III. Paridis ad Aenonen responsio.
QUAE satis apta tibi tam iuste, Nympha, querenti
Rescribam, fateor quaerere verba manum;
Quaerit, nec subeunt: sentit sua crimina tantum;
Solvere quae sentit non sinit alter amor.
Si levat hic iras, ipso me iudice, damnor.
Quid refert? causa tu meliore cares;
Damnatumque tibi me sub sua iura Cupido
Retrahit: alterius sic quoque praeda sumus.
Prima meis tu pacta toris, fassusque iuventam
Te primum accepta est coniuge noster amor.
Nondum tantus eram. Quo me genitore superbum
Arguis, hoc dominus tunc retinendus eram;
Non ego Deiphobum sperabam aut Hectora fratrem,
Quum pastos agerem, te comitante, greges;
Reginaeque Hecuben, non matris, nomine noram;
Et fueras illi digna manere nurus.
SED non est rationis amor: te consule, Nympha;
Laesa es, sed laesam scribis amare tamen;
Quumque petant Satyri connubia, quum tua Panes,
Reiectae memor es tu tamen usque facis.
Adde, quod hic fatis amor est adiutus, et illum
Praescia venturi viderat ante soror.
Nonduln Tyndaridos nomen mihi sederat aure.
Nec cecinit Graios illa vocare toros.
OMNIA vera vides: superant mea vulnera tantum;
Utque tuam supplex poscere cogar opem.
Te penes arbitrium nostrae vitaeque necisque
Victuri iam nunc pectora sume tibi.
Flevisti, memini, tamen hac in voce canentis
«Et, mala, dixisti, sint precor ista procul!
Nec si fata ferant, tulerint sic cetera quamvis,
Ut possim AEnone perdere laesa Parin!»
Tot superare metus, qui me, nec credere cogit,
Ignoscas, idem te quoque fallit Amor.
Imperat ille deis: quum vult, in cornua tauri,
Quum vult, in pennas destruit ille Iovem.
Non foret in terris tanto miranda decore
Tyndaris, heu! flammis nata puella meis,
Si sua non cycno mutasset Iupiter ora;
Fluxerat in Danaes aureus ante sinus,
Piniferamque Iden falsus lustraverat ales;
Inter Agenoreas constiteratque boves.
Victorem Alciden dominae quis pensa tenere
Crederet? at lanas nere coegit Amor.
Dicitur et Coa sedisse in veste puellae:
Illa Cleonaeo tecta leone fuit.
TE memini Phoebum, Aenone, mea crimina dico
Fugisse, et nostros praeposuisse toros.
Non ego praestabam Phoebo; sed tela Cupido
His in te voluit legibus ire sua.
Consolare tamen digna tua pellice damna:
Quam tibi praetulimus, rata puella Iove est.
Sed quod nata Iove est, minimum me tangit in illa;
Quod non est facies pulchrior ulla, nocct.
Atque utinam formae iudex incallidus essem
Creditus Idaeis, Pegasi Nympha, iugis!
Non mihi Iunonis, nec obesset Pallados ira,
Laudata est oculis quod Cytherea meis.
Dividit haec aliis flammas celeresque paresque:
Ut libitum est, nati temperat ipsa faces.
Non tamen evaluit vitare domestica tela
Quos aliis arcus, et sibi dura tulit.
Deprensam coniux illam in Mavorte dolebat.
Testibus hic Divis, cum Iove questus erat.
Iam dolet et Mavors, terras ultroque reliquit:
Praetulit Anchisen bis habitura suum.
Anchisen propter voluit formosa videri;
Visaque post latam iacuit ulta deam.
Quid mirum est potuisse pari succumbere amori,
Immunis sub quo non fuit ipse Paris?
Quam laesus Menelaus amat, non laesus amavi;
Adiice non laeso quod comes ipsa fuit.
ET magnos, video, cogi mihi rapta tumultus;
Armataeque petunt Pergama mille rates.
Non vereor belli non sit causa probanda
Est illi facies digna movere duces.
Si mihi nulla fides, armatos respice Atridas:
Quam sibi sic repetunt, sic metuenda mihi est.
QUOD si vertendae spem mentis concipis huius,
Cur cessant herbae, carmina curve tua,
Quum te nec Phoebi solertior artibus ulla est,
Phoebeaeque Hecates somnia vera vides?
Tecum sideribus, tecum deducere lunam
Nubibus, et memini surripuisse diem.
Pascebam tauros, interque armenta leones
Obstupui placidos vocibus ire tuis.
Quid retro Xanthum, retro Simoenta vocatum
Adiiciam cursus non tenuisse suos?
Ipse pater, seu rem natae male tutus haberet,
Cantatas quoties restitit inter aquas!
Nunc locus AEnone est; nunc illam ostende: parabis
Sive tuos ignes pellere, sive meos.
The Miscellany | The Latin Library | The Classics Page |