- Expulerat primogenitum saevissimus anguis
- Florigera de sede virum blandique saporis
- Inlecebris letum misero portarat amarum.
- Nec solus meritam praesumptor senserat iram
- 5
- Mortali sub lege iacens, sed prorsus ab ipso
- Humanum simul omne genus. heu, noxia coniux!
- Noxia tu coniux magis an draco perfidus ille?
- Perfidus ille draco, sed tu quoque noxia coniux.
- Pro dolor! aeterni fuerant duo. crescere posquam
- 10
- Coepit origo, perit clademque a semine sumpsit.
- Quid numerosa dies, quid tempore proderat illo
- Cernere nongentos ultra feliciter annos
- Progeniemque senum decimam spectare nepotum
- Iamque suum nescire genus: cum victa supremis
- 15
- Cursibus extremae sors inreparabilis horae,
- Sera licet, ventura foret longumque per aevum
- Vita brevis nihil esse diu cum fine doloret?
- Nec reducem spes ferret opem primique sepulchrum
- Terrigenae caeca sorberet fauce nepotes,
- 20
- Ni pius ille sator culpas ignoscere promptus,
- Reddere difficilis, sua ne factura periret
- Quaeque Deo similis vivens adstaret imago
- Dissimilis de morte foret, veniale misertus
- Instauret opus pomisque vetaret acerbis,
- 25
- Quae mandere patres, natorum horrescere dentes
- Donaretque suis semper placatus, ut unde
- Culpa dedit mortem, pietas daret inde salutem,
- Et velut e spinis mollis rosa surgit acutis
- Nil quod laedat habens matremque obscurat honore:
- 30
- Sic Evae de stirpe sacra veniente Maria
- Virginis antiquae facinus nova virgo piaret:
- Ut quoniam natura prior vitiata iacebat
- Sub dicione necis, Christo nascente renasci
- Possit homo et veteris maculam deponere carnis.
- 35
- Haec ventura senes posquam dixere prophetae,
- Angelus intactae cecinit properata Mariae:
- Et dictum comitata fides, uterumque puellae
- Sidereum mox implet onus, rerumque creator
- Nascendi sub lege fuit. stupet innuba tensos
- 40
- Virgo sinus gaudetque suum paritura parentem.
- Iamque novem lapsis decimi de limine mensis
- Fulgebat sacrata dies, cum virgine feta
- Promissum conplevit opus 'verbum caro factum',
- In nobis habitare volens. tunc maximus infans
- 45
- Intemerata sui conservans viscera templi
- Inlaesum vacuavit iter: pro virgine testis
- Partus adest, clausa ingrediens et clausa relinquens.
- Quae nova lux mundo, quae toto gratia caelo!
- Quis fuit ille nitor, Mariae cum Christus ab alvo
- 50
- Processit splendore novo, velut ipse decoro
- Sponsus ovans thalamo, 'forma speciosus' amoena
- 'Prae filiis hominum', cuius radiante figura
- Blandior in labiis diffusa est gratia pulchris.
- O facilis pietas! ne nos servile teneret
- 55
- Peccato dominante iugum, servilia summus
- Membra tulit Dominus, primique ab origine mundi
- Omnia qui propriis vestit nascentia donis
- Obsitus exiguis habuit velamina pannis;
- Quemque procellosi non mobilis unda profundi,
- 60
- Terrarum non omne solum, spatiosaque lati
- Non capit aula poli, puerili in corpore plenus
- Mansit et angusto Deus in praesepe quievit.
- Salve, sancta parens, enixa puerpera regem,
- Qui caelum terramque tenet per saecula, cuius
- 65
- Nomen et aeterno conplectens omnia gyro
- Imperium sine fine manet; quae ventre beato
- Gaudia matris habens cum virginitatis honore
- Nec primam similem visa es nec habere sequentem:
- Sola sine exemplo placuisti femina Christo.
- 70
- Tunc prius ignaris pastoribus ille creatus
- Enituit, quia pastor erat, gregibusque refulsit
- Agnus et angelicus cecinit miracula coetus.
