Aeneis poema
heroicum, sive epicum, ab Aenea Troiano, Veneris et Anchisae filio, Priami
genero, nomen habet: non quod actiones illius omnes comprehendat,
sed unam inter omnes praecipuam, scilicet regnum in Italia fundatum.
Scripta est a Virgilio in gratiam, tum Romanae totius gentis, tum familiae
imprimis Iuliae, quae originem referebat suam ad Iulum sive Ascanium, Aeneae
filium ex Creusa Priami filia. In hanc porro familiam adscitus a
Iulio Caesare avunculo fuerat Octavianus, tunc rerum potens, atque Egypto
subacta, M. Antonio et Cleopatra interfectis, unus orbis Romani dominus.
Scribi capta est, Anno U. C. 724 exeunte, Virgilii 40, Octaviani 33, (id
est, 31 a. Ch. n.) cum Octavianus in Asia non longe ab Euphrate hiemaret;
atque ita Virgilius post adhibitam Georgicis extremam manum, continuo animum
Aeneidi videtur applicuisse; in eaque annos, ut habet Servius, undecim
collocasse, quot ab eo tempore ad mortem Virgilii omnino numerantur.
Secutus est Virgilius, ut in Bucolicis Theocritum, in Georgicis Hesiodum;
ita in Aeneide Homerum, cuius Odysseam sex prioribus libris, Iliadem
sex posterioribus, expressit, an etiam superavit? id vero ambigitur
inter doctos.
(verba 174)
(Sequuntur excursiones De Natura poematis epici atque
De Natura Aeneidos, quas non rescripsi.)
Liber I:
(verba 135)
Liber II:
(verba 141)
Liber III:
(verba 250)
Liber IV:
Unus hic e libris omnibus plurimum artis habet ac suavitatis, motusque
animi tenerrimos quosque ac violentissimos; praesertim in octo Didonis
orationibus, quibus:
(verba 283)
Liber V:
(verba 148)
Liber VI:
Liber VII:
(verba 158)
Liber VIII:
(verba 133)
Liber IX:
(verba 182)
Liber X:
(verba 148)
Liber XI:
(verba 206)
Liber XII:
Propositione et invocatione
praemissis, narratio incipit a septimo Aeneae expeditionis anno, quo tempore,
Troianis e Sicilia in Italiam solventibus, Iuno tempestatem excitat conciliato
sibi Aeolo. Sedat tempestatem Neptunus. Naves Aeneae septem
in portum Africae se recipiunt, reliquis alio disiectis. Venus apud
Iovem de filii calamatate queritur. Solatur eam Iupiter, exposita
Aeneae eiusque posteritatis futura felicitate. Mittitur Mercurius,
qui Carthaginensium animos Troianis placabiles reddat. Venus habitu
venatricis occurrit Aeneae, regionem cum Achate exploranti. Indicataque
Didonis ac regionis conditione, utrumque nebula septum Carthaginem dimittit.
Illic Aeneas, templum ingressus, primum in belli Troiani picturas incidit,
deinde in Didonem, et in socios, quos fluctibus oppressos putaverat, Didone
supplicantes. Dat se in conspectum Aeneas. A Regina benigne
excipitur. Accersitur per Achatem Ascanius, cuius in locum dolo Veneris
Cupido substituitur, ut Aeneae amorem Didone inspiret. Abeunt omnes
in aulam ad convivium.
Narrat Didoni Aeneas
Troiani excidii seriem; ea est eiusmodi. Graeci decennali bello
paene fracti, dolo capere urbem constituunt. Fugam simulant;
circa Tenedum insulam latent; equum relinquunt in castris, foetum
intus militibus. Quo, per fraudem Sinonis, cui fidem mors Laocoontis
faciebat, in urbem inducto. Noctu reserato eius utero Graeci erumpunt.
Admissoque exercitu, Troiam ferro et igne populantur. Admonetur in
somnis Aeneas ab Hectore, ut fuga sibi consulat. Aeneas mortem fugae
praeferens, coacta manu, Graecos aliquot caedit. Sumptisque eorum
armis, suorum telis fere obriutur. At vastata regia, Priamo Pyrrhi
manu interfecto, Aeneas domum revertitur, Anchisae patri sacra Penatesque
committit, suis eum imponit humeris; et cum Ascanio filio, Creusaque
uxore, fugam arripit. Mox amissa inter eundum Creusa, iter ad eam
quaerendam relegit. Occurrit mortuae uxoris umbra, monetque se a
Cybele in Phrygia detineri. Redit ille in montem Idam, et cum sociis
mari fugam parat.
Pergit Aeneas ennare
Didoni casus suos, quorum altera pars hoc libro continetur, nempe navigatio.
