudet pinguescere tabo,
- Quodque per alternos totiens disperserat aegros
- Viros in unius progressus viscera fudit:
- Cui vocem lumenque tulit, triplicique furore
- 195
- Saucia membra tenens mutum quatiebat et orbum.
- Tunc Dominus mundi, lux nostra et sermo parentis,
- Sordibus exclusis oculos atque ora novavit:
- Verbaque per verbum, per lumen lumina surgunt.
- Venerat et mulier morbo contracta vetusto
- 200
- Non senio, tremebunda, gemens, incurva, caducis
- Vultibus et solam dispectans cernua terram.
- Quae Domino miserante iuges post octo decemque
- Membra levat messes, caelumque ac sidera tandem
- Cernit et ardentem solis reminiscitur orbem,
- 205
- Totum erecta videns: quia quos malus opprimit hostis
- Ima petunt, quos Christus alit sine labe resurgunt.
- Cumque dehinc populum sese in deserta secutum
- Ut typicus Moyses verusque propheta videret
- Antiquam sentire famem, maioribus actis
- 210
- Antiquam monstravit opem. tunc alite multa
- Carnis opima dedit, geminis modo piscibus auxit;
- Sufficiens tunc manna pluit, modo panibus amplum
- Quinque dedit victum per milia quinque virorum.
- Cetera turba latet, numero nec clauditur ullo
- 215
- Maxima parvorum legio vel maxima matrum.
- Quodque magis stupeas, cophinos ablata replerunt
- Fragmina bis senos, populisque vorantibus aucta
- Quae redit a cunctis non est data copia mensis.
- Iamque senescentem calidi sub caerula ponti
- 220
- Oceano rapiente diem, cum pallor adesset
- Noctis et astriferas induceret hesperus umbras,
- Discipuli solo terris residente magistro
- Undosum petiere salum, fluctuque tumenti
- Torva laborantem iactabant aequora puppem;
- 225
- Adversus nam flatus erat. tunc noctis opacae
- Tempore calcatas Dominus superambulat undas
- Et vasti premit arva freti, glaucisque fluentis
- Circumfusa sacras lambebant marmora plantas.
- Miratur stupefacta cohors sub calle pedestri
- 230
- Navigeras patuisse vias: at Petrus amicam
- Doctus habere fidem Christumque agnoscere semper
- In medias discendit aquas, quem dextra levavit
- Labentem Domini, nil tanto in gurgite passum:
- Cui portus fuit ille manus, pelagique viator
- 235
- Libera per vitreos movit vestigia campos.
- Genesar inde soli Domino veniente coloni
- Infirmos traxere suos, ut fimbria saltim
- Vix adtacta Dei morbis mederetur acerbis:
- Et quotquot tetigere iugem sensere salutem.
- 240
- Quam pretiosa fuit quae numquam vendita vestis,
- Ipsa omnes modici redimebat munere fili!
- Hinc Tyrias partes Sidoniaque arva petentem
- Anxia pro natae vitio, quam spiritus atris
- Vexabat stimulis, mulier Chananaea rogabat,
- 245
- Se canibus confessa parem, qui more sagaci
- Semper odoratae recubant ad limina mensae,
- Adsueti refluas dominorum lambere micas.
- Vox humilis, sed celsa fides, quae sospite nata
- De cane fecit ovem gentisque in sentibus ortam
- 250
- Conpulit Hebraei de gramine vescier agri.
- Alta dehinc subiens montis iuga plebe sequente
- Milia caecorum, claudorum milia passim
- Leprososque simul populos surdasque catervas
- Invalidasque manus et quidquid debile vulgi
- 255
- Venerat, in priscum conponit motibus usum
- Et revocata suis adtempterat organa nervis.
- Dumque medens aegrum refovet virtute tumultum,
- Tertia lux aderat, sterilique in cespite nullum
- Contigerat plebs tanta cibum, nimiosque labores
- 260
- Nutribat geminanda fames si saucia callem
- Turba per ingentem dapibus ieiuna rediret.
- Qua flexus pietate Deus, qui semper egentum
- Panis adest victumque locis sine frugibus infert,
- Pisciculis paucis et septem panibus agmen
- 265
- Pavit inorme virum, praeterque infirma secundi
- Sexus et aetatis saturavit quattuor illic
- Milia vescentum. plus ut mireris, et auctas
- Disce fuisse dapes, epulas nutrivit edendo
- Vulgus, et adtritae creverunt morsibus escae.