- Talia Bethleis dum signa geruntur in oris,
- Eoi venere magi saevumque tyrannum
- 75
- Grandia sollicitis perturbant nuntia dictis:
- Iudaicis nuper populis orientis ab axe
- Progenitum fulsisse ducem, hoc caelitus astra,
- Hoc stellam radiare novam. ferus arbiter aulae
- Aestuat Hebreae ratus hunc succedere posse
- 80
- Mox sibimet, qui primus erat: tunc fronte serena
- Nubila mentis alens clam mandat ubique requiri
- Sicut adorandum, quem tractat fraude necandum.
- Quid furis, Herodes! Christum sermone fateris,
- Et sensu iugulare cupis, legemque legendo
- 85
- Neglegis et regi regum tua regna minaris.
- Ne tamen insano careant tua nomina facto,
- Patrandum sub honore crucis (sed crimine gentis)
- Herodes alius quod tu molire videbit.
- Ergo alacres summo servantes lumina caelo
- 90
- Fixa magi sidusque micans regale secuti
- Optatam tenuere viam, quae lege futura
- Duxit adorantes sacra ad cunabula gentes.
- Thensaurisque simul pro religione solutis,
- Ipsae etiam ut possint species ostendere Christum,
- 95
- Aurea nascenti fuderunt munera regi,
- Tura dedere Deo, myrram tribuere sepulchro.
- Cur tria dona tamen? quoniam spes maxima vitae est
- Hunc numerum confessa fides, et tempora summus
- Cernens cuncta Deus, praesentia, prisca, futura,
- 100
- Semper adest semperque fuit semperque manebit
- In triplici virtute sui. --- Tunc caelitus illi
- Per somnum moniti contemnere iussa tyranni
- Per loca mutati gradientes devia callis
- In patriam rediere suam. --- Sic nos quoque sanctam
- 105
- Si cupimus patriam tandem contingere, posquam
- Venimus ad Christum, iam non repetamus iniquum.
- Ergo ubi delusum se conperit, impius iram
- Rex aperit (si iure queat rex ille vocari,
- Qui pietate caret, propriam qui non tegit iram)
- 110
- Ereptumque gemens facinus sibi, ceu leo frendens,
- Cuius ab ore tener subito cum labitur agnus,
- In totum movet arma gregem manditque trahitque
- Molle pecus --- trepidaeque vocant sua pignera fetae
- Nequiquam et vacuas implent balatibus auras ---
- 115
- Haut secus Herodes Christo stimulatus adempto
- Sternere conlisas paruorum strage catervas
- Inmerito non cessat atrox. quo crimine simplex
- Turba perit? cur qui vixdum potuere creari
- Iam meruere mori? furor est in rege cruento,
- 120
- Non ratio; primosque necans vagitus et audens
- Innumerum patrare nefas puerilia mactat
- Milia plangoremque dedit tot matribus unum.
- Haec laceros crines nudato vertice rupit,
- Illa genas secuit, nudum ferit altera pugnis
- 125
- Pectus et infelix mater (nec iam modo mater)
- Orba super gelidum frustra premit ubera natum.
- Quis tibi tunc, lanio, cernenti talia sensus?
- Quosque dabas fremitus, cum vulnera fervere late
- Prospiceres arce ex summa vastumque videres
- 130
- Misceri ante oculos tantis plangoribus aequor?
- Extinctisque tamen quamvis infantibus absens
- Praesens Christus erat, qui sancta pericula semper
- Suscipit et poenas alieno in corpore sentit.
- Ast ubi bis senos aetatis contigit annos,
- 135
- Hoc spatium de carne trahens, aevique meatus
- Humana pro parte tulit, senioribus esse
- Corde videbatur senior legisque magistros
- Inter ut emeritus residebat iure magister.
- Nec mora (quas etenim volitans per tempora mundus
- 140
- Novit habere moras?) usus maiore iuventa,
- Sex quasi lustra gerens placidam Iordanis ad undam
- Venit ut acciperet hoc, quod dare venerat ipse.
- Hunc Baptista potens ut vidit ab amne Iohannes,
- Quem matris dum ventre latet nondumque creatus
- 145
- Senserat obstruso iam tunc sermone prophetes
- Ut muto genitore fluens, cui munera linguae
- Post noni taciturna diu spiramina mensis
- Parto redduntur nato, mox praedicat: agnus
- Ecce Dei veniens peccatum tollere mundi.
- 150
- Tollere cum dicit, quod non habet, hoc mihi tollit:
- Non mala ut ipse gerat, sed ut ipse nocentia perdat.