Aeneas incensa Troia, classe vidinti navium ad urbem Antandrum clam fabricata,
defertur in Thracim. Ubi cum urbem conderet, territus prodigio caesi
a Polymnestore rege Polydori, navigat in insulam Delum, consulturus oraculum
Apollinis. A quo monitus ut antiquam matrem exquireret, Anchisae
interpretatione Cretam esse insulam ratus, Troianae gentis originem, eo
contendit, urbemque novam aedificat. At inde peste depulsus, monitus
in somnis a Diis Penatibus, Italiam vera esse Troianorum cunabula, Italiam
petit. In itinere actus tempestate in insulas Strophades, infestas
habet Harpyias, quarum ex una audit se non prius in Italia fixurum sedes,
quam fame coactus fuerit mensaas absumere. Hinc delatus ad Actium
promontorium, ibi ludos celebrat. Tum in Epirum appulsus, Andromachen
reperit, iam Heleni uxorem, et mortuo Pyrrho in Chaonia Epiri parte regnantem.
Audit ab Heleno, rege eodem ac vate, sedem sibi a Diis in Italia paratam:
eo loco, ubi suem albam inveniret triginta foetus enixam. Admonetur
ab eodem, ne in proxima Italiae parte considat Graecorum metu, qui ventis
eo disiecti fuerant; tum ne Siculum traiiciat fretum, metu Scyllae
et Charybdis; sed deflexo ad occasum cursu Siciliam circumeat.
Igitur relicta Epiro, Tarentum, quae in vicina Italiae ora est, et Siciliae
partem Aetnae monti proximam praetervectus. Hinc supplicem recipit
Achemenidem, socium Ulyssis, ab eoque de feritate Cyclopum edoctus, observatis
omnibus Heleni praeceptis, tandem Deparnum, occidentalem Siciliae portum,
obtinet, ubi moritur Anchises. Atque hinc media aestate solvens Aeneas
in Italiam, tempestate in Africam eiicitur. Et hic finis est narrationis.
Dido amores in Aenam
suos Annae sorori aperit. Eiusque consilio animum adiicit ad nuptias
Iuno, ut Aeneam ab Italia deducat, agit cum Venere de conciliandis inter
utrumque nuptiis. Aeneas ac Dido venatum abeunt, subortaque Iunonis
artibus tempestate, confugiunt in antrum. Ibidemque falsum illud
infaustumque coniugium perficitur. Iarbas, Getulorum rex, Iovis Ammonis
filius, Didonis procus, advenam sibi praeferri indignans, apud Iovemm graviter
queritur. Iupiter, et eius precibus et fatis urtentibus adductus,
Mercurium ad Aeneas mittit, qui eum abire in Italiam iubeat. Parat
clam Aeneas omnia ad navigationem necessaria; quod suspicata Dido,
precibus et lachrymis deterrere eum ab incepto, tum per se, tum per sororem
conatur. Aeneas, iterum a Mercurio in somnis admonitus, nocte intempesta
anchoras solvit. Dido doloris impatiens, extructam simulatione sacri
magici pyram conscendens, ipso Aeneae gladio sibi vitam adimit.
Accusant Virgilium aliqui, quod ex Argonauticis Apollonii libro
4 multa decerpserit; quos damnat Scaliger: neque convenit argumentum,
nisi hoc uno, quod hospitem hic Dido, illic Medea, suum ament. At
nihil admodum, praeter comoparationes pauculas, inde excerptum est, qualia
etiam nonnulla ex Calypsus et Ulyssis amoribus, Ody. lib. 5 tum
ex Euripidis Medea et Hyppolyto, et Catulli carmine de Pelei
nuptiis, excerpta sunt.
Aeneas, e Libya in
Italiam navigans, deflectere in Siciliam vi tempestatis cogitur;
ubi ab Aceste Troiano benevole exceptus; patri, quem illic superiore
anno mors abstulerat, anniversarium celebrat sacrum, ludosque quattuor,
cursum navalem, ac pedestrem, caestuum pugnam, sagittarum eiaculationem,
quibus addit Ascanius equestrem decursum. Interim Troianae mulieres,
Iunonis impulsu, hortatu Iridis, taedio navigationis, incendunt naves;
quarum quattuor exuruntur, ceterae immissa a Iove pluvia servantur.
Quare suadet Aenea Nautes, ut avecto secum iuvenum flore, senes ac mulieres
i Sicilia relinquat. Firmat id consilium Anchises in somnis.
Idemque suaded Aeneae ut appulsus in Italiam adeat Sibyllam; eaque
duce descendat ad inferos, ubi posterorum seriem et eventus docebitur.
Paret Aeneas patris monitis, et condita in Sicilia urbe Acesta, Neptuno
per Venerem conciliato, solvit in Italiam; quo in curso Palinurus
navis gubernator dormiens in mare excutitur. Delineatus est hic liber
ad exemplum libri Iliad. 23 ubi ludi ab Achille ad tumulum Patrocli celebrantur.