- 270
- Reliquiasque suas, sportarum culmina septem,
- Expavit fugitiva fames, ubi fragmine sumpto
- Vidit abundantem modico de semine messem.
- Nec tamen humano quamvis in corpore Christum,
- Matris ab occasu mortalia membra gerentem,
- 275
- Clam fuit esse Deum, quia non absconditur umquam
- Urbs in monte sedens, modio nec subditur ardens
- Lychnus, anhelantem sed spargens altius ignem
- Cunctis lumen agit: radians nam testibus amplo
- Discipulis fulgore tribus velut igneus ardor
- 280
- Solis, in aetheriam versus splendore figuram,
- Vicerat ore diem, vestemque tuentibus ipsam
- Candida forma nivis Domini de tegmine fulsit.
- O meritum sublime trium, quibus illa videre
- Contigit in mundo quae non sunt credita mundo!
- 285
- Quid quod et Heliam et clarum videre Moysen?
- Ignotos oculis viderunt lumine cordis,
- Ut maior sit nostra fides: hunc esse per orbem
- Principium ac finem, hunc [alpha] viderier, hunc [omega].
- Quem medium tales circumfulsere prophetae,
- 290
- Alter adhuc vivens, alter stans limite vitae.
- Sidereoque sono 'meus est hic Filius' aiens
- Ostendit verbo genitum vox patria Christum.
- Posquam corporeos virtus regressa per artus
- Texit adoratam carnis velamine formam,
- 295
- Seque palam Dominus populis dedit: ecce repente
- Vir humilis maesto deiectus lumina vultu
- Procedit supplexque manus et brachia tendit
- Inploratque gemens: unus mihi filius, unus
- Est, Domine; horrenda lacerat quem spiritus ira
- 300
- Nec linquit, nisi mergat aquis aut ignibus atris
- Opprimat, atque animam dubia sub morte fatigat.
- Hunc, precor, expulso miseratus utrumque furore
- Redde mihi vel redde sibi, ne caeca potestas
- Expellat trepidam subtracto lumine vitam.
- 305
- Dixerat et genua amplectens genibusque volutans
- Haerebat; Dominusque pio iam pectore votis
- Adnuerat. tunc praedo furens ac noxius hostis,
- Cui possessa diu est alieni fabrica iuris,
- Pervasa migrare domo conpulsus, in iram
- 310
- Tollitur accensam correptaque carpere membra
- Nititur et frustra Domino prohibente laborans
- Fugit in obscuras puero vivente tenebras.
- Rex etiam solus regum et Dominus dominantum
- Non dedignatus Petro piscante tributum
- 315
- Solvere Caesareum, medii de gurgite ponti
- Hamum ferre iubet gerolum didragmatis aurei.
- Incola mox pelagi pendentia fila momordit,
- Iussa tributa ferens, graviorque onerante metallo
- Vilis honor piscis pretio maiore pependit.
- 320
- Discipulisque suis se percontantibus, aulae
- Caelestis regni quis possit maior haberi:
- Ut Deus et doctor mirabilis: omnibus, inquit,
- Celsior est humilis cunctisque potentior ibit
- Qui cunctis subiectus erit seseque minorem
- 325
- Dimissa cervice feret, velut iste videtur
- Parvulus (et monstrat puerum consistere parvum);
- Scilicet ingenium teneri sectemur ut aevi
- Non annis, sed mente iubet, quia mollior aetas
- Nil pompae mundalis amat, non ambit honorem,
- 330
- Nec resupina tumet: sic purae semita vitae
- Quantum prona solo, tantum fit proxima caelo.
- Mens etenim vergens altum petit altaque vergit,
- Inferiorque gradus quo vult discendere surgit.
- Ecce humilem Dominus de stercore tollit egentem
- 355
- Et facit egregios inter residere tyrannos:
- At contra tumidum pugnaci mente rebellem
- Praecipitem caelo sub tartara iussit abire.
- Parva loquor si facta Dei per singula curram
- Et speciale bonum, cum sit generale revolvam.
Christian Latin | The Latin Library | The Classics Homepage |