- Qualiter in medias cum lux praeclara tenebras
- Funditur et proprium non obfuscata serenum
- Decutit expulsas inlaesis vultibus umbras,
- 155
- Sic delicta fugans Salvator nostra gerendo
- Tersit et adactu procul evanescere iussit.
- Tunc vada torrentum simplex ingressus aquarum,
- In se cuncta lavat nostrae contagia vitae
- Ipse nihil quod perdat habens, sanctoque liquentes
- 160
- Corpore mundavit latices famamque beavit
- Gurgitis et propriis sacravit flumina membris.
- Senserunt elementa Deum, mare fugit, et ipse
- Iordanis refluas cursum convertit in undas.
- Namque propheta canens: quidnam est, mare, quod fugis, inquit
- 165
- Et tu, Iordanis, retro quia subtrahis amnem?
- Ergo ubi flumineum post mystica dona lavacrum
- Egrediens siccas Dominus calcavit harenas,
- Confestim patuere poli, sanctusque columbae
- Spiritus in specie Christum vestivit honore
- 170
- Mansuetumque docet multumque incedere mitem
- Per volucrem quae felle caret, Natoque vocato
- Voce Patris triplici Deus ex ratione probatur,
- Quod Pater et Natus, quod Spiritus est ibi sanctus,
- Quo manet indignus qui non numeraverit unum.
- 175
- Inde quater denis iam noctibus atque diebus
- Ieiunum dapibus, sacro Spiramine plenum
- Insidiis temptator adit doctusque per artem
- Fallaces offerre dapes: si filius, inquit,
- Cerneris esse Dei, dic ut lapis iste repente
- 180
- In panis vertatur opem, miracula tamquam
- Haec eadem non semper agat, qui saxea terrae
- Viscera frugiferis animans fecundat aristis
- Et panem de caute creat. --- Hac ergo repulsus
- Voce prius hominem non solo vivere pane
- 185
- Sed cuncto sermone Dei, labefactus et amens,
- Altera vipereis instaurans arma venenis
- Cum Domino montana petit cunctasque per orbem
- Regnorum monstravit opes: haec omnia, dicens,
- Me tribuente feres, si me prostratus adores,
- 190
- Quantum perversus, tantum perversa locutus:
- Scilicet ut fragilis regna adfectaret honoris
- Qui populis aeterna parat, monstrumque nefandum
- Pronus adoraret, cuius super aethera sedes,
- Terra pedum locus est, quem nullus cernit et omnis
- 195
- Laudat in excelsis submissa voce potestas.
- Christus ad haec: tantum Dominum scriptura Deumque
- Iussit adorari et soli famularier uni.
- His quoque deficiens congressibus audet iniquus
- Ter sese adtollens animo perstare superbo,
- 200
- Terque volutus humo fragili confidere bello.
- Tunc adsumpsit eum sanctam sceleratus in urbem,
- Et statuens alti supra fastigia templi:
- Si natum genitore Deo tete adseris, inquit,
- Inpiger e summo dilapsus labere tecto.
- 205
- Nam scriptura docet de te mandasse Tonantem,
- Angelicis subvectus eas ut tutior ulnis,
- Ad lapidem ne forte pedem conlidere possis.
- O quam caeca gerit nigro sub pectore corda
- Mens tenebris obscura suis! hunc ardua templi
- 210
- Culmina et erectae quamvis fastigia pinnae
- Credidit in praeceps horrescere, maxima summi
- Curvavit qui membra poli caelosque per omnes
- Vectus in extremae discendit humillima terrae,
- Inferiora petens et non excelsa relinquens.
- 215
- Dixerat, et validi confossus cuspide verbi,
- Quod temptare suum Dominumque Deumque nequiret,
- Victoris fugit ora gemens. tunc hoste repulso
- Caelicolae adsistunt proceres coetusque micantes,
- Angelici Christo famulantur rite ministri.
- 220
- Protinus ergo viros ex piscatoribus aptos
- Humanas piscari animas, quae lubrica mundi
- Gaudia sectantes tamquam vaga caerula ponti
- Caecaque praecipites tranant incerta profundi,
- Discipulos iubet esse suos talesque supernae
- 225
- Conciliat vitae, quos non ventosa loquendi
- Gloria nec vana de nobilitate superbus
- Sanguis alat sed fama tacens, humilique refulgens
- Mente nitor caelo faciat de plebe propinquos.