Reppulsus Aeneas
in Italiam ad Cumas, petit antrum Sibylla Deiphobes. Dumque varia
Phoebo in templo descripta contemplatur, iubetur victimas caedere. Peractisque
sacrificiis, consulit Sibyllam de futuris eventibus, deque decensu ad inferos.
Sibylla tria respondet: Bellum ab Italis instare gravissimum;
ramum aureum, inventu perdifficilem, adeunti inferos parandum esse;
denique unum ex amicis in litore mortem interim obisse. Redit Aeneas
ad suos, mortuum Misenum reperit; huius extruendo rogo dum exciditur
sylva, columbae, aves Veneris, ad auream arborem Aeneam deducunt.
Hic igitur funere perfunctus, nocturnisque sacrificiis ad Avernum antrum
inferorum numina veneratus, ad inferos Sibylla duce descendit. Vidit
illic:
(verba 260)
Aeneas e Cumano litore
ad occidentem provectus, tumulata in Auruncorum litore Caieta nutrice sua
praetergressus montem Circaeum, Circes habitatione et veneficiis infamem,
ad ostia Tyberis appellitur. Tunc Latinus illinc Aboriginibus imperabat.
Huic unica erat filia Lavinia, Fanni oracuis destinata externo marito,
Amatae tamen matris voluntate promissa Turno Rutulorum regi. Mittit
Aeneas oratores Laurentum, in urbem Latini regiam. Latinus Aeneam
non modo in socium, sed, oraculi memor, in generum admittit. Interim
Iuno, prosperis Troianorum rebus offensa, evocat Alecto ex inferis.
Alecto promum Amatam Latini uxorem ita concitat, ut illa Bacchi sacra simulans
filiam abscondat in montibus. Turnum deinde furiis iisdem agit in
bellum; et Troianos Latinosque invicem committit, occiso per Ascanium
cervo, qui Tyrrhei pastoris regii filiae erat in deliciis.. Omnibus
bellum frementibus, Latinus unus obstitit; tamen Iunone ipsa belli
portas aperiente, rem fatis permittere cogitur. Confluunt ad Turnum
ex omnibus Italiae partibus auxilia: Mezentius, eiusque filius Lausus,
cum Agyllinus; Catillus et Coraas, cum Tyburtinus; Caecullus
cum Praenestinis; &c.
Turnus Venulum
ad Diomedem mittit, ut eum ad belli societatem alliciat. Aeneas,
Tyberini fluvii monitu, iter eodem consilio suscipit ad Evandrum, qui ex
Arcadia profugus in Palation monte consederat. Evander, sacris Herculis
tum intentus, Aeneam iisdem adhibet. Eorum originem edocet, victoriam
scilicet Herculis de Caco, regionis illius insigni olim praedone.
Tum Aeneam quadringentorum equitum subsidio iuvat. Iisdem Pallentem
filium praeficit. Aeneam ad Tyrrhenos, expulso Mezentio, regem poscentes,
cum certa regni auxiliique spe dimittit. Aeneas postridie parte altera
copiarum secundo flumine ad suos remissa, cum altera Tyrrhenos adit.
Interim Venus arma Aenea suo defert, a Vulcano fabricata: clypeum
imprimis, in quo Aeneas res praeclare olim gerendas a Romanis posteris
mira arte coelatas admiratur. Praecipuus eo in opere locus est Augusto,
cuius egregiam de Antonio et Cleopatra Aegypti regina vectoriam, triplicemque
triumphum fulgentius poeta describit.
Aenea conquirendis
auxiliis apud Arcadas ac Tuscos occupato, Turnus admonetur a Iunone per
Iridem, ut in castrensia novae Troiae munimenta impetum faciat. Troianis,
ex Aeneae praescripto non egredientibus ad pugnam, Turnus eorum naves,
oppidi lateri admotas, parat incendere; sed illae, cum ex Idaeae
sylvae materia fabricatae olim fuissent, Idaeae matris beneficio mutantur
marinas in Nymphas. Tum nocte imminente, circa oppidum excubiae disponuntur.
Interim Troiani, de revocando per nuntios Aenea soliciti, dum inter se
consultant, Nisus et Euryalus, par nobile amicorum, ultro suscipiunt hanc
provinciam. Laudati ab Ascanio, dimissique, caedem Rutulorum noctu
magnam faciunt. Eorumque spoliis induti dum pergunt porro, a Latinis
equitibus obviis occiduntur. Capita hastis affixa, et in castris
erecta, agnoscuntur procul a Troianis, et ingentem in oppido luctum excitant,
praesertim matris Euryali. Turnus oppugnationem mane instaurat.
Ascanius Numanum insolentius illudentem, emissa e muris sagitta configit.
Quo successu elati, Pandarus et Bitias portas recludunt, et Rutulos subeuntes
magna strage propellunt. Turnus facto impetu tandem irrumpit, sed
clausis portis, hostium multitudine circumventus, paulatim recedit in eam
oppidi partem quam Tyberis alluebat, et ut erat armatus in flumen desiliens
ad suos natatu revertitur.
Iupiter advocato
Deorum concilio, frustra conatus Iunonem ac Venerem in concordiam adducere,
de Troianorum Rutulorumque rebus inter se dissidentes. Pronunciat
se neutrarum partium fore, sed fatis omnia permissurum. Rutuli ad
oppugnandum, Troiani ad defendendum urbem redeunt. Aeneas, dies aliquot
in Etruria commoratus, collectis inde auxiliis, ad suos redit, triginta
navium classe auctus. Nymphas, e suis navibus eam in speciem paulo
ante transformatas in itinere obvias habet. Ab iis de suorum periculo
certior factus; sub primam lucem provectus in conspectum hostium,
exercitum in litus exponit. Occurrunt Rutuli: commissoque gravi
certamine, Pallas a Turno occiditur; cuius necem cum ulcisceretur
Aeneas magna strage, et Ascanius eruptione facta copias paternis addiunxissit.
Iuno Turnum praesenti periculo eripit, obiecta illi falsa Aeneae imagine;
quam ille fugientem ad usque navem dum sequitur, retinaculis a Iunone ruptis,
ad litora Ardeae proxima vi tempestatis abripitur. Mezentius pugnae
pro Turno succedens, et filius Mezentii Lausus, ab Aenea occiduntur.
Postera die victor
Aeneas de spoliis Mezentii trophaeum Marti eregit. Pallantis mortui
corpus magno apparatu ad Evandri urbem remittit, ubi summo patris luctu
excipitur. Latini oratores duodecim dierum inducias ab Aenea obtinent,
et interim uterque exercitus cadavera suorum supremis honoribus prosequitur.
Venulus, e Diomedis urbe redux, nullum inde spem esse auxilii, Latinis
refert. Latinus rex, ea spe destitutus, convocato concilio, legatos
ad Aeneam de pacis conditionibus mittendos censit. Addit Drances
huic regis sententiae multa in Turnum belli auctorem convitia; quae
Turnus amare, sed animose refellit. Paratum se professus singulari
cum Aenea certamine commune periculum redimere. Iis ita rixantibus
nuntiatur, Troiani exercitus expeditos equites planis itineribus Laurento
imminere, Aeneam cum reliquis copiis per loca montibus impedita eodem contendere.
Turnus cognito Aeneae consilio suas etiam copias bifariam dividit.
Equites sub Camilla et Messapo troianis equitibus opponit. Ipse cum
ceteris montium angustias occupat, ut Aeneam opprimat insidiis. Diana
mortem Camillae praevidens, cum eam impedire non possit, saletm ultione
providet: dimissa e caelo Nympha Opi, quae percussorem illius interimat.
Commisso equestri proelio Camilla ab Arunte occiditur, Aruns ab Opi.
Camillae nece consternati Rutuli fugam arripiunt. Cuius calamitatis
nuntio ad Turnum perlato, is relictis, quas insederat, angustiis, auxilio
suorum accurrit. Eodem subsequitur Aeneas. Imminente iam nocte
castra utrique ante urbem collocant.
Fractis gemina pugna
Latinis, Turnus cum Aenea singulari certamine dimicare statuit. Solemni
sacramento conditiones certaminis foedusque a Latino, Aenea, Turnoque sancitur.
Foedus a Iuturna, Turni sorore, Iunonis impulsu disturbatur. Primusque
Tolumnius, falso augurio victoriam suis pollicitus, Troianos invadit.
Aeneas sagitta vulneratus excedere cogitur e proelio, quo absente maximam
stragem Turnus edit. Venus dictamno oherba vulnus Aeneae sanat.
Is, refectis viribus, reversus ad pugnam Turnum nominatim vocat.
Sed cum Iuturna, excusso Turni auriga Metisco, currum eius moderaretur,
et ab Aeneae occursu detorqueret, ne congredi simul possent. Aeneas
admoto ad urbis moenia exercitu, in propugnacula ignem coniicit.
Hinc Amata, Turnum occisum rata, laqueo vitam sibi adimit. Turnus,
ne urbs in hostium potestatem veniret, ad singulare certamen redit.
Pugnant Aeneas et Turnus. Aeneas victor, cum Turni iugulo immineret,
iamque ipsius precibus motus ad misericordiam deflecteret: viso in
eius humeris Pallantis balteo, repente exardescit, hostemque interficit.
Neo-Latin | The Latin Library | The Classics Homepage |