- Namque stulta potens elegit et infima mundi
- 230
- Fortia confringens Deus et sapientia perdens.
- Quin etiam celerem cupiens conferre salutem
- Orandi praecepta dedit, iudexque benignus
- Indulgenda peti breviter iubet, ut cito praestet,
- Sic dicens: orate patrem, baptismate nostrum,
- 235
- Iure suum; propriumque homini concessit honorem
- Et quod solus habet cunctos permisit habere.
- Qui dominum caeli patrem memoramus, in ipso
- Iam fratres nos esse decet nec origine carnis
- Germanum tractare odium, sed spiritus igne
- 240
- Flagrantes abolere doli monumenta vetusti
- Atque novum gestare hominem, ne forsan ab alto
- Degenerent terrena Deo, cui nos duce Christo
- Fecit adoptivos caelestis gratia natos.
- Sanctificetur ubi Dominus, qui cuncta creando
- 245
- Sanctificat, nisi corde pio, nisi pectore casto?
- Ut mereamur eum nos sanctificare colendo,
- Annuit, ipse prior, sicut benedicier idem
- Se iubet a nobis, a quo benedicimur omnes.
- Adveniat regnum iam iamque scilicet illud,
- 250
- Morte vacans et fine carens, cui nulla per aevum
- Tempora succedunt, quia nescit tempus habere
- Continuus sine nocte dies: ubi principe Christo
- Nobile perpetua caput amplectente corona
- Victor opima ferens gaudebit praemia miles.
- 255
- Hoc iugibus votis, hoc nocte dieque precemur,
- Illius ut fiat caelo terraque voluntas,
- Qui nusquam vult esse nefas hostemque nocentem
- Utque polo sic pellat humo, ne corpora nostra
- Tamquam vile solum saevus sibi vindicet hydrus;
- 260
- Sed qui cuncta fovet plena pietate redundans
- Omnipotens animas pariter conservet et artus:
- Altera pars etenim caeli sumus, altera terrae.
- Annonam fidei speramus pane diurno,
- Ne mens nostra famem doctrinae sentiat umquam
- 265
- A Christo ieiuna, suo qui corpore et ore
- Nos saturat simul ipse manens verbumque cibusque.
- Dulcia nam Domini nostris in faucibus haerent
- Eloquia exuperantque favos atque omnia mella.
- Debita laxari qui nobis cuncta rogamus,
- 270
- Nos quoque laxemus; proprii nam cautio verbi
- Spondentes manifesta tenet, gravisque soluti
- Nectimur alterius si solvere vincla negemus:
- Incipietque pius decies millena talenta
- Dimittens Dominus, si nos adfligere propter
- 275
- Denarios centum conservum senserit ullum,
- Tradere confestim tortoribus, inque feroci
- Carcere constricti non permittemur abire,
- Donec cuncta brevem reddamus adusque quadrantem.
- Non quia nos Dominus, lucis via, semita pacis,
- 280
- In laqueos temptantis agat, sed cum mala nostra
- Deserit, ire sinit. nam quisquis retia mundi
- Deliciosa sequens luxus et gaudia blandae
- Perditionis amat, Deus hunc, virtutis amator,
- Linquit, et ingreditur qua se temptatio ducit.
- 285
- Ab hac ergo pedem retro faciamus et artum
- Corde petamus iter, tenuis qua semita monstrat
- Ire per angustam regna ad caelestia portam.
- Si cupimus vitare malum, debemus adire
- Sectarique bonum: hic quia liberat, ille trucidat;
- 290
- Hic alit, ille necat. nam quantum sidera terris,
- Ignis aquis, lumen tenebris, concordia bellis,
- Vita sepulturis, tantum bona longius absunt
- Dissociata malis. dextrum quicumque necesse est
- Aut laevum gradiatur iter. sed dextra bonorum
- 295
- Semita conspicuos vocat in sua gaudia iustos
- Inque tuos, patriarcha, sinus: at laeva malorum
- Exercet poenas et ad impia tartara mittit.
- Ergo agnis ovibusque Dei est haec sola voluntas
- Et bona libertas: evadere torva cruenti
- 300
- Ora lupi vitaque frui per pascua Christi.
Christian Latin | The Latin Library | The Classics Homepage |